CAPUT 9

Eodem tempore. Hic secundo agitur de Antiochi nobilis morte miserabili, de qua libro primo, capite sexto. Et describuntur tria per ordinem se habentia: primo quomodo fuit per superbiam elatus, et de Judaeis indignatus; secundo quomodo fuit a Deo cruciatus, ibi: sed qui universa: tertio quomodo timore poenae fuit in se humiliatus, ibi, hinc igitur coepit. Circa primum praemittit turbationis duplicem occasionem: scilicet propter repulsam ejus ignominiosam, et probitatem Judaeorum victoriosam; secundo ponit ejus turbationem et praesumptionem, ibi. Elatus autem in ira. Circa secundam partem principalem ostendit suam afflictionem ut nimiam; secundo ostendit poenae superbiae corresponsionem, ibi: isque qui sibi videbatur. Circa tertiam partem, ubi tangitur ejus humiliatio, primo eam profitetur verbo, secundo literis et instrumento, ibi: sed non cessantibus doloribus. Circa primum promittebat se honorare civitatem, gentem et templum Judaicum, seu legalem ritum; quorum omnia contraria prius cogitaverat. Circa ordinationem literae: primo Judaeos amicabiliter salutavit. Secundo se infirmum graviter denuntiavit. Tertio quomodo de vita rehabenda desperavit. Quarto quomodo ad exemplum patris de successore ordinavit. Quinto quomodo eum Judas commendavit. Sexto quomodo tandem expiravit. Nunc jam ad literam. Eodem tempore, idest interim quod Nicanor sic devictus fuit. Antiochus inhoneste revertebatur, quia expulsus et devictus: vide de hoc supra Lib. 1, cap. 6. Persepolis, idest civitas Persidis; a polis, quod est civitas: et dicebatur civitas simpliciter per antonomasiam, quia principalior erat in illo regno: tamen proprio nomine dicebatur Elimaida: Lib. 1, cap. 6: expoliare templum, quia ibi erant multa vasa pretiosa et thesauri, et ibi colebatur Diana: turpiter, quia contra consuetudinem victus est. Ecbathanis, civitas in media provincia, 2 Esdr. 6. Elatus in ira, idest commotus partim ex ira, partim ex superbia. Se fugaverant, idest illos de Persepoli. Sensus est, quod injuriam sibi factam in Persepoli vindicaret in Judaeos. Agitari: nota quod haec fuit occasio cadendi: vide de infirmitate ejus Lib. 1, cap. 6. Ignem spirans, idest ad modum ignis violenti retenti: et hoc est signum magnae turbationis, sicut dicitur actuum 9: Saulus adhuc spirans minarum et caedis et cetera. Etiam fluctibus maris imperare, in hoc tangit ejus magnam superbiam. Quamvis autem vexatio dat intellectum, tamen non veram habuit poenitentiam, nec movebatur ex odio culpae, sed poenae; et ideo non meruit indulgentiam. Misericordiam, propter causam dictam. Atheniensibus, qui erant liberi et honorati. Terrae, scilicet sanctae. Desperans: ex hoc patet, quod mentiebatur infra eodem, ubi dicebat se non desperare. Optimis civibus, totum est adulatio. Rex, scilicet Asiae et Persidis de jure. Et princeps, super Judaeos ex usurpatione. Ex sententia, idest ex voluntate nostra, secundum quod etiam vos determinatis et definitis. Non desperans: mentiebatur quidem, sed nolebat de morte sua eos consolari: vel forte ut magis induceret eos ad orandum pro se. Pater meus, Antiochus magnus. Qui post se acciperet principatum, hoc fuit impletum de Seleuco fratre istius. Hoc autem dicebat iste, quia volebat filium suum regnare post se; cum tamen nepos suus Demetrius filius Seleuci regnare deberet. Summa, idest negotiorum sarcina eventum infirmitatis meae. Multis nostrum commendatam: falsum est de Judaeis, sed forsan de aliis id dicit: nisi forte factum sit et non legatur. Publice et privatim, idest quae recepi ab omnibus et singulis, ut referatur ad omnes et singulos. Communem vobis fore, idest tractabilem et affabilem. Philippum, cui commisit diadema et annulum pro filio suo Antiocho, supra Lib. 1, cap. 6. Qui metuens, non ita cito et statim: sed postquam fuit fugatus de Antiochia, quam usurpabat de consilio Lysiae, ut supra Lib. 1, cap. 6 et 8 habetur.