|
Agite nunc divites et cetera. Supra instruxit eos contra
inordinationem appetendo per concupiscentiam, hic contra inordinationem
retinendo per avaritiam. Ubi primo de inordinata retentione hortatur
ad poenitentiam. Secundo aggravat culpam divitiae vestrae. Et primo
aggravat eam ex circumstantia temporis. Secundo ex circumstantia
personae. Ecce merces et cetera. Ubi primo aggravat culpam commissam
in proximum. Secundo in se epulati estis super terram. Tertio in
Deum in die occisionis et cetera. Dicit ergo, agite nunc. Glossa,
hucusque peccastis, sed jam nunc poenitentiam agite, divites,
Glossa, in pecunia et in peccatis. Hujusmodi enim divitiae de facili
sese concomitantur. Eccles. 11, si dives fueris, non eris immunis
a delicto. Nec dicit quid agant, quia agere bonum simpliciter est
agere: agere malum non est agere, sed destruere. Agite ergo
poenitentiam, recuperando per poenitentiam quod destruxistis per
culpam. Matth. 3, poenitentiam agite etc. nunc, scilicet dum
tempus habetis. Vel nunc, idest tempore gratiae. 2 ad Corinth.
6, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Postea
specificat modum agendi: plorate, lacrymis contritionis. Glossa, in
corde, ululate, voce lacrymosae confessionis prae doloris
magnitudine. Glossa, manifestatione vocis et operis, in miseriis
vestris, idest pro miseriis. Potest autem intelligi de miseriis
aeternis: Luc. 6, vae vobis divitibus qui habetis hic consolationem
vestram: vel de miseriis quae futurae erant in destructione Judaeorum
futura per Romanos, pro culpa quam commiserant dominum crucifigendo;
et tunc est quasi prophetia. Divitiae vestrae putrefactae sunt et
cetera. Hic aggravat culpam ex circumstantia temporis. Ubi primo
aggravat culpam. Secundo subjungit poenam, ibi: aerugo eorum. Et
primo in corpore. Secundo in anima, thesaurizastis vobis. Divitiae
vestrae, idest fructuum abundantiae pertinentes ad victum.
Putrefactae sunt, ad literam, putrefiunt enim fructus avarorum prae
nimia conservatione. Vel putrefactae sunt, idest ut putredo et
stercora reputandae sunt. Vel potest intelligi de futuro; idest cito
putrefient, unde non proderunt vobis, et vestimenta vestra, idest
superfluitates pertinentes ad vestitum, tineis comesta sunt, Glossa,
non usu necessario attrita. Nesciunt enim parci ut cibum tineis
praeparent, et pauperes nudos dimittunt, contra illud, Isaiae 56.
Cum videris nudum operi eum. Aurum et argentum vestrum, quae sunt
durabilia et praecellunt in metallis, aeruginavit, hoc est aerugine,
idest rubigine periit propter longam conservationem. Vel aeruginavit,
idest nihil valebit, sicut illud quod est aerugine consumptum.
Ezech. 7, argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum erit in
sterquilinium et non valebit liberare eos. Et aerugo eorum, idest
rubigo contracta ex nimia conservatione eorum quae deberent pauperibus
distribui, erit vobis, idest contra vos, in testimonium, in haec,
scilicet avaritiae. Simile Habacuc 2, lapis de pariete clamabit,
et lignum quod inter juncturas aedificiorum est respondebit. Glossa,
aerugo pecuniae vertetur in testimonium nequitiae et augmentum poenae,
quia intelligit se male congregasse ea quibus indigebat ad usum vitae.
Et manducabit carnes vestras, idest erit causa quare cruciabitur
caro. Sicut ignis, flamma enim exterior corpora et vermis interior
animas cruciabit. Judith 16, dabit ignem et vermes in carnes eorum
ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Et vere manducabit, quia
thesaurizastis vobis, idest occulte et abundanter praeparastis, iram,
idest irae causam in novissimis diebus, in die judicii, quem vocat
pluraliter, quia erit poena perpetua, licet judicium una die fiat.
Et nota quod in thesauro intelligitur quantitas poenae et qualitas sive
acerbitas. Thesaurus enim fit de magnis rebus et multis: sic poena
aeterna magna erit aeternitate et multa poenarum diversitate et
acerbitate poenae. Job 38, numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti? Ecce merces operariorum vestrorum
et cetera. Hic aggravat culpam commissam in proximum. Ecce,
Glossa. Non solum damnabimini quia vestra non datis, sed etiam quia
aliena retinetis, quia ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt
regiones vestras, idest messes in regionibus seminatas, quae scilicet
merces debita operariis. Fraudata est a vobis, scilicet non
reddendo, sed diminuendo vel differendo reddere. Glossa, magna
iniquitas, non tantum pauperibus nihil dare, sed etiam mercenarios
defraudare. Clamat, idest facit clamare pauperes et conqueri. Vel
quia est materia clamoris sive accusationis: in quo magnitudo peccati
notatur. Unde Ecclesiast. 34, qui effundit sanguinem et qui facit
fraudem mercenario fures sunt. Et dicit, merces clamat, non pauper,
quia aliquando contingit quod pauper non audet prae timore divitis.
Nec talis clamor caret effectu: unde sequitur, et clamor eorum,
operariorum defraudatorum, in aures domini Sabaoth, idest exercituum
hominum et Angelorum, qui potest vindicare et vult, introivit. Hoc
dicit ad terrorem divitum, ut sciant Deum esse tutorem et defensorem
pauperum. Psalm. 9, tibi derelictus est pauper et cetera. Et
62, non sprevit dominus deprecationem pauperis. Notandum vero quod
quatuor sunt peccata quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad
dominum: scilicet homicidium, Genes. 4, ecce vox fratris tui Abel
clamat ad me de terra. Secundo peccatum contra naturam, Genes.
18, clamor Sodomorum venit ad me; descendam et videbo, utrum
clamorem qui venit ad me opere compleverint. Tertio oppressio
justorum. Exodi 3, clamor filiorum Israel venit ad me, vidique
afflictionem qua ab Aegyptiis affliguntur. Quarto pauperum
defraudatio, ut hic. Epulati estis super terram et cetera. Hic
aggravat culpam commissam in se. Glossa, non tantum peccatis
superflue congregando, aliena rapiendo, sed etiam superflue
expendendo: unde dicit, epulati estis super terram, idest super
exigentiam carnis quae est de terra; non scilicet ad necessitatem, sed
ad voluptatem. Hoc dicit, quo ad gulam, et in luxuriis enutristis,
idest extra mensuram nutristis, corda vestra, idest satiastis
implendo, scilicet desideria cordium vestrorum: contra illud Eccles.
18, si praestes animae tuae concupiscentias suas, facient te in
gaudium inimicis tuis. Hoc dicit quo ad luxuriam. Haec enim duo
vitia sibi invicem sunt annexa. Hieronymus, venter et genitalia
vicina sunt membra, et ex vicinitate membrorum nascitur conformitas
vitiorum: venter vero mero aestuans de facili spumat in libidinem. In
die occisionis, Glossa, apparet quod illos divites specialiter
alloquitur, qui in necem domini conjurant, et nec fidem ejus qua
salvarentur accipiunt. Occisionis, idest passionis domini quae est
dies domini, adduxistis, trahendo ad judicium coram Pilato (Lucae
23) et occidistis justum, antonomastice, scilicet Christum, qui
nihil habuit de opposito justitiae, nec actu, nec potentia. Ejus
occisionem eis attribuit, quia fuerunt causa ejus occisionis, quamvis
eum gentiles crucifixerint. Actuum 2, auctorem vitae interemistis.
Et non restitit vobis, cum tamen posset. Matth. 26, an putas
quia non possum rogare patrem meum et cetera. Ex iis videtur quod
habere superfluum sit peccatum. Item super illud, 1 Timoth. 6,
habentes alimenta, Glossa, qui ultra tendit, malum invenit.
Responsio, superfluum est quod superest victu et vestitu naturae et
personae secundum justam aestimationem respectu praesentis et futuri.
Naturae et personae dico; quia quod est superfluum naturae potest esse
necessarium personae. Persona enim plus exigit quam natura; et dico
naturam prout importat dignitatem vel officium: sicut plura sunt
necessaria episcopo quam canonico. Secundum justam aestimationem
dico, propter avaros, quia avaritia nunquam juste aestimat. Respectu
praesentis et futuri; quia quod superfluit ut nunc, potest esse
necessarium respectu futuri. Habere ergo superfluum naturae propter
naturam peccatum est: habere autem superfluum personae, semper est
peccatum si non est necessarium respectu praesentis vel futuri: quod
enim superfluit ad praesens potest reservari, ut in futurum melius
dispensetur, cum major erit necessitas. Quod autem dicitur hic,
intelligitur de superfluo personae respectu cujuslibet temporis.
Patientes igitur estote fratres et cetera. Supra instruxit eos in
patientia tribulationum, et in sanctitate operum: hic instruit eos in
expectatione praemiorum. Et primo hortatur eos ad patientiam et
longanimitatem. Secundo docet remedia contra adversitatem et
tribulationem. Tristatur ergo aliquis vestrum. In prima parte primo
docet servare patientiam et longanimitatem in facto. Secundo in
verbo. Ante omnia fratres mei. In secunda parte primo hortatur ad
patientiam spe praemii. Secundo timore supplicii, nolite
ingemiscere. Tertio exemplo sanctorum generaliter, exemplum
accipite. Quarto exemplo sanctorum aliquorum specialiter, ibi:
sufferentiam Job audistis et cetera. In prima parte primo ponit
exhortationem. Secundo confirmationem, ecce agricola. Tertio
conclusionem, patientes estote. Dicit ergo, patientes ergo estote,
Glossa, increpatis superbis et incredulis, rursum convertitur ad
bonos qui opprimuntur, fratres usque ad adventum domini, quando
punientur oppressores et liberabuntur oppressi. Eccles. 1, usque in
tempus sustinebit patiens. Adventus autem domini, secundum Glossam,
incipit in fine cujuslibet; quia, secundum Augustinum, talis
repraesentabitur unusquisque in judicio domini, qualis hinc discedit.
Et debetis esse patientes exemplo agricolae, ecce agricola expectat
pretiosum, quia laboris sui pretium, fructum terrae, de terra
scilicet ortum, patienter ferens, idest multas passiones et labores
sustinens, donec accipiat temporaneum, idest fructum primitivum vel
praematurum ante generalem maturitatem, et serotinum, fructum
permaturum. Spiritualiter autem quasi fructus temporaneus est stola
animae, quasi fructus vero serotinus est stola corporis. Vel quasi
fructus temporaneus, est gratia. Serotinus gloria. Rom. 6,
habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam
aeternam. Cum igitur agricola hoc faciat. Patientes estote et vos:
quasi dicat, multo fortius esse debetis: quia ille pro fructu terreno
expectat, vos pro caelesti. Et confirmate corda vestra, id est firma
corda habete ad gravia sustinenda, ne deficiatis in tribulationibus.
Vel confirmate. Quoniam adventus domini ad judicium personae, vel
etiam ad universale, appropinquavit. Glossa, ut vos ad gloriam,
illi ad poenam rapiantur. Matth. 24. Scitote quia prope est.
Nolite ingemiscere, corde murmurare inter tribulationes. Fratres in
alterutrum, idest tribulati contra tribulantes, vel boni contra
malos, eo quod boni patiuntur, mali vero florent. Florent enim nimis
cito quia ante hyemem; et ideo adveniente hyeme futura, scilicet
condemnatione, amittent florem. Ut non judicemini, in judicio
scilicet condemnationis. Glossa, id est damnamini eo quod justum
judicem quasi inique judicantem vituperetis. Nec debetis ingemiscere,
quia, ecce judex. Dicit, ecce, quia evidenter veniet. Judex,
scilicet universalis. Ante januam, id est prope, sicut quod est in
januis, id est in exitu animae et corporis per januam mortis.
Assistit. Glossa, quia proximus est ad cognoscenda quae geritis,
vel cito veniet ad retribuendum vobis et illis. Exemplum accipite
fratres. Sicut monui vos ad longanimitatem verbo, adhuc moneo vos
exemplo: quia frequenter magis movent exempla quam verba exemplum
accipite fratres exitus mali, malitia poenae non culpae, idest
supplicii in movendo, et longanimitatis in expectando praemio, et
laboris in bene operando, et patientiae in adversa sustinendo.
Prophetas, hos eis proponit tamquam majoris auctoritatis apud ipsos.
Qui locuti sunt in nomine domini, qui tam sancti fuerunt, ut per eos
dominus sua mysteria loqueretur. In nomine domini, idest invocatione
vel honore nominis ejus ad ampliandum nomen domini. Et certe debetis
eos in exemplum accipere, quia ecce admirative, quasi mirabile est
quomodo per tantam miseriam devenerunt ad tantam gloriam. Act. 14,
per multas tribulationes oportet introire in regnum caelorum. 2
Timoth. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu,
persecutionem patientur. Crux enim est probatio fidei, et per hanc
itur ad caelum. Ita oportuit pati filium hominis, et ita intrare in
gloriam suam, Luc. 24. Hoc iter secuti prophetae et electi
tenuerunt, auctore Paulo ad Hebr. 11. Beatificamus, idest
beatos reputamus et dicimus. Glossa, illos magnos reputamus et
veneramur illos, et tamen pauci imitari eos volunt: sed sicut
Balaam, Num. 23, moriatur anima mea morte justorum. Eos qui
sustinuerunt, idest qui patientiam vel longanimitatem habuerunt.
Supra 1, beatus vir qui suffert tentationem. Glossa, malis pro
bonis temporalia; caelestia bonis redduntur. Nota quod dominus solvet
eis praemium ad praesens et illico: bonis vero differt solvere usque ad
ultimum. Sufferentiam Job audistis. De Job et Christo specialiter
exemplificat, quia horum duorum patientia laudabilis est: Job in
veteri testamento, Christi in novo: quorum uni reddita sunt
temporalia, alteri aeterna. Sufferentiam Job audistis, quanta
scilicet sustinuit a Diabolo, a praedonibus, ab uxore, ab amicis.
Et finem domini vidistis, oculis scilicet vestris. Glossa, in cruce
pendentem, longanimiter patientem. Loquitur ad illos quorum aliqui
interfuerunt passioni Christi. Et nota quod dicit, sufferentiam
Job, non finem: e contrario, finem domini, non sufferentiam; ad
significandum, quod exemplo Job pati debemus, non propter
temporalia, sed aeterna: finis enim Job fuerunt temporalia
multiplicata, sed finis domini aeterna. Nota etiam quod duplex est
finis domini: unus quem habuit in mundo: scilicet mors poenalis, quam
in cruce sustinuit. Alius extra mundum, scilicet resurrectio.
Glossa, de utroque dicit, finem domini vidistis. Primum proponit
pugnantibus, ut fortiter pugnent. 1 Petr. 2, Christus passus est
pro nobis et cetera. Secundum victoribus, ut se cum eo gloriari
sperent, quoniam quasi in hoc apparuit. Et videre potuistis, quoniam
misericors: Glossa: in natura, et miserator, in effectu. Glossa,
in exhibitionibus gratiarum. Et ideo, ut dicit Glossa, debetis eum
imitari. Et nota quod dominus est misericors, primo in peccatorum
dimissione. Eccles. 9, pius et misericors est Deus et remittit in
tempore tribulationis peccata. Secundo in afflictorum compassione.
Matth. 8, misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent
me, nec habent quod manducent. Tertio in debilium sustentatione.
Psalm. si dicebam, motus est pes meus. Quarto in vindictae suae
retractione. Jonae 3, misertus est dominus super malitiam quam
locutus fuerat ut faceret eis. Threnorum 3, misericordiae domini
quod non sumus consumpti. Quinto in charitativa correctione. Psalm.
visitabo in virga iniquitates eorum. Et paulo post, misericordiam
autem meam non dispergam ab eo. Sexto in poenae debitae dimissione,
Habacuc 3, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Septimo
in temporalium collatione. Psalm. misericors et miserator dominus
escam dedit timentibus se. Ante omnia fratres mei, nolite et cetera.
Hic docet patientiam servare in verbo, ne scilicet ex impatientia
proni sint ad male jurandum. Ubi primo dissuadet jurandi pronitatem.
Secundo suadet loquendi simplicitatem: sit autem sermo vester. Dicit
ergo, ante omnia. Glossa, cum omnia praedicta sint vitanda, ante
omnia: non quod hoc sit gravius praecedentibus, sed quia ad hoc
videbantur proniores. Vel, ante omnia, idest in principio cujuslibet
verbi vel facti, contra quorumdam pravam consuetudinem, qui statim in
principio verbi prorumpunt in juramentum, nolite jurare. Prohibet
jurandi appetitum, non actum necessarium. Unde Glossa: ideo
adjurationis culpam compesco, ne frequenter jurando vera, aliquando et
in perjurium cadatis: sed eo longius a perjurio stetis quod nec vera
jurare velitis nisi necessitas cogat. Sed contra hoc objicitur: bene
enim sequitur, currere non est malum; ergo appetere currere non est
malum: ergo similiter sequitur, jurare non est malum; ergo nec
appetere jurare. Si dicas sicut dicit Glossa, quod non prohibet
juramentum sed consuetudinem jurandi. Contra. Ejus quod non est
malum iteratio non est mala vel consuetudo. Si ergo jurare non est
malum, ejus iteratio vel consuetudo non est mala. Responsio. Cum
dominus juraverit et apostolus Rom. 9, testis mihi est Deus, et in
veteri testamento non sit prohibitum, beatus Jacobus non intendit
prohibere juramentum, sed jurandi appetitum. Licet enim jurare in se
non sit malum, tamen est periculosum, quia inclinat ad malum et
perjurii et irreverentiae nominis domini. Sicut licet praeesse non sit
malum, inclinat ad malum, scilicet elationis et superbiae; et ideo
est periculosum; et ideo voluntas transiens super actus tales est
inordinata et libidinosa, nisi ad bonum finem actualiter ordinetur.
Unde in talibus inordinatio est pro privatione finis vel ordinis; et
ideo appetere jurare vel praeesse est malum, nisi ad bonum finem
actualiter ordinetur. Et quia ista inclinatio frequenter reducitur ad
actum in consuetudine; ideo videtur dicere Glossa, quod prohibet
consuetudinem tantum, et hoc est propter periculum. Unde dicitur
Ecclesiast. 23, jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus
in illa. Neque per caelum, idest per superiores creaturas, neque per
terram, id est per inferiores creaturas. Jurare autem per creaturam
prohibet duplici ratione, quam tangit Glossa, Matth. 5, non
juremus per creaturas, venerantes eas ultra quam debemus: nec viles
eas aestimantes, ut nihil jurare putemus. Unde quatuor modis
contingit jurare per creaturam: aut ipsam tamquam aliquid divinum
venerando: aut juramentum factum tamquam per rem vilem contemnendo.
Aut Deum, qui in ipsa re lucet et praesidet, testem invocando: aut
ipsum quo ad usum quem inde jurans sperat dispositioni divinae
relinquendo. Duobus primis modis est illicitum; duobus aliis
licitum, neque aliud quodcumque juramentum, idest neque per alium
modum jurandi: sicut dicitur, testis est mihi Deus, vel Deum invoco
testem, vel, coram Deo, vel, Deus scit quod sic est. Omnibus
istis modis juratur. Matth. 5, ego autem dico vobis non jurare
omnino. Augustinus, juratio falsa perniciosa: vera periculosa:
nulla, secura, sit autem, pro sed sermo vester est, est: non,
non: ubi debetis dicere est, hoc est aliquid affirmare, dicatis est:
similiter ubi debetis dicere non, hoc est aliquid negare, dicatis
non. Vel sic. Sit sermo vester, est est; idest, sicut est in
corde, sic sit et in ore; quasi dicat: in veritatem puram dicatis
sine juratione, ut non sub judicio decidatis, idest deorsum a statu
gratiae cadatis, et sic judicemini condemnationis judicio. Vel quia
mendacium dicitis, vel quia pejeratis. Tristatur autem aliquis
vestrum et cetera. Hic docet remedia contra adversitatem. Et primo
contra malum poenae. Secundo contra malum culpae, confitemini et
cetera. In prima primo contra malum poenae, quod est in anima.
Secundo contra malum poenae, quod est in corpore infirmatur quis in
vobis. Dicit ergo, tristatur aliquis vestrum, Glossa, quia in
pressuris ingemiscere prohibuit. Nunc quid contra gerendum, idest
agendum ostendit, tristatur aliquis vestrum, scilicet pro violentia
tribulationum, vel pro damno rerum, vel amicorum, vel periculo
corporum, vel pro culpa, vel illata injuria, oret, obsecrando et
petendo, aequo animo, non turbato. Glossa: non murmuret, nec
judicia Dei vituperet, sed flexis genibus ad Ecclesiam currat, ut
Deus consolationem immittat, et psallat, dulcedine Psalmorum
tristitiam expellendo. Oratio pertinet ad nostram necessitatem,
psalmodia ad Dei laudem. Oratio est in petendo, psalmodia in gratias
agendo. Gregorius, cum vox psalmodiae per intentionem cordis agitur,
aut prophetiae mysteria, aut compunctionis gratia inspirantur.
Infirmatur quis, Glossa, sicut dederat contristato, sic dat et
infirmanti consilium, qualiter se contra murmurationis stultitiam
tuebitur. Infirmatur quis, idest si infirmatur. Glossa,
tristatus, per se oret, infirmatus, corpore vel fide: qui majorem
sustinet plagam, plurimorum et seniorum adjutorio meminerit se curari
in vobis, idest in numero fidelium. Nec intelligendum est hic de
qualibet infirmitate, sed de gravi seu desperata. Inducat, non ait
inducantur. In quo ostendit quod sacramentum extremae unctionis quod
hic institutum legitur, non nisi petentibus verbo vel signo dari
debet, secundum morem Ecclesiae. Presbyteros Ecclesiae, apud quos
scilicet residet potestas ministrandi sacramentum. Nec dicit
sacerdotes, sed presbyteros: in quo significatur et officium, ut sint
sacerdotes, et qualitas, ut sint maturi et sapientes. Nam presbyter
senior interpretatur. Glossa, non ad juniores minusque doctos causam
suae imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis vel
consilii nocentis accipiat. Sed contra. Non refert a quocumque
episcopo quis ordinetur, dummodo ordinet secundum formam Ecclesiae;
ergo a simili non refert a quocumque presbytero fiat unctio.
Responsio, quo ad unctionem non est facienda discretio: sed quia ad
hoc sacramentum exigitur oratio, quae melior est unius quam alterius,
quia majorem habet efficaciam: propter hoc debet eligi. Nec est
simile de aliis sacramentis; quia in aliis non exigitur ita bonitas
personae sicut in isto: sed sufficit quod servetur forma Ecclesiae.
Propter hoc quaeritur, quare magis exigitur oratio in unctione quam in
aliis. Responsio: quia hoc sacramentum institutum est ad duo:
scilicet ad remissionem peccati, quae fit per unctionem; et
alleviationem infirmi, quae impetratur per orationem. Sed quaeritur,
cum semper sit oratio, quare non semper impetratur alleviatio.
Responsio. Hoc est, quia vel indignus est qui petit, vel pro quo
petitur. Vel melius, quia non semper expedit; et quia unctio quae
fit de oleo significat peccati remissionem, quia oleum sanativum: ideo
confertur semper remissio peccati. Est enim sacramentum novae legis
quod efficit quod figurat. Quaeritur etiam, si hoc sacramentum possit
iterari. Responsio, quod sic: tum quia morbus est iterabilis, tum
quia characterem non imprimit. Iteratio tamen sacramenti dicitur
dupliciter: uno modo, idem est quod iterata benedictio sacramenti, et
sic nullum sacramentum iterabile est: alio modo iteratio dicitur
iterata susceptio; et sic quaedam iterantur, et quaedam non. Illa
enim quae imprimunt characterem, non iterantur. Aliter sic,
presbyteros Ecclesiae, non haereticos, sed Catholicos. Et orent
super eum, idest super ejus necessitatem. Ungentes cum oleo,
simplici, scilicet benedicto tantum. Nota quod in Baptismo, quod
est sacramentum intrantium, fit unctio ex chrismate, quod componitur
ex oleo et balsamo. In extrema unctione, quae est sacramentum
exeuntium, solo oleo benedicto: quia intrantibus necessaria est
conscientia nitida, quae intelligitur in oleo; et fama odorifera,
quae in balsamo. Exeuntibus vero sufficit conscientia. In nomine
domini, scilicet consecrato: vel in nomine domini, idest in nominis
ejus invocatione. Glossa, quando inungitur, nomen domini invocetur.
Unde simul debet fieri unctio et invocatio. Ex iis quae hic
dicuntur, patet quod ex necessitate hujus sacramenti est, ordo,
presbyteros, oratio, orent, unctio, ungentes. Haec autem unctio
ortum habuit a missione prima apostolorum, quando infirmos inungebant
oleo et sanabantur, Matth. 6. Et oratio fidei, in fide facta:
supra primo, postulet in fide. Salvabit infirmum. Non dicit,
sanabit infirmum: quod est corporis salute corporali et spirituali
quando dignus est et expedit. Psalm. homines et jumenta, idest
animas et corpora, salvabis domine. Et alleviabit eum dominus, ab
infirmitate corporis: vel simpliciter, ut levius ferat, si tamen
expedit ut in corpore allevietur. Et si in peccatis sit, scilicet
venialibus, dimittentur ei, virtute scilicet sacramenti. Aliquando
enim incurritur infirmitas ex peccato. Ecce duplex hujus sacramenti,
sed digne accedens semper suscipit primum: secundum vero non, quia non
semper expedit. Confitemini ergo et cetera. Hic ponit remedia contra
malum culpae. Et primo ponit remedium confessionis. Secundo mutuae
orationis, et orate pro invicem. Tertio mutuae exhortationis, si
quis autem ex vobis. In secunda parte primo hortatur ad orationem.
Secundo ostendit orationis virtutem, multum enim valet. Tertio
ostendit exemplum Eliae, Elias homo erat et cetera. Dicit ergo,
confitemini: quasi dicat: ita dimittentur ei peccata, scilicet si
fuerit ea confessus, ergo confitemini. Alterutrum peccata vestra.
Glossa, quotidiana et levia coaequalibus: gravioris culpae
immunditiam sacerdoti pandamus: et quando jusserit ipse, purgare
curemus. Peccata vestra. Glossa, peccata vestra quae fiunt ex
ignorantia vel ex infirmitate humana committuntur: quae vero ex
deliberatione, non nisi per poenitentiam. Ergo secundum istam
Glossam, confessio venialium est in praecepto. Contra: Hieronymus
dicit, quod poenitentia est secunda tabula post naufragium, per
venialia vero homo non patitur naufragium. Responsio, non tenetur
homo confiteri venialia intentione cujus oppositum sit transgressio,
nisi in casu, verbi gratia, si non haberet mortale tenetur in
Quadragesima confiteri aliquod veniale ad implendum praeceptum
Ecclesiae. Vel dicendum, quod ex vi sacramenti non tenetur quis
venialia confiteri, sed ratione statuti ecclesiastici, quando non
habet alia quae confiteatur. Quae institutio edita est in consilio
generali sub Innocentio tertio, ubi dicitur, omnis utriusque sexus
fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia peccata sua
saltem semel in anno confiteatur, et hoc ut quilibet peccatorem se
recognoscat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Item ut
ad Eucharistiam cum majori reverentia accedat, et ut Ecclesiarum
rectoribus sui subditi innotescant, ne lupi inter greges lateant.
Confessio autem quo ad mortalia est in praecepto, quo ad venialia in
consilio. Ideo de mortalibus debet fieri presbytero, sed de
venialibus etiam potest fieri socio, quia non necessario requirit
virtutem clavium. Unde generalis confessio venialium, secundum usum
Ecclesiae, fit quotidie illis qui non sunt presbyteri, in prima, in
completorio, in Missa. Hic autem habetur plene et expressa
institutio confessionis, quae fit homini: in veteri quidem
testamento, quia Deus nondum erat homo, Deo confiteri sufficiebat.
Psal. dixi, confitebor injustitiam meam. In novo vero testamento,
quia Deus est homo, oportet fieri confessionem Deo et homini Dei
vicario. Hanc autem confessionem Christus, quantum ad illud quod
erat formale, instituit, quando claves Petro dedit. Illud autem
quod erat materiale instituendum insinuavit, quando dixit, Lucae
17, ite ostendite vos sacerdotibus. Ecclesia vero postmodum
instituit, sed beatus Jacobus Jerosolymitanus episcopus promulgavit,
sicut dicitur hic: Ecclesia vero postmodum magis determinavit dicens,
omnis utriusque sexus fidelis et cetera. Notantur autem hic
conditiones confessionis: scilicet quod sit integra, confitemini,
idest simul fatemini. Et quod sit pura, peccata, non merita. Quod
sit propria non aliena, vestra. Et orate pro invicem, confessor et
confitens, vel omnes fideles. Gregorius, quanto graviori carnalium
cogitationum tumultu premimur, tanto ardentius orationi insistere
debemus. Ut salvemini, ecce quid orandum. Petendum est enim quod
pertinet ad salutem. Joan. 16, si quid petieritis patrem meum in
nomine meo, dabit vobis. Et debetis orare. Multum enim valet
deprecatio justi assidua. Non dicit totum valet, sed multum: ad hoc
enim quod oratio sit efficax, exiguntur quatuor: scilicet quod fiat
pie, perseveranter, et ad salutem, et pro se. Justus ergo cum orat
pro alio, non semper impetrat. Dicit ergo quod petat pie,
perseveranter, et ad salutem, quia potest esse impedimentum ex parte
ejus pro quo orat. Ideo dicit, multum, non totum. Haec conditio,
ad salutem, intelligitur ibi, ut salvemini. Haec conditio, pie,
cum dicitur, justi. Haec conditio, perseveranter, cum dicitur,
assidua. Quarta conditio deficit. Dicit ergo: multum valet
deprecatio justi assidua, non peccatoris, quia peccatores non sunt
digni ut exaudiantur. Joan. 9, scimus quoniam peccatores Deus non
audit. Assidua, non momentanea et rara. Lucae 18, oportet semper
orare et non deficere: ad Colossen. ultimo, sine intermissione
orate. Et nota, quod ostensa est virtus orationis in quatuor
elementis, in caelo et in Inferno et in terra. Actuum 4, commotus
est locus in quo erant. In mari, ut patet exemplo Jonae, Jonae
2. Item in aere, ut patet hic, in retentione pluviarum. Item in
igne, ut patet in tribus pueris, Daniel. 2, et in Aaron, numeri
16. Item in caelo, ut patet in statione solis, Josue 1. Et in
retrogradatione, Isaiae 38. Item in Inferno. Eccles. 48,
qui sustulisti mortuum ab Inferis. Elias: quasi: exemplo patet quod
multum valet, quia Elias homo erat, idest fragilis sicut homo, quia
nondum in Paradiso translatus. Similis nobis. Glossa, mentis et
carnis fragilitate. Mentis quidem, quia timore Jezabel fugit:
carnis, quia a vidua sustentari indiguit. De utroque habetur 3
Reg. 19, quamvis autem esset nobis similis virtute gratiae. Et
oratione, una scilicet, non pluribus, oravit, idest corde et ore
oravit. Ut non plueret super terram, ad edomandam ut tangit Glossa,
regis superbiam, et idololatrae gentis audaciam. Super terram.
Israel specialiter. Et non pluit annos tres et menses sex. In hoc
significatur cessatura pluvia verbi Dei tribus annis, et diminutio
temporis Antichristi, Daniel. 7, usque ad tempus et tempora et
dimidium temporis. Et rursum oravit, ut tangit Glossa, postquam per
tanti temporis inediam cor regis et populi ad poenitentiam inflexum
vidit. Oravit scilicet semel. Si ergo, ut tangit Glossa, Elias
una oratione tanta impetravit, quid ergo multi fideles multis
orationibus? Et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum.
Glossa, fructus et aquas, quas terris negaverat, restituit.
Fratres mei si quis et cetera. Hic ponit tertium remedium: quia non
solum pro mutua salute orandum, imo etiam pro fratrum conversatione
laborandum. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate,
fidei vel morum. Et converterit, ad viam veritatis reduxerit.
Glossa. Vel bene monendo, vel tacite exempla bonae actionis
ostendendo. Quis, quasi dicat: rarus est qui hoc faciat. Scire
debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae,
idest vitae. Nam vita nostra est quasi quaedam via: aut in Infernum
si est mala, aut in Paradisum si est bona. Salvabit animam ejus,
occasionaliter, Deus vero causaliter. A morte, aeterna scilicet.
Glossa, si magnae mercedis est a morte eripere corpus quandoque
moriturum, quanti meriti est a morte liberare animam in caelesti patria
sine fine victuram. Proverb. 24, erue eos qui ducuntur ad mortem.
Aliqui libri habent. Animam suam, idest illius qui facit eum
converti. Et operit multitudinem peccatorum. Glossa. Ab aspectu
aeterni judicis superpositione vitae melioris, abscondit: pallium vero
quo operit, charitas est. 1 Petri 4, charitas operit multitudinem
peccatorum. Operire autem peccata coram Deo qui omnia videt, est
facere quod non habeat. Notandum vero quod non tantum per hoc salvat
animam ejus et operit peccata ejus, sed etiam suam. Unde et dicit
Glossa: quidam codices habent, salvabit animam suam a morte: et vere
qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitae caelestis sibi
acquirit. Multum valet deprecatio justi. Primo dissolvit vincula.
Actuum 12, Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem
fiebat ab Ecclesia ad Deum pro eo. Et parum post sequitur, subito
ceciderunt catenae de manibus ejus. Secundo fugat Daemonia. Matth.
9, hoc genus Daemoniorum non ejicitur nisi in oratione et jejunio.
Tertio liberat a morte: exemplum de Susanna. Daniel. 13,
exaudivit dominus vocem; et subditur quod liberata fuit a morte.
Quarto a tentatione. Matth. 26, vigilate et orate ne intretis in
tentationem. Quinto potestates adversas superat: exemplum de Moyse,
Exodi 17, cum elevaret manus vincebat Amalec. Sexto cor mundat.
Augustinus, orationibus mundamur, lectionibus instruimur: bonum est
utrumque si liceat: melius est tamen orare quam legere. Septimo iram
Dei placat. Exod. 32, de Moyse, et numeri 14, dimitte,
obsecro, peccatum populi tui. Et sequitur, dimisi ei secundum verbum
tuum. Octavo desideria nostra Deo praesentat. Augustinus, magna
est virtus orationis, quae quasi persona quaedam ad Deum intrat, et
illius mandata peragit quo caro pervenire nequit. Nono infirmos
sanat, sicut hic, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit.
|
|