|
Nolite plures magistri fieri et cetera. Supra instruxit
Jacobus quantum ad bonum se habendi in iis quae spectant ad potentiam:
hic informat quantum ad modum se habendi in iis quae spectant ad
scientiam. Ad habendum autem se ordinate in scientia, requiritur
cordis ordinatio et conversationis. Primo haec pars dividitur in
tres. In prima informat salutatos quantum ad ordinationem cordis. In
secunda ad ordinationem sermonis si quis in verbo non offendit. In
tertia quantum ad ordinationem conversationis si quis sapiens et
disciplinatus. Ad informandum nos autem quantum ad ordinem cordis
revocat nos ab indigno appetitu magisterii, ostendens duo pericula
hujus officii. Primum est ex aggravatione poenae. Secundum est ex
multiplicatione offensae, ibi: in multis enim offendimus. Vel
secundum aliam divisionem, hic dehortatur a malo quod est in
extollentia sui per officium magisterii. Ubi ab ambitione magisterii
primo retrahit imperitos; secundo peritos quis sapiens. In prima
retrahit a deordinatione cordis. Secundo oris, ibi: si quis in verbo
non offendit et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa, sicut monui
vos ad bona opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria.
Hujus autem exhortationis necessitatem ostendit Beda in Glossa.
Multi fuerunt temporibus apostolorum, qui descendentes de Judaea
Antiochiam, non bene instructi in lege fidei, docebant credentes ex
gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant: hos igitur ab
officio verbi removet ne impediant veros praedicatores. Unde beatus
Jacobus magis prohibet insufficientiam quae frequenter oritur ex
pluralitate, quam pluralitatem: unde nolite plures magistri fieri:
plures, idest divisi, quia in eo quod vera dicunt, omnes magistri
unus magister sunt, quia officium unius magistri caelestis peragunt,
Matth. 23, unus est magister vester. Vel hic dicit quod
magisterium ex necessitate est suscipiendum, non ambitiosa voluntate
appetendum. Vel plures magistri dicuntur, ratione inordinatae
intentionis, quia quaerunt temporalia, de animabus non curant. Vel
plures sunt, qui aliud docent, aliud faciunt. Vel, nolite plures
magistri fieri, idest idiotae et stulti. Glossa, nisi tantum
discreti et in Scripturis docti. Vel plures magistri, idest plurium
Ecclesiarum rectores; unde Glossa, in pluribus Ecclesiis. Fratres
mei, quibus bona cupio, scientes, quoniam majus judicium sumitis,
scilicet damnationis. Glossa, qui indoctus officium docendi usurpat
et Christum non sincere nunciat, majorem damnationem meretur quam si
solus in suo scelere periret. Contra vero qui bene docet, majorem
gloriam acquirit. Sapientiae 6, judicium iis qui praesunt fiet. Et
vere periculosum est hoc, quia, in multis enim offendimus omnes,
multo fortius qui aliis praesunt. Glossa, omnes: non tantum nos
minus eruditi, sed etiam nos majores. Glossa: se illis connumerat,
ut liberius arguat. Aliter tamen offendit justus, aliter injustus,
ut tangit Glossa. Nam justus venialiter, carnis fragilitate, et
cito resurgit. Injustus mortaliter animi malignitate, nec per
poenitentiam resurgit. Sed objicitur de hoc quod dicit. Nolite
plures magistri fieri; secundum hoc videtur quod magistri veritatis non
sunt multiplicandi, maxime in eadem Ecclesia, ut tangit Glossa.
Responsio. Ad hoc respondet Glossa, nolite plures magistri fieri,
nisi discreti et in Scripturis docti. Non ergo prohibet quantitatem
sed qualitatem; quam tamen nomine quantitatis significat, quia
frequenter eam consequitur. Si quis in verbo non offendit, hic
instruit eos quantum ad ordinationem sermonis. Et primo ostendit
commodum coercitionis linguae. Secundo damna laxationis ecce quantus
ignis. Tertio difficultas repressionis omnis enim natura. In prima
parte primo commoditas moderaminis linguae proponitur. Secundo
probatur potest enim freno. Tertio probatio declaratur per exempla
equorum et navium. Si autem equis frena. Ubi primo ponit illa
exempla, postea adaptat illa ad propositum, ita et lingua. Dicit
ergo, si quis etc.: quasi dicat: vere in multis offendimus, si quis
in verbo non offendit: quasi dicat: rarus est. Glossa, vult
ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat ne
cupiant praelationem; quia qui cupit praeesse, oportet aliis
perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse. Hic perfectus
est. Glossa, non alius. Ex hoc videtur, quod nullus perfectus
sit; quia Eccles. 19, quis est qui non offendit in lingua?
Responsio. Loquitur de offensa in verbo doctrinae a qua potest homo
cavere bene. Vel secundum Glossam, loquitur non de offensa in verbis
omnibus, sed de offensa graviori in verbis dolosis, aut detractoriis,
aut mendacibus. Potest enim freno. Hic probat quod perfectus est vir
qui non offendit verbo. Ratio talis est. Qui potest corpus suum
circumducere ad voluntatem suam ad opus bonum, hic perfectus est: sed
qui potest moderare linguam suam, potest ad libitum corpus suum
circumducere ad opus bonum; ergo et cetera. Prima per se nota est:
media ostenditur duplici similitudine. Prima a freno sumitur quo
circumducitur equus juxta voluntatem sessoris. Secunda a gubernaculo
quo regitur navis secundum placitum gubernantis. Dicit ergo, potest
enim: quasi dicat: qui non offendit in lingua, hic perfectus est
vir. Potest enim fraeno, idest moderamine vel temperantia linguae,
circumducere, idest ad voluntatem suam quando vult ducere, totum
corpus, idest omnia membra sui corporis, ut vult Glossa, quia lingua
inter cetera minus potest refrenari. Ideo dicitur Ecclesiast. 28:
verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo recto, et attende ne
forte labaris in lingua tua. Si autem equis frena in ora mittimus ad
consentiendum nobis, idest ut conserviant nobis volentibus circumducere
eos, et omne, idest totum, corpus illorum circumferimus, idest ad
voluntatem nostram circumducimus. Glossa, subaudi, multo magis in
ora nostra debemus mittere: unde, sicut dicit alia Glossa,
similitudo de equis ad linguam convenientiam et facultatem refrenandae
linguae ostendit. Postea ponit aliam similitudinem: ecce naves cum
magnae sunt, et ideo majori impetu feruntur, et a ventis valentibus,
idest fortibus vel validis, minentur, idest ducantur quadam
violentia, sicut qui minantur, circumferuntur tamen a modico
gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit: idest voluntas
gubernantis, quae bene dicitur impetus, quia non semper per
deliberationem operatur, scilicet quando naves impetu ventorum
agitantur: ita et lingua modicum quidem membrum est, in quantitate,
sed magnum in virtute. Et magna, idest mentes hominum magnas,
exaltat, idest exaltari facit in magnis praemiis si custodiatur. Vel
etiam in magnis poenis, si non custodiatur. Matth. 12: ex verbis
tuis condemnaberis. Vel magna exaltat se jactando et aliis adulando.
Et nota, quod sicut dicit Glossa, magnae naves in mari, mentes
hominum in mundo: unde Psalm.: hoc mare magnum et spatiosum
manibus. Venti a quibus minantur sunt appetitus mentium. Isti autem
venti in mari hujus mundi sunt quatuor, a quatuor partibus flantes et
fere totum mundum subvertentes: de quibus dicitur Danielis 7, quod
quatuor venti pugnabant in magno mari. Primus est tentatio
praesumptionis: iste flat ab oriente, idest nimia confidentia divinae
misericordiae vel nimia operum suorum praesumptione. Secundus ventus
est tentatio desperationis, et iste flat ab occidente, idest a
diffidentia divinae misericordiae et consideratione iniquitatis
propriae. Tertius est tentatio mundanae prosperitatis, qui flat a
meridie, idest a prosperitatis consideratione. Quartus vero est
tentatio sive timor adversitatis et miseriae, et iste flat ab Aquilone
ex consideratione asperitatis poenitentiae. Gubernaculum vero in isto
mari est cordis intentio, sicut dicit Glossa. Qui ergo habet
perversam intentionem est sicut sopitus gubernator in medio mari amisso
clavo. Et quantus ignis quam magnam et cetera. Supra posuit commodum
coercitionis linguae; hic ponit damna quae proveniunt ex ejus
laxatione. Unum est inquantum bonum consumit: unde comparatur igni.
Aliud inquantum mala committit; unde dicitur universitas iniquitatis.
Primo ergo ponit ista duo damna in generali. Secundo in speciali,
ibi: lingua constituitur in membris nostris et cetera. Dicit ergo,
ecce quantus ignis, ita lingua modicum membrum est, et magna exaltat,
et ecce, idest in evidenti est, quantus ignis, idest quam parvus
ignis, quam magnam sylvam incendit, (quam idest valde) magnam.
Ecclesiast. 11, a scintilla una augetur ignis. Glossa, sic
lingua incontinens magnam materiam operum perire facit, et lingua ignis
est, idest inflammata sicut ignis. Dicitur autem ignis propter sui
mobilitatem, sive velocitatem, quia utrumque maxime mobile est: vel
propter ardorem loquendi et alios inflammandi. Eccles. 20, apertio
oris illius inflammatio est. Universitas iniquitatis ipsa est; quia,
sicut dicit Glossa, fere per ipsam omnia facinora aut concinnantur,
ut latrocinia et stupra, aut patrantur, ut perjuria et falsa
testimonia, aut defenduntur, ut cum quilibet impius excusat malum quod
commisit, simulat bonum quod non fecit. Vel dicitur universitas
iniquitatis, quia per linguam peccat homo contra Deum, blasphemando
et perjurando: contra proximum detrahendo, conviciando: contra
seipsum jactando, et sic evacuat omnia bona. Lingua constituitur.
Hic ponuntur damna in speciali: unde dicit, lingua constituitur in
membris nostris, idest inter membra nostra, quae maculat totum
corpus, idest totam congeriem bonorum operum, quasi quorumdam
membrorum: et hoc quo ad opera jam facta. Sic accipitur corpus Lucae
11, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit,
et inflammat rotam nativitatis nostrae, idest cursum vitae hujus
instabilem, unde rota fortunae dicitur, et hoc quo ad opera fienda.
Glossa, inflammatur haec rota nativitatis nostrae igne linguae, cum
vitium nativae perturbationis ineptis et noxiis sermonibus accumulatur,
inflammata, scilicet lingua a Gehenna, idest a suggestione Diaboli,
qui secundum Glossam merito Gehennae comparatur, quia sicut Gehenna
semper ardet, ita Diabolus ubicumque sit, sive in aere, sive sub
terra, secum fert tormenta suarum flammarum. Hic primo invidendo
malum suggerit, deinde per linguam aperit, et postea per cetera membra
ad effectum perducit, sicut dicit Glossa. Omnis enim natura
bestiarum et cetera. Hic est alia pars in qua ostenditur difficultas
repressionis linguae. Et primo notatur difficultas. Secundo
difficultatis causa. Inquietum enim malum est. Haec autem
difficultas ostenditur ex comparatione ad alia animalia difficile
domabilia: unde dicit: omnis enim natura: ita et praedicta mala
proveniunt ex lingua: et certe non est mirum, quia est difficilis ad
domandum, omnis enim natura bestiarum, idest animalium ferocium,
quadrupedum, ut leonum et hujusmodi, et volucrum, ut aquilarum, et
serpentium, quales sunt qui repunt in terra, et ceterorum animalium,
sylvestrium, domatur. Glossa, quotidie. Vel domatur idest
domabilis et domita est. Glossa, jam antea, a natura humana, idest
ab homine. Sed quomodo est hoc verum, cum multa videantur indomita?
Responsio: potest dici quod loquitur pro statu primae innocentiae.
Vel omnis natura bestiarum, idest aliqua de omni, scilicet de bestiis
volucribus serpentibus et cetera. Nam ut dicit Glossa, narrat
Plinius humanissimam aspidem in Aegypto a patre familias domitam et
quotidie de camera sua egressam, ut a mensa ejus annonam accipere
solitam. Narrat etiam Marcellinus tigridem mansuetam factam ab
India, Athanasio principi missam. Vel ut vult Glossa, haec verba
possunt intelligi metaphorice. Quidam enim sunt bestiae, idest
bestiale sensu et opere, ut praedones et homicidae. Quidam volucres
ineffabilitate, quidam vero serpentes astutia nocendi: et isti possunt
facilius converti quam lingua a malo refrenari: unde sequitur, linguam
autem nullus hominum domare potest, idest regere quin labatur aliquo
modo. Glossa, nullus est qui aliquando in lingua non delinquat. Sed
contra, Psalm.: dixi, custodiam vias meas ut non delinquam in
lingua mea. Responsio. Potest servari a delicto gravi, sicut doli,
detractionis, jactantiae, sed non a levi semper: imo omnes offendunt
vel superflue vel otiose loquendo. Glossa, nullus doctorum potest
domare linguam verbosorum subditorum. Est enim inquietum malum plena
et cetera. Hic ostenditur causa difficultatis repressionis linguae:
et ponitur duplex. Prima sumpta est ab inquietudine. Secunda ab
infectione, ibi: plena veneno. Tertio hoc probat ibi: in ipsa
benedicimus Deum: ubi primo probat. Secundo improbat, non oportet.
Tertio exemplis confirmat numquid fons. Primo exemplo fontis.
Secundo exemplo arboris numquid potest fratres et cetera. Tertio
exemplo aquae, sic neque etc.: quasi dicat, ita non potest domari
vel reprimi, quia inquietum malum est, quia est membrum labile et
lubricum, quia consistit in humido, unde non ita cito fatigatur sicut
aliud membrum. Inquietum dicitur, quia cito transit de malo ad
malum, ut a conviviis ad scurrilia, ab illis ad detractiones; vel
quia cito transit de uno in alium, et multos facit malos, vel eos
offendendo, vel exemplo corrumpendo, plena veneno mortifero Glossa,
more veneni serpit de uno in alium transeundo. Et dicit mortifero,
ferente mortem, non corporis tantum, sed animae: ut patet in
detractore qui uno ictu tres interficit: scilicet se loquentem et
libenter audientem, et eum de quo loquitur impatienter sustinentem.
Et vere plena veneno, quia ex ipsa procedit benedictio et maledictio,
unde in ipsa benedicimus Deum patrem, idest totam Trinitatem, quae
Deus est per potentiam creationis: pater per gratiam adoptionis. Vel
Deum, idest filium cui appropriatur sapientia. Deus enim dicitur a
Theon quod est videns, et patrem, cui appropriatur potentia.
Benedicimus inquam gratias agendo et laudando, et in ipsa
maledicimus, aperte conviciando, vel occulte detrahendo homines qui ad
similitudinem Dei facti sunt. Glossa, rationales ut ipse est, vel
sicut ipse principaliter praeest omnibus, ita et homines ceteris
creaturis: unde similitudo ibi accipitur large, pro omni conformitate
ad Deum, sive naturali, sive gratuita. Genesis 1, faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicitur autem factus ad
similitudinem et ex parte animae secundum tres potentias imaginis, et
ex parte corporis secundum erectionem ejus ad caelestia, et ex parte
conjuncti secundum repraesentationem totius exemplaris quo ad corporalia
et spiritualia. Ex ipso ore: primo ex ore cordis, postmodum ex ore
corporis procedit maledictio in hominem et benedictio in Deum, qui est
creator hominis, quae sunt res valde contrariae. Et dicit,
procedit, ad exemplum aliorum: quia, ut dicit Glossa, alii videntes
quod agimus, exemplo nostro inducuntur, ut similiter faciant. Non
oportet, fratres mei, haec ita fieri. Glossa, non est utile,
scilicet benedictionem et maledictionem procedere ex eodem ore: et hoc
patet per exemplum. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et
amaram aquam? Quasi dicat, non. Similiter nec aliquis debet
dissolvere linguam in amaritudinem maledictionis, et dulcedinem
benedictionis. Sicut enim tangit Glossa, si misces simul dulcem et
amaram aquam, commixtione amarae, dulcis in amaram convertitur, non
amara in dulcem. Si quaeratur, quae est ratio, quare potius dulcis
in amaram quam amara in dulcem vertatur. Responsio, dulce medium est
in saporibus: quod patet ex hoc, quod sensus in mediis delectantur;
amarum vero est extremum; quod patet ex hoc, quod sensus tristatur in
extremis: facile vero disceditur a medio, sed non facile acceditur.
Idem probat exemplo arboris, numquid potest, fratres mei, ficus uvas
facere, aut vitis ficus? Quasi dicat: non. Nam, ut dicit
Glossa, sicut arbor amisso naturali fructu fructum alterius arboris
ferre non potest: sic maledictus, et si bene loqui videatur fructum
benedictionis non habet. Sic, idest sicut fons et arbor. Neque
salsa, aqua scilicet. Dulcem potest facere aquam, immediate
scilicet. Potest tamen de aqua salsa fieri dulcis per transcolationem
factam in vase terreo misso in mare, ut docet philosophus. Sic etiam
de mari exeunt flumina dulcia per transcolationem terrae. Nota linguam
malam multiplicem, scilicet tertiam detractorum. Eccles. 28,
lingua tertia multos commovet, et dispersit illos de gente in gentem.
Falsam adulatorum. Ecclesiast. 20, qui edunt panem illius,
falsae linguae sunt. Magniloquam superborum, Psalmus: disperdat
dominus universa labia dolosa. Vipeream haereticorum. Job 20,
occidet eum lingua viperae. Blasphemam maledictorum. Job 10,
imitaris linguam blasphemantem, et condemnabit te os tuum. Dolosam
hypocritarum. Psal. 119, quid detur tibi, aut quid apponatur
tibi et cetera. Coinquinatam luxuriosorum. Eccl. 51, liberasti
me a lingua coinquinata. Iniquam advocatorum. Prov. 17, malus
obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Quis
sapiens et disciplinatus et cetera. Supra instruxit Jacobus
salutatos, quantum ad ordinationem cordis et sermonis; hic instruit
eos quantum ad ordinationem conversationis. Ubi primo monet eos facto
potius quam verbo ostendere sapientiam suam. Secundo, ostendit quod
aliter non veram, sed falsam habent sapientiam quod si zelum amarum.
Tertio, describit sapientiam falsam non est enim ista sapientia.
Quarto e contra describit sapientiam veram quae autem de sursum est.
Et primo, a merito praesenti. Secundo a praemio futuro fructus autem
justitiae. Dicit ergo, quis sapiens. Glossa, non debetis cito
effici doctores: quia quis est ex vobis sapiens? Glossa,
cognitione. Est enim sapientia rerum humanarum atque divinarum
cognitio, ut dicit Augustinus. Et disciplinatus, exercitio vitae,
ut dicit Glossa. Nam, ut ait Augustinus, disciplina est ordinata
morum correctio. Hoc petit Psalmista, bonitatem et sapientiam et
disciplinam doce me. Quis? Quasi dicat: rus. Ostendat ex bona
conversatione sua, scilicet exteriori. Glossa, prius discat bene
operari, quam alios instruere; ut bene conversando inter vos,
exemplum aliorum possit esse. Actuum 1, coepit Jesus facere et
docere. Bernardus, efficacior est vox operis quam sermonis: nec
sufficit doctori facere, sed etiam ostendere. Matth. 5: sic luceat
lux vestra et cetera. 1 Petri 2, conversationem vestram inter
gentes habentes bonam. Et hoc in mansuetudine sapientiae, idest sine
indignatione irae, ne propter suam sapientiam et bonam operationem
despiciat alios, ut dicit Glossa. Debet enim sic ostendere exempla
perfectionis, ne propter hoc indignetur contra imperfectos, et
despiciat eos. Sapientiae, idest sapienti, vel discreto: vel quam
sapientia facit. Quod si zelum amarum, indignationis, respectu
aliorum: de malis indignatio dicitur zelus, quantum ad animi
commotionem: amarus, quo ad annexam perturbationis anxietatem. Et
contentiones, dissensiones de bonis. Et dicit contentiones
pluraliter, quia frequenter difficile est contendere: sed
contentionibus deservire, et eas frequentare, hoc turpe. 1
Corinth. 11, si quis videtur inter vos contentiosus esse. Sunt in
cordibus vestris, quamvis non prorumpant in verba, ut dicit Glossa.
Nolite gloriari de sapientia, superbiendo, aut ex hujusmodi sapientia
gloriam aeternam sperando. Et mendaces esse, disciplinam quam non
habetis simulando: quia, ut ait Gregorius, vera justitia
compassionem habet, falsa indignationem. Adversus veritatem, idest
Christum, qui est veritas. Glossa, nolite mentiri Deo, cui in
Baptismo promisistis pompis Diaboli abrenunciare, quod non facitis
cum de bonis operibus superbitis. Aliter exponitur in Glossa, quo ad
principium, sic: quod si zelum habetis, quo ad Deum, ut faciatis
bona opera et ei placeatis: amarum, quo ad proximum, verbis
indignantibus ipsum exasperando et despiciendo: et contentiones, idest
fervores, contendendi, sunt in cordibus vestris, etsi in verba non
prorumpitis: nolite gloriari, ut prius. Nota quod quadruplex est
zelus: primo, ignarus. Rom. 10, secundum aliam literam: legem
habent, sed non secundum scientiam. Item amarus, Jacobi 3, quod
si zelum amarum etc.: et 1 ad Corinth. 3, malignus. Sap. 1,
nolite zelare mortem in errorem vitae vestrae. Item bonus.
Psalmista, zelus domus tuae comedit me. Non est enim et cetera.
Hic describit sapientiam falsam, cui merito in tali non est
gloriandum. Non est enim ista sapientia, quae est scilicet cum
indignatione ad alios et contentione. Glossa, inflata et indignans.
Desursum descendens, idest non a Deo, a quo est omne bonum, supra
1, omne datum optimum: sed potius deorsum ascendens. Contra
Eccles. 1, omnis sapientia a domino Deo est. Responsio,
sapientia est a Deo, sed malus usus non est a Deo: sicut Rom. 8,
prudentia carnis mors est. Vel potest dici, quod ipsa sapientia de
qua loquimur hic, non est sapientia secundum existentiam, sed secundum
apparentiam. Nam de vera sapientia dicitur, quod non habet
amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius: sed
gaudium et laetitiam. Sed terrena, idest terrenae gloriae cupida,
animalis, quaerens voluptuosa et carnalia, in quibus delectatur
sensus, more animalium: non spiritualia, in quibus gaudet spiritus.
Et diabolica, quaerens dignitates suas, suggerit Diabolus. Vel
terrena, propter concupiscentiam oculorum; animalis, propter
concupiscentiam carnis; diabolica, propter superbiam vitae. 1
Joan. 1, omne quod est in mundo et cetera. Vel terrena, propter
divitias; animalis, propter delitias; diabolica, propter honores.
Et vere, non est a Deo. Ubi enim est zelus, idest indignatio
animi. Et contentio, idest dissensio in verbis, quae frequenter
sequitur ex indignatione. Ibi inconstantia, idest instabilitas in
bono. Nec mirum, quia non habet firmum humilitatis fundamentum: et
omne opus exterius et interius pravum in malo, quia ex mala arbore non
potest procedere nisi malus fructus, Matth. 7. Vel sic, ubi est
zelus, idest invidia et contentio in verbis, est inconstantia, idest
progressus in peccatis: quia talis non stat in uno malo, sed a malo
cordis procedit ad malum oris, et ab illo ad peccatum operis. Quae
autem et cetera. Hic distinguit veram sapientiam a merito. Et
primo, a merito quod consistit in comparatione boni. Secundo, ab eo
quod consistit in declinatione mali non judicans. A merito in
operatione boni dupliciter. Primo, ab eo quod facit homo per se.
Secundo, ab eo quod facit homo excitatus aliunde suadibilis. Bonum
quod facit homo per se, vel pertinet ad ordinationem concupiscibilis,
sic dicitur pudica: vel irascibilis, sic pacifica: vel rationalis,
sic modesta. Bonum autem quod facit homo aliunde excitatus, vel facit
excitatus alterius verbo, suadibilis, vel alterius exemplo bonis
consentiens; vel alterius incommodo plena misericordia. Non
judicans. Hic tangitur meritum sapientiae in mali declinatione.
Primo, ne fallatur, non judicans. Secundo, ne fallat, sine
simulatione. Dicit ergo. Quae autem desursum est sapientia, idest a
Deo. Ecclesias. 1, fons sapientiae verbum Dei in excelsis.
Primum quidem pudica est, idest casta in se. Hic est primus color in
pictura sapientiae, qua reformat imaginem Dei in anima per peccatum
deformata: scilicet candor pudicitiae. Glossa: nisi primo pudicitia
sedeat in mente, nulla perfectio sequitur in opere. Deinde,
pacifica, ad proximum. Glossa: per elationem se a Deo vel a
proximorum societate non disjungit. Pacifica, hominem pacificans cum
Deo, hominem cum homine; et in eodem homine, spiritum cum carne, ut
carnem sibi subjiciat; modesta, in operibus suis modum tenens. Modus
est, stare in medio, nec modum excedens nec infra subsistens, nec
parum nec nimis. Versus. Est modus in rebus, sunt certi denique
fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. Suadibilis, ab
aliis in corrigendis defectibus suis. Glossa, si in aliquo minus agit
propter negligentiam vel ignorantiam, suasioni bonorum assensum
praebet: cui ergo suaderi non potest, ut in aliquo se errasse
recognoscat, sapientia caret. Bonis consentiens, amando et
promovendo aliorum bona, et etiam imitando. Glossa, quae bonis
placent, sibi non displicent. Plena misericordia, revelando aliorum
mala poena. Et fructibus bonis, idest bonis operibus.
Misericordia, quantum ad affectum per compassionem: fructus boni,
quantum ad effectum per bonam operationem: unde Glossa, fructibus
bonis, idest misericordiae operibus, jejuniis, eleemosynis,
vigiliis, orationibus. Non judicans, quo ad intentionem aliorum
judicio, scilicet suspitionis, vel condemnationis. Matth. 6,
nolite judicare, et non judicabimini. Sine simulatione, quo ad
intentionem propriam. Glossa, non postulat videri doctior vel
sanctior quam est, ne lateat proximum ad commendationem sui, quod
contentiosa sapientia facit. Scit enim quod simulatores et callidi
provocant iram Dei, Job 36, et quod, ut ait Augustinus,
simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Possunt
autem hae octo conditiones sapientiae reduci ad octo beatitudines.
Matth. 5. Ipsa quidem sapientia pudica est, per munditiam cordis:
pacifica, per pacificationem: modesta, per paupertatem: suadibilis,
per mititatem: bonis consentiens, per esuriem justitiae: plena
misericordia, per misericordiae amorem: non judicans, sed
compatiens, per luctum: sine simulatione, per tolerantiam
persecutionum. Fructus autem justitiae. Hic eam describit a
praemio, quasi sic dicat (Glossa): non solum propter praedicta
debetis hujusmodi sapientiam appetere; sed ideo, quia fructus, idest
merces justitiae, quae pro justis operibus redditur. Et dicit,
justitiae, quia ipsa est vera sapientia. Job 28, ecce timor domini
ipse est sapientia. In pace, idest in spe pacis aeternae,
seminatur, ad habendum praeparatur: seminatur, inquam, facientibus,
ad utilitatem facientium, pacem. Glossa: opera pacis. Isaiae
32. Erit opus justitiae pax. 1 Corinth. 9, quae seminaverit
homo, haec et metet.
|
|