CAPUT 14

Sed post triennii tempus. Haec est tertia pars illius, Judas vero, quae incipit cap. 8: in qua ponitur factum ipsius Judae sub Demetrio nepote Antiochi nobilis filio Seleuci. Quomodo vero iste venit ad regnum mortuo patruo suo Antiocho nobili, vide supra libro 1, cap. 7. Et talis pars dividitur in tria: primo ponitur a Demetrio contra Judaeos Nicanoris destinatio; secundo ipsius a Judaeis interfectio, cap. 15; tertio historiae consummatio, eodem cap. in fine. Si vero quis quaerat, cur in libro isto non fiat mentio de victoriis factis sub aliis regibus, vel ab aliis fratribus, sicuti sub Jonatha et Simone: respondetur quod qui scripsit librum istum secundum, intendebat tantum secundum modum et formam epistolae, cap. 10, ipsum mittere, finaliter ad inducendum Judaeos qui erant in Aegypto ut celebraretur dies victoriae istius, scilicet de morte Nicanoris: et ideo mortuo eodem Nicanore cessat epistola et est finis libri. Circa istud capitulum primo ponitur regis Demetrii ad regnum exaltatio; secundo ejus ab Alcimo contra Judaeos inflammatio, ibi: Alcimus autem quidam; tertio Nicanoris contra eos destitutio, ibi: qui statim Nicanorem; quarto Nicanoris cum Judaeis confoederatio, ibi: Nicanor tamen; quinto regis contra Nicanorem indignatio, ibi: Alcimus autem; sexto Nicanoris dissimulatio, ibi: quibus congregatis; septimo Judae perceptio et declinatio, ibi: at Machabaeus videns; octavo Nicanoris superba comminatio, ibi: quod ut ille cognovit; nono cujusdam senis Judaei ignominiosa interfectio, ibi: Razias autem quidam. Circa secundam partem, agitur primo de Alcimi prava ambitione; secundo de munerum oblatione, ibi: offerens ei; tertio de ipsius a rege consultatione, ibi: et vocatus; quarto de Judaeorum accusatione, ibi: ipsi qui dicuntur; quinto de regis contra eos provocatione, ibi: sed oro; sexto de omni contra eos inflammatione, ibi, talibus. Circa tertiam partem introducit regem Nicanorem mittentem et informantem, et Alcimum in summum sacerdotem praeficientem, ibi: et constituerent. Tertio populum contra Judam se Nicanori conjungentem, ibi: tunc gentes; quarto populum Judaeorum timentem et ad Dei auxilium recurrentem, ibi: audito itaque Judaei. Circa quartam partem habetur primo quomodo Nicanor de potentia Judae et suorum deliberavit; secundo quomodo nuntios pacis ad eos destinavit, ibi, quamobrem; tertio quomodo Judas legationem de consilio acceptavit, ibi: cum de his; quarto quomodo ad cautelam rem ordinavit, ibi: praecepit autem Judas; quinto quomodo Nicanor cum eis pacifice habitavit, ibi: morabatur autem. Circa primam Alcimus ad regem revertitur, de pace cum Judaeis nequiter instruitur; falsitas et malitia tam Judae quam Nicanoris illi suggeritur, rex ad indignationem iterum commovetur, et Scriptura regis captura Judae iterum praecipitur. Sexta pars indivisa manet, et etiam septima. Circa octavam partem notandum, quod primo ponit Nicanorem Judam requirentem; secundo ipsummet hostias in templo impedientem, ibi: venit ad maximum; tertio templum et altare destruenda asserentem, ibi: quibus cum juramento; quarto populum ad dominum recurrentem, ibi: sacerdotes autem protendentes. Circa nonam partem primo ponitur ipsius Raziae commendatio, ibi. Razias autem; secundo Nicanoris erga judices mala intentio, ibi: volens autem Nicanor; tertio ipsius sancti viri ab ipso persecutio, ibi: turbis autem irruere; quarto ex parte ipsius viri humanae probitatis ostensio, ibi: et cum jam comprehenderetur. Ista autem fuit probitas (si probitas dici debet, et non potius improbitas), quod ter se visus est occidere: primo vulnerando, secundo praecipitando, tertio intestina sua projiciendo. Sed jam ad literam. Demetrium Seleuci filium. Quis fuit ille, et quomodo regnavit, vide supra Lib. 1, cap. 7. Tripolis, civitas est maritima, unde vero veniebat Judas, supra Lib. 1, cap. 7. Alcimus, pessimus et ambitiosus; coinquinatus, observantia gentilitatis. Commixtionis, id est quando commiscebat se cum gentibus, supra cap. 4 et 6. Salutem nec accessum ad altare, quem scilicet ex ambitione optabat, nempe sacerdotium. Centesimo quinquagesimo anno. Sed contra: quia statim dicitur quod hoc fuit post triennii tempus, supple a morte Antiochi nobilis, et a regno filii sui Antiochi, qui incoepit anno centesimo quadragesimo nono, ut dictum est ante cap. 6; unde oportet quod istud sit anno centesimo quinquagesimo primo. Respondetur id verum esse: sed hic non computatur illa pars quinquagesimi primi anni, in cujus principio iste Demetrius venit; unde debet glossari, post triennii tempus, id est post duos annos, et partem tertii positam pro anno tertio. Coronam, in signum victoriae super hostes. Et talios, signum dominii super templum: talli enim erant vasa ad modum turrium facta, in quibus offerebant in diebus solemnibus, ut dicit Glossa. Assidaei, sic dicebantur qui Judam sequebantur: quia speciali zelo dediti erant cultui divino, et in eo assidui. Qui statim Nicanorem. Hic ut ad principale propositum veniat, praemittit de missione prima Alcimi et Bacchidis, et proditione Judaeorum ab Alcimo veniente, et juramenti sui violatione, de quibus supra libro 1, cap. 7. Constitueret Alcimum. Supra quidem dixit quod rex illum constituit: quod est verum: sed praecepit Nicanori ut destituto Juda poneret istud in executione, caperet scilicet vivum. Tunc gentes quae de Judaea fugerant Judam: forsan illi fuerunt qui spe auxilii ad Alcimum venerunt; quia eum de genere Aaron crediderunt; supra Lib. 1, cap. 7: quos iste fraudulenter decepit. Sanguine judicium facere metuebat, id est metuebat seditionem sedare per judicium sanguinis, id est per sanguinis effusionem: quia timebat sibi et suis. Sellae prolatae sunt singulis; idest, ab utraque parte. Haberetur, scilicet a Juda. Rogavit eum: Nicanor scilicet. Judam procreare filios: forte ut judicium daret ei majoris securitatis, vel propter filios imitatores suae probitatis habendos; vel quia hoc idem ipse fecerat, sicut statim innuitur: unde sequitur: nuptias ipse fecit, scilicet Nicanor. De hoc nihil fuit dictum supra Lib. 1, cap. 7; sed bene quod misit verba pacifica in dolo, et quod Judas fugit: sed utrumque fuit verum. Quia primo fuit confoederatio, et postea recessit Nicanor a Juda, habens tantum pacem in signo, non in re; et haec vocantur supra verba pacifica in dolo, quibus non consensit, sed illa percipiens fugit, et declinavit, sicut dicitur hic: et tunc venit ad templum cum verbis comminatoriis: et hoc utrobique dicitur. Solitas hostias offerentibus; et supra dicitur quod ostenderunt ei hostias speciales quas pro prosperitate regis faciebant, ut eum magis allicerent. Libero, id est tali idolo. Patri autem, dicit causa reverentiae; sicut vocamus Deum nostrum patrem. Consecrabo. Contra, quia statim dixerat quod ipsum ad planitiem deduceret. Respondetur quod forsan ex impatientia ignorabat vim vel ordinationem verborum suorum: vel forte id comminatus est sub distinctione, quod ipsa faceret vel hoc vel hoc. Id est, quod vel ipsum destrueret, vel quod illud idolo consecraret, vel forte quod in eodem loco aliud templum faceret idolo consecratum. Razias autem delatus, id est accusatus. Dictum fuit ei quod ex quo non poterat Judaeos punire in puniendo Juda, quod non posset eos magis offendere quam in illo sene Razia compellendo in Judaismo, id est in ritum Judaeorum. Gladio sese petiit, id est, se percutere visus fuit. Contra natales suos, quia natus erat de fidelibus. Defunctus est. Sed utrum in hoc sit laudandus vel vituperandus? Respondetur quod nullus potest se interimere, vel aliquid facere ad quod immediate et indubitanter sequatur mors, quin sit homicida sui ipsius: nisi forte hoc faciat instinctu spiritus sancti, sicut creditur fecisse Samson. Unde in Epist. ad Hebraeos 2 cap. ponitur ille in catalogo fidelium: et similiter forsan fecit iste. Unde Glossa super hunc locum, et est Augustini: his exceptis quos lex justa generaliter vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominum vel seipsum, vel alium quemlibet occiderit, homicidii crimini innectitur. Sed secundo dubitatur utrum saltem sic facere, sit magnanimitatis? Et dicitur quod sic. Unde et in litera dicitur, magis eligens nobiliter mori. Ad hoc dicitur, quod superficie tenus videtur esse quaedam magnanimitas; sed realiter est quaedam pusillanimitas. Unde Augustinus in eadem Glossa: quicumque hoc ipsum in semetipsos perpetrant, animi magnitudine mirandi sunt, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quamvis si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur, ubi quisque non valendo tolerare, vel quaeque aspera vel aliena peccata, semetipsum interimit: magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non valet vel duram sui corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem; majorque animus dicendus est illius qui vitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere, et humanum judicium quod plerumque caligine erroris involvitur, pro conscientiae liceat puritate contemnere, et cetera. Haec Augustinus in libro de civitate Dei, capite, vide Glossam hic.