CAPUT 6

Sed non post multum temporis. Haec est tertia pars a quarto capite divisa; in qua postquam posita fuit principum debellatio, et regis impugnatio; hic ad augendam malitiam ponitur gentilis ritus introductio. Et primo introducitur gentilis observatio: secundo infligitur non obedientibus poenae vexatio, ibi, erat ergo haec videre miseria. Circa primum ponitur, quomodo populus a legali observantia vertitur; et secundo, quomodo idolatria introducitur, ibi, et cognominare Jovis; tertio, quomodo templum luxuria polluitur, ibi, pessima autem; quarto, quomodo ritus legalis interrumpitur, ibi, nam neque sabbata; quinto, quomodo populus non obediens interficitur, ibi, ducebantur autem. Circa secundam partem de punitione agitur non obedientium. Et notandum, quod tria persequebatur: primo circumcisionem, secundo sabbati sanctificationem, ibi, alii vero ad proximos; tertio ciborum discretionem, ibi, igitur Eleazarus. Secunda dividitur; quia primo ponit observantium sabbatum persecutionem, secundo ut consulat miseriae audientium, et ut inconvenientia ista evadant, monitionem et informationem, ibi, obsecro autem eos; et in illa ostendit, mala evenire eis, primo non ex Dei reprobatione, sed ex ejus miseratione; secundo quod alia Dei punitio procedit ex dilectione; tertio quod tarda expectatio provenit ex peccatorum majori punitione. Circa illam partem, igitur Eleazarus, ponuntur multa, quae sunt memoria digna; quia iste senex fuit spectaculum et exemplar constantium martyrum futurorum. Et primo describit factam sibi violentiam, ibi, compellebatur; secundo ejus probitatem et constantiam, ibi, at ille; tertio eorum deceptoriam simulationem, ibi, hi autem qui astabant; quarto ejus discretam responsionem, ibi, at ille cogitare; quinto eorum arctiorem persecutionem, ibi, his dictis; sexto ejus orationem et consummationem, ibi, domine qui habes. Et notandum, quod in sua responsione posuit plura, quae illum retraxerunt: primo suae sanctitatis antiquitatem; secundo suae legis bonitatem; tertio suae mortis brevitatem; quarto famae auctoritatem; quinto divini judicii severitatem: quae omnia patent in litera. Nunc it ad literam. A patriis et Dei legibus, id est a custoditis legibus a patribus. Et cognominare, idem, ut templum, quod erat in Jerusalem, nominarent a Jove, cujus idolum ibi erat, ut tactum est supra libro 1, capit. 1. Olympii, id est qui in monte Olympo colebatur Jupiter; et ideo mons Olympus dicebatur mons Jovis. Volebat ergo rex, ut ita nominaretur templum Jovis, quemadmodum et illic, Jovis hospitalis: sic dicebatur, quia hospitibus favere credebatur. Et in Garizim. Garizim erat templum Jovis primo aedificatum a Samaritanis in honorem Dei Judaeorum, tempore, quo Cyrus fuit ei favorabilis, vel Alexander magnus, ut dictum est supra Lib. 1, cap. 1. Qui postea tempore Antiochi, quando viderunt eum esse infestum Judaeis et eorum legi, et colere Jovem, dedicaverunt illud in honorem Jovis. Antiochenum; et hoc procuratione Jasonis, qui eos qui erant Jerosolymis, vocabat Antiochenos; vide supra cap. 4. Libero: proprium nomen Dei est ipsius regis: unde Libero, id est Baccho, qui erat apud antiquos Deus vini; et istum in natali suo rex praecipiebat coli, quia illum sibi favorabilem esse credebat. Liberum autem Deum vini appellabant, quia vinum provocat ad luxuriam, et provocati ad illam libant masculos, et cetera. Unde cum corpore muliebri delicato ipsum Liberum depingi faciebant antiqui. In tali ergo celebratione natalis regis Judaei compellebantur circuire Libero, id est versari circumquaque apud imaginem illam, quod erat profanum. Et notandum, quod gentiles antiquitus diem nativitatis suae celebrabant, quia tunc ad solatia et luxus vitae praesentis intrabant, post quae majora non expectabant. E contrario Catholici Christiani diem obitus sui festivum habent, quia tunc ad gaudia recipiuntur aeterna. Ptolomaeis, id est sequentibus Ptolomaeum, qui erat dux Caeles Syriae et Phoeniciae, supra Lib. 1, c. 8. Duae mulieres delatae, idest denuntiatae et accusatae. Duae, hoc dicitur Lib. 1, c. 1: quibus, verior litera habet, quas. Alii vero ad proximas coeuntes spelunca, de hoc supra libro 1, cap. 1. Isti sunt, qui extra civitatem se permiserunt occidi propter observantiam sabbati, de quibus ibidem dicitur: supra tamen habetur, quomodo aliqui propter eamdem causam fuerunt occisi. Non ad interitum. Hoc verum est, quoniam non fuit ex intentione Dei, sed ex malitia populi. Ex sententia, idest secundum quod ipsi sentiunt vel judicant. Beneficii est indicium. Contra, quia Deus reputatur pius et benignus in expectando peccatores, et non puniendo statim. Respondetur, quod adhibitio poenae est duplex; vel est ad punitionem judicatoriam: et quo ad hoc, expectare peccatores est misericordiae; et Deus, quantum ad hoc, dicitur misericors retributor. Vel est ad remedium et praeservationem culpae faciendae: et tunc cito eam infligere, est misericordiae, sicut contingit de infirmo corporali; et hoc modo loquitur hic. Primoribus, idest prioribus. Praemitti se velle in Infernum, idest in Limbum vel in mortem: accipitur enim Infernus aliquando in Scriptura et apud patres hoc modo, secundum illud Gen. c. 37, de Jacob: deducetis canos meos cum moerore ad Infernum. Sed utrum eligibilius et rationabilius homini justo, eligere Infernum etiam proprie dictum, quam committere ullum peccatum mortale? De hoc alibi, execrationem, id est maledictionem; quia sequentes dixissent: maledictus ille, qui hoc fecit, et ita ille omnes alios corrupit.