|
Contigit autem septem fratres. Haec est quarta pars a cap. 4
divisa, in qua ponitur legalium obligatio quantum fuit in adversariis:
et primo ponitur hostium contra 7 fratres et eorum matrem insurrectio;
secundo eorum constans et fidelis responsio et mortis victoriosa
toleratio, ibi: unus autem ex illis. Et in hac sunt singulae partes
quae de his singulis fratribus mentionem faciunt, et etiam de matre.
Circa secundam partem oportet considerare primo constantem eorum
confessionem; secundo regis turbationem, ibi: iratus. Tertio ejus
gravem mutilationem. Quarto in sartagine combustionem. Quinto
fratrum contemplationem. Sexto mutuam exhortationem. Circa factum
secundi vide primo ejus afflictionem, confoederationem et futurae
resurrectionis promissionem. Circa factum tertii considera animi
illius promptitudinem et fortitudinem constantiae. Circa quartum fit
mentio de resurrectionis gloria, de tyranni miseria et ignominia.
Circa quintum patet quomodo redarguit tyranni malitiam, quomodo
confitetur de hoc divinam providentiam. Circa sextum ponit ipsum
viriliter sustinentem et audacter tyrannum corripientem, et matrem
aequanimiter omnia aspicientem, et filios multipliciter consolantem.
Circa septimum ponit primo Antiochum indignatione commotum puero dona
et divitias promittentem, matrem de informatione filii persuadentem et
de morte recipienda filio praedicantem, filium quoque Antiocho
viriliter respondentem, munera et oblationes ejus totaliter
despicientem, defensionem legis sanctae adinstar fratrum proponentem,
regem demum in ipsum acrius desaevientem. Ultima pars de facto matris
manet indivisa. Nunc jam ad literam. Contra fas, idest contra
praeceptum legis quae porcos reputabat immundos; et ideo comedi
vetabat. Flagris, idest flagellis factis de corio tauri. Patrias et
Dei leges, idest patribus a Deo datas, et ab ipsis observatas.
Sartagines, idest patellas in quibus assantur carnes. Linguam, qua
scilicet fuerat dominum confessus. Moyses. Deuteronomii 32.
Patria voce, idest Hebraica. Et quoniam hi tam expressam caelestium
bonorum rationem reddiderunt; ideo martyrium ipsorum Ecclesia
celebrat. Ista, scilicet membra quae sibi amputabantur. E caelo,
idest e dono divino. Ab hominibus morti datos: concluditur in hunc
modum: potius est morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso
resuscitandos. Ab hominibus, idest quam ab hominibus: quasi dicat:
si hic est adjudicatus morti, magis debet sperare salutem a Deo
resuscitante, quam ab hominibus. Ad vitam, scilicet gloriosam quae
simpliciter dicitur vita. Damnati enim etsi vivant realiter, tamen
vita eorum, propter miseriam in qua sunt, quaedam mors est. Qualiter
te et semen tuum torquebit. Hoc fuit impletum quando tam ignominiose
mortuus fuit, ut dicetur infra cap. 9. Contra dominum, idest
contra legem a domino institutam. Promisit, scilicet non sicut rex
intendebat, sed sicut Deo placebat; ideo non fuit mentita. Modico,
scilicet respectu praemii. Sub testamento aeternae vitae, idest
immutabili promissione. Te cum tormento confiteri, quod ipse est
Deus. Hoc fecit infra cap. 9: unde hic prophetavit. Mundus
obiit, scilicet a transgressione legis immunis. Novissime et mater
consumpta est. In hoc significatur quod in fine mundi post martyria
filiorum omnium, consummata erit Ecclesia.
|
|