|
Et ascendit Joannes de Gazaris. Haec est secunda pars illius,
Antiochus autem: ubi postquam ponitur, quod Antiochus noluit
acceptare arma et argentum, quae illi Simon miserat ad expugnandum
Doram ubi erat Tryphon, rex ipse misit exercitum contra Judaeos,
ibi: et constituit rex Cendebaeum. Hic vero ponitur primo Simonis
exhortatio, ibi: et vocavit Simon duos filios suos: secundo ponitur
filii Simonis, qui Joannes dicebatur, substitutio, ibi: et
ascendit Joannes. Et circa hoc primo ponitur quomodo exercitum
animavit et informavit. Secundo quomodo exercitum ordinavit, ibi, et
admovit castra. Tertio quomodo exercitum adversarium debellavit,
ibi: et exclamaverunt et Ptolomaeus. Hic primo ponitur, quomodo
Ptolomaeus contra Simonem conspiravit. Secundo quomodo quidem
deceptorie Simonem et filios hospitavit, ibi: et suscepit eos filius
Abobi; tertio quomodo ibidem Ptolomaeus eos proditorie trucidavit,
ibi, et cum inebriatus esset. Quarto quomodo super hoc regem contra
Judaeos informavit, ibi: et misit aliquos. Quinto quomodo Joannes
filius Simonis evasit, ibi: ut autem audivit. Amovit castra contra
faciem eorum, scilicet Cendebaeus, vel melius Joannes filius
Simonis. Primus. Joannes scilicet in medio. Itaque pedites erant
ante et retro, et equites in medio. Sacris, quia usus eorum statutus
erat a lege. Tubis, secundum praeceptum legis Numer. cap. 10.
Munitionem fugerunt, id est, in Cedronem. Aedificavit, scilicet
Cendebaeus constitutus a Simone. Sacerdotis, scilicet ipsius
Simonis cujus habebat filiam. Exaltatum cor ejus, praesumptione et
ambitione dominandi. Mensis Sabbat, id est Februarius apud nos.
Duos filios, scilicet Judam et Mathathiam, et remansit Joannes.
Et quosdam pueros, scilicet suos. Josephus dicit, quod uxorem
Simonis matrem uxoris suae vinculavit cum duobus filiis forte
parvulis, quos occidere noluit. In libro dierum, quem non habemus.
Notandum tamen est, quod iste fuit Joannes Hircanus cujus facta
continuat Magister in historiis usque ad decimum cap.; et dicitur
Hircanus propter bellum contra Hircanos. De factis vero istius et
probitatibus, multa possunt videri in Glossa super locum et in
historiis.
|
|