CAPUT 13

Anno centesimo quadragesimo nono. Haec est secunda pars illius partis cap. 10 divisa; in qua ponitur pugna simul cum Antiocho et Lysia. Et primo ponitur adversariorum insurrectio. Secundo a Juda ipsorum expugnatio, ibi: quibus Judas congregatis. Tertio iterata reconciliatio, ibi: ut autem cognovit. Circa primam partem primo agitur de exercitus congregatione, ibi: anno centesimo quadragesimo nono. Secundo interseritur de malitiae Menelai perceptione, ibi: commiscuit autem se illis. Tertio de ipsius condigna occisione, ibi: sed rex regum. Quarto de justa sepulturae privatione, ibi: erat autem in eadem. Quinto de crudelitatis regiae executione, ibi: sed rex. Secunda pars principalis continet duas victorias quas habuit de Antiocho. Circa primam primo ex parte Judae et suorum continetur devota oratio. Secundo perfecta in signo humiliatio, ibi: omnibus itaque. Tertio ipsius Judae provida deliberatio, ibi: ipse vero cum. Quarto sociorum fortium exhortatio, ibi: dans itaque potestatem. Quinto hostium virilis invasio, ibi: et dato signo. Circa secundam partem habes regem munitiones Judaeorum invadentem. Secundo Judam suis in munitionibus providentem, ibi: his autem certus. Tertio regem illos qui erant in Beth-Sura alloquentem, ibi: iterum rex. Quarto Judam hoc non obstante regem expugnantem, ibi: commisit cum Juda. Circa tertiam partem principalem de resurrectione, primo concludit Philippum contra regem rebellare. Secundo quod de hoc voluit rex cum Judaeis se pacificare, ibi: Judaeos deprecatus. Tertio voluit rex Judaeos et templum muneribus honorare, ibi: et reconciliatus. Quarto concludit ex hoc Ptolomenses remunerare, ibi: ut autem venit Ptolomaidem. Quinto visus est Lysias eum pacificare, ibi: tunc ascendit Lysias. Nunc ad literam. Notandum est quod de isto bello cum Antiocho perfectius habitum est supra Lib. 1, cap. 6: et videtur fuisse primum bellum Judae et suorum cum Antiocho Eupatore filio Antiochi nobilis: et hoc dicit Glossa super locum istum: quae et secundum historiam, et secundum allegoriam locum exponit, et remittit se ad expositionem in praecedente libro positam. Sed contra hunc locum objicitur illud quod habetur libro 1, cap. 6: ubi dicitur quod elephantes docti triginta duo ad praelium erant ibi: et ibi etiam habetur de turribus super eos aedificatis, et de ordine exercitus Antiochi etc. hic vero dicitur quod erant viginti duo elephantes. Respondetur quod hic vel ibi fuit error scriptorum, idest eorum qui hos libros compositos descripserunt. Cum falcibus, idest undique circumseptis falcibus. Cultellis, scilicet ferreis ad secandum, tales dicuntur currus falcati. Menelaus, qui scilicet occidi fecit fratrem suum Oniam et prodidit Jasonem. Cum multa fallacia, quia adulando captabat benevolentiam ejus. Supra tamen dictum est quod ipsam deprecationem fecerunt filii nequam: quod est intelligendum, quia plures alii erant cum Menelao, ipse vero erat principalis. Deprecabatur, ut insurgeret in Judaeos: verum supra manifestius ponitur. In peccatorem, idest Menelaum. De ista morte ejus tali loco, non dicitur supra: tamen hoc fuit verum: quia, ut dicitur Lib. 2, cap. 1, ipse fuit de illis filiis nequam, qui, ut dictum est supra, a Judaismo apostatarunt. Aggestum, idest tumulum. In praeceps, quia praeruptus erat locus ille et videbatur minari praecipitium. Inde in cineres, idest de altitudine praecipitii impulsus est. Tali lege contingit. Hoc est, tali modo hoc est ut legali modo, sed non fortuito, sanctus, scilicet ignis ille jugis altaris. Nequiorem: et hoc quia concitatus fuerat contra eos verbis aliorum, licet de se pacem voluisset, sicut patet per confoederationem prius factam, supra eodem cap. 12. Victoria Dei, quia juvenibus recitavit fortia Dei facta. Nocte. Sed contra hoc supra dicitur quod hoc fuit de die: unde dicitur quod refulsit in clypeos aureos et cetera. Respondetur quod utrumque verum est. Inchoavit enim de nocte et continuavit de die. Maximum elephantorum. Contra: supra dicitur quod hoc fecit Eleazar frater ejus submittens se elephanti. Respondetur quod hoc iterum fuit: vel hic etiam recitatur compendiosius, et etiam facta aliorum tribuuntur frequenter principi. Prospere. Contra: dicitur ubi supra quod Judas aliquantulum fugit; ergo Eleazar frater suus occubuit. Respondetur quod prosperitas fuit ibi, non quantum ad omnia, sed quia multum damni intulerunt adversariis suis. Et per hoc auctor inducit per epistolam illos quibus missa est ad gratiarum actionem. Sed fugabatur. Ista clausula non ponitur ubi supra. Sed contra: quia ubi supra dicitur quod tradiderunt se propter defectum victualium. Respondetur quod quamdiu potuit, illis providit sicut dicitur hic; tamen tandem non potuit plus, et reddiderunt se. Accepto gustu, idest gustata audacia, sicut experientia de vino sumitur per gustum. Mysteria, idest secreta, scilicet Judae et suorum et consilia: et hoc est melius, quia ubi supra dicitur quod rex credebat eis victualia. Cognovit, per Lysiam scilicet, ut dicitur ubi supra. Philippum, cui commisit Antiochus nobilis moriens stolam et annulum et diadema ut ferret ea Antiocho isti filio suo. Veniens vero Antiochiam voluit usurpare regnum et privare Antiochum; et haec fuit causa confoederandi se cum Judaeis. Justum visum est, scilicet Judaeis. Ne forte foedus rumperent, scilicet Judaei: sed contrarium accidit: quia dicitur supra, nempe Lib. 1, cap. 6, quod rex statim juramentum suum fregit. Hoc modo, idest hac occasione.