CAPUT 3

Igitur cum sancta civitas. Ista secunda pars divisa est contra primam. In qua primo praelibata fuit praefatio; secundo, ut hic promittebatur, recitanda eorum tribulatio. Et primo tribulatio, ut incepta sub Seleuco Eupatore; secundo ut perfecta sub Antiocho, Epiphane scilicet, qui fuit frater Seleuci Philopatoris. Unde historia in hoc libro aliquantulum citius incipit, quam in primo: quia in primo nihil tangitur ipsius Seleuci, qui praecessit Antiochum, sed supponitur, et incipitur ab Antiocho. Secunda pars incipit cap. 4. Circa primum, ponitur prosequendi motivum, et secundo persequendi modus, ibi: statimque Heliodorus; tertio persequentis conflictus, ibi: sed spiritus optimus Dei. Circa primam partem primo ponit sub Seleuco pacis tranquillitatem; secundo Simonis cujusdam iniquitatem, ibi: Simon autem; tertio Oniae pontificis bonitatem, ibi: sed cum vincere; quarto provocavit Simon regem ad cupiditatem, ibi, cumque retulisset ad regem. Statimque Heliodorus. Haec est secunda pars principalis; ubi describit modum procedendi: et primo ponit Heliodori destinationem, ibi: statimque; et secundo ipsius negotii investigationem, ibi: sed cum venisset; tertio summi sacerdotis liberam responsionem, ibi: tunc summus sacerdos; quarto Heliodori obstinationem, ibi: at ille pro his; quinto sacerdotis et populi afflictionem, ibi: non modica autem. Sed spiritus omnipotentis Dei. Haec est tertia pars principalis; in qua ponitur persequentis conflictus: et in hac tria sunt: primo ponitur Heliodori afflictio, ibi: sed spiritus; secundo ejus per sacerdotem liberatio, ibi: tunc vero; tertio ipsius recognitio, ibi, Heliodorus autem. Notandum est autem quod totum quod hic dicitur usque ad cap. 4, ubi dicitur: sed post Seleuci vitae excessum etc. ubi revertitur ad Antiochum nobilem, totum dimissum fuit in primo libro. Et videtur hic tangi ratio, vel occasio, quare Jason et Menelaus, qui supra, Lib. 1, cap. 1, dicuntur fuisse filii iniqui, persequuti fuerunt Oniam fratrem suum, quia jam videbant ei infensos fuisse regales, propter illa quae dicuntur hic. Unde tota historia hujus cap. supponitur a libro primo. Igitur. Hoc infert ex veritate praefationis dictae in alio cap. Civitas, Jerusalem. Propter Oniae pontificis dispositionem. Occasione hujus oportet scire secundum Glossam ordinem pontificum qui fuerunt ab institutione templi sub Salomone. Primus fuit Sadoc, 2. Achimas, 3. Joram, 4. Axamus, 5. Judas, 6. Nidoas, 7. Hilus, 8. Icatham, 9. Urias, 10. Verias, 11. Odeas, 12. Sellum, 13. Helcias, 14. Azara, 15. Josedec, 16. Jesus qui templum aedificavit, 17. Joachim, 18. Joannes, 19. Jaddus, 20. Onias, 21. Simon, 22. Eleazarus frater ejus qui Septuaginta interpretes misit Ptolomaeo regi Aegypti, 23. Manasses avunculus ejus, Simonis justi filius, 25. Simon, sub quo Simon Sirac fecit librum Ecclesiasticum; 26. Onias filius ejus de quo hic legitur. Locum, id est templum. Seleucus, filius Antiochi magni, et frater Antiochi nobilis, vel Epiphanis. Simon autem de tribu Benjamin. Ex hoc patet, quod neque sacerdos erat, neque esse poterat, cum non esset de tribu levi; sed praeerat custodiae rerum templi ipsius, obsistente, id est resistente Apollonio, duce illo qui fuit interfectus postea a Juda, ut habetur supra Lib. 1, cap. 3. Caele Syriae, duae sunt dictiones; et Caele, est proprium nomen unius partis Syriae, et ibi erat dux ille. Et communes copias, id est communiter, ibi reposita pecunia in magna copia. Ad rationem sacrificii; hoc dicebat, ut audacius aggrederetur locum, quia illa pecunia ad cultum Dei non pertinebat. Regis, scilicet Seleuci cui ille Apollonius suberat. Delatae, id est a Simone falso accusatae. Ascitum, id est monitum et invitatum vel vocatum, specie, id est simulatoria ostensione. De dato, scilicet a Simone sibi, indicio, id est informatione. Hircani Tobiae. Sed contra hoc videtur, quod Onias in hoc peccarit, quia Nehemiae 13, reprehenditur summus sacerdos quia thesaurum cujusdam Tobiae posuerat in templo. Unde et Nehemias ipsum ejecit. Respondetur, quod ut ibi patet, ille posuerat eum in loco sancto et prohibito; hic autem non sic, sed in loco debito et ad hoc ordinato, tantum propter securitatem, non propter curiositatem. Omni genere omnibus modis. De depositis, idest occasione debitorum. Legem ponunt. Exod. 22: si quis commodaverit proximo asinum. Ex hoc patet, quod non tantum propter illa bona, nec propter corporalia dolebant, quantum propter libertatem loci, quam illi infringebant. Conclusa erant, alias scilicet quia tunc virgines arctius custodiebantur, satellitibus. Satellites dicuntur quasi satis laedentes, servi scilicet parati ad exequenda praecepta quaevis magnatum. Spiritus, idest fortitudo et virtus. Equus, virtute angelica formatus. Terribilem habens ascensorem, ipsius scilicet Heliodori judicio. Adornatus. Litera correcta habet, adornatum. Priores calces elisit. Calx est prima pars plantae, unde dicitur calcitrare: unde sensus est, quod vel equus elisit et immisit calces suos Heliodoro, idest in illa parte pedum suorum ipsum percussit: vel equus quidem ita percussit Heliodorum, quod partes illas in ejus pedibus laesit. Hi autem dominum benedicebant, idest Judaei constantes, vel illi juvenes, idest Angeli in corpore humano assumpto, magnificabat locum suum et templum, idest homines, qui timebant pro templo. Ut vitam donaret ei, idest Deus merito orationis Oniae, qui in supremo spiritu erat constitutus, idest ultimo.