|
Fratres mei nolite et cetera. Supra egit de informatione in
tribulationibus: hic agit de informatione in bonis operibus. Et quia
tria solent maxime progressum in bonis operibus impedire: scilicet
potentia, scientia, divitiae; ideo haec pars dividitur in tres
partes. Primo enim informat quantum ad modum agendi in his quae
spectant ad potentiam. Secundo quantum ad modum agendi in his quae
spectant ad scientiam, infra 3 cap. Tertio quantum ad modum se
habendi in his quae spectant ad divitias, 4 cap. Vel sic. Supra
hortatus est ad bonum, hic dehortatur a malo. Et primo a malo, quod
est in contemptum Christi. Secundo a malo, quod est in excellentia
sui, 3 cap. Tertio a malo, quod est concupiscentia mundi, 5 cap.
in principio. In prima primo instruit quantum ad exhibitionem honoris
debiti ratione animae quae est imago Dei. Secundo ad exhibitionem
sustentationis quae debetur ratione corporis, ibi: sic loquimini et
sic facite. Et quia exhibitionem honoris debiti impedit personarum
acceptio; ideo ipsa in hac prima dissuadetur. Et primo ratione sumpta
ex perversione judicii rationalis. Secundo ratione sumpta ab exemplo
divinae electionis, ibi: audite fratres. Tertio ratione sumpta ex
ipsarum personarum meritis, ibi: nonne divites opprimunt. Quarto
ratione sumpta ex transgressione legis, si autem legem perficitis. In
prima parte, primo ponitur exhortatio. Secundo exhortationis ratio,
etenim si introierit. Ubi primo ponit personarum diversitatem.
Secundo tangit judicii inaequalitatem, et intendatis in eum. Tertio
subdit inaequalitatis reprehensionem. Nonne judicatis. Dicit ergo:
fratres mei et cetera. Consequenter sic, ita religio munda et
immaculata est etc.: et ut possitis immaculati esse, fratres mei.
Subditos suos vocat fratres, aequales eos sibi reputans ex
humilitate, nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri
Jesu Christi gloriae, idest nolite credere quod dominus noster Jesus
Christus glorietur in personarum acceptione: ipse enim contrarium
fecit. Actuum 10, in veritate comperi, quia non est personarum
acceptor Deus. Vel sic secundum Glossam: nolite in personarum
acceptione etc. idest non existimetis quod fides domini sit in
hujusmodi personis acceptis, ut dominus scilicet ad fidem vocaverit
divites et non pauperes. Vel sic: persona dicitur quasi per se una:
unde personae sunt illi qui volunt singulares videri, ut potentes in
divitiis, vel in genere, vel hujusmodi. Nolite ergo fidem domini
nostri in talibus ponere, ut illos quasi deos singulariter colatis.
Et nota quod hoc dicit, ut alliciat eos ad amorem pauperum, ut inde
acquirant caelum. Unde Augustinus, da tectum, et accipe caelum,
etenim si introierit in conventum vestrum, idest in congregationem
vestram. Ecclesia enim primitiva erat quasi quaedam religio, quidam
conventus, quia erant eis omnia communia. Vir, a virore potius
corporis quam mentis. Nam gratia virtutis spiritualis hominem
honorare, peccatum non est. Aureum annulum habens, in signum
divitiarum, in veste candida, in signum delitiarum, introierit autem
et pauper in sordido habitu, scilicet corporis, quamvis in habitu
honorato mentis, et intendatis, ecce personarum acceptio in actu
interiori: alias non esset acceptio personarum. Nam, ut ait
Augustinus in Glossa, in quotidianis consessibus qui praefert divitem
pauperi, non in hoc peccat, nisi cum apud semetipsum ita judicat ut ei
sit tanto melior, quanto ditior ille. Dicit ergo: et intendatis,
quasi ex animo et intentione tendatis in eum, qui est indutus veste
praeclara, eum scilicet propter indumentum honorando et pauperi
praeferendo, et dixeritis ei, ecce acceptio personarum in actu
exteriori, tu sede hic bene, idest in loco honesto, pauperi autem,
quia pauper est, dicatis, tu sta illic, longe scilicet, quasi non
curando de illo, aut sede sub scabello pedum meorum, idest vili loco,
nonne judicatis apud vosmetipsos, idest nonne a vobis accipitis hoc
judicium et non a Deo? Quasi dicat: sic. Et facti estis judices
cogitationum iniquarum, idest judicatis secundum iniquas cogitationes:
quasi dicat: iniqua est talis cogitatio. Vere iniqua cogitatio, quia
non respicit existentem personae bonitatem, sed apparentem; scilicet
exteriorem non interiorem. Unde Glossa, mundus pauperem abjicit,
divitem colit. Fides Christi aequa docet. Iniquum est divitem
quaerentem honorem in divitiis praeferri pauperi timenti Deum.
Notandum autem, secundum Augustinum in Glossa, hoc quod hic
dicitur, intelligitur de sessione honoris ecclesiastici. Si vero de
sessione communi; intelligitur, in casu quo judicatur propter hoc
debere praeferri tamquam melior. Unde Glossa. Si hanc distantiam
sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus et cetera. Hic
quaeritur utrum acceptio personae sit peccatum? Videtur quod non.
Augustinus, accipere personam est exhibitio honoris servato gradu
dignitatis et officii: sed sic honorare non est peccatum; ergo
accipere personam non est peccatum. Item Gregorius, accipere
personam est hominem non quia homo est, sed propter aliquid quod circa
eum est honorare: sed hoc non est malum; imo bonum honorare hominem
propter dignitatem quae circa ipsum stat. Sed contra: qui cognoscit
personam in judicio, non bene facit: Proverb. 28. Item hoc
prohibetur pluries in Scriptura; ergo est malum. Item quaeritur
quare hoc vitium ita frequenter exclusum a Deo inveniatur magis quam
aliud. Responsio. Acceptio personae quandoque accipitur in bono,
quandoque in malo. Secundum quod accipitur in bono, accipere personam
est honorare unumquemque secundum gradum dignitatis suae et officii.
Sic non oportet quod fiat comparatio personae ad personam, in
acceptione personae: et sic accipere personam non est peccatum. Sic
autem definitur ab Augustino. Alio modo accipitur personarum acceptio
secundum quod dicit comparationem personae ad personam; et sic
definitur a Gregorio; unde sic accipere personam est praeferre
personam personae. Nec tamen quando praefertur persona personae,
semper est acceptio personae: sed quando praefertur persona personae ex
causa indebita: unde accipere personam est praeferre personam personae
ex causa indebita: praeferre autem divitem pauperi propter divitias in
promotione ad aliquam dignitatem ecclesiasticam, ut ad episcopatum vel
hujusmodi, vel etiam in executione judicii, ut cum aliquis sententiat
pro divite, quia dives est: vel etiam in collatione temporalis
beneficii, ut quando datur aliquid diviti, quia dives est, et non
datur pauperi, quia pauper, est praeferre personam personae ex causa
indebita. Non tamen dico si aliquis daret aliquid diviti ad
acquirendam ejus familiaritatem, quod esset peccatum: sed praeferre
divitem pauperi in exhibitione alicujus reverentiae solum; ut cum
aliquis assurgit diviti non pauperi, inclinat se diviti non pauperi,
vel aufert caputium coram divite non sic coram paupere, non est
personam personae praeferre ex causa indebita: unde non est peccatum,
nisi ratione originis; ut cum judico in corde meo quia melior est
dives, quia dives, paupere. Quod objicitur de dignitate,
responsio, dignitas officii vel potestas, non est circa hominem, sed
supra, scilicet a Deo: et ibi honoratur homo propter eum cujus loco
est, scilicet Deum; sed habitus pretiosus et divitiae sunt circa quae
data sunt homini, non ut praesit, sed ad usum et supplementum
necessitatis. Ad aliud dicendum, quod acceptio personae declinat in
partem: Deus autem causa universalis est rerum in producendo et in
conservando: et ideo frequenter removetur a Deo. Nota quod
personarum acceptio cavenda in multis. Primo, in audientia causarum:
Deuteronomii 1, ita parvum audietis ut magnum. Secundo in
definitione sententiarum. Prov. 18. Accipere personam impii in
judicio non est bonum. Tertio in contractibus electionum, ut hic,
nonne pauperes elegit Deus? Glossa, quis fecit eligi divitem ad
sedem honoris? Quarto in collationibus beneficiorum: Rom. 2,
gloria, honor et pax omni operanti bonum. Non enim est acceptio
personarum apud Deum. Quinto in promotionibus dignitatum. De his
qui videbantur aliquid esse quales aliquando fuerunt, nihil mea
interest; Deus enim personam hominis non accipit, Galat. 2.
Sexto in exhibitione honoris et obsequiorum. Levit. 19, non
consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Septimo in
comparatione meritorum: ut hic, nonne judicatis apud vosmetipsos et
facti estis judices cogitationum iniquarum? Octavo in correctione
culparum. Matth. 22: non enim respicis personam hominum. Exod.
32: ite et redite per medium castrorum de porta ad portam, et
occidat unusquisque fratrem et amicum suum. Nono in approbatione
beneficiorum. Actuum 10, in veritate comperi, quia non est
personarum acceptor Deus: sed in omni gente qui timet eum et operatur
justitiam, acceptus est illi. Audite fratres mei dilectissimi et
cetera. Hic dissuadet personarum acceptionem ratione sumpta ab exemplo
divinae electionis. Audite fratres mei, dicit Glossa: diligentius
attendite; quia non qui ditiores in saeculo hi sunt meliores in examine
divino; et ideo non sunt praeferendi. Nonne Deus elegit pauperes in
hoc mundo? Idest in rebus hujus mundi. Christus enim in apostolos
elegit piscatores; in patriarchas, pastores. Gen. 46, viri
pastores ovium sumus. 1 Corinth. 1: infirma mundi elegit Deus,
ut confundat fortia et contemptibilia. In quo apparet quod electio
Dei contraria est electioni mundi, qui elegit illum qui est potentior
vel nobilior vel ditior, ut quando aliquis debet creari in episcopum.
Divites in fide, in praesenti, hae sunt maximae divitiae.
Augustinus, aurum habens in arca, dives est: Deum habens in
conscientia, dives non est. Et haeredes regni, in futuro: Matth.
5, beati pauperes spiritu et cetera. Quod repromisit: promisit per
prophetas: repromisit per apostolos, diligentibus se, quia per
dilectionem accipitur. Ipsa enim sola dividit inter filios regni et
perditionis, secundum Augustinum. Ipsa est fons proprius cui non
communicat alienus: 1 ad Corinth. 2: oculus non vidit, nec auris
audivit et cetera. Vos autem, acceptoribus personarum loquitur,
exhonorastis, idest extra honorem posuistis vel honore privastis,
pauperem, dicendo, tu sta illic. Sed quaeritur de hoc quod dicit,
divites in fide. Cum enim sancti modo habeant in spe, quod in patria
habituri sunt in re, potius debuit dicere, divites in spe quam in
fide. Responsio, existentes in fide sunt divites in spe. Vel
divites in fide, idest ex fide: quia fides generat spem. Unde,
fides est substantia rerum sperandarum, idest basis vel fundamentum,
per quod res sperandae sunt in nobis. Vel divites in fide abundantes,
quia credunt omnia credenda; et nunc per fidem vident in aenigmate,
quaecumque videbunt in patria aperta visione. Et nota, quod Christo
multum videtur placere paupertas. Primo, quia paupertatem sibi
assumpsit: 2 Corinth. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu
Christi, quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est.
Secundo, quia paupertatis signa in sua nativitate ostendit. Luc.
2, invenietis infantem positum in praesepio. Tertio quia pauperes
parentes habere voluit: Lucae 1, missus est Angelus et cetera.
Quarto, quia paupertatem inter homines conversando tenuit: Matth.
8, vulpes foveas habent et volucres caeli nidos et cetera. Quinto,
quia pauperes discipulos elegit: Matth. 4, obambulans Jesus juxta
mare Galilaeae et cetera. Et hic pauperes elegit Deus. Sexto,
quia pauperibus regnum caelorum promittit: Matth. 11, beati
pauperes spiritu. Septimo, quia paupertatis consilium dedit:
Matth. 11, si vis perfectus esse, vade et cetera. Octavo, quia
pauperrimus et nudus in cruce pependit, threnorum 3, recordare
paupertatis meae etc. nonne divites per potentiam et cetera. Hic est
tertia ratio sumpta ex personarum meritis; quia divites eis mala
inferunt, pauperes autem non. Mala autem illata a divitibus ostendit
tria. Primo in rebus suis eos opprimendo. Secundo in personis eos
accusando et ipsi trahunt. Tertio in Deo suo, eum blasphemando
nonne. Dicit ergo, nonne divites etc. et quasi diceret, merito non
debetis praeferre divites pauperibus, quia, nonne divites, scilicet
Scribae et Pharisaei et pontifices per potentiam opprimunt vos, bona
vestra scilicet rapiendo, et ipsi trahunt vos ad judicia, violenter et
sine culpa vos accusando tamquam maleficos. Glossa, sine culpa
facient vos condemnari. Nonne ipsi blasphemant. Hieronymus,
blasphemia est injuria Deo irrogata. Bonum nomen, idest salutiferum
nomen Jesu Christi. Actuum 4, non est aliud nomen sub caelo, in
quo oporteat salvos fieri credentes. Quod invocatum est, quia a
Christo dicebantur Christiani, super vos, ad vestram scilicet
protectionem, et sui venerationem. Jeremiae 14: tu in nobis es
domine, et nomen sanctum tuum et cetera. Si tamen legem et cetera.
Hic est quarta ratio, quae sumitur ex transgressione legis. Ubi
primo ostendit, quod lex praecipit divitum dilectionem. Secundo,
quod prohibet personarum divitum acceptionem. Si autem personas
accipitis. Tertio ostendit, quod hujusmodi prohibitionis transgressio
facit totius legis transgressionem. Quicumque autem totam legem.
Dicit ergo, si tamen legem etc.: quasi dicat: non debetis personam
divitum accipere; sed si eos diligitis, bonum est: unde, si tamen
legem perficitis regalem, idest adimpletis legem Evangelii, quae
dicitur regalis ab effectu, qui reges facit. Apocalyp. 5, fecisti
nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Et 1 Pet. 2, vos estis
genus electum et cetera. Item a generalitate, quia omnes ligat, et
nullum eximit: sicut strata publica dicitur via regia. Vel ab
auctore, quia rex eam ore suo promulgavit, Matth. 22. Item ab
excellentia. Glossa, excellentem inter alias. Secundum
Scripturas, idest sicut Scripturae monent, legem inquam hanc,
diliges proximum tuum sicut teipsum: Matth. 22, Levit. 19,
sicut teipsum, idest quomodo teipsum; idest gratis, non causa
remunerationis humanae. Vel sicut teipsum, idest propter quod
teipsum, idest Deum. Vel sicut teipsum, idest ad id ad quod
teipsum. Vel sicut teipsum, idest in quo gradu teipsum; scilicet
infra Deum, et plus quam corpus tuum. Vel sicut teipsum, idest
sicut gaudes de bono tuo et tristaris de malo, ita gaudeas de bono
proximi, et doleas de malo ejus et infortunio. Si ita perficitis
diligendo, bene facitis. Nam praecipue bonitas in dilectione
consistit, ut patet 1 ad Corinth. 13: si linguis hominum loquar
et cetera. Glossa, etsi divites propter divitias non sunt eligendi,
non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Si autem personas
accipitis. Glossa, pauperem propter paupertatem ab honore abjicitis,
et divites ad honorem propter opulentiam promovetis. Peccatum
operamini redarguti a lege quasi transgressores. Deuteron. 1, quod
justum est judicate; sive civis sit ille, sive peregrinus: nulla erit
distantia personarum. Ita parvum audietis, ut magnum. Et Levit.
19, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis.
Sed quaeritur: unde hoc, quod in judicium, idest in distributione
justitiae, non sunt aliqui praeeligendi: in opere vero misericordiae
sunt, sicuti in datione eleemosynarum. Eccles. 12, bene fac
justo, et ne dederis peccatori. Responsio. Ratio hujus est, quia
in judicio respiciuntur merita causarum, sed in misericordia
conditiones personarum. Quod autem dicit, quasi transgressores,
expressivum est veritatis. Quicumque autem totam legem servaverit,
idest, servare in animo suo proposuerit, offendat autem in uno, idest
in Deo datore omnium. Vel in uno, idest in praecepto charitatis,
quod est vinculum omnium praeceptorum. Gregorius, praecepta domini
multa sunt, et unum: multa, per diversitatem operis: unum, in
radice charitatis. Vel in uno, idest in quolibet praecepto. Vel in
uno, idest in una virtute, quia virtutes connexae sunt: et qui peccat
contra charitatem, peccat contra omnes virtutes: sicut qui offendit
aliquem, ex consequenti omnes amicos ejus. Factus est omnium reus,
omnium scilicet praeceptorum, quia illa sibi inutilia reddit. Vel
omnium peccatorum, quia pro uno, ac si pro omnibus, peribit. Vel
omnium bonorum, quia charitatem, quae est forma omnium, perdit.
Hieronymus. Ubi est charitas, quid est quod possit obesse? Ubi non
est, quid est quod possit prodesse? Vel omnium virtutum. Qui enim
habet unam, omnes habet. Idem, omnes virtutes sic sibi cohaerent,
ut qui una caruerit, omnibus careat. Ecclesiastes 9, qui in uno
peccaverit, multa bona perdet, quia omnia bona meritoria. Qui enim
dixit et cetera. Hic probat quod reus est omnium, quia peccat in
eumdem legislatorem omnium praeceptorum. Qui enim dixit, non
moechaberis. Nomine moechiae omne peccatum luxuriae continetur.
Exod. 2. Dixit et, non occides, in eodem; ubi prohibentur
homicidia operis et linguae, cordis et omissionis, quod si non
moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis, quae
unumquodque praeceptum aequaliter continet, et una data est ab uno
Deo. Et nota quod proprie transgressor dicitur, qui facit contra
legem scriptam: sed praevaricator, qui facit contra legem naturalem.
Sic loquimini et cetera. Supra instruxit nos quantum ad exhibitionem
honoris debiti: hic autem instruit quantum ad exhibitionem
sustentationis. Unde hic instruit de operibus misericordiae. Et
primo, invitat ad opera misericordiae. Secundo, ostendit ea esse
necessaria cum fide. Quid proderit homini? In prima parte ad opera
misericordiae manuducit tripliciter allegando. Primo praeceptum.
Secundo supplicium, judicium enim sine misericordia. Tertio
praemium, superexaltat autem. Dicit ergo, sic loquimini etc. quasi
dicat: ne ergo sitis transgressores legis, sic loquimini, scilicet
verba pietatis et amoris, et sic facite, scilicet opera pietatis et
charitatis. Non enim sufficit pietas et charitas in verbo, nisi etiam
sit in facto. Sicut per legem libertatis, idest per legem Evangelii
sub qua subjiciendum spontanee, libere, non coacte, incipientes
judicari; idest sicut incipitis modo judicari secundum legem, idest si
staretis ante judicem legis libertatis, idest Christum. In hoc
monens nos, ut in nostris operibus semper attendamus judicium quasi
instare. In ultimo, ecce judex ante januam assistit. Hieronymus,
sive comedam, sive bibam, sive aliquid aliud faciam, semper videtur
auribus meis intonare illa extrema judicii buccina: surgite mortui,
venite ad judicium. Vel sic, sic loquimini et sic facite; idest ita
benigne et charitative vos habeatis verbo et facto. Sicut per legem
libertatis, idest charitatis quae facit se et sua libere proximo
exponere, incipientes judicari; idest ita faciatis ut ostendatis vos
esse sub lege charitatis, quae semper debet esse in inceptione.
Augustinus, sola charitas est quae semper detinet debitorem.
Redditur enim cum impenditur, et cum reddita fuerit debetur: quia
nullum est tempus in quo impendenda non sit. Dicitur autem charitas
lex libertatis, quia nos Deo ligat, non cogendo timore poenarum, sed
alliciendo desiderio praemiorum. Galat. 5, alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi, judicium enim sine
misericordia, idest judicium condemnationis, illi qui non fecerit
misericordiam. Exemplum patet in servo nequam, cui debitum dimissum
exprobratur, Matth. 19, quia non est misertus conservi sui. E
contra, beati misericordes, quia misericordiam consequentur. Sed
objicitur contra hoc quod dicit, judicium sine misericordia etc.:
quia in Psal. dicitur, universae viae domini misericordia et
veritas. Responsio, duplex est misericordia; liberans et relaxans.
De prima loquitur hic. De secunda in Psalmo. Vel sic, judicium
sine misericordia, tanta scilicet quantam inveniret si misericors
fuisset. Superexaltat autem misericordia judicium. Hoc multipliciter
exponitur. Primo modo de misericordia et judicio hominis; et est
sensus, quod misericordia hominis judicium ejus quo judicabitur reddit
commendabilius. Secundo modo de misericordia Dei et judicio ejus; et
est sensus, quod misericordia Dei semper relaxat et quasi temperat
judicium suae severitatis. Tertio modo, de misericordia hominis et
judicio Dei; et est sensus quod misericordia hominis quasi vincit
rigorem districtionis sententiae divinae debitae pro peccatis. Quarto
modo de misericordia Dei et judicio hominis; et est sensus, quod
plures salvantur per misericordiam Dei, quam pro suis meritis
propriis. Quinto modo de effectu misericordiae Dei in praesenti, et
de effectu divini judicii in futuro: et est sensus, quod quanto
misericordia major alicui in praesenti impenditur, tanto si ingratus
fuerit, gravius in futuro punietur. Nota quod ex quo misericordia
superexaltat judicium, et major est curia misericordiae quam
justitiae: sicut a minori curia licitum est appellare ad majorem, ita
a curia justitiae ad curiam misericordiae. Misericordia primo peccata
purgat. Proverb. 15, per misericordiam et fidem purgantur
peccata. Secundo, poenam peccatorum relaxat, Daniel. 4, peccata
tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.
Tertio custodit a malo; Proverb. 20, misericordia et veritas
custodiunt regem. Quarto abundare facit in bono; Proverb. 14,
misericordia et veritas praeparavit bona. Quinto hominum benedictionem
meretur; Proverb. 20, qui pronus est ad misericordiam,
benedicetur. Sexto Dei misericordiam consequitur. Matth. 5,
beati misericordes. Septimo evadit judicium, ut hic, superexaltat
misericordia judicium. Octavo introducit in caelum; Eccles. 16,
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum suum. Quid
proderit fratres mei et cetera. Hic ostendit hujusmodi opera esse
necessaria cum fide. Et primo, rationibus. Secundo exemplis, vis
autem scire. Rationibus probat quatuor. Primo, quia fides informis
non est homini salutifera. Secundo, quia mortua est in semetipsa si
autem frater aut soror. Tertio, quia meretur irrideri sed dicit quis
et cetera. Quarto, quia communis est Daemoni tu credis quoniam unus
est Deus et cetera. Dicit ergo, quid prodest: ita sunt necessaria
opera misericordiae, et vitae. Quid proderit fratres mei, ad salutem
scilicet. Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat,
convenientia scilicet ipsi fidei. Et loquitur secundum Glossam, de
illo qui habet tempus operandi, et negligit: quasi diceret, fides
informis non valet ad adeptionem beatitudinis, quamvis valere possit ad
evitationem damnationis gravioris. Numquid fides poterit salvare eum,
quasi dicat non. Sed contra. Matth. ultimo, qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit. Item ad Rom. 3, arbitramur per
fidem justificari sine operibus legis. Responsio. Ut dicit Glossa,
verbum illud intelligitur in non habentibus tempus operandi: vel de
fide formata, quae est in parvulis: hic vero de fide informi. Si
autem frater aut soror, fraternitate corporali vel maxime spirituali.
Nudi sunt, ecce indigentia vestitus. Et indigent victu quotidiano,
idest quotidie necessario, ecce indigentia victus. Dicat autem, ex
vobis aliquis, ite in pace, quo ad hospitium, calefacimini, quo ad
vestitum, et saturamini, quo ad cibum, non dederitis autem quae
necessaria sunt corpori, nec hospitium, nec vestitum, nec victum.
Quid proderit? Quasi dicat, nihil. Unde si aliquis dicit pulchra
verba indigenti sine supplemento necessitatis, nihil prosunt.
Contra. Eccles. 18, nonne ardorem refrigerat ros, sic et verbum
melius quam datum? Responsio. Non fit comparatio verbi solius ad
datum, sed verbi cum dato ad solum datum. Vel loquitur de ardore
vitii scilicet impatientiae ipsius pauperis, non naturae, scilicet
esuriei. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in
semetipsa. Glossa. Sicut sola verba pietatis nudum et esurientem non
recreant, si non cibus praebeatur et vestis: ita fides verbotenus
servata non salvat. Et dicit, in semetipsa, quia non est conjuncta
principio vitae, scilicet charitati. Glossa. Mortua est in
semetipsa, idest contra semetipsam: quod enim promittit, opere non
implet. Joan. 3, non diligamus verbo et lingua, sed opere et
veritate. Et nota: quod sicut mortuum dicitur quod caret sensu et
motu: sic qui fidem habet sine operibus, nec sensu viget dilectionis
qui est ex charitate, et motu caret bonae operationis. Dicit autem
sine operibus, pluraliter, quia ad fidem sequitur actus interior, qui
est credere, et exterior, qui est in bono opere. Sed dicet quis,
quasi non solum in se est mortua, sed apud alios irridenda. Sed
dicet. Glossa, irridendo, quis, habens fidem et opera. Tu fidem
habes, idest habere te dicis solam, scilicet sine operibus. Et ego
opera habeo, cum fide. Ostende mihi fidem tuam, sine operibus:
quasi dicat: proba mihi te habere fidem per aliqua certa signa: quasi
dicat: non poteris probare cum desint opera, et verba non sint testes
sufficientes. Nam, ut dicit Augustinus, fides dicitur eo quod fit
quod dicitur: et Gregorius dicit, quod probatio dilectionis est
exhibitio operis. Et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam, idest
probare possum me fidelem per opera mea. Tu credis quoniam et cetera.
Hic ostendit quod communis est Daemoni: quasi dicat: non potes
probare fidem tuam: sed posito quod habeas, non sufficit. Tu credis
quoniam unus est Deus: bene facis, nam hujusmodi credere est bonum
quoddam, sed sine operibus, imperfectum. Et Daemones credunt,
scilicet quod unus est Deus, sicut tu, qui tamen non sunt in statu
salutis, sed damnationis. Illa tamen Daemonum fides non proprie est
fides, quia non est habitus infusus, sed est quaedam credulitas non
voluntaria sed necessaria, et quasi communibus et tormentis extorta.
Unde non assentiunt primae veritati propter se, sed magis sentiunt
eam: unde fides in eis est conclusio, non argumentum: nec habent
cognitionem articulorum inquantum articuli, sed inquantum quaedam entia
nobilia. Et contremiscunt: in hoc pejoris conditionis est fides
malorum hominum, quoniam non timent divinum judicium. Glossa, qui
Deum non credunt, vel creditum non timent, Daemonibus crudeliores et
proterviores sunt. Vis autem scire. Hic probat exemplis. Primo
bonorum. Secundo malorum similiter et Raab. Tertio omnium sicut
enim corpus. In prima parte ponit primo Abrahae exemplum. Secundo
adaptat ad propositum vides ergo quoniam fides. Tertio confirmat per
Scripturae sacrae testimonium et impleta est Scriptura. Quarto
concludit propositum jam sufficienter probatum. Videtis quoniam.
Dicit ergo. Vis autem scire, certius scilicet per exempla
Scripturae. O homo inanis, idest vacuus a bonis operibus. Quoniam
fides sine operibus otiosa est, quia non sufficit ad salutem. Vel
mortua est, quia non habet sensum dilectionis, nec motum bonae
operationis. Abraham pater noster, secundum carnem et secundum
fidem. Ejus autem exemplum merito inducit, quia fuit prima via
credendi. Nonne ex operibus justificatus est, supple amplius, ut
dicit Glossa interlinearis, offerens, idest offerre paratus,
Genes. 22: filium suum Isaac super altare. Hoc autem fuit post
fidem susceptam. Unde Glossa, per fidem quam habebat justus erat:
tamen per opera quae addidit, amplius est justificatus: quae si non
fecisset, meritum praecedentis fidei amisisset. Glossa Bedae: magna
tentatio cum filium jubebatur occidere: magna fides, cum etiam de
mortuo credebat se semen posse suscipere. Magnum opus cum
dilectissimum non dubitaret offerre. Ecce qualis fuerit ejus oblatio,
et qualis debet esse nostra; debet enim fieri de re cara et pretiosa.
Quod notatur cum dicitur, filium suum, Malach. 1, maledictus qui
habet in grege suo masculum, et offert debilem Deo. Item debet esse
de re propria non aliena: quod notatur cum dicitur, suum. Eccles.
34, qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui
interficit in conspectu patris. Item debet esse cum cordis alacritate
et laetitia; quod notatur cum dicitur, Isaac, qui interpretatur
risus. 1 Paralipom. 29, in simplicitate cordis laetus obtuli
universa haec. Quarto cum debito honore et reverentia; quod notatur
cum dicitur, super altare: Psal. 50, tunc acceptabis sacrificium
justitiae et cetera. Sed videtur falsum quod dicit, nonne ex operibus
justificatus est? Quia Rom. 4 probat apostolus, quod Abraham ex
fide justificatus est, non ex operibus: et ibidem dicitur, credidit
Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam: ibi: Glossa
Augustini, non ex operibus justificatus est, sed ex fide.
Responsio. Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus
praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem,
ex quibus nullus plene justificatus est: hic autem loquitur de operibus
sequentibus fidem, quae dicuntur justificare non secundum quod
justificatio dicitur justitiae infusio, sed secundum quod dicitur
justitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim
dicitur fieri quando perficitur vel innotescit. Vides igitur et
cetera. Hic adaptat ad propositum: vides, scilicet per exemplum
Abrahae. Quoniam fides cooperabatur operibus illius. Primo fides
per quam ante justus erat, duxit eum ad opera. Et ex operibus,
scilicet sequentibus fidem, fides consummata est, idest augmentata et
comprobata et ostensa. Genes. 22, nunc cognovi quod timeas Deum.
Et impleta est Scriptura, per hoc scilicet quod filium suum
offerebat, et tamen suscitandum credebat, dicens, Genes. 15,
credidit Abraham Deo, scilicet praecipienti et promittenti
difficilia. Et reputatum est illi, a Deo. Ad justitiam, scilicet
majorem per ipsum credere. Et amicus Dei appellatus est, ab
hominibus illius temporis: vel a Deo, propter signum dilectionis
Dei, quod paratus fuit offerre filium suum pro amore ejus: non solum
passive (sicut, juxta illud, amice et cetera. Matth. 26,
Judas): sed active et passive. Videtis ergo, idest videre potestis
auctoritate Scripturae. Quoniam ex operibus, sequentibus fidem.
Justificatur homo, idest magis justus efficitur, et in justitia
conservatur. Et non ex fide tantum: quando scilicet adest facultas
operandi: alioquin fides sufficit, ut patet in latrone: cui dictum
est propter fidem cordis, et confessionem oris, hodie mecum eris in
Paradiso, Lucae 22. Similiter et Raab. Probavit exemplo
fidelium, hic probat exemplo infidelium. Similiter et Raab meretrix
nonne ex operibus justificata est? Glossa, ne causarentur opera tanti
patris se imitari non posse, addit exemplum mulieris peccatricis, quae
per opera misericordiae et hospitalitatis soluta est a peccatis, et
annumerata generationibus salvatoris: quasi dicat: et si non potestis
sequi Abraham, sequamini meretricem. Sed per quae opera: per opera
hospitalitatis et occultationis et instructionis qua via reverterentur:
quae omnia erant opera misericordiae. Unde sequitur. Suscipiens
nuncios, (exploratores urbis Hierico, Josue 2) et alia via
ejiciens, ne a viris civitatis occiderentur, ejiciens, per
fenestram, eos dimittendo, Josue 2. Quod autem habuerit fidem
antequam sic operaretur, patet ex verbis suis. Novi quod dominus
tradiderit vobis terram. Sicut enim corpus sine spiritu. Hoc probat
exemplo omnium. Sicut enim: quasi dicat: vere ex operibus hae
personae sunt justificatae. Sicut enim corpus humanum mortuum est sine
spiritu, carens sensu et motu. Ita fides sine operibus mortua est.
Quia a charitate operante quae est vita ejus, separata. Hieronymus,
ille vere credit, qui exercet operibus quod credit. Hieronymus, quid
prodest si impie agis, Deum voce invocans, quem operibus negas?
Nota, quod oportet nos habere fidem veram non fictam, 1 Timoth.
1, charitas est finis praecepti et cetera. Certam non dubiam: supra
1 cap. Postulet autem in fide et cetera. Matth. 13, modicae
fidei et cetera. Unam non divisam, Ephes. 4, unus Deus, una
fides. Vivam non mortuam, Habacuc 2, justus autem ex fide vivit.
Magnam non parvam, Matth. 15, o mulier, magna est fides tua.
Fervidam non tepidam, Matth. 14, si habueritis fidem sicut
granum. Operosam non otiosam, ut hic, fides sine operibus otiosa
est. Firmam non infirmam, Colossen. 2, gaudeo videns ordinem
vestrum et firmamentum fidei vestrae. Animosam non timidam, Ephes.
6, in omnibus sumentes scutum fidei. Perpetuam non transitoriam,
Tobiae 2, filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus quam
Deus daturus est illis qui fidem non mutant.
|
|