CAPUT 2

In diebus illis. In hac secunda parte hujus primi libri, post descriptam malitiam adversariorum impugnantium, describitur probitas et victoria Judaeorum, se defendentium. Ordo vero istius processus sumi debet secundum diversitatem principum sub quibus vicerunt. Primo quomodo vicerunt sub Mathathia, et hoc in isto capite. Secundo quomodo sub Juda: et hoc a 3 cap. usque ad 9 ante medium, ibi: et congregati sunt omnes. In illa secunda parte cap. 9 agitur de morte Judae. Tertio sub Jonatha, et hoc a 9 cap. usque ad 13 inclusive. Quarto sub Simone, et hoc a 13 cap. usque ad finem. Circa primam partem agitur de probitate ipsius Mathathiae qui fuit primus et principalis: et commendatur a tribus: nam primo ostenditur audacia zelantis, secundo constantia tolerantis, ibi: et exclamavit; tertio providentia necessitatis, ibi: et appropinquaverunt. Circa primum ponit primo epilogum suae generationis. Secundo planctum suae compassionis, ibi: et dixit Mathathias. Tertio applausum suae confessionis, ibi: et venerunt illuc qui ultra. Quarto zelum suae aemulationis, ibi: et cessavit loqui. Circa secundam partem nota quod bene apparuit in eis magna constantia: et id patet ex tribus: primo quia non sunt fracti rigore asperitatis; unde desertum elegerunt, et omnia reliquerunt. Secundo nec terrore adversitatis; quia aliqui mortem sustinuerunt, alii patienter toleraverunt. Tertio nec labore anxietatis; quia se recollegerunt et confortaverunt et defendere proposuerunt, ibi: et dixit vir proximo suo. Circa tertiam partem principalem ostendit bene ejus providentiam in monendo et incitando: nam cum sentiret se proximum morti, voluit posteris suis imprimere zelum negotii. Et sic primo tangit pro sua morte adversariorum animationem. Secundo incitat filios ad legis aemulationem, ibi: nunc ergo filii. Tertio adducit pro exemplo antiquorum patrum remunerationem. Quarto tangit adversarii debilem impugnationem, ibi: et a verbis peccatoris. Quinto ordinat eis principem et consiliarium, ibi: et ecce Simon. Sexto praemissa benedictione describit suam commiserationem, ibi: et benedixit. Ait ergo: in diebus illis, idest anno quadragesimo quinto secundum Josephum: et ita secundum praecedentia, octavo anno regni Antiochi, nam incepit anno trigesimo septimo. Sacerdos summus, scilicet carim, qui fuerat summus sacerdos et secundum Josephum dicitur lolath carim; vel de vice Joachim, sicut Zacharias de vice Abia: familiae enim Aaron numeratae inventae sunt vigintiquatuor: octo de Ithamar et sexdecim de Eleazar. Ad ampliandum ergo cultum divinum, David de qualibet constituit unum eligi; et unusquisque sua septima serviebat per ordinem, quem sorte divisit eis, ut patet 1 Paral. cap. 24. Et sedere illic, scilicet malos homines, ubi debent sedere sacerdotes. Quae gens non haereditavit, idest quae gens fecit in Jerusalem mala et spoliavit eam. Quasi diceret: plures hoc fecerunt. Vel quae gens de omnibus aliis non obtinuit in pace regnum et spolia sua, nisi tantum Jerusalem? Quasi dicat: nulla alia fuit ita turbata. Phinees, de quo Num. 25: testamentum, idest firmum pactum cum domino, descenderunt. Nota quod iste conflictus fuit factus in sabbato per Apollonium: de quo dicetur infra, cap. 3: et fuit factus cum illis qui adhuc erant in civitate, sed tamen postea fugerunt in vallem, ut hic dicitur (et de hoc vide in Lib. 2, cap. 5). Et ait: descenderunt, non cum eis, sed illi in montem, et isti in vallem, quaerentes judicium, idest ut possent facere discretionem in cibis secundum justitiam legis. Omnis homo quicumque venerit et cetera. Sed videtur quod peccarint pugnando in sabbato, quoniam erat lege prohibitum. Ad hoc inquiunt aliqui, quod Mathathias id fecit ductus familiari instinctu spiritus sancti. Alii vero quod propter articulum necessitatis in qua erant, cum esset summus sacerdos, quod potuit in hoc dispensare. Quod videtur etiam haberi ex facto apostolorum, quando evellentes spicas comederunt. David quoque tempore necessitatis comedit panes propositionis. Ideo dicit Glossa: ita sabatum custodiri praeceptum est, ut non sit reus qui violaverit si necessitas fuerit. Vel dicunt quod proprie non fuit ibi sabbati violatio, nec dispensatio, sed omnimoda ejus observatio, quia licitum et justum est etiam sabbato fieri charitatis opera, et isti movebantur charitate et zelo legis, quae opera etiam alias de servilibus sunt moralia, et maxime quando fiunt ex charitate illa imperante, propter honorem et observantiam legis et sabbati: unde videtur mihi sine praejudicio, quod ipsi fecerunt melius quam primi, de quibus bene dictum est quod in simplicitate sua mortui fuerunt. Ad nationes. Hic debet ordinari quod infra 6 cap. dicitur de Eleazaro et cap. 7 de septem filiis et matre: haec enim omnia facta fuerunt antequam Judas insurgeret. Et dicitur, ad nationes, idest ad gentiles. Ex quo patet quod etiam malos Judaeos occiderunt, obtinuerunt legem, idest cultum legis, de manu, idest de virtute et resistentia. Cornu, idest occasionem gloriae. Superbia, dicitur respectu hostium et castigatio, Judaeorum. De Abraham vide Genes. 22. Mandatum, scilicet castitatis, de quo vide Genes. 39: vel ut non contaminarentur de cibis gentilium, Gen. 34, seorsum Joseph. Phinees, Numer. 25: verbum explorationis terrae, Numer. 23 et 24: ut testificarentur bonum terrae, Numer. 14. Misericordia in Saulem, Lib. 2 Reg. et in Semei. Elias de quo 4 Reg. 2: Ananias, Daniel. Daniel 3 et 16 et ultimo: centesimo quadragesimo sexto. Et ita patet quod uno circiter anno praefuit; et hoc dicit Josephus.