CAPUT 4

Simon autem. Haec est secunda pars hujus partis: in qua postquam descripta est tribulatio ut inchoata sub Seleuco Eupatore, hic describitur ut perfecta sub Antiocho Epiphane. Et primo ponitur regis interna seditio. Et secundo regis externa oppressio, ut in cap. 5. Et tertio gentilis introductio, ut cap. 6. Quarto legalium persequutio, ut cap. 7. Circa primam partem notandum, quod fuit quadruplex tribulatio, secundum quadruplicem usurpationem sacerdotii. Prima fuit sub Simone, de qua dictum est. Secunda sub Jasone, ibi, sed post Seleuci vitae excessum. Tertia sub Menelao, ibi: et post triennii tempus amisit Jason. Quarta sub Lysimacho, ibi: multis autem sacrilegiis. Circa primam partem ponit tantum Simonis proterviam. Secundo Oniae pontificis prudentiam, ibi: sed cum amicitiae. Sed post Seleuci. Ista est pars principalis hujus capitis, in qua ponitur persecutio sub Jasone, et agitur de mali propositi executione, ibi: quod cum amisisset, et de populi propter hoc afflictione, ibi: erat autem hoc, et de legalis ritus abolitione, ibi: sacerdotes non jam, et demum sexto de regis honorabili receptione, ibi: cum autem qui et cetera. Et post triennii. Tertia pars, in qua ponitur persequutio sub Menelao. Ubi primo ponit auctor, Menelaum expulso Jasone in sacerdotium succedentem. Et secundo ponit incidenter regem Antiochum ad partes remotas recedentem, ibi: et cum haec agerentur. Circa primum primo ponitur, quomodo Menelaus a Jasone ad regem transmittitur. Secundo quomodo majora promittens regi, illi sacerdotium constituitur, ibi: at ille commendatis. Tertio quomodo exigentibus demeritis suis, Jason de terra expellitur, ibi: et Jason quidem. Quarto quomodo Menelaus pro pecunia non soluta a rege impetitur, ibi: de pecuniis vero et cetera. Circa illam secundam partem, et cum haec agerentur. Primo describit regis pecuniam deficientem. Secundo Menelaum iterum sacrilegium exercentem, ibi: iratus Menelaus. Tertio Oniam ipsum corripientem, ibi: quae cum certissime cognovisset. Quarto Menelaum de morte Oniae Andronico regis vicario suadentem, et ipsum inducentem, ibi: unde Menelaus accedens. Quinto Andronicum in dolo et proditione omnes interficientem, ibi: qui cum advenisset ad Oniam. Sexto ipsum ex indignatione facinoris regem adeuntem, et de Andronico conquerentem, ibi: ob quam causam non solum Judaei. Septimo regem ponit offensum, et Andronicum occidi jubentem, ibi: contristatus est itaque animo Antiochus. Multis autem sacrilegiis. Quarta pars est de tribulatione, quae facta fuit sub Lysimacho. Et in hac parte primo agitur de morte Lysimachi, propter mala quae fecerat Menelai consilio. Secundo iterum revertitur super factum Menelai apud regem accusati. Circa mortem Lysimachi ponitur primo ejus sacrilega transgressio. Secundo populi indignatio, ibi: et congregata est multitudo. Tertio ipsius defensio, ibi: Lysimachus arma. Quarto exercitus impugnatio, ibi: sed ut intellexit. Quinto ejus expiratio, ibi: ipsum etiam sacrilegum. Circa secundam partem de Menelao primo ponitur, quomodo fuit accusatus. Secundo quomodo fuit condemnatus, ibi: et cum venisset. Tertio quomodo fuit per Ptolemaeum, sibi data pecunia, excusatus et liberatus, ibi: et cum superaretur Menelaus. Quarto quomodo populus innocens fuit condemnatus, ibi: miseros autem qui etiam. Nunc ad literam. Simon autem praedictus, quia ipse est, qui instigavit Seleucum ad mittendum Jerosolymam. Delator, idest proditor, instigasset ad haec, idest ut non venisset in aerarium: quod tamen erat omnino factum, audebat, Simon scilicet. Necessarios, idest fideles amicos in hoc negotio. Homicida fieri, per aliquos scilicet amicos Oniae. Et Apollonium, pro parte Simonis existentem, et ab ipso pecunia corruptum. Caeles, regio erat in Syria, cui praeerat Apollonius. Ad augendam, si legatur, ad augendam, ab augeo-es, debet sic concludi cum clausula praecedente, et Apollonium insanire ad augendam malitiam Simonis, idest dicere, quod insaniebat, ut augere posset, et promovere malitiam Simonis ad effectum. Si vero legitur, ad angendam, a verbo ango angis, idest restringendam; tunc legatur cum clausula sequente, idest cum facto Simonis, sic quod Onias, ad angendam, idest arctandam malitiam Simonis ad regem se contulit. A stultitia, qua scilicet persequebatur templum, et aerarium, et sacerdotium. Antiochus. De isto et Seleuco fratre suo satis dictum est supra Lib. 1, cap. 1; similiter et de isto Jasone et Menelao fratribus Oniae magna est etiam mentio facta, et quomodo ad ritum gentilium se transtulere, et nomina gentilis ritus assumpserunt. Gymnasium. Gymnasium proprie locus est, in quo homines se exercent ad luctam; et per accommodationem accipitur pro omni exercitio; et hic accipitur pro schola, in qua instruebantur pro ritu gentium. Ephoebiam, idest lupanar juvenum: ut jam supra dictum est per omnia. Antiochenos, ab Antiochia dictos, quae erat metropolis in regno Antiochi. Volebat ergo iste ad benevolentiam regis captandam, ut cives Jerosolymitani vocarentur Antiochenses, quasi in tali nomine majorem gloriam consequentes. Qui etiam de nomine Jerusalem gaudebant. Per Joannem patrem Eupolemi. Notandum, quod Joannes fuit pater Eupolemi: et hic Joannes favorem habuit apud reges Asiae, et fecit libertates fieri Judaeis, quas iste Jason revocavit. Hic Eupolemus est, qui functus est legatione pro Judaeis apud Romanos, (vide supra cap. 8) et fuit eis gratus. Concluditur ergo sic litera, quae fuerat constituta Judaeis a regibus Asiae per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos et cetera. Unde liquet, quod non refert Joannem patrem, sed Eupolemum filium. Prava instituta sanciebat, scilicet instituta gentium, ut gymnasium et ephoebia. Ephoeborum, idest juvenum imberbium. Ephoebus enim secundum Papiam, est juvenis imberbis. Arce, Sion scilicet. Optimos, idest pulcherrimos et nobilissimos juvenes. Erat autem hoc non initium, idest non primum praeceptum Jasonis: vel non initium, idest non leve vel mediocre: vel non initium, idest non ad tempus vel ad horam, sed perpetuo secundum intentionem suam. Incrementum, quia ista duo erant de vilioribus et gravioribus observationibus omnium gentilium. Jasonis inauditum scelus, istud fuit emptio sacerdotii. Unde secundum Augustinum dicitur, quod ignis, qui septuaginta annis in aqua vixit, vendente Antiocho Jasoni sacerdotium, extinctus est. Particeps fieri palaestrae, idest exercitii corporalis, sic vocati a quodam loco. Et praebitionis, idest traditionis; et dicitur a praebeo praebes: vult dicere, quod sacerdotes non erant occupati circa templum, sed circa tale gentilium exercitium, quod quidem habebat suas traditiones, sicut alii ludi habent, et illas observabant. Et in exercitiis disci, idest doceri; idest cupiebant edoceri, et informari illos in exercitio paterno, ut legalem observantiam. Nihil, idest pro nihilo reputantes. Periculosa contentio, quia amore illarum observationum unus contendebat alium excellere, et probior apparere: periculosa, quia propter hoc exponebant se periculo punitionis divinae. Ideo sequitur: et jam leges divinas. Cum autem quinquennalis. Notandum est, quod iste ludus fiebat de quinque annis in quinque; et ideo dicitur quinquennalis; et dicitur agon, idest exercitium. Cum ergo idcirco fieret iste ludus, sic vocatus a quinto anno, factum est istud quod sequitur, a Jasone volente regi adulari praesenti. Dydrachmas, dicitur a dyo, quod est duo, et drachma, quod est denarius, habens certam impositionem pretii, et imaginem regis. Propter praesentes, eos scilicet, qui erant in Tyro ad ludum: vel praesentes, qui scilicet pecuniam asportaverunt, quia viderunt, quod non erat necessarium eam expendi pro sacrificiis Herculis, et petierunt de illa aliud fieri. Navium triremium, idest trium remorum ordinem habentium: et id forsan fecerunt, quia ludus erat aliquando in mari. Misso autem. Ad intelligentiam hujus literae notandum est, quod rex Aegypti habuit in uxorem sororem Antiochi Cleopatram, et ex illa habuit filium nomine Ptolomaeum Philometorem, cujus pater decessit ipso adhuc puero; et ideo pro tempore ejus negotia procuravit Antiochus avunculus suus, quousque primates ejus ab ipso recesserunt, ut hic dicitur. Unde per Apollonium istum cognovit, istos rebelles esse; et ideo de suo negotio coepit cogitare, quomodo scilicet contra Jerusalem veniret. Regni, scilicet Aegypti. Supradicti Simonis fratrem, qui accusavit aerarium: et videtur hic fuisse frater Menelai, qui tamen Menelaus supra, secundum Josephum, et Magistrum in historiis, dicitur frater Oniae. Unde colligitur, quod cum hic dicitur frater Simonis, intelligitur non carne, sed moribus: unde Glossa ait, fratrem, idest scelere parem. Cum magnificasset faciem potestatis ejus, idest extulisset vel honorasset muneribus, ut ei placeret. Superponens Jasoni, idest amplius dans et providens regioni. Et notandum, quod hic fuit pessimus in multis. Fuit enim proditor fratris, simoniacus in emendo sacerdotium, et mendax in solvendo, et sacrilegus in jurando, et homicida, imo et fratricida: omnia ista patent hic. Mandatis, scilicet quod pro summo sacerdote haberetur. Proprium fratrem captivaverat, Oniam scilicet, quia iste dominabatur prius. Nihil agebat, idest nihil agere poterat, quia Sostratus praepositus a rege constitutus omnia colligebat. Itaque Menelaus non habebat quod posset portare: et ideo Sostratus cogitabat accusare eum apud regem de defectu solutionis, in tantum, ut deponeretur, et Lysimachus constitueretur. Quod videns Menelaus, furabatur vasa templi, ut gratiam haberet: super quo Onias vir bonus ipsum redarguebat. Quod ille sustinere non valens, mortem ejus per Andronicum custodem terrae in absentia regis procuravit. Uterque ad regem sunt evocati, idest Sostratus accusans, et Menelaus ut reus. Fratre suo, non carne, sed consimili facinore. Mallotas, idest illos de Mallo civitate sic dicta. Dono essent dati, quia erant sub dominio illius concubinae. Dono dati, idest positi, sic ut provideret uxoribus regis de dote: unde forte de hoc erant indignati, quod suberant dominio talis mulieris. Et relicto suffecto, idest pro se praefecto. Ille enim, qui est in loco regis, per comparationem ad regem est suffectus, sed per comparationem ad subditos est praefectus. Datis dextris. Oniae scilicet juramento emisso, quod eum non interficeret. Quamvis esset ei suspectus, scilicet Andronicus Oniae, quia bene cogitabat quod jurabat in dolo. Azylo, invenitur azylo media correpta, et est genus muscae, quae apibus est infesta; et asylum in neutro genere etiam est locus privilegiatus, a quo non licet aliquem violenter extrahere: unde quicumque locus est sic privilegiatus potest dici asylum. Deinde fuit etiam talis locus quomdam fanum, quod Remus et Romulus aedificarunt: sed extenditur communiter ad omnem locum inexpugnabilem. De nece tanti viri injusta, aut propter sanctitatem viri justi, vel propter juramentum praestitum. Nationes aliae, scilicet quae erant cum Judaeis Antiochiae, ut modo sunt Parisiis, vel alibi. De his coepit judicium, propter quae scilicet Lysimachus interfectus erat, et de morte ejus, cujus occasione et consilio fuerat occisus, ut dictum est. Miseros autem, supple, fecit rex occidere homines bonos, qui Menelaum accusaverant: qui tamen in veritate liberandi erant, et audiendi in tantum, ut apud Scythas auditi essent. Hoc autem dicit, quia Scythae sunt crudelissimi et injusti; unde sensus est, quod iste rex in hoc fuit injustior et crudelior etiam Scythis. Cito ergo, idest sine matura deliberatione, poenam dederunt, scilicet his hominibus qui pro civitate et cetera. Indignati, pro injusta eorum morte.