|
Eodem tempore Antiochus. Postquam posita est principum interna
seditio; hic ponitur regis externa oppressio. Et prima fuit causa
hujus secundae: propter hoc enim, ut dictum est supra Lib. 1,
capite 1, Andronicus invasit Judaeos, quia inter se dissentiebant:
et in hoc cap. ponitur quadruplex impugnatio. Prima est a Jasone
aestimante regem mortuum. Secunda a rege propter facta Jasonis,
ibi: his itaque gestis. Tertia alienorum ad imperium regis, ibi:
igitur Antiochus. Quarta Apollonii legati regis, ibi: semper
appositus et cetera. Circa primum primo ponit regis in Aegyptum
profectionem. Secundo monstrorum apparitionem, ibi: convenit autem.
Tertio falsam de morte regis opinionem, ibi: sed cum falsus. Quarto
Jasonis insurrectionem, ibi: assumptis. Quinto ejus expulsionem,
ibi: et profugus. In secunda parte, his itaque gestis, primo agit
de Antiochi persecutione. Secundo ostendit auctor, quod id sustinuit
pro peccatorum suorum punitione, ibi: ita alienatus mente. Tertio,
quod ipse dominus templum relevaturus erat in magnam eorum
consolationem, ibi: verum non propter locum gentem. Circa primum
introducit Antiochum contra Judaeos saevientem. Secundo ipsos in
Jerusalem indifferenter interficientem, ibi: justis autem. Tertio
vasa sacra ignominiose et irreverenter diripientem, ibi: sed nec
ista. Circa primam principalem partem ponit Antiochi contemptam
superbiam. Secundo ejus jussionem crudelem et nefariam, ibi:
reliquit autem et suspectos. Quarta pars principalis ponitur ibi:
cumque appositus esset: in qua ponitur impugnatio per Apollonium
legatum regis. Et primo agitur de ejus jussione. Secundo de ejus
dissimulatione. Tertio de Judaeorum occisione, et sabbati
observatione. Quarto de Juda Machabaeo, et de suorum in montibus
conversatione, et malorum elongatione. Sed jam ad literam. Et primo
notandum est, quod jam nunc incipit reverti ad historiam 1 Lib.
Secundam profectionem: creditur illa fuisse, de qua Lib. 1, cap.
1 dicitur. Et paratum est regnum in conspectu Antiochi. Convenit
autem, scilicet eo tempore, quo Antiochus erat in Aegypto. Equites
discurrentes. Notandum est, quod ista signa praeludia erant sanguinis
Judaeorum per hostes effundendi, et talia et multo majora contigerunt
Jerosolymis per totum annum praecedentem destructionem ejus sub Tito
et Vespasiano, ut recitat Josephus: dicit enim, quod stella
praefulgens gladio per omnia similis supra civitatem rutilans manebat,
et cometes exitialibus flammis ante per totum annum visus est ardere:
sed et ante exitum temporis et belli in festo azymorum octava die mensis
Aprilis hora nona noctis tantum fulgur aram templumque circumdedit, ut
putarent omnes diem clarissimum factum; et permansit mediae horae
spatio. Eodem etiam festo bos, cum ad victimam duceretur, agnum in
medio fano peperit, inter manus ministrorum. Sed et janua interiorum
aedium templi, quae respiciebat ad orientem, cum esset aerea vel aere
multi ponderis vestita, vel supertecta, ita ut vix a decem viris
impellentibus eam clauderetur: ferreis quoque vectibus serisque
munita: repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta; sed et
hoc, sicut et lumen nocturnum, signum optimum putabatur. Deum namque
bonorum omnium portam illis aperuisse dicebant. Aliqui prudentiores
tamen tutamen templi dissolvendum iri, et hostibus portas aperiendas
putabant. Et postea vicesima prima die Maii, prope solis occasum,
visi sunt currus et quadrigae in omnem regionem per aera ferri, et
armatorum cohortes inferri nubibus, et urbes circumdari agminibus
improvisis. In sequenti autem festo Pentecostes noctu sacerdotes
templum ad ministerium implendum ex more ingressi, primum quidem motus
quosdam strepitusque senserunt, et domum voces quasdam sonantes,
migremus hinc. Hoc etiam quidam plebejus et rusticus, Jesus nomine,
quatuor annos ante bellum in festo tabernaculorum repente clamare
coepit, vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox
super Jerosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox
super populum: et diu noctuque circumiens ista clamabat, et verberibus
ac flagris usque ad ossa laniatus jussu praefecti urbis Albini, neque
lachrymas fudit, nec preces, sed eamdem vocem miserabiliter et cum
quodam ululatu emittens ad singulos fere ictus proferebat, addens et
hoc, vae, vae Jerosolymis: et sic clamabat usque ad belli tempus
quotidie, et maxime in festis diebus, vae, vae Jerosolymis. Idque
per septem annos faciens, neque voce raucior fuit, nec laboravit,
donec obsidionis tempore circumiens, supra murum iterum, vae, vae
civitati et fano ac populo, voce maxima clamabat. Cum autem ad
extremum addidisset, vae etiam et mihi, lapis tormento aliquo dimissus
ipsum inter voces istas peremit. Digestos, idest divisos et
distinctos, motus, idest sonus adinvicem conflagrantium.
Excessisset, idest exivisset, quia dicebatur quod mortuus esset,
convolantibus, ut scilicet civitatem defenderent. Arcem, Sion.
Exitium: aliqui libri habent, in exitum, scilicet mortis, et idem
est. Lacedaemonios, idest Spartiatas, qui erant fratres et amici
Judaeorum; supra Lib. 1, capit. 12. His itaque gestis.
Usque ad locum istum recitavit auctor aliqua, quae in libro 1 non
fuerunt dicta; et videntur illa fuisse occasio, ut Antiochus
insurgeret in Judaeos, et totum istud debet legi in primo, vel
praesupponi in cap. 1, Lib. 1. Deserturos, id est
rebellaturos. Efferatis, id est irrefraenatis. Occursantibus,
idest occurrentibus, et misericordiam petentibus: et hoc fuit magna
crudelitas. Menelao ductore: non ille, qui fuerat reconciliatus,
supra 4, sed alius, quia ille statim fuit mortuus: nisi forte
dicatur quod de morte sua dictum fuit prius nimis cito, et per
anticipationem, propter continuationem historiae. Gravius quam
ceteri, quia Judaei erant, et ideo magis erant molesti. Unde
argumentum sumitur, quod illi, qui sunt aliis domestici, si fiant eis
superiores, fiunt eis molestiores. Cumque appositus esset, idest
firmatus et obstinatus ad nocendum eis. Misit odiosum Apollonium.
Nota concordiam primi libri, et hujus secundi. Nam ita accidit,
quod Mathathias et Judaei alii videntes praedictas abominationes
factas in templo et civitate per regem, fugerunt extra, ut dicitur
hic, et Lib. 1, cap. 2; et alii, qui remanserunt adhuc in
civitate (ut expresse dicitur hic) postea fugerunt, ut dicitur Lib.
1, cap. 2; et isti fuerunt, qui ab Apollonio in die sabbati
fuerunt interfecti, in civitate partim, et partim fugientes: et ita
salvatur utraque litera: et ita non agitur hic de illo insultu
Apollonii, quem fecit supra Lib. 1, c. 3, in quo vicit eum
Judas. Ille enim fuit secundus conflictus. Judas autem. Hic
praemittitur tota historia supra posita in c. 2, de Mathathia et
genealogia ejus; et venitur ad Judam, qui decimus fuit, et fuit
summus sacerdos, non simpliciter loquendo de omnibus post Salomonem,
ut patet in catalogo eorum supraposito: sed fuit decimus, computando a
regno Graecorum, a quo incipit haec historia, ut patet ex 1 libro.
Et primus tempore Seleuci Nicanoris fuit Onias Jaddi filius:
secundus fuit Simon justus Oniae filius: tertius Eleazarus frater
Simonis: quartus Manasses Eleazari avunculus: quintus Onias
Simonis justi filius: sextus Simon Oniae filius: septimus Onias
Simonis filius, a quo, supra quarto, fuit occisus: octavus Jason
pessimus istius Oniae frater: nonus Menelaus pejor fratre: decimus
Judas, qui, summo sacerdotio divino judicio destituto, ipsum
sacerdotium summum accepit. Sed cur non fit mentio de Lysimacho?
Respondetur, quod quia statim interfectus fuit. Unde nihil aliud
fecit ad officium sacerdotii pertinens, nisi tantum sacrilegia, ut
dictum est supra capite quarto. Alii vero, etsi mali fuerunt, tamen
aliquid ex officio perfecerunt.
|
|