|
Et audivit Judas. Haec est secunda pars principalis illius, anno
centesimo quinquagesimo primo; ubi post victorias cum Demetrio
ponuntur amicitiae contractae cum Romanis. Audita enim Romanorum
fama, voluit se cum eis confoederare. Et primo ponitur Romanorum
laudabilis opinio, et secundo ad ipsos facta legatio, ibi: et
elegit: tertio legationis acceptatio et confoederatio, ibi: et
placuit Simoni. Circa primum commendantur Romani in generali in
duobus, scilicet de strenuitate et fidelitate: et secundo declarat id
in speciali. Circa primum commendat eos de multiplici victoria;
secundo de fideli amicorum amicitia, ibi: cum amicis autem; et tertio
de sublimata monarchia, ibi: et in omnibus. Circa secundam partem
principalem misit Judas legatos ad Romanos, in quorum legatione
petierunt familiaritatem et a Graecis conservari sibi libertatem,
ibi: et ut auferrentur; et tertio ponitur mandati exequutio, ibi: et
abierunt Romani. Circa primum Romani confoederationem acceperunt et
auxilium Judaeorum invicem petierunt, ibi: quod si institerit
bellum; et tertio eis consimiliter in suis impugnationibus auxilium
conferre promiserunt et contra Demetrium assecurationem, ibi:
similiter autem et si genti. Et hoc totum fuit factum in tempore
intermedio inter mortem Nicanoris et relationem ad Antiochum, ut
patet ex principio capitis. Quoniam vero in isto capitulo fit mentio
de probitate Romanorum, meminisse oportet quod in principio
praefuerunt illis reges usque ad Tarquinium, qui propter superbiam
nimiam fuit regno dejectus, et tunc rempublicam rexerunt (ait
Magister in historiis,) triginta, quorum nullus diadema portabat vel
portare ambiebat. Qui multa insignia in republica administranda
gesserunt; et duravit hic modus reipublicae administrandae usque ad
Julium Caesarem; per annos scilicet quadringentos et sexaginta
quatuor. Tunc Julius Caesar surrexit, de quo dicitur a nonnullis,
quod incoepit anno a principio mundi ter millesimo nongentesimo sexto
decimo. Et hic imperator triumphavit de germanis, gallis et Anglis,
et civitatem Anglorum praecipuam quae Londinum dicitur et multas alias
in suam ditionem redegit; plures alias destruxit; et tandem etiam
exercitui Romano offensus, ejus ducem Pompejum in Aegyptum fugavit
et persecutus est. Qui a Ptolomaeo rege, ad quem confugiebat,
antequam in terram descenderet, occidi jussus est. Tunc Caesar
Alexandriam veniens, ipsam invasit obtinuit et combussit, captumque
regem, ad petitionem civium libertati reddidit. Qui libertate donatus
mox Julium Caesarem invasit, sed fuit ab illo interfectus. Tunc in
Syriam profectus, illius regem superavit, et deinde in Africam
pergens omnes Pompeji satellites devicit, et demum in urbem fuit
reverenter susceptus et potentem monarchiam solus obtinuit: unde
dicitur: omnia Caesar habet. Is itaque ita benignus fuit, ut omnes
quos vicerat armis, superaret clementia. Et (ut dicit Petrus
Comestor in historiis) fuit magni ingenii: sed demum cum iret ad
Capitolium, inde non rediit, insidiis ibi interfectus. Datae
fuerunt illi literae, quibus ei mors detegebatur, quae post mortem
illius in manu ejus inventae fuerunt, et illas non legit. Ab ipso
autem mensis septimus anni dicitur Julius, quia in illo natus fuit.
Huic successit Octavianus, qui ob augustae probitatis et fidelitatis
praestantiam Augustus dictus est. Haec ergo et similia de Romanis
audivit Judas. Galatiae, idest in Graecia, quorum rex Judaeos
molestabat. Patientia, idest constantia et tolerantia et Philippum
et Persen Cetheorum regem. Persen, idest Persarum regem secundum
Josephum. Et Antiochum. De illa pugna loquitur s. Hieronymus
super Daniel. cap. 11. Et daret obsides, scilicet pro tributo
solvendo, et pace conservanda. Et constitutum, idest pecuniam
constitutam pro sua redemptione. De optimis regionibus eorum, idest
Orientalium. Indorum, aliqui libri habent Medorum. Et daret et
cetera. Quia litera suspensiva est, intellige quod Antiochus daret
Romanis quidem ad eorum petitionem omnes istas regiones, quae hic
numerantur, quae erant de optimis regionibus in dominio Antiochi. Et
in signum istius pacti dicitur supra primo, quod filius ejus fuit
Romae obses. Dederunt eas Eumeni, idest tali viro dederunt Romani
suas regiones, ut esset ibi rex et subjectus per omnia Romanis. Et
quia qui erant apud Helladam audierant (supple, Judas scilicet et
sui), quod aliqui homines qui erant in civitate quae dicitur Helladam
vel Helladar, voluerunt auferre a Romanis praedictas regiones. Erat
enim illa civitas semper rebellis Romanis, et ipsi Romani de eis se
fortiter defenderunt et vindicaverunt. Et innotuit sermo his, idest
factorum eorum illius civitatis fuit illis significatus. Nemo portabat
diadema, idest ambiebat portare. Et quia curiam fecerunt, idest
locum, in quo plures convenientes, idest centum et viginti, ut dictum
est supra, tractabant negotia, consilium agentes semper de
multitudine, idest pro utilitate multitudinis vel majoris partis
multitudinis, non declinantes ob alicujus furorem aut favorem.
Invidia quia non erat ambitio, nec privati boni alicujus
praeponderatio. Et elegit Judas Eupolemum, aliqui Eupolenium.
Jugum Graecorum, idest oppressionem Syrorum; nam reges Syriae a
Graecis descenderant, ut dictum est supra cap. 1. Nam post
Alexandrum, qui primus regnavit in Graecia, Seleucus Nicanor
habuit regnum Babyloniae et Syriae; et ab isto secundum literam, ut
dictum est, descendit Antiochus illustris, et Antiochus Eupator,
et hic Demetrius qui opprimebat Judaeos. Et conscribere nos socios,
idest praecepto firmare, et instrumentum de hoc facere. In mari et in
terra in aeternum, idest prospere eis cedat, sive belletur in mari
sive in terra: sed haec facient Romani ratione juncti foederis, quae
in textu sequitur.
|
|