CAPUT 8

Judas vero Machabaeus. Haec est tertia pars principalis hujus libri totius a principio libri divisa. In qua postquam posita est praefationis praelibatio et tribulationum recitatio, hic tertio ponitur oppressorum liberatio. Et notandum quod deinceps est similis historia illi qua posita est in libro 1: quinimo quasi omnino eadem: intelligendum est tamen quod de liberationibus Judaeorum factis per fratres Judae, Jonatham scilicet et Simonem, non hic dicitur in libro isto, sed tantum de Juda. Unde historia ista non durat nisi ad mortem Nicanoris quae ponitur Lib. 1, cap. 7, in fine. Ab octavo autem cap. usque ad finem Lib. 1, nihil habetur in isto 2 Lib. Oportet igitur divisionem sumere secundum reges, quorum temporibus Judas praefuit; qui sunt tres. Primo ergo ostenditur, quomodo praevaluit sub Antiocho Epiphane vel nobili. Secundo quomodo sub Antiocho filio ejus, ut cap. 10. Tertio sub Demetrio Eupatore filio Seleuci, nepote scilicet Antiochi magni, quia Seleucus et Antiochus nobilis fuerunt fratres, ut patet cap. 14. Primo agitur de hostium per Judam mirabili expugnatione. Secundo de regis Antiochi miserabili expiratione, ut habetur cap. 9. Praemittitur autem hic conflictus Judae cum Apollonio duce Syriae, de quo dictum est supra Lib. 1, cap. 4. Tertio dicitur missus fuisse cum Lysia cum Gorgia et Timotheo, nec legitur eum pugnasse contra Judaeos tempore Antiochi nobilis, sed tempore Demetrii filii Seleuci, libro 1, cap. 7. Ex quibus omnibus patet quod de isto adventu Nicanoris et de ista pugna cum Juda non fecit Lib. 1 mentionem. Dividitur autem istud caput in quatuor partes. Primo ostenditur Judas malos persequens et puniens. Secundo Nicanori occurrens, ibi: videns autem Philippus. Tertio ponitur Judas exercitum suum animans, ibi: Judas autem cum comperit. Quarto autem ponitur Nicanor succumbens, ibi: et facto sibi et cetera. Circa primam partem ponitur primo, quomodo se ad Judam adunaverunt, ibi: Judas vero. Secundo quomodo dominum humiliter invocaverunt, ibi: et invocabant. Tertio quomodo hostes viriliter trucidaverunt, ibi: at Machabaeus. Circa secundam partem ostendit primo regis principem Nicanorem factis ipsius Judae invidentem. Secundo auxilium a Ptolomaeo requirentem, ibi: ad Ptolomaeum. Tertio ipsum Nicanorem venientem, ibi: et ille velociter misit. Quarto Nicanorem Judaeis superbe comminantem, ibi: constituit autem. Quinto de vendendis Judaeis furiosius disponentem, ibi: statimque. Circa tertiam partem agitur primo de exercitus Judae trepidatione. Secundo de communi eorum deprecatione, ibi: alii. Tertio de eorum informatione, ibi: convocatis. Quarto de victoriarum recordatione, ibi: admonuit autem eos. Quinto de ordinatione, ibi: his verbis. Circa quartam partem ponit primo exercitum Nicanoris succumbentem, ibi: et facto sibi adjutorio. Secundo Judam propter sabbatum praedam custodientem, ibi: sed reversi sunt. Tertio post sabbatum turbis curialiter illam dividentem, ibi: post sabbatum vero. Quarto aliis hostibus praevalentem, ibi: et ex his qui cum Timotheo. Quinto iterum praedas eorum distribuentem, ibi: et cum arma eorum. Sexto quemdam specialem adversarium morientem, ibi: et cum Epinicia. Septimo Nicanorem turpiter fugientem, ibi: facinorosissimus. Nunc ad literam: et eos qui permanserant, scilicet religionis vinculo. Istud enim fuit causa confoederationis et unionis in exercitu Judae. Vocem sanguinis, idest effusionem sanguinis qui ex crudelitate facti provocat ad vindictam faciendam, ac si clamaret. Indignaretur, idest ad modum indignationis se haberet illa puniendo. Videns autem Philippus. Is fuit Philippus cui Antiochus filium suum ad nutriendum tradidit, quem Antiochus filius Antiochi occupantem regnum suum de consilio Lysiae de Antiochia expulit, ut supra Lib. 1, cap. 6 dicitur; et iste etiam fuit Antiochus, quem Philippus reliquit cum aliis praepositum terrae ad affligendos Judaeos, supra eodem capite 5 et 8: misit Nicanorem Patrocli. Si loquatur de illa missione, de qua supra Lib. 1, cap. 3, tunc secundum Glossam sic concordatur: quod tam Philippus iste quam Lysias qui loco regis erat, procuraverunt Nicanorem mitti: quod non est inconveniens. Et primus Lib. loquitur de uno; hic autem liber de altero. Si vero fuerit alia missio, tunc dicitur, ut supra, quod verius videtur, quod Philippus ille ivit cum Antiocho in Persidem, et illi etiam recommendavit filium suum: unde tunc non erat in Judaea. Nicanorem Patrocli, scilicet filium. Datis ei de permixtis gentibus: quidam enim juvenes erant et quidam senes; quidam soli proprii et quidam alieni; quidam equites et quidam pedites. Constituit autem Nicanor, idest firmiter promisit, regi, idest Lysiae qui erat loco regis, quia rex in Persidem iverat ad colligendam pecuniam. De captivitate, idest de illis qui erant ex Judaeis captivi. Suppleret, idest solveret. Misit. Supra 1 Lib. cap. 3 dicitur, quod audierunt mercatores, et venerunt ad emendum. Et utrumque potuit esse verum: et quod iste miserit, et quod illi haec audientes venerint. Mancipiorum, quasi manu capta; sicut sunt illi, qui capiuntur in bello et in servitutem rediguntur. Talento, idest pro uno talento daret nonaginta mancipia. Et notandum quod talentum, secundum Isidorum proprie loquendo est in ponderibus: sed hic non accipitur nisi pro nummo trium denariorum usualium; et tunc secundum hoc ipse volebat dare triginta pro uno denario usuali, sicut postea fecit Titus et Vespasianus tempore captivitatis Judaeorum. Formidantes. Supra Lib. 1, cap. 5, fecit proclamari, quod formidolosi reverterentur. Prius quam cominus, idest etiam priusquam veniret, vendiderat. Propter testamentum, idest promissionem firmam. Ne hostibus reconciliarentur, favendo suggestionibus eorum illicitis: non tamen hic ponit modum pacis, ceterum instituta, idest antiquorum patrum, ut Moysis et aliorum, haec omnia rememorata dabant eis fiduciam, quia colligebant, quod Deus ista sine vindicta non dimitteret, Sennacherib, 4 Reg. 19 vide, adversus Galatas. De isto bello nihil legitur alibi quam hic. Sed objicitur contra id quod hoc loco dicitur, illud quod habetur supra Lib. 1, cap. 4: ubi dicitur, quod non habebat secum nisi tria millia. Respondetur, quod ibi loquitur de illis quos ille solus secum habebat hic autem loquitur de suis et de aliis quos sui habebant: unde statim dicuntur hic fuisse septem millia. Convocatis autem Machabaeus septem millibus et qui cum illo erant, supple de quibus hic tacet. Et sic habetur numerus iste praecise, quod scilicet Judas habuit tria millia, et quilibet aliorum mille quingentos. Ab Esdra lecto, non tunc, sed antea. Unde sensus est quod fecit eis recitari sanctum librum, prout alias ab Esdra lectus fuerat. Novem millia. Sed contra: supra Lib. 1, cap. 4 dicitur, cecidisse tantum tria millia. Respondetur, quod ibi computantur solum interfecti a Juda: hic vero interfecti ab illo et turma ejus. Reversi sunt hora conclusi, idest tempore deficiente, scilicet vespertina hora ante sabbatum. Quae erat observanda, quia Judaei incipiebant festa sua a vespertina hora praecedente usque in vesperum sequentem. Misericordiae initium, quia prima fuit victoria notabilis a Deo corripiente ipsos inimicos afflictione. In finem servis suis reconciliaretur, idest integre. Timotheo: de bello contra istum vide supra Lib. 1, cap. 5. Cum Bacchide: vide ibidem cap. 7. Epinicia, idest dies victoriae et superationis hostium; ab epi, quod est supra, et nice victoria: unde in alia translatione dicitur: superatis hostibus, Judas festum celebrabat.