|
Jacobus Dei et domini et cetera. Haec epistola dividitur
principaliter in duas partes: scilicet in salutationem et
instructionem. Secunda pars, ibi: omne et cetera. In salutatione
primo describitur persona salutantis. Secundo, salutatae: duodecim
tribubus. Tertio, necessitas salutandi: quae sunt in dispersione.
Quarto, forma salutationis, salutem. Dicit ergo, Jacobus.
Glossa, celebris persona. Ideo nomen suum praeponit, quia nomen
erat celebre: nam sicut dicit Glossa: iste Jacobus cognominatus est
justus, et fuit filius Mariae sororis matris domini, post passionem
domini Jerosolymorum ordinatus episcopus: qui, sicut dicit
Hegesippus, ex utero matris sanctus fuit. Vinum et siceram non
bibit: carnem nullam comedit: solus ante templum ingrediebatur, et
flexis genibus pro populo orabat, intantum ut genua ejus camelorum
duritiam traxisse crederentur. Dei, scilicet patris domini nostri
Jesu Christi. Ipse enim est dominus creationis, Jesus, salvans in
praesenti per gratiam, et gloriam in futuro. Christus enim
interpretatur unctus. In his vero duabus personis spiritus sanctus
intelligitur tamquam nexus et amor amborum. Vel dicit, Dei, quo ad
divinitatem: domini nostri Jesu Christi, quantum ad humanitatem.
Christus enim secundum humanitatem habet dominium creatum super omnem
creaturam, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium,
terrestrium, et Infernorum. Servus, Glossa, officium celebre.
Nam servire Deo, regnare est, ut dicit Gregorius. Duodecim
tribubus, Glossa, intellige non omnibus, sed quibusdam de omnibus,
scilicet electis. Quae sunt in dispersione, de qua actuum 8. Facta
est in illa die magna persecutio in Ecclesia, quae erat Jerosolymis,
et dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae. Istis scripsit
Jacobus ad consolationem, ut non dispergerentur mente, sicut dispersi
erant corpore: sed potius mente congregarentur. Salutem, in
praesenti, gratiae; in futuro, gloriae. Omne gaudium et cetera.
Hic est secunda pars, in qua ponit exhortationem sive instructionem.
Et primo informat in patientia tribulationum. Secundo, in sanctitate
operum, 2 cap. Tertio in expectatione praemiorum cap. 5, post
principium, patientes et cetera. Vel sic. Primo eos hortatur ad
bonum. Secundo, dehortatur eos a malo, in tribus sequentibus
capitulis. Tertio docet remedia contra malum, 5 cap. in principio.
Primo ergo eos hortatur ad bonum, scilicet ad patientiam
tribulationum. Et primo docet qualiter se habeant in tentationibus
exterioribus. Secundo qualiter in interioribus nemo cum tentatur et
cetera. Tertio ad utriusque notitiam habendam monet libenter verbum
Dei audiri sit autem omnis homo velox et cetera. In prima parte
ponitur exhortatio ad patientiam. Ubi primo docet patientiae fructum.
Secundo radicem, si quis autem vestrum indiget. Tertio modum,
glorietur frater humilis. Quarto praemium, beatus vir qui suffert et
cetera. In prima parte, primo ponitur exhortatio. Secundo
exhortationis ratio, scientes quod probatio. Dicit ergo, omne
gaudium, idest perfectum gaudium bonorum, quod est in bonitate
conscientiae, in spe gloriae est perfectum, quia tristitia est eis
materia gaudii, imo eis tristitia vertetur in gaudium. Joann. 16:
tristitia vestra vertetur in gaudium. E contrario, gaudium malorum
imperfectum est, quia materia est tristitiae, imo vertetur eis in
tristitiam, Job 21: gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis
dies suos, in puncto ad Infernum descendunt. Ne indignemini, si
mali florent: si vos patimini, incrementa existimate vobis provenire,
fratres, mei, quasi eamdem habituri haereditatem. Vocat autem eos
fratres, ut eos magis alliciat ad mutuam dilectionem. Dicitur enim
frater, quasi ferens alterum. Cum in tentationes varias, maxime
exteriores: nam, ut dicit Glossa una, perfectis loquitur de
extrinsecis tentationibus. Has enim aliquando optant sancti. Psal.
25: proba me, domine, et tenta me. Alia tamen Glossa exponit de
utraque: unde dicit, a persecutore vel a concupiscentia, quae varie
tentant. Sed cum tentatio interior non sit sine peccato, quomodo in
ea est gaudendum? Responsio. Non in ipsa secundum se, sed inquantum
ei resistendo est materia exercendae virtutis, et causa reprimendi
superbiam. Incideritis. Glossa, ex alto fidei vestrae. Sed
contra, de tali casu non est gaudendum. Responsio. Casus iste est
intelligendus secundum opinionem persecutorum, qui credebant eos
avertere a fide, persecutionibus. Scientes quod probatio fidei et
cetera. Hic ponitur exhortationis ratio, quare scilicet habenda est
patientia in tentationibus: et est una declaratio virtutis, alia
perfectio operis, patientia autem opus perfectum. Dicit ergo,
scientes, quod probatio fidei vestrae, idest tribulatio fidem vestram
probans, patientiam operatur, idest declarat, vel exercitat.
Contra. Rom. 5: patientiam tribulatio operatur, patientia vero
probationem: non ergo probatio patientiam. Responsio. Probatio
operatur patientiam, ostendendo; sed patientia probationem
efficiendo, patientia autem opus perfectum habet, quia stabile et
firmum. Illud enim dicitur haberi, quod firmiter habetur, quia
habitus est difficile mobilis. Unde et in ipsa dicitur haberi firma
possessio animarum. Lucae 21: in patientia vestra possidebitis
animas vestras. Vel opus perfectum, idest opus privilegiatum,
scilicet opus martyrii, aureola dignum. Ut sitis, existimate,
inquam, ut per opus patientiae, sitis perfecti, ad sustinendam
tribulationum diuturnitatem, et integri, ad sustinendam earum
gravitatem, in nullo deficientes, ad sustinendam earum omnimodam
diversitatem. Vel perfecti, in agendo: integri, in patiendo: in
nullo deficientes, in perseverando. Si quis autem vestrum et cetera.
Hic ostendit perfectae patientiae radicem, scilicet sapientiam
divinitus infusam; quia qui patiens est multa gubernatur sapientia.
Prov. 14. Unde monet petere sapientiam ad acquirendam patientiam.
Et primo dat fiduciam impetrandi. Secundo docet modum petendi,
postulet autem in fide. Tertio ostendit rationem modi, qui enim
haesitat. Dicit ergo, si quis autem vestrum indiget sapientia, idest
sapida scientia ad condiendam amaritudinem tribulationum, vel ad
degustandum praedictae patientiae fructum, postulet a Deo, a quo est
omnis sapientia, Eccl. 1, qui potest dare, quia omnipotens est;
et scit, quia omnisciens; et vult dare, quia misericors est. Qui
dat, idest paratus est dare, omnibus, sine personarum acceptione.
Glossa, pie petentibus. Affluenter, non parce, unde dicitur
effundere. Ille qui effundit, totum dat, nihil sibi retinet. Joel
2, effundam de spiritu meo super omnem carnem. Et non improperat.
Unde dat liberaliter. Unde ostendit ibi optimas conditiones a parte
dantis. Dat enim liberaliter, non vendit sicut multi: dat
generaliter, non uni, sed omnibus: dat abundanter, non parce: unde
affluenter, curialiter, quia non improperat. Psal. 44, aperis tu
manum tuam, et imples omne animal benedictione. Augustinus:
erubescat humana pigritia: plus paratus est Deus dare, quam nos
accipere. Postulet autem in fide nihil et cetera. Hic docet modum
petendi. Postulet autem in fide, idest in fideli nominis Christi
confessione, sicut petit Ecclesia. Per dominum nostrum Jesum
Christum. In Joanne 16, amen dico vobis, si quid petieritis
patrem in nomine meo, dabit vobis. Vel in fide, idest in fiducia
obtinendi illud quod petit. Nihil haesitans, idest de impetratione
non diffidens. Matth. 21, si habueritis fidem, et non
haesitaveritis etc., non solum de ficulnea facietis, sed et si monti
huic dixeritis, tollere et jactare in mare, fiet. Qui enim
haesitat. Hic ponit rationem modi. Et primo, rationem. Secundo
infert conclusionem, non ergo. Tertio, subdit conclusionis
manifestationem, vir duplex animo. Qui enim haesitat, idest dubitat
vel diffidit de impetrandis ad salutem necessariis, similis est fluctui
maris, qui a vento movetur, a loco scilicet suo, et circumfertur, in
locis alienis. Sic homo dubius in fide, a vento tentationis movetur a
statu fidei, et circumfertur varietate errorum. Vel movetur et
circumfertur a tentatione in tentationem. Job 24, levis est super
faciem aquae. Glossa: qui conscientia peccati pressus dubitat de
praemiis caelestibus, superveniente vento tentationum facile deserit
fidei statum, et secundum tentatoris voluntatem distrahitur ad
errorem. Non ergo existimet homo ille. Glossa, carnalis: unde homo
ille, hic sonat in vitium. Quod accipiat aliquid. Glossa, vel hic
vel in futuro. A domino, ex meritis suis. Et nota quod dicit
aliquid, scilicet magnum. Spiritualia enim sunt quid magnum, non
temporalia; unde et peccatoribus communicantur. Et certe merito
haesitans non impetrat, quia vir duplex animo. Glossa. Duplex est
qui genu ad precem flectit, et mordente conscientia de impetratione
diffidit. Duplex est, qui vult gaudere in saeculo, et gaudere cum
Deo. Duplex est qui de bonis quae agit, non Deum, sed favorem
quaerit. Vel duplex, non unicus, sed ad hoc et ad illud inclinatus.
Vel duplex, qui aliud interius, aliud agit exterius, Eccl. 2.
Vae duplici corde, et homini ingredienti duabus viis. Inconstans
est, qui fluctuat inter confidentiam et diffidentiam. Glossa, facile
adversis terretur, prosperis irritatur, ut a veritate divertat. In
omnibus viis suis, sive sit dextera prosperitatis, sive sinistra
adversitatis. Et dicit, suis, non Dei. Viae enim hominis, sunt
peccata: viae autem domini, opera bona. Glorietur autem frater
humilis et cetera. Hic ostendit perfectae patientiae modum, docens in
tribulationibus esse gloriandum. Et primo ostendit in quo gloriandum
pauperibus. Secundo, in quo divitibus dives. Tertio subdit causam
quia sicut flos. Quarto, explanat et adaptat eam exortus est enim
sol. Dicit ergo, glorietur: non tantum gaudeat in se interius, sed
etiam glorietur exterius apud alios. Frater humilis, idest oppressus
et dejectus, et ita humiliatus, in sua exaltatione, scilicet ventura
post humiliationem; quia qui se humiliat exaltabitur, Lucae 18.
Dives autem, idest divitiarum amator, non solum possessor, in
humilitate sua, ventura scilicet post divitias: et hoc modo est ironia
secundum Glossam, quasi: non est in hujusmodi gloriandum. Vel in
humilitate sua, in sublimitate et gloria, quae est causa humiliationis
et dejectionis. Vel in humilitate, scilicet in obsequio humilitatis
exhibendo pauperibus, quoniam sicut flos foeni transibit. Intellige,
gloria mundi, transibit, idest velociter ultra ibit, et penitus non
revertetur. Psal. 48: cum interierit non sumet omnia, neque
descendet cum eo gloria ejus, exortus est enim sol, prosequitur
parabolam, cum ardore, sicut fit tempore aestivo contra meridiem, et
arefecit foenum, idest virorem foeni, et flos ejus decidit, in mane
scilicet ortus, et decor vultus ejus deperiit, idest pulchra
apparentia per quam delectabat aspicientes. Nota quod ortus solis
significat adventum judicis. Malach. ultimo, vobis timentibus nomen
meum et cetera. Dicit autem, exortus est, idest extra se ortus,
quia quasi extra se oritur puniens per justitiam, cum sit ejus proprium
misereri. Fervor autem ejus significat districtionem et zelum
advenientis. Isaiae 30, ardens furor ejus, et gravis ad
portandum. Arefactio foeni, obitum divitis. Psal. 36, sicut
foenum velociter arescent. Casus floris, gloriae temporalis
amissionem vel etiam carnalis. Isaiae 28, vae flori decidenti,
gloriae exaltationis ejus. Gregorius: quid sunt homines in hoc
mundo, nisi flores in campo, vita in carne, flos in foeno? Et flos
ejus decidit, idest deperiit, et decor vultus ejus deperiit, humanae
scilicet gratiae et favoris, ita, idest sicut flos foeni. Et dives,
idest divitiarum amator, non tantum possessor, in itineribus suis
marcescet, idest deficiet, et quasi putrescet: unde intellige, quod
viae divitis, sunt temporalia in quibus beatificari quaerit, quae cito
destruentur. Glorietur autem frater humilis. Nota quod quadruplex
est gloria: una est interior, alia exterior, alia inferior, alia
superior. De gloria interiori dicitur in Psal. 44: omnis gloria
filiae regis ab intus. Ista autem gloria consistit in multis. Primo
in conscientiae puritate: 2 Corinth. 1, gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae: quod in simplicitate intentionis, et
sinceritate affectionis, et gloria bonae operationis, et sapientia
divinae degustationis conversati sumus. Secundo consistit in Dei
cognitione: Jerem. 9, non glorietur sapiens in sapientia sua; sed
in hoc glorietur, scire et nosse me. Tertio consistit in bona
operatione. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus et
cetera. Quarto in exteriori conversatione: 1 Petri 2:
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod
detrectant de vobis etc., glorificent Deum in die visitationis.
Quinto in opinione bonae famae. Eccl. 33, in omnibus operibus
tuis praecellens esto, et ne dederis maculam in gloriam tuam. Sexto
in sustinentia praesentis molestiae, 2 Corinth. 2, libenter
gloriabor in infirmitatibus meis. Septimo in Christi conformitate.
Galat. ult., mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu
Christi. Octavo in perfectione commissae familiae. Proverb. 10,
secundum literam Ambrosii, gloria patris filius sapiens. Nono in spe
remunerationis aeternae. Rom. 5, gloriamur in spe gloriae filiorum
Dei. Secunda gloria est exterior: et ista est in tribus: scilicet
in divitiis: Psal. 48, ne timueris cum dives factus fuerit homo et
cetera. Philippen. 3, gloria in confusione ipsorum qui terrena
sapiunt. Secundo consistit in deliciis. 1 Machab. 2, a verbis
viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis,
idest vermis conscientiae. Isaiae ultimo, vermis eorum non morietur.
Et stercus infamiae. Eccl. 9, omnis mulier quae est fornicaria,
quasi stercus in via conculcabitur. Tertio consistit in honoribus
ambiendis, Oseae 4, gloriam eorum in ignominiam commutabo; et de
Nabuchodonosor dicitur Judith 1, gloriabatur quasi potens in
potentia sua. Tertia gloria est inferior, scilicet gloria peccati:
quae dicitur inferior, quia hominem facit inferiorem et viliorem quam
sit aliqua creatura. Psal. quid gloriaris in malitia qui potens es in
iniquitate? Quarta gloria est superior, scilicet gloria Dei, quae
consistit in interiori gloria animae, et exteriori stola corporis.
Psal. 149, exultabunt sancti in gloria, ecce stola corporis.
Laetabuntur in cubilibus suis, ecce stola animae. Beatus vir qui
suffert tentationem et cetera. Hic ostendit perfectae patientiae
praemium. Ubi primo tangit meritum. Secundo praemium. Quoniam,
cum probatus fuerit. Dicit ergo, beatus vir, non mollis vel
effeminatus, sed vir dictus a virtute animi, virore fidei, vigore
spei, virilitate charitatis. Qui suffert tentationem, idest in
sensualitate sub ratione est, ne scilicet ratio succumbat tentationi.
Genesis 4, sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.
Vel suffert, idest sursum fert, pro eis qui sursum sunt, quoniam cum
probatus fuerit, idest exercitatus et depuratus sicut aurum in igne,
Sap. 3, tamquam aurum in fornace probavit eos, accipient coronam
vitae, idest vitam perpetuam, quae non finitur, sicut nec corona,
quae dabitur victoribus in signum victoriae. Apocalyp. 2, esto
fidelis usque ad mortem. Et dicit, vitae, ad differentiam coronae
mortis, qua coronantur mali. Isaiae 22, coronans coronabit te in
tribulatione. Quam repromisit Deus etc., idest iterum et iterum
promisit; promisit in veteri, sed repromisit in novo. Promisit per
prophetas, repromisit per apostolos. 2 Timoth. ult., de reliquo
reposita est mihi corona justitiae. Et nota quod dicit, accipiet,
scilicet gratis, non reddetur suis meritis; quia Rom. 8, non sunt
condignae passiones hujus temporis et cetera. Bernardus, non sunt
condignae ad praeteritam culpam, quae remittitur: ad praesentis
consolationis gratiam, quae immittitur: ad futuram gloriam, quae
promittitur. Nemo cum tentatur dicat et cetera. Hic ostendit
qualiter se habere debeant in tentationibus interioribus, quae sunt de
malis culpae. Innuit enim quod non debent in eis gloriari, sed eis
resistere, quia non sunt a Deo: quod probat dupliciter. Primo,
quia Deus non est auctor malorum. Secundo, quia potius est largitor
omnium bonorum. Omne datum optimum et cetera. In prima parte primo
ponitur exhortatio. Secundo exhortationis ratio Deus enim
intentator. Tertio rationis confirmatio unusquisque autem. Quarto
conclusio nolite itaque errare et cetera. Dicit ergo, nemo etc.,
quasi dicat: beatus vir qui suffert tentationem exteriorem, quia illa
a Deo immittitur: sed tentatio interior non sic; et ideo, nemo,
vestrum, cum tentatur, tentatione interiori non exteriori solum.
Glossa, nemo cum tentatione interiori capitur vel ei succumbit, dicat
quoniam a Deo tentatur, idest a Deo esse quod capitur, vel
succumbit. Glossa. Quasi Deus immittat cogitationes, quod non est
verum, Deus enim intentator malorum est, Glossa, tentamentorum.
Sic enim fit tentatio ab hoste et carne, ipse enim neminem tentat,
scilicet ut decipiat vel pervertat. Glossa, nullum in tentationem
ducit. Sed contra, Genesis 22, tentavit Deus Abraham, et
Deuteron. 12, tentavit nos dominus Deus noster. Ad hoc respondit
Glossa, quod duo sunt genera tentationum. Unum, quod probat.
Alterum, quod decipit. Tentationem ergo probantem immittit Deus,
tentationem vero decipientem non. Haec autem tentatio decipiens, ut
dicit Glossa, tribus modis agitur: suggestione hostis, delectatione
carnis, consensu mentis. Unde nota, quod Diabolus tentat, ut
decipiat et pervertat: caro, ut alliciat: mundus, ut abstrahat:
homo, ut experimentum habeat vel sciat: Deus autem ut promoveat:
unde ipse tentat, ut probet: probat, ut acceptet et remuneret. De
istis quatuor, Sap. 3: Deus tentavit illos, et invenit illos
dignos se, tamquam aurum in fornace probavit illos et cetera.
Unusquisque autem tentatur, tentatione seducente interiori, a
concupiscentia sua, idest a fomite originaliter. Haec est lex
membrorum, de qua Rom. 7. Haec autem appellatur caro concupiscens
adversus spiritum, Galat. 5. Abstractus, a bono. Glossa, a
recto itinere, et illectus. Glossa, ad malum. Tangit duos terminos
motus: per defectum, qui est peccatum. Vel abstractus, a bono
incommutabili, illectus, ad bonum commutabile. Peccatum enim est,
spreto incommutabili bono, bono commutabili adhaerere, secundum
Augustinum. Sed numquid a Diabolo aliquando hujusmodi tentatio
immittitur, sicut in primis parentibus? Non ergo omnis tentatio est
ex concupiscentia. Responsio. Quamvis occasio tentationis immittatur
a Diabolo, tamen vis tentationis sine concupiscentia non completur.
Sicut flatu ligna, nisi ignis praesens fuerit, non accendentur.
Unde sicut aliter medicus recognoscit infirmitatem in urina, aliter
infirmus in se ipso, quia ille scientia simplicis notitiae, iste
scientia experientiae: ita aliter est de tentatione exteriori quae est
ab hoste, et de interiori quae est de concupiscentia. Deinde
concupiscentia et cetera. Ponit hic gradus tentationis: scilicet in
delectatione, qua homo allicitur: in consensu, quo peccatum
concipitur: in opere, quo peragimus: in consuetudine, qua
consummatur. Deinde concupiscentia, illecti scilicet per amorem boni
commutabilis, cum conceperit, per consensum operis aut morosae
delectationis, quod est occulta formatio maligni foetus. Conceptio
vero hujus, est ex Diabolo, tamquam patre agente, et semen
immittente: ex concupiscentia, tamquam matre consentiente vel
suscipiente; ideo dicitur Ezechielis 16, pater tuus Amorrhaeus,
et mater tua Cethaea. Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis.
Parit peccatum. Glossa, perducit ad actum. Manifestus hic est
partus, de quo in Psal. 7, concepit dolorem, et peperit
iniquitatem. Peccatum vero cum consummatum fuerit. Glossa, idest
per actum in consuetudinem pravae vitae perductum: sicut officium
mortui consummatur exhibitione sepulturae, sicut Lazari in Joanne
11 cap. generat mortem, reatus et damnationis aeternae. Rom. 6,
stipendia peccati, mors. Glossa: sicut qui tentatus superat,
praemia vitae acquirit: ita qui concupiscentiis illectus superatur,
mortis ruinam incurrit. Sed cum omne peccatum mortale generet mortem,
quare hic tantum de peccato consuetudinis? Responsio. Licet peccatum
et consensus possint dici generare mortem, tamen de peccato
consuetudinis hoc dicitur proprie: quia quando peccatum jam tractum est
in consuetudinem, nulla apparent signa vitae, et est parva spes de
reditu. Sed in aliis habet homo plura signa vitae, quando peccatum
creatum est in cogitatione: pauciora vero, quando in opere. Nolite
itaque errare. Glossa, existimando quod tentamenta vitiorum a Deo
procedant, fratres mei dilectissimi, dilecti, propter similitudinem
naturae: dilectiores, propter participationem gratiae: dilectissimi,
propter praeparationem haereditatis aeternae. Omne datum optimum et
cetera. Hic ostendit quod Deus est largitor omnium bonorum, et quod
omnia bona sunt a Deo. Et primo hoc ostendit ex copiositate datorum.
Secundo ex immutabili bonitate. Tertio ex liberalitate dandi
voluntarie enim genuit nos. Quarto ex judicio ipsorum. Scitis autem
fratres mei. Dicit ergo, omne datum optimum. Bona sunt temporalia,
meliora naturalia, optima gratuita. Vel potest exponi totum de
naturalibus: bonum est, quod sumus: melius, quod vivimus: optimum,
quod intelligimus. Vel bona sunt temporalia et naturalia, quibus
sustentamur: meliora dona misericordiae, quibus a peccatis liberamur:
optima dona gratiae, quibus de virtute in virtutem proficimus. Et
omne donum perfectum, idest gloria, qua habita nihil remanet
imperfectum. Dicitur autem datum, eo quod datur in via, quia
significat cum tempore quasi participialiter. Donum vero, quod datur
in patria, quia significat sine tempore, quasi nominaliter. Utrumque
istorum, desursum est, idest a Deo, non ab homine, descendens, non
cadens. In quo notatur gradus in hujusmodi donis secundum
dispositionem dantis, qui omnia disponit in numero, pondere, et
mensura. A patre luminum: ideo auctore omnium gratiarum, quae lumina
sunt. Sicut enim sol materialis auctor est luminum materialium, ita
sol intelligentiae luminum spiritualium. Apud quem. Deum,
scilicet, non est transmutatio, in natura sua, quia omnino immortalis
est. Malach. 3, ego Deus et non mutor. Nec vicissitudinis
obumbratio, in effectu ut sit mutabilis, quia ab ipso semper procedit
lux, nunquam tenebrae. Vel vicissitudinis obumbratio, idest
vicissitudo vel mutatio obumbrans. Non enim vicissim in eo succedunt
bona et mala; quia sola bona dat, mala vero culpae quae obumbrant,
non: sed hujusmodi vicissitudinaria obumbratio qua in nobis frequenter
luci gratiae succedit umbra peccati, ex nobis est. Voluntarie enim et
cetera. Aliquis possit dicere: licet omnia bona nobis sint a Deo,
tamen meritis nostris: ideo dicit, quia non, imo sua gratuita
bonitate. Voluntarie enim, id est gratis, sine meritis. Ad Titum
2: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, genuit nos, in filios
gratiae, qui prius eramus filii irae, verbo veritatis, verbo
Evangelii Christi, qui veritas est, in Joanne 14. Verbo,
inquam, tamquam semine spirituali, Lucae 8, semen est verbum Dei.
1 Corinth. 4. In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
Ut simus initium aliquod, id est caput, principatum habendo in
omnibus creaturis ejus inferioribus, recuperando principatum per
gratiam, quam primi parentes perdiderunt per culpam. Vel, simus
initium aliquod creaturae ejus, id est, recreationis sive
reformationis totius mundi. Hic in parte, scilicet in anima per
gratiam, sed in futuro in toto per gloriam. Unde Rom. 8, ipsa
creatura ingemiscit expectando revelationem filiorum Dei. Sed
objicitur contra hoc quod dicitur, ut simus initium aliquod, etc.
quia Job 40, dicitur de Behemoth, ipse est principium viarum
Dei. Responsio: Behemoth fuit principium in via creationis, homo
vero in via recreationis. Scitis autem fratres. Hic probat omnia
esse a Deo, judicio ipsorum sive testimonio. Scitis autem, idest
vera esse quae loquor, fratres mei, per fidei unitatem,
dilectissimi, per charitatem. Glossa, conclusio praedictorum est,
quod a Deo sunt bona, et a nobis mala. Sit autem homo velox et
cetera. Supra docuit modum se habendi in tentationibus exterioribus,
et etiam in interioribus: hic vero ad utriusque modi notitiam monet ad
auditum verbi Dei. Ubi monet libenter audire. Secundo devote
suscipere. Propter quod abjicientes. Tertio opere implere, estote
factores. Quarto linguam refrenare, si quis autem putat. In prima
parte, primo hortatur ad id quod expedit. Secundo removet id quod
impedit. Tardus autem ad loquendum. Dicit ergo, sit omnis: quasi
dicat: ita voluntarie genuit verbo veritatis: ut ergo haec generatio
in nobis conservetur, sit omnis homo, sive sit incipiens, sive
proficiens, sive perfectus, velox ad audiendum, verbum scilicet
Dei, id est promptus et paratus. Tardus autem ad loquendum. Hic
est impedimentum contra auditum exteriorem, Eccles. 20, homo
sapiens tacebit usque ad tempus doctrinae. Quippe quia mos
Pythagoricorum erat tacere per quinquennium, et postea eruditos
loqui. Et tardus ad iram. Hortatur ad tollendum impedimentum contra
auditum interiorem: quasi dicat: tardus sit homo ad iram; quia, ut
inquit Cato, impedit ira animum ne possit cernere verum. Ira enim
viri, idest ira fortis et deliberata. Non dicit pueri, quae cito
transit. Justitiam Dei non operatur. Minus dicit et plus
significat: id est contra Dei justitiam operatur. Omnis qui
irascitur fratri suo, reus erit judicio, Matth. 6. Et
intelligendum est quando procedit ex libidine vindictae, non ex amore
justitiae. Gregorius: vera justitia compassionem habet, non
indignationem. Sed quispiam dubitabit, dum dicit, tardus ad iram,
de qua ira intelligatur: an de ira quae est zelus bonus, an de ira
mala. Non de prima intelligi potest, quia non debemus esse tardi ad
illam. Nec de secunda, quia ad illam nullo modo debemus excitari.
Responsio. Potest intelligi de utraque; quia ad iram per zelum debet
homo esse tardus, idest maturus et discretus, ut scilicet discrete
faciat. Ad iram vero per vitium debet esse tardus, negative, et
nullo modo pronus. Quaeritur insuper circa verbum illud, ira enim
viri justitiam Dei non operatur: quare dicit magis, justitiam Dei
non operatur, quam aliam virtutem. Responsio, quia ira induit magis
formam justitiae quam alterius virtutis. Vel intelligitur de justitia
generali, quae continet omnes virtutes. Propter quod, scilicet ut
digne audire possitis. Hic docet devote et animo puro suscipiendum
esse verbum Dei. Abjicientes omnem immunditiam, quantum ad peccata
carnalia, quae animam et corpus polluunt, Ephes. 5. Fornicatio et
immunditia non nominetur in vobis. Et abundantiam malitiae: id est
peccata spiritualia, in quibus, abundat malitia: quoniam, ut dicit
Gregorius, peccata spiritualia majoris sunt culpae, et minoris
infamiae. In mansuetudine, captivantes intellectum in obsequium
Christi. Vel in mansuetudine, adimplendo opere. Est enim
mansuetus, quasi manu assuetus. Suscipite. Glossa: cum magno
honore. Vel, suscipite, id est semoti a curis temporalibus capite.
Insitum verbum. Verbum quidem creatum, insitum est cordi per
praedicationem et inspirationem: verbum vero increatum, insitum est
humanae naturae per incarnationem. Cor autem humanum ante fidem
verbi, et natura humana ante incarnationem filii Dei, erat tamquam
truncus silvestris, Rom. 11. Ex naturali excisus es oleastro, et
contra naturam insertus es in olivam bonam. Quod potest salvare animas
vestras: verbum creatum, dispositive: increatum verbum, effective.
Et dicit, quod potest salvare: et non dicit: salvabit: ne excludere
videatur humani arbitrii libertatem. Notandum autem, quod verbum Dei
est aure audiendum. Joan. 8, qui ex Deo est, verba Dei audit.
Secundo, corde suscipiendum, Deut. 11. Ponite verba haec in
cordibus vestris. Tertio, intellectu conservandum; Lucae 2,
Maria conservabat omnia verba haec. Quarto, affectu gustandum,
Heb. 6, gustaverunt etiam bonum Dei verbum. Quinto in ore
habendum, Jer. 1, ecce dedi verba mea in ore tuo. Sexto in opere
faciendum: infra, estote factores. Septimo in memoria custodiendum:
Lucae 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
Octavo in libro scribendum, Eccl. ult., quaesivit verba utilia,
et conscripsit sermones rectissimos. Estote autem factores et cetera.
Hic monet verbum Dei opere implere: proponens primo damnum: secundo
exemplum: quia si quis auditor est verbi: tertio praemium: qui autem
perspexerit et cetera. Dicit ergo. Estote autem factores verbi et
non auditores tantum, Glossa, non solo auditu suscipite verbum, sed
etiam opere implete: quia non auditores legis, sed factores justi
sunt. Gregorius, loquendi auctoritas perditur, cum vox opere non
impletur. Dicit autem, factores verbi, id est rei significatae per
verbum. Vel factores, id est impletores verbi, fallentes
vosmetipsos. Glossa, si per solum auditum vos salvandos putatis.
Comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Ad
litteram, talis fallitur, quia videtur sibi quod videat rem, sed non
vidit rem, sed solum rei idolum vel imaginem. Sic ille qui audit et
non facit, solam verborum umbram habet, non corpus operis. Unde
verbum Dei comparatur speculo. Doctrina quidem sapientis est mare
aeneum factum de speculis mulierum, Exod. 38. Quia in ipsa aspici
possunt maculae animarum. Et dicit, vultum nativitatis, id est,
quem habet a nativitate vel a natura. Consideravit enim se, id est
imaginem vel idolum suum, et abiit, scilicet a se ad exteriora, idest
a consideratione sui cessavit, et statim oblitus est qualis fuerit,
scilicet quia non vidit veritatem rei, sed umbram. Vel pro tanto
ponitur similitudo, quia sicut nihil prodest homini vidisse in speculo
maculam vultus sui, si illam non abstergit: sic nihil prodest homini
audire verbum Scripturae vel praedicationis, nisi illud quod audit
aure, impleat opere. Nota ergo quod verbum praedicationis est sicut
speculum in quo homo videt defectus suos, quibus inspectis compungitur
ad horam, sed recedens de loco statim dat oblivioni. Talis est sicut
aqua quae statim recipit impressionem. Qui autem perspexerit, id est
perfecte aspexerit, non tantum vultum exteriorem in ea figendo, sed
etiam interiorem. In lege perfectae libertatis, id est in doctrina
Evangelii, quae est perfectae libertatis, quia restituit libertati a
culpa in praesenti per gratiam in sacramentis, a miseria vero in futuro
per gloriam immortalitatis: quando scilicet mortale hoc induerit
immortalitatem (Corinth. 15): et permanserit in ea, idest
perfecte manserit per perseverationem operis. Et non auditor
obliviosus, audita scilicet memorando, sed factor operis, idest opere
scilicet implendo, hic beatus in facto suo erit, non in verbo tantum.
Psalm. 18, in custodiendis illis retributio multa: non dicit in
audiendis. Si quis autem putat et cetera. Hic ad complementum boni
operis docet linguam refrenare. Circa quam admonitionem primo ostendit
quae sit religio vana. Secundo quae sit vera religio munda et cetera.
Dicit ergo, si quis putat, quamvis non sit, se religiosum esse,
propter fidem et opera quae habet. Dicitur autem religiosus quasi
religatus Deo qui per peccatum fuerat divisus: qui ligatus
praeceptis, religatur consiliis. Vel religatus post dissolutionem
membrorum, sicut dolium religatur post dissolutionem asserum, ut
contineat vinum: et hoc praeceptis et prohibitionibus et aliis
observantiis minoribus. Et quia lingua maxime indiget religatione,
quia sedet in humido, et ideo labilis, ideo subditur, non refrenans
linguam suam, freno discretae taciturnitatis, secundum id
Ecclesiastici 28, verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo
rectos, sed seducens cor suum, idest seorsum ducens extra veritatem.
Glossa, non intelligens se puniendum pro peccato linguae, hujus vana
est religio, idest inutilis et non vera: quia non est bene religatus
soluto vinculo linguae: quae cum sit indomita (infra 3) religari
eget. Vel sic. Seducens os suum, idest seorsum a lingua ducens, ut
scilicet cor et lingua non communicent, sicut est in mendacio.
Eccles. 3, cor ingrediens duas vias non habebit successus bonos.
Cor mentientis ingreditur duas vias, quia viam veritatis in
cognoscendo, falsitatis in loquendo. Sed e contrario, religio
munda, Glossa, in cordis intentione, et immaculata, Glossa, in
operis executione. Vel munda interius a seipso: immaculata, exterius
ab aliis, apud Deum, scilicet filium qui est Deus per naturam, et
patrem, scilicet Deum qui est pater noster per adoptionis gratiam,
haec est, visitare pupillos corporaliter consolatione verborum et
erogatione munerum et protectione malorum. Unde per haec intelligit
omnia opera misericordiae quae impendimus proximo. Pupillos, idest
sine patre, et viduas, sine marito, non divites, in tribulatione
eorum, vel corporali, vel spirituali: non in prosperitate, sicut
multi faciunt, qui sunt socii mensae, Eccles. 5. Et immaculatum
se custodire ab hoc saeculo, maculato scilicet: unde Glossa: qui
mundum diligit, immaculatum se non custodit. Unde solent dici
versus: mundus non mundus, quia mundus polluit: ergo qui manet in
mundo quomodo mundus erit? Et in canonica Judae, odientes eam quae
carnalis est maculatam tunicam. Hoc est: perfecta religio est in
medio macularum immaculatum se custodire.
|
|