|
Invenitur autem in descriptionibus. In primo capite aperuerunt
Judaeis dispersis suam intentionem: in isto secundo ostendunt suae
intentionis occasionem. Intentio eorum erat, ut Judaei dispersi
illos dies purificationis, scilicet templi, factae a Juda supra cap.
4, et festum Scenopegiae interruptum celebrarent. Rationem autem
ejus assignat, quia Jeremias similiter suasit populo, cum
dispergeretur per captivitatem, ut tenerent se in ritu et cultu Dei
etiam in captivitate existentes, neque ad idololatriam defluerent: et
ita volebant isti Judaei existentes in Jerusalem hortari eos,
scilicet Judaeos dispersos in Aegypto, ne cultum Dei dimitterent.
Ut eos ad majorem excitarent devotionem, nova festa celebranda eis
indicebant, et facta per ipsos illis intimabant. Occasione autem
hujus similitudinis reducit ad memoriam factum ipsius Jeremiae,
quomodo se habuit erga Judaeos, quando venerunt in captivitatem.
Unde cum ista dicuntur de tempore captivitatis Babylonicae quae fuit
tempore Jeremiae; notandum est, quod non dubitatur hic de his, quae
sub Machabaeis contigerunt; sed similitudine quadam commemorantur, ut
intelligatur, quod sicut Jeremias tunc fecit, illos hortando; ita et
nos vos incitando. Hoc ergo capitulum dividitur in duas partes. Et
in prima ponitur pro ratione monitionis factum ipsius Jeremiae. In
secunda ponitur pro praelibatione sequentium praefatio sequentis
historiae in medio cap., ibi: de Juda vero Machabaeo. Circa
primum ponitur Jeremiae mirabile factum. Secundo concluditur
principale propositum, ibi: acturi igitur purificationem. Circa
primum ponitur primo Jeremiae devotio in ignis absconsione, et populi
instructio, et tabernaculi, et arcae, et altaris incensi occulta
repositio. Secundo ponit aliquorum curiosorum interpretationem pro
loci investigatione, ibi: et accesserunt. Tertio absconsionis
prohibitam rationem cum futurae prosperitatis promissione, ibi: ut
autem cognovit et cetera. In ipsa autem praefatione et intentio
exprimitur, et modus procedendi praefigitur. Nunc vero jam ad
literam, signatum est, scilicet supra capite primo. Legem, idest
munitionem, sicut lex dictabat: de hoc in epistola quam mandavit
transmigratis, Baruch, cap. 6. Mandavit, ut scilicet de illo
igne memoriam haberent. Erat autem, istud non legitur alibi in
Scriptura sacra, quam hic; de hoc tamen dicit Epiphanius; hic est
Jeremias qui templum subvertendum praenoscens, arcam testamenti cum
his, quae in eadem erant, tulit; et precibus absorberi fecit in
petram: petram vero digito designans, nomen Dei impressit, et factum
est sigillum in similitudine Scripturae, quod ferro cavatur, et ipsum
domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut ex tunc nec locum
quis cognoscere queat, nec nomen legere usque in hunc diem et usque in
finem; et pristinae figurae instar ignis et nubes saepe illic fit
nocturno tempore, eo quod gloria domini ab ejus lege non desinat. Est
autem petra illa in eremi terra, inter duos montes, inter quos jacent
sepulti Moyses et Aaron. Dixitque Jeremias praesentibus: dominus
de Sion ascendit ad caelos, inde cum virtute reversurus; et erit
signum praesentiae ejus, quando omnes gentes adoraverint lignum:
dixitque quod arcam hanc nemo poterit producere praeter Moysem electum
Dei prophetam. Et tabulas quae in ea sunt nullus aperiet sacerdotum,
nullusque prophetarum, nisi electus Dei Aaron. Et in prima
resurrectione resurget haec arca, et exibit de petra, et ponetur in
monte Sina, et omnes sancti congregabuntur ad ipsam, regressum domini
expectantes, et ut vitent adversarium qui eos fugientes est quaesiturus
interimere. Haec ille. Montem, Abarim scilicet. Numer. 27,
et Deut. 34. Donec congreget Deus, scilicet perfecta
congregatione, quae erit post Antichristum. Illam enim quando
reversi sunt de Babylonia, non habuerunt perfectam. Sicut et Moysi
manifestabatur, Exod. 19, in datione legis. Ut locus
sanctificaretur, id est templum et atrium. Et sicut tunc manifestavit
gloriam suam per nubem et fumum; ita faciet in fine, quando Judaei
convertentur, et ostendet eis arcam. Quod hic vel intelligendum est
ad literam, vel mystice, id est humanitatem suam ostendet. Obtulit
sacrificium dedicationis templi. Salomon scilicet; et hoc fumo
cessante, secundum quod debebat, vel decebat, sacrificium obtulit.
Sicut et Moyses, Levitici 9, apparuit gloria domini, etc., et
est alia apparitio ab illa quae facta fuit Exod. 19. Sicut et
Salomon. Ista clausula non habetur in antiquis libris, et sine ea
planus est textus; licet ita accideret, ut hic dicitur, et habetur
secundo Paral. 7. Et dixit Moyses eo, id est ideo, quod non sit
mundum, id est munde oblatum, incensum scilicet. Quod erat pro
peccato, scilicet offerendum, et eo quod non sit munde, consummatum,
scilicet non igne divino, sed alieno, est, id est accidit haec
vindicta; ac si dicat: quia non munde et rite obtulerunt incensum,
ideo puniti sunt, scilicet Nadab et Abiud filii Aaron, qui accepto
igne alieno voluerunt offerre incensum in thuribulo, ut habetur
Levit. 7, et cap. 10. Vel potest intelligi de hirco, cujus
portionem in loco sancto comedere debuerunt, residuo pro peccato
cremato, et ipsi totum combusserunt. Unde Levit. 10, dicitur:
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret
Moyses, combustum reperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar
filios Aaron qui remanserat, ait, cur non comedisti hostiam propter
peccato, in loco sancto, quae sancta sanctorum est? Et tunc legatur
sic, eo quod non sit mundum, id est munde comestum, et non a mundis
et in loco sancto. Quod erat pro peccato oblatum, id est hircus. Et
consumptum, id est exustum, est, id est accidit hoc, vel eo quod
exustum est, supple, increpo vos. Manducant, aliqui libri habent,
mandant; et tunc legendum est per syncopam, id est manducant.
Similiter et Salomon, id est, sicut octo diebus fecit Moyses
observari consecrationem Aaron; similiter et Salomon octo diebus
fecit solemnitatem dedicationis templi; sic etiam modo et cetera. Sed
contra: tertio regum 8 dicitur, quod tantum septem diebus.
Respondetur, quod octava dies observabatur aliqua alia ratione, sicut
octava die Scenopegiae fiebat collecta. Inferebantur autem, id est
continebantur. In descriptionibus, quas non habemus. Haec eadem,
scilicet de igne et de arca. Construens, id est, reparans auxilio
Esdrae, qui Bibliam combustam a Chaldaeis reparavit, ut primo
Esdrae cap. 7, habetur in Glossa quadam. Vel bibliothecam, id
est locum ad reponendum plures libros, quos de diversis partibus
collegit; et de donariis supra cap. 1. De omnibus his habebatur in
illis descriptionibus. Et ita bene concludit intentum: quasi
diceret: ex eo quod tempore Moysis et Salomonis; imo et Eliae
(judicum 13) dominus ostendit Judaeis gloriam suam per ignem, et
nos iterum speramus adhuc juxta Jeremiae dictum quod dominus ostendet,
ut dictum est. Bene ergo facietis, si et si egeritis hos dies,
scilicet ignis et purificationis templi a nobis factae, supra Lib. 1
cap. 4, observare: et tunc ostendet nobis arcam absconditam, ut
dictum est. A Jasone. Cyrenaeo historiographo. Non fuit Jason
frater Menelai. Tentavimus, huc usque suspensiva est locutio.
Oblectatio, fastidiosis scilicet. Datam formam, id est sicut decet
abbreviatorem. Breviationis, id est historiae vel dictorum. De
praefatione, in qua ostenditur quod liber sit recipiendus ratione
humilitatis, facultatis et utilitatis.
|
|