|
Missae sunt epistolae ex regis nomine per veredarios qui per omnes
provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent.
Verba ista scripta sunt Esther 8 cap.; et satis spiritualiter
intellecta competunt proposito nostro. Et ut melius videamus sensum
spiritualem, primo videamus litteralem. Narrat haec historia ad
literam, quomodo a rege Assuero per falsam suggestionem Aman
proditoris lata fuit sententia condemnationis et interfectionis totius
populi Judaici in regno suo existentis. Jam sententia erat lata, jam
erat anulo regis obsignata, jam per nuncios publicata, jam dies erat
assignata: non restabat nisi quod interficerentur. Sed sicut narrat
eadem historia, per reginam Esther fuit revocata: scilicet per ejus
intercessionem, per virgae aureae extensionem et osculum summitatis
ejusdem. Nec solum sententia fuit revocata; imo ipsa revocatio per
veredarios ad hoc specialiter missos fuit revocata: hoc est quod
dicitur in verbis propositis. Missae sunt epistolae et cetera. Sicut
dicitur 1 Corinth. 10: omnia contingebant illis in figura.
Veritas autem respondens huic figurae haec est: per peccatum enim
primorum parentum per falsam suggestionem Aman proditoris perpetratam a
rege Assuero, scilicet Deo, sententia damnationis totius generis
fuit lata. Genes. 2: quacumque die comederis ex eo morte morieris.
Quod dictum est Adae non solum pro se, sed pro sua tota posteritate.
Et dicit: quacumque die comederis, morte morieris: innuens triplicem
mortem: nam ipsa comestio fuit mortifera. Statim ergo cum comedit
lignum vetitum, mortuus fuit spiritualiter, sed habuit necessitatem
moriendi corporaliter, et quantum est de se, aeternaliter. Jam ergo
sententia erat lata, jam erat in sacra Scriptura obsignata, Genes.
2. Jam erat per nuncios, scilicet prophetas, promulgata. Jam dies
erat assignata. Statim enim cum moriebamur ad Inferos descendebamus.
Sed per Esther reginam, idest virginem beatam, fuit revocata, per
ejus scilicet intercessionem, per virgae aureae extensionem, et
osculum summitatis ejusdem. De hoc habetur Esther 8: ubi dicitur,
quod placuit Esther regina in oculis regis, et extendit contra eam
virgam auream quae accedens osculata est summitatem virgae. Et dixit
ei rex, quid vis Esther et quae est petitio tua? Etsi dimidiam
partem regni mei petieris, impetrabis. Quae respondit: si inveni
gratiam in oculis tuis et placet tibi, dona mihi animam meam pro qua
rogo et populum meum pro quo obsecro. Traditi enim sumus ut conteramur
et jugulemur et pereamus per peccatum originale contractum et per
peccata nostra actualia superaddita. Traditi enim eramus ut
jugularemur, in corpore periremus et in anima contereremur: idest
simul tereremur in utroque, ut jugularemur corporaliter, periremus
spiritualiter. Contereremur: idest continue tereremur aeternaliter.
Sed Esther regina, idest virgo beata, placuit in oculis regis ad
restaurationem generis humani; invenitque gratiam coram eo non solum
pro se, sed pro toto humano genere; extenditque rex virgam auream.
Ista virga aurea secundum Glossam, fuit crux sive passio dominica,
quae tota fuit aurea, idest charitativa. Nihil enim fuit maculae in
ipso Christo contractum, nec passibilitas contracta est nec originale
contractum. Nihil fuit in ipso actu, quia nec veniale nec mortale;
imo pure pro salute generis humani passus fuit. Nullius sancti,
cujuscumque fuerit conditionis, passio fuit tota aurea; quia in
omnibus fuit passibilitas contracta per originale contractum, et
aliquod peccatum actu, saltem veniale. Hanc virgam auream dominus
Deus pater nobis extendit, quando ex charitate maxima quam ad nos
habebat, filium suum passioni exposuit. Summitatem ejus virgae virgo
beata tetigit, quando filium Dei in utero concepit, et postmodum
peperit; et sic dimidiam partem regni Dei impetravit, ut ipsa sit
regina misericordiae, cujus filius est rex justitiae. Sic etiam
sententia nostrae damnationis revocata fuit. Et per veredarios, idest
apostolos, ad hoc specialiter missos, revocatio fuit promulgata: hoc
est quod dicitur in verbis propositis. Missae sunt epistolae ex regis
nomine, idest auctoritate, per veredarios, idest apostolos, qui per
omnes provincias discurrentes (Glossa) per praedicatores summi regis
cursores, veteres literas, scilicet damnationis nostrae, novis
nuntiis, scilicet apostolis, praevenirent. In verbis istis notantur
tria, secundum tria cuilibet missioni solenni necessaria. Quaelibet
enim missio solennis requirit in mittente auctoritatem, in misso
celerem adimpletionem, in eo cui fit missio utilitatem. In verbis
autem propositis notantur ista tria. In mittente auctoritas, cum
dicitur: missae sunt epistolae ex regis nomine. In misso adimplendi
celeritas, cum dicitur: per veredarios per omnes provincias
discurrentes. In illis in quibus facta est missio, utilitas, cum
sequitur, ut veteres litteras novis praevenirent nuntiis. Primo ergo
notatur, cum dicitur: missae sunt epistolae ex regis nomine. Iste
rex Assuerus significat Christum; interpretatur enim atrium sive
beatitudo. Christus vero est atrium bonorum qui sunt in statu viae.
Beatitudo quantum ad illos qui sunt in statu patriae. De utroque
dicitur in Psalm. 83: beati qui habitant in domo tua domine et
cetera. Et paulo post, melior est dies una in atriis tuis super
millia. Ipse est rex regum et dominus dominantium, 1 ad Timoth.
6. Excellit enim omnes alios reges: in Psalm. 88: ego
primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. Excellit
autem omnes alios reges, primo in naturalibus et institutione, regiae
majestatis dignitate: fuit enim rex quando natus est ex Deo patre
aeternaliter, et rex antequam natus ex virgine temporaliter. Ideo
sapienter quaerebant illum magi, Matth. 2: ubi est qui natus est
rex Judaeorum? Non dicunt ubi est, sed ubi est qui natus est rex.
Rex enim Franciae natus est, sed non est natus rex. Christus autem
fuit rex in ipsa nativitate; imo antequam nasceretur ex virgine,
Psalm. 73: Deus autem rex noster ante saecula. Secundo excellit
eos in aliorum institutione: ipse enim omnes alios reges instituit:
quod nullus alius potest. Rex enim Franciae non instituit regem
Angliae. Prov. 8: per me reges regnant. Unde omnes reges alii
sunt ejus servi et tributarii. Psal. 71: omnes reges servient ei,
idest servire debent. Vel, ut sit distributio accommoda, quod
quotquot servient ei erunt reges; quia ei servire regnare est,
secundum Gregorium in Glossa super illud, Paulus servus Jesu
Christi etc. ad Rom. 1. Tertio excellit eos in regni sui
aeternitate sive aeterna duratione; caret enim principio et fine,
Psalm. 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Daniel. 7:
potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur et regnum ejus quod
non corrumpetur. Omnia aliorum regna sunt temporalia et
corruptibilia, ac per hoc momentanea. Eccl. 1: hodie est rex et
cras morietur: unde reges mundi sunt quorum regnum non durat forte nisi
per unum diem, et postea sunt similis vel forte deterioris
conditionis. Quarto excellit in regni sui liberali et totali
distributione. Omnibus enim illis qui sunt de regno suo liberaliter
totum regnum suum distribuit, quod nullus alius rex. Luc. 22: ego
dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Non dicit
partem regni, sed regnum. Legitur 1 Mach. 1, quod Alexander cum
moreretur vocavit pueros suos cum quibus nutritus fuerat a pueritia
sua, et divisit illis regnum suum. Aliter est enim de regno Dei et
mundi. Videre enim regnum mundi non est habere. Matth. 4,
ostendit illi omnia regna mundi et dixit ei, haec omnia tibi dabo: non
dicit tibi do. Sed videre regnum Dei est habere juxta illud:
Sapient. 10, justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit
illi regnum Dei, idest dedit. Scitis autem quod eadem res simul et
semel et tota a pluribus, imo ab omnibus, potest videri. Rex igitur
Assuerus est Christus, ex cujus nomine, idest auctoritate epistolae
illae missae sunt. Ille enim facit, cujus auctoritate fit. Apostoli
vero auctoritate Christi istas epistolas scripserunt et miserunt: et
ideo possunt dici a Christo missae. Ecce ergo primum: scilicet in
mittente auctoritas: quae significata est Paralip. 30; ubi dicitur
quod Ezechias rex misit nuncios ad omnem Israel et Judam; et
scripsit epistolas ad Ephraim et Manassem, ut venirent in domum
domini in Jerusalem et facerent phase domino Deo suo. Rex ecce
Christus qui misit nuncios, idest apostolos, et scripsit epistolas,
scilicet canonicas. Secundo notatur in verbis propositis in Missis
adimplendi celeritas, cum dicitur: per veredarios et cetera. Isti
veredarii sunt apostoli, idest veredarius est auriga vel nuntius in
rheda portatus. Est autem rheda genus vehiculi quatuor rotarum, et
dicitur rheda a redeo redis, eo quod talis currus agilis est ad eundum
et redeundum. Istud vehiculum per quod portamur in caelis est sacra
Scriptura generaliter, vel doctrina apostolica specialiter. Quatuor
rotae sacrae Scripturae sunt quatuor modi exponendi sacram
Scripturam: scilicet historicus, tropologicus, allegoricus,
anagogicus. Quatuor rotae doctrinae apostolicae sunt quatuor de quibus
principaliter in eorum epistolis agitur. Prima rota est contemptus
mundanae prosperitatis, de qua principaliter agitur in canonica
Jacobi. Docet enim contemnere quatuor ad mundanam prosperitatem
pertinentia: scilicet mundanam sapientiam in 1 cap., ubi docet
gaudendum in tribulatione. Omne gaudium existimate fratres etc. et
gloriari in humilitate, glorietur frater humilis et cetera.
Saecularem pompam in 2 cap. ubi reprobat acceptionem personarum.
Popularem famam in 3 cap. ubi reprobat appetentes magisterium.
Nolite plures magistri fieri fratres mei. Temporalem affluentiam in
4 et 5 cap. Secunda rota est sustinentia adversitatis, de qua agit
principaliter Petrus: scribit enim proselytis qui erant dispersi et
pro Christi fide patiebantur; et ideo scribit eis consolando et
informando in sustinentia adversitatis: unde statim in principio
epistolae, modicum si oportet nunc contristari et cetera. Tertia rota
est amor fraternae et divinae charitatis, de qua principaliter agitur
in epistolis Joannis, 1 Joan. 4: charissimi diligamus invicem,
quia caritas ex Deo est. Quarta est fuga carnalis voluptatis, de qua
principaliter agitur in canonica Judae: unde ibi dicitur, odientes
eam quae carnalis est maculatam tunicam. De istis quatuor rotis
dicitur Ezechiel. 1: spiritus vitae erat in rotis. Veredarii ergo
sunt nuntii in vehiculo quatuor rotarum portati. Isti autem sunt
apostoli qui per omnes provincias discurrerunt, quia ubique in nomine
Christi annunciaverunt. Psalm. 18: in omnem terram exivit sonus
eorum. Quod satis figuratum fuit 2 Paralipomenon 30, ubi
dicitur, quod perrexerunt cursores cum epistolis ex imperio regis et
principum ad universum Israel et Judam praedicantes filiis Israel.
Revertimini ad dominum Deum Abraham, Isaac et Jacob; et parum
post: pergebant cursores velociter de civitate in civitatem ad omnem
Ephraim et Manassem, illis irridentibus et subsannantibus. Tertio
notatur in illis quibus facta est missio utilitas, cum dicitur: qui
veteres literas novis nuntiis praevenirent. Istae veteres litterae
erant literae nostrae damnationis. Istae sunt litterae sive epistolae
Uriae, de quo loquitur 2 regum 11, quod portavit literas mortis
suae. Literas mortis suae portant viri literati qui sciunt et docent
et non faciunt. Istae sunt literae sine sigillo, idest scientia sine
vita; et ideo non creditur eis. Vel literae istae veteres sunt
peccata ad veterem hominem pertinentia. Istae literae in peccatoribus
sunt scriptae, Jerem. 7: peccatum Juda scriptum est stilo ferreo,
ungue adamantino exaratum: sed per doctrinam apostolorum sunt
praeventae et revocatae. Et nota quod per praedicationem et doctrinam
apostolorum, istae literae in aliquibus sunt praeventae, scilicet in
innocentibus; in aliquibus irritae factae, scilicet in poenitentibus;
in aliquibus correctae, scilicet in proficientibus; in aliquibus
totaliter deletae, scilicet in pervenientibus: et hoc totum per
doctrinam istorum apostolorum. Ipsi enim docent innocentiam servare,
de peccatis poenitere, de bono in melius proficere, et sic ad caeleste
praemium pervenire. De primo dicitur hic, veteres literas novis
nuntiis praevenirent: veteres literas novis nuntiis praevenire est, se
a peccatis praeservare et innocentiam baptismalem servare. De 2 et 3
dicitur Esther 8, quod oravit Esther regem, ut malitiam Aman
Agagitae et machinationes pessimas quas cogitaverat contra Judaeos,
juberet irritas fieri; et novis epistolis veteres litterae Aman
insidiatoris et hostis Judaeorum, quas per cunctas regis provincias
praeire praeceperat, corrigerentur: et sicut patet ex textu, quod
ipsa petiit impetravit. Corrigebantur autem hae literae in
proficientibus: correctio enim est veterum literarum deletio et novarum
superscriptio: ita correctio spiritualis est veterum peccatorum
deletio, et novarum litterarum, scilicet gratiarum, virtutum,
donorum et bonorum operum superscriptio: in pervenientibus autem erunt
totaliter deletae, et quantum ad culpam, et quantum ad poenam, imo et
peccata occasionaliter erunt eis in gloriam, 2 ad Corinth. 3: quod
si ministratio mortis litteris deformatae in lapidibus fuit in gloria.
Literae istae sunt peccata, quibus anima deformata est; quae sunt
ministratio mortis causaliter, sed erunt in gloriam bonis
occasionaliter; non occasione data, sed accepta, secundum quod dicit
apostolus ad Rom. 8: diligentibus Deum omnia cooperantur et
cetera. Et alibi, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.
His visis patet quis sit auctor hujus libri. Auctor enim principalis
est rex Assuerus, scilicet Christus, cujus auctoritate epistolae et
scriptae et missae sunt. Auctores secundarii sunt veredarii, idest
apostoli. Materia hujus libri est contemptus mundanae prosperitatis.
In canonica Jacobi, sustinentia adversitatis: in canonica Petri,
amor supernae et divinae charitatis: in canonica Joannis fuga carnalis
voluptatis: in canonica Judae deletio veterum literarum, idest
peccatorum, et superscriptio novarum, scilicet gratiarum, virtutum,
donorum, bonorum operum. Modus agendi attenditur in divisione et
ordine epistolarum et capitulorum. Tamen sciendum est quod modus
procedendi aliquando est exemplaris, aliquando est comminativus,
aliquando promissorius. Exemplaris est, ut magis moveat ad
operationem boni: magis enim movent exempla quam verba: unde dicit
Bernardus: efficacius loquitur vox operis quam sermonis. Unde in
sacra Scriptura, non solum verba, sed et facta significant.
Comminativus, ut incutiat timorem supplicii. Promissorius vero, ut
alliciat ad amorem regni. Titulus est, incipiunt epistolae
canonicae, idest regulares. Liber autem iste dividitur in quatuor
partes secundum numerum auctorum, vel in partes septem secundum numerum
epistolarum.
|
|