|
Machabaeus autem. Haec est secunda pars illius, Judas vero: ubi
post factum Judae sub Antiocho nobili vel Epiphane, ponitur factum
ejus sub Antiocho filio ejus: et dividitur in tres partes. Primo
ponitur bellum Judae cum aliquibus principibus regis. In secunda
bellum ejus cum Lysia, qui erat inter alios principalis, cap. 11.
In tertia bellum scilicet cum rege Antiocho et Lysia, cap. 13.
Circa caput istud praemittitur primo post mortem Antiochi nobilis
ipsius templi purificatio. Secundo Antiochi filii sui ad regnum
sublimatio, ibi: et Antiochi qui appellatus est nobilis. Tertio
ipsorum hostium partem regis defendentium expugnatio, ibi: Gorgias
autem cum esset dux. Circa primam ponit primo templi purificationem.
Secundo devotam eorum orationem, ibi: rebus gestis. Tertio laetam
sollemnizationem, et cum laetitia. Circa secundam ponit regis
promotionem et constitutionem. Secundo Lysiae exaltationem, ibi:
hic enim suscepto. Tertio Ptolomaei occisionem, ibi: nam
Ptolomaeo. Circa tertiam partem, Gorgias autem etc. primo ponitur
conflictus cum Gorgia. Secundo conflictus cum Ptolomaeo, ibi: at
Timotheus. Circa primam primo agitur de Gorgiae insurrectione.
Secundo de Judaeorum defensione, ibi: Judaei vero qui. Tertio de
eorum ad dominum oratione, ibi: hi vero qui erant. Quarto de
aliquorum forti inclusione, ibi: quidam autem. Quinto de eorum
pecuniosa evasione, ibi: hi vero qui cum Simone. Sexto de
vendentium occisione, ibi: cum autem Machabaeus. Circa illam
partem, in qua agitur de bello Timothei, primo ponitur, quomodo
Timotheus et sui insurrexerunt. Secundo, quomodo Machabaeus et
Judaei ad orationis auxilium recurrerunt, ibi: Machabaeus autem.
Tertio, quomodo ambo exercitus praelium commiserunt, ibi: primo
autem solis. Quarto quomodo quinque viri de caelo armati ad auxilium
Judaeorum recurrerunt, ibi: sed cum vehemens. Quinto quomodo
Timotheus et sui succubuerunt, ibi: interfecti autem sunt. Sexto
quomodo Timotheus et sui fugientes se recluserunt, ibi: Timotheus
autem fugit. Septimo quomodo in fortitudine loci confisi, in Judaeos
opprobria fecerunt, ibi: at hi qui intus. Octavo quomodo Judaei
muros fregerunt, et ipsos occiderunt, ibi: sed cum dies quinta.
Ultimo, quomodo gratias Deo reddidere, ibi: quibus gestis. Sed
nunc jam ad literam. Itemque delubra, dicuntur quasi delentia
umbram, scilicet ad immolandum. Et purgato templo. Contra, supra
libro 1, cap. 4, uno anno ante mortem Antiochi nobilis posuit
auctor purificationem templi, et post victoriam habitam cum Lysia:
hic autem ponit eam factam post mortem Antiochi, et ante victoriam
Lysimachi. Respondetur quod hic liber traditus fuit per modum
epistolae, ut inducerentur Judaei ab observantiam dierum festivorum
aliquorum, ut supra dictum est cap. 1. Ad quae observanda magis
potuerunt induci mortuo Antiocho, ideo fit de morte illius mentio.
Ignitis, idest de calce et lapidibus praecedentis altaris, ubi ignis
erat perpetuus, et ideo vocat eos ignitos. Concepto, idest per
collisionem generato. Post biennium. Sed contra, dictum est supra
Lib. 1, cap. 4, quod contaminatio duravit tribus annis.
Respondetur, verum id esse; sed uno anno duravit, antequam Judas et
sui aliquod remedium apponerent: postquam vero ille incepit remedium
adhibere, duravit duobus annis: et sic loquitur hic, cum dicit, post
biennium. Eadem die, supra libro 1, capit. 4. Casleu.
Decembris, alias Novembris. De hoc vide supra Lib. 1, cap.
4. Ante modicum tempus. Ideo de novo ipsum diem Scenopegiae
fecerunt, quia ante male et non secundum ritum legis ipsum fecerant.
Propter quod thyrsos et ramos etc., idest propter augendam magis
festivitatem. Thyrsos, idest quosvis herbarum ramos: thyrsus enim
secundum Papiam, generaliter est omnis frutex herbarum, vel olerum
quorumcumque, de novo sursum elevatus a terra. Quondam, scilicet sub
patre ejus. Nam Ptolomaeus: quasi dicat: ideo substitutus est
Lysias, quia Ptolomaeus, qui prius fuit in illo officio, accusatus
fuit de proditione. De isto Ptolomaeo duce Caeles Syriae et
Phoeniciae habetur supra eodem cap. 8. Qui dicebatur Macer,
cognomen est. Justi tenax, idest in justo facto pertinax, idest
perseverans pro justitia Judaeorum. Esse instituit, idest firmiter
statuit. Et pacifice agere, supple, instituit. Ab amicis,
scilicet suis, vel forte regis. Proditor audiret, sensus est: cum
audiret Ptolomaeus de seipso frequenter hoc nomen proditor, idest se
vocari proditorem, supple, hoc non obstante non recedebat ab amicitia
Judaeorum. Eoque Cyprum. Modo tangit duas causas, quare eum
vocabant proditorem. A Philometore, idest regem Aegypti
deseruisset, vel servitium regis deseruit, et ad reges Asiae et
Persidis se convertit. Et iterum ipso relicto Judaeis se
confoederavit: et propter ista duo reputabant eum proditorem; sed
tamen hoc ipse faciebat propter justitiam, ut patet in litera Gorgias
autem, de quo supra Lib. 1; cap. 3 et 4, et eodem cap. 8.
Fugatos a Jerosolymis, scilicet Judaeos ab hostibus, recipiebant in
munitionibus quas habebant: vel sensus est, et melius, quod Judaei,
qui erant in munitionibus, suscipiebant ad bellum illos hostes, qui
expellebantur et fugabantur a Judaeis, qui erant in Jerusalem.
Loca, idest munitiones Idumaeorum. Non minus a viginti millibus,
idest non minus quam viginti millia. Multis satis, idest multis
valde. Dydrachmis, idest nummis valentibus duas drachmas. Quid sit
drachma, dictum est ante. Vendidissent. Ideo eos vendidisse
dicuntur, quia eos prodiderunt, dimittendo eorum adversarios: qui
postea potius secum eos occidissent. Unde vendendo hostibus
libertatem, implicite fratres suos vendiderunt. Et Timotheus etc.,
de quo supra cap. 8. Illi autem ducem belli animum habebant, idest
pro duce, vel tamquam ducem. Fulmina, idest tela ut fulmina cum
faculis accensis. Maledicebant, idest mala praedicabantur Machabaeo
et sociis.
|
|