|
Unde bella et lites et cetera. Supra informavit Jacobus
quantum ad modum se habendi in iis quae pertinent ad potentiam et
scientiam: hic informat quantum ad modum se habendi in iis quae
pertinent ad divitias, ut sic revocet a cupiditate. Et quia contra
divitias homo deordinatur dupliciter, primo per concupiscentiam in
appetendo, secundo per avaritiam in retinendo; ideo primo instruit
contra concupiscentiam acquirendi. Secundo contra avaritiam
retinendi, 5 cap. agite nunc divites. Vel sic. Supra, 2 cap.,
dehortatus est a malo, quod est in contemptum proximi: supra tertio,
a malo quod est in extollentia sui per appetitum magisterii: hic
dehortatur eos a malo quod est in concupiscentia mundi: et hoc tribus
modis. Primo ostendendo mala mundanae concupiscentiae. Secundo
exhortando ad statum poenitentiae, subditi estote Deo. Tertio
declarando incertitudinem humanae vitae. Ecce qui nunc dicitis. In
prima parte mala quae sequuntur mundi concupiscentiam ostendit. Et
primo mala respectu proximi. Secundo mala respectu Dei adulteri
nescitis. Malorum respectu proximi primo causam inquirit. Secundo
mala multa exponit, concupiscitis et cetera. Tertio damnum consequens
ostendit petitis et non accipitis. Dicit ergo, unde bella, Glossa:
quasi dicat: hoc ex sapientia habetur, pax hic et in futuro: sed e
contra in vobis, unde bella, idest impugnationes in factis, et
lites, idest impugnationes in verbis. In vobis, idest inter vos,
nonne ex concupiscentiis vestris, interioribus. Glossa, quod mens
prava suggerit, manus et lingua intemperanter obedit: cum tamen
scriptum sit Eccles. 18, post concupiscentias tuas non eas. Et
concupiscentias dicit pluraliter, quia plures sunt. Quia ergo male
concupiscitis divitias; ideo lites et bella sunt in vobis, quae,
inquam, concupiscentiae, militant, idest pugnant et dominantur:
sicut ille qui militat dominatur equo suo. In membris vestris, quia
concupiscentia dominatur membris, et ejus imperio membra moventur ad
divitias adipiscendas et concupiscentias exequendas: et hoc in factis
exterioribus. Concupiscitis et non habetis et cetera. Posita radice
mala, determinat ramos ejus. Primus est rei alienae desiderium,
concupiscitis. Secundo personae possidentis odium, occiditis.
Tertio utriusque effectum, litigatis. Dicit ergo, concupiscitis,
idest ex concupiscentia desideratis, et non habetis, scilicet quod
concupiscitis: imo divitiae quandoque fugiunt appetentes eas, sicut
umbra fugit sequentem eam, Ecclesiast. 11, si secutus fueris non
apprehendes, occiditis, ecce odium exterius, et hoc ut dicit
Glossa, ut habeatis. Et si non audetis occidere, zelatis, idest
invidetis; ecce odium interius, nam invidia est odium felicitatis
alienae. Glossa, qui cupit praeferri vel temporalibus abundare odit,
idest invidet, occidit. Ex hoc enim quod aliquis appetit propriam
excellentiam, videns in alio bonum, per quod existimat suam
excellentiam impediri vel diminui, invidet ei: et cum non potest illud
destruere, persequitur personam. Et non potestis adipisci, illa pro
quibus occiditis, zelatis et litigatis, coram judice volendo obtinere
per calumniam pallio justitiae, et belligeratis, volendo obtinere per
violentiam injuriae manifestae, et non habetis, propter hoc scilicet,
quod non postulatis, a Deo digne. Glossa, si eum pia intentione
postularetis et temporalia necessaria ad usum, non solum daret, sed et
sempiterna. Et quia possent dicere, imo quotidie petimus.
Respondet, petitis, aliquando et tamen non accipitis quod petitis.
Eo quod male petatis, petentes omnino transitoria et non spiritualia.
Contra quod Matth. 6, primum quaerite regnum Dei. Vel sic, eo
quod male petatis, idest ex malo amore, scilicet ex amore quo
temporalia Deo praeponitis. Unde Glossa, magis illa quam Deum
amatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis, idest consumatis
vosipsos scilicet: tanto enim desiderio petitis, ut ipso desiderio
consummemini: unde alia litera, ut insumamini vel insumatis ea,
scilicet quae petitis in concupiscentiis vestris saturandis, scilicet
et explendis. Quasi dicat: male petitis, quia petitis superflua,
non necessaria: nociva, non utilia. Vel ut in concupiscentiis
vestris insumatis, idest non sumatis propter hoc quod male cupitis.
Sed quaeritur de hoc quod dicit: petitis et non accipitis. Contra
Matth. 7, petite et accipietis. Responsio, verum est hoc si
adsunt conditiones quae faciunt orationem efficacem, scilicet per se,
pie et perseveranter ad salutem. Adulteri, nescitis, quia amicitia
et cetera. Hic ponit mala mundanae concupiscentiae respectu Dei.
Primo quia facit inimicum Dei. Secundo quia est contra Scripturam,
et contra spiritum Dei, an putatis. Tertio quia impedit gratiam
Dei: propter quod dicit, Deus superbis resistit. Dicit ergo,
adulteri, qui relicta gratia Dei tamquam sponsa, fornicamini cum
mundi concupiscentia. Est enim gratia Dei sponsa multorum, secundum
illud sapientiae 8, proposui illam sponsam mihi assumere. Vel
adulteri, si non quaerentes fructum prolis spiritualis, sed voluptatem
in divitiis et delitiis, relicto sponso, idest Christo, nescitis,
idest hoc ignorare non debetis, quia amicitia hujus mundi, qua
scilicet amatur hic mundus; mundus vero hic videtur intelligi vanitas
mundi, non substantia mundi, sicut 1 Joan. 2, nolite diligere
mundum. Inimica est Deo, quia est contraria charitati.
Augustinus, venenum charitatis est spes adipiscendi vel retinendi
temporalia: ergo, quia ita est, quicumque, nullo excepto, voluerit
amicus esse, active, idest amator, hujus saeculi, saeculum hic sonat
in vitium non in naturam, secundum illud Lucae 12, filii hujus
saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Vel amicus
hujus saeculi diligendo supra Deum ea quae hujus saeculi, inimicus
Dei constituitur, idest firmiter, scilicet aeternaliter statuitur,
eo scilicet ipso, quod temporalia praeponit Deo. In hoc autem quod
dicit, voluerit, notatur libertas arbitrii. In hoc etiam notatur
quod non solum qui est amicus, sed etiam qui vult esse amicus hujus
saeculi, quamvis non possit esse, est inimicus Dei. An putatis,
quasi dicat, putare non debetis quod inaniter, idest falso et sine
ratione, quod esse non potest cum sit Scriptura veritatis,
Scriptura, sacra, quae scilicet antonomastice Scriptura dicitur,
dicat, idest loquatur de hac materia suadendo separationem ab amore
mundi? Deuteronomii 7, non inibis foedus cum eis, scilicet cum
alienis ejus amatoribus mundi. Et Rom. 12, nolite conformari huic
saeculo. Vel potest construi cum sequentibus. An putatis quod
inaniter Scriptura dicat, hanc scilicet sententiam quae sequitur, ad
invidiam etc. quasi dicat: vere inimicus est, nam spiritus divinus
non facit concupiscentiam, sed dat gratiam spiritus vitae: mundanus e
contrario. Tamen verbum istud multipliciter exponitur. Uno modo de
spiritu sancto. Alio modo de spiritu humano. De spiritu sancto
potest legi primo modo interrogative, sic. Spiritus sanctus qui
habitat in vobis per gratiam Baptismi, concupiscit ne ad invidiam,
idest ut invideatis aliis super eorum temporali felicitate? Quasi
dicat non, autem, pro sed majorem dat gratiam, idest majora dona
gratuita, quam sint hujusmodi temporalia ex quibus nascitur invidia.
Secundo modo remissive legitur, et hoc dupliciter. Primo modo de
invidia mala: sic spiritus concupiscit, idest desiderat, quia
desiderare facit ad invidiam, idest contra invidiam, scilicet ut
tollatur invidia: nec solum hoc facit, autem, sed ut ipsa tollatur,
majorem dat gratiam, idest augmentum gratiae. Secundo modo de invidia
mala sic, spiritus scilicet concupiscit, idest concupiscere facit ad
invidiam, scilicet mundi, hoc est ut mundo invideatis et ipsum odio
habeatis. Alias intelligatur et exponatur de spiritu humano, sic.
Spiritus hominis, scilicet affectus hominis corruptus concupiscit res
aliorum ad invidiam, idest propter invidiam quae invidet bonis aliorum
reputans se illis inferiorem, Job 5, parvulum occidit invidia,
autem pro sed, majorem gratiam, idest augmentum gratiae contra
hujusmodi concupiscentiam dat, scilicet Deus, cujus solius est dare
gratiam. Nec additur suppositum, quia intelligitur in actu verbi,
cum sit exceptae actionis, ut fulgurat, tonat et hujusmodi. Prima
lectura magis convenit literae: propter quod Glossa, ut sciatur
quibus dat gratiam et quibus non, dicit Scriptura, vel spiritus in
ea, Proverb. 3, secundum aliam literam: ubi nos habemus,
illusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam. Vel potest dici
quod sumitur de illo loco Proverb. 29, superbum sequetur humilitas
et humilem spiritu suscipiet gloria. Deus superbis resistit,
Glossa, Deus superbis specialiter dicitur resistere, quia majori
poena plectuntur qui Deo subdi poenitendo negligunt; et ita non facit
invidere, quia ex invidia nascitur superbia. Humilibus autem, idest
vacuis, dat gratiam, scilicet majorem, ut patet in beata virgine
Maria, Lucae 1. Quia reputant se vacuos; ideo magis habent de
capacitate. Vas enim, secundum quod magis habet vacuitate, magis
habet de capacitate. Psalmista, inter medium montium pertransibunt
aquae. Subditi ergo estote Deo et cetera. Hic dehortatur a
concupiscentia mundi exhortando ad statum poenitentiae. Primo docens
qualiter se habeant ad Deum. Secundo qualiter ad proximum, nolite
detrahere et cetera. Concupiscentia quippe mundi generat in eis
contemptum Dei et odium proximi. Qualiter autem se habeant ad Deum,
ostendit in quinque conditionibus. Primo in subjectione. Secundo in
imitatione, appropinquare. Tertio in purificatione, emundate.
Quarto in contritione, miseri estote. Quinto in humiliatione,
humiliamini. Dicit ergo, subditi, Glossa, quia humilibus dat
gratiam. Subditi, estote Deo, per obedientiae subjectionem,
Glossa, voluntatem Dei explete, 2 Machab. 9, justum est
subditum esse Deo. Et quia nullus potest esse subditus Deo, nisi
resistat inimico suo, scilicet Diabolo; ideo sequitur, resistite
Diabolo, Glossa, mala suggerenti. Resistite declinando tentationes
prosperitatum et sustinendo tentationes adversitatum, et fugiet a
vobis, sic victus et confusus, non potest vincere nisi volentem: unde
eo ipso quod resistitis victus erit et confusus, et ita fugiet. 1
Petri 5, cui resistite fortes in fide. Appropinquate Deo, per
morum imitationem, Glossa per bona opera. Augustinus, Deus ubique
est, cui non locis sed moribus appropinquamus. Et appropinquabit
vobis, per gratiae infusionem, et gloriae praeparationem. Matth.
4, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Nota
quod quantumcumque aliquis esset elongatus ab urbe Parisiis, si
Parisios appropinquaret ei secundum quod ipse appropinquat Parisios
cito esset Parisiis: ita quantumcumque peccator sit elongatus a Deo,
cito erit ad Deum; quia secundum quod ipse appropinquat ad Deum,
Deus appropinquat ad eum. Habes exemplum de filio prodigo. Lucae
16. Et nota quod quatuor bona consequitur homo ex hac
appropinquatione. Primum est mentis illuminatio respectu
cognoscendorum, Lucae 18, dicitur de caeco, cum appropinquasset
interrogavit eum Jesus, quid vis et cetera. Et sequitur quod
illuminavit eum ex appropinquatione. Secundum est instructio respectu
operandorum. Deuteronomii 33, qui appropinquat pedibus ejus
accipiet de doctrina illius. Tertium est recuperatio divinae gratiae,
Jacobi 4, appropinquate Deo. Quartum est delectatio internae
laetitiae, Psalm. 148, hymnus omnibus sanctis ejus, filiis
Israel appropinquanti sibi. Sed objicitur contra hoc, quod dicitur,
resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Contra. Job 40, non est
potestas super terram et cetera. Responsio. Sine adjutorio Dei non
possumus sufficienter, cum adjutorio possumus illud: tamen adjutorium
est nobis promptum et paratum: et nisi illud habeamus, nobis est
imputandum. Nota exemplum de illo qui est in tenebris, et potest
aperire fenestram, et illuminari; quod bene debet ei imputari quod est
in tenebris. Ut autem appropinquare possitis, quia longe salus a
peccatoribus, et filius luxuriosus abiit in regionem longinquam,
Lucae 15, emundate, idest extra mundate, manus, idest opera:
quasi dicat: purgate vos a malis operibus, de quibus Isaiae 1.
Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Vel emundate manus, idest
innocentiam habete, idest cessate a malis operibus. Job 22,
salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. O
peccatores, qui hactenus fuistis peccatores. Et potest hoc referri ad
peccata carnalia. Purificate corda: quasi dicat: non tantum manus a
malis operibus, sed etiam corda a pravis cogitationibus ut sitis mundi
corde. Matth. 5, beati mundo corde. Perfecta enim purgatio ab
interiori incipit, idest a purgatione interiorum humorum. Isti enim
medici quando volunt curare ab una magna infirmitate, primo purgant
interiores humores. Et potest etiam hoc referri ad peccata
spiritualia. Sed quid est quod dicit, purificate corda vestra?
Dicitur enim, actuum 15, fide purificans corda eorum: ergo homo
non purificat, sed fides. Responsio. Deus purificat efficiendo:
fides informando: homo peccatum detestando, et ita se ad hoc
disponendo. Duplices animo. Secundum Glossam, duplices vocat eos,
qui simul temporalia et aeterna, Deum et mundum diligunt, Eccles.
2, vae duplici corde. Ut autem emundari et purificari possitis,
miseri estote, idest miseriam vestram recogitate, et recognoscite, in
quam, scilicet per peccatum incidistis. Vel miseri estote, miseria
interioris doloris, et lugete signo exterioris doloris. Psal. 6,
lavabo per singulas noctes et cetera. Vel miseri estote, pro
commissis, lugete pro omissis. Vel miseri estote, pro gloria quam
amisistis. Lugete pro poena cujus debitores facti estis. Risus
vester, idest gaudium exterius. In luctum convertatur, doloris
scilicet exterioris; nisi enim convertatur in luctum momentaneum in
praesenti, convertetur in luctum aeternum in futuro. Proverb. 14,
risus dolori miscetur, et extrema gaudii luctus occupat. Et gaudium,
interius quo gaudebitis in peccatis. In moerorem, scilicet doloris
interioris: si enim gaudium momentaneum in praesenti vertitur in
moerorem momentaneum, hujus moeror momentaneus postea, in futuro
scilicet, vertetur in gaudium aeternum. Joan. 16, tristitia
vestra vertetur in gaudium. Ut autem haec commutatio valeat fieri,
humiliamini, humiliatio enim veniam impetrat. 3 regum 21. Nonne
vidisti Achab humiliatum coram me, idcirco non inducam malum. In
conspectu Dei, idest humilitate vera non ficta: interiori non tantum
exteriori. Est enim qui nequiter se humiliat, Eccles. 19. Et
nota quod dicit humiliamini, et non alius humiliet vos, ut sit
humiliatio voluntaria non necessaria. Nec dicit, humiliamini caput,
vel vestem, vel habitum, sed simpliciter, cor scilicet vestrum, quia
tales exaltat dominus: unde sequitur. Exaltabit vos, merito scilicet
humilitatis. Simile 1 Petri 5, humiliamini sub potenti manu Dei,
ut vos exaltet. Vita enim praesens et futura sunt quasi quaedam
statera, in qua sunt duae partes: et secundum quod una magis
deprimitur, alia magis levatur. Ita secundum quod homo magis se
deprimit et abjicit in praesenti, magis elevabitur in futuro. Unde,
qui se humiliat, exaltabitur. Lucae 18, miseri estote et lugete.
Hic notatur quod propter quatuor est lugendum. Primo propter
incolatum praesentis miseriae: quod notatur ibi, miseri estote.
Secundo, propter transgressionem culpae: quod notatur ibi, lugete.
Tertio, propter imminentem damnationem poenae: quod notatur, ibi:
risus vester convertatur in luctum. Quarto, propter gratiam
reconciliationis obtinendam, quod notatur ibi: et gaudium in
moerorem. Hic autem quadruplex fletus significatus fuit per
quadruplicem fletum domini. Quorum primus fuit in infantia, ad modum
aliorum infantium. Secundus super Lazarum, Joan. 11, et
lacrymatus est. Tertius super civitatem. Lucae 19, videns et
cetera. Quartus, in cruce propter nostram reconciliationem. Hebr.
5, cum clamore valido et lacrymis et cetera. Et nota quod multiplex
est miseria. Prima est culpae originalis. Job 3, quare misero data
est lux, et vita iis qui in amaritudine animae sunt? Secunda peccati
actualis, Proverb. 14, miseros facit populos peccatum. Tertia
innatae fragilitatis, Job 14, homo natus de muliere et cetera.
Quarta mundanae paupertatis. Job 30, qui manducabant arborum
cortices squalentes calamitate et miseria. Quinta humanae
persecutionis; 2 Machab. 14, miserias Judaeorum prosperitates
rerum suarum arbitrabantur. Sexta diabolicae tentationis, Job 20,
aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Septima aeternae calamitatis, Sophoniae 1, dies illa dies irae,
calamitatis et miseriae. Octava poenitentiae salutaris, ut hic, et
Psal. 11, propter miseriam inopum et gemitum et cetera. Nolite
detrahere et cetera. Hic docet qualiter se habeat ad proximum, ut
scilicet alter alteri non detrahat: a quo retrahit triplici ratione.
Prima est, quia per hoc fit injuria legi sive juri. Secunda, per
hoc fit injuria judici, scilicet legislatori, si autem judicas.
Tertia, quia per hoc fit injuria proximo qui judicatur, tu autem quis
es et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa. Non solum erga Deum
vos habeatis, sed etiam erga fratres boni sitis: et ideo nolite
detrahere alterutrum fratres, idest unus alteri malum imponendo, vel
augmentando, vel bonum annihilando vel diminuendo. Sapient. 1, a
detractione parcite linguae. Proverb. 4, remove a te os pravum, et
detrahentia labia sint procul a te. Est autem detrahere aliquid de
bono minuendo trahere. Et nota quod dicit, nolite, ut sic prohibeat
voluntatem. Multi enim non detrahunt, qui libenter detraherent si
auderent: sed non audent propter bonos, Proverb. 24, abominatio
hominum detractor. Qui enim detrahit fratri, ore, bonis ejus
detrahendo, aut qui judicat fratrem, corde ipsum propter mala
condemnando, detrahit legi, quae hoc prohibet, et lex vetus,
Levitici 19, non eris criminator nec susurro in populis. Et nova,
Matth. 5, nolite judicare et cetera. Et judicat legem, eam malam
reputando et vituperando: etsi non secundum rem, tamen secundum suam
reputationem; quia legem transgreditur, nec curat de ejus
observantia, ac si esset mala, vel non bona. Si autem judicas
legem, eam quasi vituperando dum ipsam transgrederis. Judicare enim
de lege nemini licet postquam statuta est, sed secundum ipsam, ut
dicit Augustinus. Non es factor legis, ut legi subditus et
obediens. Contra id, supra, estote factores legis et non auditores
tantum. Sed judex. Glossa, vituperator ratione contentus. Et
certe judex legis non debes esse, quia unus est legislator,
principalis et dominus, licet alii sint ministri. Legislator
dicitur, qui legem dedit, ut impleretur, Psal. benedictionem dabit
legislator. Et judex justus omnium, qui judicabit secundum illam
legem. Actuum 10, ipse constitutus est a Deo judex vivorum et
mortuorum. Isaiae 33, dominus rex noster, dominus legifer noster,
dominus judex noster et cetera. Qui potest perdere, legis suae
transgressores. Et salvare, legis suae observatores, 1 regum 2,
dominus mortificat et vivificat. Tu autem: quasi dicat: ex quo tu
non es legislator, quis es, idest cujus auctoritatis vel sanctitatis.
Qui judicas, condemnando proximum tuum tibi parem, aut te meliorem:
par enim in parem non habet imperium, nec minor in majorem. Rom.
8, tu quis es qui judicas alienum servum, non tibi subditum, sed
conservum? Gregorius, cogitare debemus cum aliquem redarguimus, quod
forte in eisdem peccatis fuimus aut certe esse poteramus: et sic eum in
mansuetudine corripiemus. Et Isidorus, non detrahas peccanti, sed
condole: quod in alio detrahis, in te potius pertimesce. Nota
exemplum in vitis patrum. Ecce nunc dicitis et cetera. Hic
dehortatur a concupiscentia mundi propter incertitudinem humanae vitae.
Ubi primo ostendit quod propter vitae incertitudinem non est de futuris
lucris confidendum. Secundo, quod propter hoc potius de futuris
semper est sub conditione loquendum pro eo ut dicatis. Tertio quod
propter hoc de praesentibus divitiis non est gloriandum nunc autem
exultatis. Vitae autem incertitudinem, ostendit primo ex ignorantia
viventium. Secundo, ex fragilitate vitae eorum quae est enim vita
vestra. Dicit ergo, ecce nunc. Glossa, dixi vitandam
detractionem; sed ecce nunc aliud vitium quod facitis. Qui dicitis,
Glossa, stulta animi levitate spatium vitae promittentes: sicut dives
ille cui dictum est, hac nocte repetent animam tuam a te, Lucae
12, et qui dicitis, hoc scilicet, hodie aut crastino, cum nec diei
hodiernae nec crastinae habeatis certitudinem, Ecclesiast. 9,
nescit homo finem suum. Ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi
quidem annum, et mercabimur, et faciemus lucrum. Glossa.
Multimodam eorum stultitiam notat: quia de lucrorum augmento agunt,
et se tempore multo victuros arbitrantur, et suae potestatis
aestimant, ubi annum finiant. Et dicit, lucrum faciemus, idest
lucrabimur lucro temporali, quod frequenter est cum damno majori,
scilicet spirituali. Quid enim prodest homini si universum mundum
lucretur? Matth. 16. Augustinus, nunquam est injustum lucrum
sine justo damno; lucrum in arca, damnum in conscientia. Qui
ignoratis quid sit futurum vobis in crastinum, multo magis in longum
tempus, scilicet usque ad annum, Proverb. 27, ne glorieris in
crastinum; nescis enim quid superventura pariat dies. Et certe
ignoratis. Quae est enim vestra vita? Quam brevis, quam fragilis.
Augustinus, vita haec est vita dubia, vita caeca, vita aerumnosa,
quam humores inundant, dolores extenuant, ardores exsiccant, aera
morbidant, escae inflant, jejunia macerant, joci solvunt, tristitiae
consumunt, solicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae jactant,
paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas
frangit, moeror deprimit; et post haec omnia mors interimit, gaudiis
universis finem imponens: ut cum esse desierint, nec fuisse putentur.
Et dicit, vita vestra carnalis, scilicet non spiritualis: naturae,
non gratiae: vita enim gratiae a Deo est, et quid magnum est.
Joan. 1, et vita erat lux hominum, vapor est ad modicum parens,
idest brevis et transitoria ad modum vaporis, idest fumi resoluti ex
aliquo humido. Et deinceps, idest parum post, exterminabitur, idest
extra terminos vitae ponetur, idest cito deficiet. Baruch 3,
exterminati sunt. Hic autem non dicit, quia homo post mortem omnino
desinat esse, ut tangit Glossa. Manet enim vita in anima, licet non
in corpore. Pro eo ut dicatis. Glossa: haec omnia dico, ut spe
longioris vitae non promittatis vobis lucra futuri temporis: sed potius
dicatis: si dominus voluerit, sine cujus voluntate nihil fieri
potest. Et si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Unde et Angelus
loquens Abrahae de ortu Isaac, hanc conditionem apponit, si vita
comes fuerit, Genesis 18. Ubi tangit duplicem conditionem: quarum
una est ex parte Dei, alia ex parte hominis: quam postponit
praecedenti, quia pendet ex illa, scilicet ex voluntate divina. Nunc
autem: quasi dicat, vos non ita facitis, sed etiam nunc, idest in
hac vita brevi. Vel nunc, idest tempore gratiae et tempore
tribulationis: ecce quae tunc erat in dispersione, exultatis, idest
gaudium extra ostenditis. In superbiis vestris, idest in divitiis
quae sunt vobis materia superbiae. Augustinus, vermis divitum
superbia. Glossa, in divitiis quae faciunt vos superbos. Omnis
exultatio talis maligna est, idest malo igne ignita, scilicet
concupiscentiae, vel cupiditatis. Hic est ignis infernalis, qui
nunquam dicit, sufficit, Proverb. 30. Et dicit, talis
exultatio, non omnis simpliciter: est enim quaedam exultatio bona,
qua scilicet exultant justi in domino. Talis: Glossa, quae est ad
depressionem aliorum. Scienti igitur. Glossa, exultatis et
superbitis; ergo puniemini, quia scitis bonum et non facitis: unde
scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, omissionis
scilicet gravioris, quia secundum Gregorium, ubi majus est donum
scientiae, ibi transgressor majori subjacet culpae: et hoc propter
contemptum annexum scientiae: non quia scientia in se sit mala. Luc.
12, servus qui scit voluntatem domini sui et cetera. Nolite
detrahere in morsu serpenti similes. Ecclesiastes 10, si mordeat
serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Hic
hominibus abominabilis, Proverb. 24, abominabilis hominum
detractor. Deo odibilis, Rom. 1, detractores Deo odibiles.
Confusione dignus, Psalm. induantur qui detrahunt mihi, pudore.
Ad poenam obligatus, Prov. 13, qui detrahit alicui rei ipse se in
futurum obligat. Perditioni proximus. Proverb. 24, cum
detractoribus ne commiscearis, quoniam repente consurgit perditio. A
visione patriae alienus. Num. 14, nec quisquam ex illis qui
detraxit mihi intuebitur eam, scilicet terram promissionis.
|
|