LIBER 2


CAPUT 1

Fratribus qui sunt in Aegypto. Hic incipit secundus liber, qui non est ejusdem historiae prosequutio: sed ejusdem replicatio, ad supplementum aliquorum, quae fuerunt prius dimissa; et fuit quasi quaedam epistola missa ab illis qui erant in Judaea, Judaeis dispersis in diversa loca; et maxime illis, qui erant in Aegypto; et hoc ad eorum consolationem, et spei de sua reversione erectionem; similiter et ad eorum informationem super receptione et solemnizatione aliquorum festorum, quae fuerunt ab ipsis instituta, de quibus visum est supra, et de illis infra dicetur. Et primo ponitur quasi praelibata praefatio; secundo tribulationum recapitulatio; tertio tribulatorum liberatio. Circa primum notificat fratribus suis suam intentionem; et secundo explicat suae intentionis causam et rationem; et hoc in secundo cap. In hoc cap. praemittit salutationem, ibi: fratribus qui sunt. Secundo epilogat tribulationes, ibi, anno centesimo et octogesimo. Tertio inducit ad purificationis templi celebrationem, ibi: factum. Quarto autem celebrandi illam suasionem, ibi: nam cum in Perside. Circa salutationem allegant familiaritatem, optant prosperitatem, ibi, benefaciat, et promittunt fidelitatem ibi, et nunc hic sumus. Circa secundam primo iterum replicat salutationem, ibi: anno centesimo octogesimo. Secundo ponit suam liberationem a magnis periculis factam a domino. Tertio tractat magnam fuisse tribulationem, ibi: ipse enim ebullire. Quarto tangit malitiosam hostis invasionem, ibi: etenim cum eo habitaturus. Quinto ipsius expulsionem, et occisionem, ibi: cumque proposuissent. Tertia pars patet. Circa quartam partem repetit historiam sacrificii Nehemiae, quando ab ipso reparatum fuit altare, et quo mirabili modo ignem habuerunt. Et primo ostendit a Nehemia ipsius ignis cautam absconsionem. Et secundo mirabilem ejus inventionem, ibi: cum percussisset autem. Tertio mirabilem ejus operationem, ibi: et jussit eos haurire. Quarto ipsius Nehemiae et sacerdotum orationem, ibi: orationem autem. Quinto Nehemiae ordinationem, ibi: cum autem consumptum. Sexto facti apud regem divulgationem, ibi: ut vero manifestata. Septimo examinationem regis et approbationem, ibi: considerans autem. Sed jam ad literam, salutem dicunt, idest optant. Judaea, idest Judaei. Testamenti, idest promissionis factae ad Abraham cap. 12, 13 et 15, Genes. meminerunt, ut impleat in nobis cor, idest animum, vel cor, idest sapientiam ad colendum eum. Corde magno, idest comitatu magno, tam ex parte intellectus, quam voluntatis. Tempore malo, idest adversitatis. Regnante Demetrio, scilicet filio Seleuci, et nepote Antiochi magni, quia Antiochus nobilis et Seleucus fuerunt fratres, filii Antiochi magni, ut dictum est cap. 1, Lib. 1. Iste Demetrius expulit filium patrui sui Antiochi de regno, supra Lib. 1, cap. 7: et ita vult Glossa. Sed tunc repugnat numerus annorum; quia hoc dicitur factum esse anno centesimo sexagesimo nono, et iste Demetrius mortuus fuit anno centesimo sexagesimo tertio. Ad hoc respondet Rabanus, quod septem anni, de annis Alexandri, cujus super mentio facta fuit, quod esset filius Antiochi Epiphanis, propter ejus foedam originem et vitam, non ponuntur: et secundum Trogum Pompejum, traduntur isti Demetrio: in fine enim istius Demetrii recesserant Judaei ab ipso, ipso tamen invito, et conjunxerunt se Alexandro, qui istum Demetrium occidit; et ideo ob hanc victoriam forte fecerunt istam epistolam fratribus suis. Et de istis videatur supra Lib. 1, cap. 10. Aliqui tamen dicunt, quod loquitur hic de Demetrio filio Demetrii, quem constat illo tempore regnasse, et ad quem Simon misit, supra cap. 13, et sub quo ablatum est omnino jugum gentium a Judaeis, et habuerunt illam prosperitatem de qua supra cap. 14, et sub quo institutum fuit festum purificationis altaris, de quo agitur hic, ut patet supra cap. 13. Et quidem omnia magis concordant de isto. Scripsimus: prius scripserunt tribulationem, postea sicut nunc liberationem. Jason, de hoc habetur infra, et etiam dictum fuit supra cap. primo. Et hic fuit frater Oniae et Menelai, qui, scilicet Jason et Menelaus, sic nominati fuerunt, postquam ad gentes se transtulerunt, propter ambitionem summi sacerdotii, relinquentes ritum et nomen Judaeorum; et fuerunt filii iniqui, qui exierunt ex Israel, de quibus supra capite 1 et totum Israel turbaverunt. Portas templi, plurale forsan pro singulari ponitur, idest portam urbis, succenderunt Antiochus et sui. Obtulimus, supra cap. 4, postquam tribus annis ad punctum duravit contaminatio, ut ibidem dicitur. Similaginem, idest sacrificia, quae debebant fieri de simila secundum ritum legis. Casleu, idest Decembris. Sed contra: festum Scenopegiae, idest tabernaculorum, fiebat decimoquinto die Septembris, non Decembris. Respondetur, quod non loquitur hic de Scenopegia proprie, sed similitudinarie, quia in purificatione templi usi fuerunt tabernaculis, ideo vocant ipsam Scenopegiam. Unde supra decimo dicitur, quod in modum tabernaculorum diebus octo fecerunt istud festum. Unde apparet satis, quod loquitur de Scenopegia hic, non ad literam de festo legali, sed similitudinarie loquitur; et ideo illud fecisse dicuntur in Decembri. Anno centesimo octogesimo octavo. Haec est alia epistola a prima: et est de morte Antiochi, de qua magis dicetur infra. Et Judas. Contra: Judas mortuus fuit anno centesimo quinquagesimo secundo. Ergo non potuit scribere anno centesimo octogesimo octavo. Respondet Rabanus, quod non est vis facienda in hujusmodi computationibus; quia cum diversi sint, et ignari fuerint scriptores; probabile est, quod a diversis temporibus inceperint suas computationes. Vel dicitur, quod forte Judas, antequam moreretur, ordinaverat istam epistolam mitti: vel etiam quod hic loquitur de Juda filio Simonis, de quo supra cap. ultimo. Sed licet tempus in ipsum consentiat, non tamen factum, quia ducatum non tenuit. Aristobulo, hic genere fuerat Judaeus de sacerdotibus, et fuit philosophus Peripateticus, qui Ptolomaeo scripserat commentariolos in libros Moysis, et cum rege erat tamquam magister illius. Christorum, idest unctorum. Salutem, scilicet animae, et sanitatem corporis. Talem regem, Antiochum nobilem, ut dicit Glossa, et Rabanus. Sed dicunt aliqui quod minus bene: quia iste non fuit occisus in templo, ut patet supra cap. 6, imo mortuus fuit in lecto suo: et ideo volunt quod intelligatur de Antiocho magno, patre scilicet Antiochi nobilis, qui fuit occisus, ut auctor est Magister in historiis, et membratim divisus in templo Naneae. Et sic iste auctor tribulationes Judaeorum altius incipit computare, quam in primo libro. Ipse enim fecit, scilicet Antiochus, vel ipse Deus de quo statim supra dicitur, a Deo liberati, ebullire, idest cum impetu et copia venire. Naneae, idest Dianae, secundum Josephum. De isto templo dicitur supra Lib. 1, cap. 3 et 6, quod Antiochus nobilis voluit illud spoliare, et non potuit: unde indignatus occasionem mortis contraxit: in illo etiam tempore fuit Antiochus magnus interfectus, et occasione illius fuit Antiochus filius ejus infirmus. Et in hac dictione, Nanea, debet media produci, et ultima syllaba deprimi. Consilio, promiserant enim illi dolose sacerdotes Dianae, quod intraret templum, et omnia illi darent. Dotis nomine, idest titulo donationis: vel pecunia illa erat qua templum dotatum erat, ideo dotis nomine significatur. Percusserunt ducem, Antiochum magnum scilicet. Sed secundum illos qui dicunt, quod hic loquitur de Antiocho Epiphane, dicendum est, non ipsum Antiochum esse mortuum, sed ipsius ducem, et ipsum exiisse et fugisse, et postmodum ex indignatione infirmitatem incurrisse; quod videtur magis rationabile et ad sensum historiae. Scenopegiae, large hanc voculam accipiendo, non proprie, ut expositum est ante: quasi diceret: significamus vobis, ut vos similiter nobiscum faciatis, et simus conformes. Quod si accipitur proprie, tunc est sensus, quod nos non solum Scenopegiae festum interruptum propter captivitatem resumimus; sed cum hoc facimus purificationis altaris: et ideo ad minus resumatis festum Scenopegiae, ob captivitatem dimissam. Quod enim fecerunt Scenopegiam, patet supra cap. 10, quod Jonathas induit se stolam sanctam in die solemni Scenopegiae. Et diem ignis, idest solemnitatem pro igne invento. Nihil legitur de isto festo in Nehemia, nisi forsan haec habeantur hic ex traditione aliquorum antiquorum. In Persidem, idest in Babyloniam. Patres nostri sacerdotes etc.: hoc dicitur fecisse Jeremias. Cum autem praeteriissent anni multi, idest septuaginta; quia hoc fuit factum a Jeremia quando transmigrare debuerunt, et inventum tempore Nehemiae, nempe octavo. Solus praestans, idest praevalens. Custodi partem tuam, Deuteron. cap. 32: pars autem domini populus ejus. Confringe, idest confringes. In loco sancto tuo, scilicet Judam et Jerusalem. Quod refulsit ab altari, idest a sacrificio lignorum, et animalium. Purificaverunt sacrificia, idest asperserunt. Fecit ei templum, idest ad voluntatem ejus: fecit, idest fieri permisit templum, et ipsum etiam honoravit. Ut probaret, idest ad ipsius mirabilem approbationem: et ex isto scito miraculo, fuit favorabilis negotio. Et notandum, quod totam illam clausulam, ut probaret etc., non habent libri antiqui: sed sic habent: post illud fecit templum, et quibus prius dominatus fuerat, multa dona accipiebat, ex hoc tempore, quod tribuebat: quasi diceret: quibus prius dominabatur, modo dabat. Nephi, idem est quod penitus.