|
Et factum est ut audierunt. Haec est tertia pars illius, et
surrexit: in qua agitur de illius conflictu contra finitimas nationes
et quod Judaeos inter se habitantes occidebant. Et primo ostendit
quomodo praevaluit ad Judaeorum de diversis gentibus liberationem:
secundo quomodo praevaluit ad ipsorum jam liberatorum remeationem vel
reductionem. Et congregavit Judas. Circa primum ponit victorias
Judae, quas de finitimis gentibus habuit; et hoc auxilio et beneficio
exercitus conjuncti. Secundo, ministerio exercitus divisi, ibi: et
congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad. Circa primum ponit
gentium impugnationem, et secundo ipsorum a Juda expugnationem, ibi,
et debellavit. Et primo filios Esau quos occidit, maxime illos qui
erant in tribus civitatibus morantes. Secundo filios Ammon, ibi: et
transivit ad filios. Et congregatae. Primo ponitur diversarum
nationum in Judaeos insurrectio. Secundo ipsius exercitus pro Juda
divisio, ibi: et dixit Judas. Tertio utriusque partis victoriosa
persequutio, ibi: et abiit Simon. Circa primum ponit primo
Galaaditas insurgentes, et secundo Galilaeos, ibi: adhuc
epistolae: et in utraque illarum, primo ponitur insurrectio et ad
Judam denunciatio et auxilii postulatio, ut patet. Dixit Judas.
Circa illam partem et abiit Simon, primo ponitur congressus et
victoria Simonis, et secundo ipsius Judae, ibi: Judas
Machabaeus. Et ibi ponitur quomodo Judas in Galaaditim veniens
super oppressione Judaeorum et loci in quibus opprimebantur fuit
informatus; secundo quomodo fuit contra adversarios zelo inflammatus,
ibi: et convertit Judas. Habuit autem duos congressus principales
cum Timotheo duce illius populi, et secundum ibi: post haec autem
verba congregavit Timotheus. Et ibi habetur primo qualiter exercitus
magnus fuit ab eo congregatus; et secundo quomodo fuit cautelose
informatus, et tertio quomodo juxta quod praedixerat fuit a Juda
expugnatus. Et congregavit Judas. Haec est secunda pars totius
capituli: in qua agitur de Judaeorum liberatorum universali
reductione, et secundo de aliquorum Judaeorum superba acceptatione,
ibi: et in diebus illis: tertio agit iterum de Judae et suorum
commendatione et inimicorum expugnatione, et de quorumdam fatuorum
sacerdotum occisione, ibi: et viri Juda magnificati. Circa primum
ponitur quorumdam contra Judaeos crudelitas, et secundo divina super
eos et per Judam severitas, ibi: et praecepit Judas. Circa illam
partem et in diebus, ponitur superbiae acceptatio, et secundo
superbiae punitio, ibi: et exiit Gorgias: tertio punitionis ratio,
ibi: quia non audierunt Judam. Genus Jacob Judaeos: inter eos
enim multi Judaei erant dispersi inter nationes propter persecutionem
Antiochi. Acrabathane, civitas est filiorum Esau. Filiorum
Bean, idest habitantium Bean civitatem, etiam eorum: unde Bean non
est nomen viri, sed civitatis. In via, scilicet qua venerant in
terram promissionis. Anathematizavit eos, idest res eorum, sicut
factum fuit Jericho, ut patet Josue 6. Et omnes fratres nostri qui
erant in locis Tubin interfecti sunt, idest Judaei qui morabantur in
Tubin; hoc est, in illis locis quae a Tubin sic dicebantur, unde et
ab hoc locus nomen accepit; et interpretatur deserens sive desertum.
A Ptolemaide, civitas est metropolis fortissima. Et occurrerunt eis
Nabuthei, idest aliqui de illis populis volentes se jungere Judaeis,
et fovere eos, qui in illa civitate morabantur, ad munitionem
Datheman, de qua dictum est supra; ubi recollegerant se Judaei ut
expugnarent eos de munitione, tribus ordinibus exercitu suo in tres
partes distincto. Maspha alia est ab illa quae est in Judaea, ubi
erat aliquando locus orationis Judaeorum, quam Josephus vocat Mellem
civitatem alienigenarum. Et Bosor, non est illa quae statim legitur
combusta; quae secundum Josephum vocabatur Bethsura; et illae quae
sequuntur sunt civitates gentium in Galaaditide. Et ait Timotheus
principibus exercitus sui: cum appropinquaverit et cetera. Sed
numquid fuit propheta? Non. Sed aestimo quod credebat Judam esse
tantae fortitudinis quod nisi diffideret, non superaretur: et quamdiu
confideret, superaret: ex diffidentia autem dimisisset eos transire.
Fanum, templum idoli sui. In ingressu, scilicet reversionis eorum
ad terram suam. In quo erat loco, idest singulae partes exercitus;
singulis partibus civitatis. Josephus Zachariae filius, ille
scilicet quem praetulerat exercitui in Judaea remanenti: et
praeceperat ne pugnaret. Unde inobediens fuit zelo gloriae; et ideo
punitus fuit in sua superbia. Per quos salus, idest qui ad faciendam
victoriam deputati erant a domino. Fausta acclamantes, idest laudes
vel rogationes; quibus rogabant ut semper prospere eis eveniret. Et
dicitur a faveo faves. Inde Faustus cui fortuna favet, de illa
Christiano more loquendo: et ita fausta clamare est, favorem optare.
|
|