IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI APOSTOLI


CAPUT 1

Petrus apostolus Jesu Christi et cetera. Secundum quod sumitur divisio hujus libri ex parte auctorum, liquet eam divisionem esse bimembrem. Nam eo in libro ponuntur epistolae Petri duae: in quarum prima principaliter fit instructio in moribus: in secunda principaliter in fide. Vel secunda inducitur ad confirmationem primae. Vel prima, secundum Bedam, scribitur inferioribus sive imperfectis: secunda autem majoribus sive perfectioribus. Haec autem epistola potest dividi in tres partes: scilicet in exordium, capite 1. Et in narrationem, capite 2, 3 et 4. Et in conclusionem, capite 5. In exordio autem praeparat animum eorum ad exhortationem sequentem, captando eorum benevolentiam, ut libentius audiant. Et primo, eos salutando. Secundo, de bonis eorum gratias agendo, ibi, benedictus Deus et pater. Tertio, in malis seu adversis, quae sustinent, eos consolando, ibi, in quo exultabitis. Quarto, divina eis beneficia recolendo, ibi, propter quod succincti lumbos. In salutatione quidem, primo describitur persona salutans. Secundo describuntur personae salutatae, ibi, electis advenis. Tertio forma salutationis, ibi, gratia vobis et cetera. Dicit ergo textus. Petrus. Hanc primam epistolam, ut tangit Glossa, scribit Petrus proselytis, id est his qui primo de gentilitate ad Judaismum, et postmodum de Judaismo ad Christum conversi erant, qui et pro fide patiebantur, et dispersi erant. Scribit autem eis a Roma tempore Claudii Caesaris. Dicit igitur, Petrus. Glossa. Nomen celebre: hoc enim nomen divinitus fuit ei impositum, Joan. 1. Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus: et confirmatum, Matth. 16, tu es Petrus et cetera. Nomen autem suum praeponit epistolae ut det auctoritatem ipsi epistolae, quia caput erat totius Ecclesiae. Apostolus. Ecce nomen officii. Nobile officium est esse nuncium sive legatum Christi. Jesu Christi, id est missus a Jesu Christo. Hoc dicit ad differentiam pseudoapostolorum, qui apostoli Christi non erant. Unde non missi praedicabant. Jerem. 23, non mittebam eos, et ipsi currebant. Electis, scilicet a domino. Advenis, id est, proselytis, sicut dicit Glossa: qui de gentilitate venerunt ad Judaismum, et de Judaismo ad fidem Christi. Dispersionis. Potest esse constructio intransitiva, id est dispersis: vel transitiva, id est qui sunt de dispersione quae facta est, post mortem Stephani, actuum 8. Vel aliarum etiam persecutionum quae aliquando factae sunt a Judaeis, aliquando a gentibus. Ponti provincia Graeciae juxta mare. Galatiae alia provincia a qua Galatae dicti sunt. Cappadociae. Regio est Pontica, confinis Armeniae. Asiae minoris in qua praedicavit Joannes: Asia vero major media pars orbis est. Et Bithyniae. Alia provincia est. Omnes istae provinciae sunt Graecorum in Asia majori, cujus pars est Asia minor. De his autem provinciis oriundi erant illi quibus scribit Petrus apostolus. Vel in his provinciis dispersi erant. Secundum praescientiam. Electis, inquam, non secundum merita, ut ait Glossa, sed secundum praescientiam. Dei patris. Rom. 8. Quos praescivit hos praedestinavit. Elegit, inquam, in sanctificationem, remissionem scilicet peccatorum. Ephes. 1, elegit nos ut essemus sancti et immaculati. Spiritus, non solum carnis, qualis erat sanctificatio Judaeorum, in obedientiam impletionis divinorum praeceptorum. Et aspersionem sanguinis Jesu Christi, id est redemptionem, scilicet poenarum debitarum pro peccatis. Sicut enim in veteri lege omnia consecrabantur, et sanctificabantur sanguine, ut dicit apostolus, Heb. 9, ita in nova omnia consecrantur sanguine Christi. Gratia, idest remissio peccatorum, quae fit per gratiam. Vobis et pax, id est reconciliatio ad Deum. Glossa. Sine gratia Christi ad pacem reconciliationis ejus non pervenitur. Multiplicetur, Glossa. Ut quod bene coepistis, perfecte compleatur. Benedictus Deus. Hic captat benevolentiam de bonis eorum gratias agendo. Primo, de bonis gratiae. Secundo, de bonis gloriae, ibi, in haereditatem. Tertio, de custodia virtutis, ibi, in vobis qui in virtute Dei. Dicit ergo, benedictus, Deum benedicere est ipsum de suis beneficiis laudare. A gratiarum autem actione incipit: tum propter divinam dignitatem, quia ipse est cujuslibet actionis fons et principium: sive propter necessitatem propriam. Qui enim indiget manducare, non potest melius incipere quam gratias de praeteritis agere. Deus et pater, ille qui est in natura divinitatis, qui et pater in proprietate personalis distinctionis. Nec propter hoc sunt diversa secundum rem, sed secundum rationem. Et potius ponitur ibi copulativa conjunctio, quasi repetendo quam copulando. In patrem vero refundit gratiarum actionem, quia ipse est auctor omnium bonorum. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Pater inquam, domini, quo ad beneficium creationis, nostri, quo ad beneficium incarnationis, Jesu quo ad beneficium salvationis, Christi, quo ad beneficium unionis, vel gratiae gratum facientis. Qui secundum misericordiam suam magnam. Sicut dicitur Eccl. 30, secundum magnitudinem ejus, sic et misericordia illius; sed magnitudo est infinita, ergo et misericordia. Psalm. 144. Magnitudinis ejus non est finis. Bernardus, non arctatur numero, non clauditur fine, nullas omnino metas habet divina clementia. Si invocetur, erit qui exaudiat: si est qui poenitet, erit qui indulgeat. Qui, inquam, secundum suam misericordiam magnam, non secundum merita nostra. Regeneravit nos, ad vitam spiritualem redimendo, qui prius genuit nos ad vitam naturalem creando: vel generatos ad mortem, regeneravit ad vitam. Et hoc per lavacrum regenerationis et renovationis quod effudit in nos abunde ad Titum 2: in spem vivam, scilicet regeneravit nos; hoc est, ut spe viva speremus habere vitam aeternam. Et dicit, vivam, ad differentiam illius quae degenerat in praesumptionem. Item ad differentiam spei illorum qui sperant bona peritura et transitoria, quorum spes est mortua et non viva. Sapien. 3, vacua est spes illorum et cetera. Hanc autem spem habemus maxime per resurrectionem, id est per fidem resurrectionis, per quam dat nobis firmam spem quod resurgemus: quia si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Glossa, mortuus est ne moreremur. Resurrexit ut resurrectionem speraremus, Jesu Christi ex mortuis. Glossa interlinealis. Remoti ex loco et numero mortuorum, quia ipse solus fuit inter mortuos liber. In haereditatem, in futuro habendam: scilicet regeneravit nos in vitam aeternam, quae nobis est haereditaria non transitoria. Haereditas enim est possessio immobilis a patre in prolem descendens, non divisa sed integra. Gregorius, haereditas illa est omnibus una et singulis tota. Bernardus, o praeclara haereditas non decessu patrum et successu filiorum obtinenda. Non inter fratres et sorores dividenda: non angustior multitudine haeredum, quia participatio ejus in idipsum; non insufficiens, sed omnibus bonis repleta. Incorruptibilem, in se. Glossa, ut nec senio, nec morbo nec alia moestitia tangamur. Apoc. 21, absterget Deus omnem lacrymam et cetera. Et incontaminatam ab aliis. Glossa, in qua nullus immundus potest intrare. Apoc. ult. foris canes venefici. Et Sapien. 7, nihil inquinatum in eam incurrit. Et Apoc. 21, non intrabit in ea aliquid coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in Lib. vitae agni. Et immarcescibilem ipsis habentibus eam. Glossa, quia nec in ipsis beatorum mentibus hominum usu caelestis illa conversatio valet aliquando vilescere; sicut luxus praesentis saeculi solet aliquando in fastidium verti ex longo usu; id est, quantumcumque homo esuriat et sitiat, tamdiu posset comedere et bibere quod fastidiret. Et quantumcumque homo sit fessus, tamdiu posset in lecto pulchro jacere quod fastidiret. Hoc autem facit fidelitas creaturarum, quae non permittit hominem in ipsis creaturis quiescere, sed ad creatorem suum remittit, conservatam in caelis. Beda, non in praesenti dandam: sed tempore futuro reddendam nobis in caelo. Psalm. 126. Cum dederit dilectis suis somnum. In vobis, id est, pro vobis et futuram in vobis: vel conservatam per id quod in vobis est, scilicet per gratiam et liberum arbitrium, et per bona merita vestra. Qui in virtute Dei custodimini non vestra. Psal. 126. Nisi dominus custodierit civitatem, et cetera. Per fidem, quae facit fortes homines ad perseverandum: unde scuto comparatur, Ephes. ultim. in omnibus sumentes scutum fidei. Custodiemini inquam, in salutem aeternam. Paratam revelari, id est ostendi et dari quae modo latet. In tempore novissimo, id est in die judicii: Apoc. 19, tempus ultra non erit. In quo exultabitis. Hic praeparat animum auditorum, et captat benevolentiam, eos in malis quae sustinent consolando. Primo, promittendo praemia. Secundo, proponendo exempla, ibi, de qua salute, et cetera. Item in prima, primo ponendo fidei perfectionem in praesenti. Secundo, honorem in judicio generali, ibi, inveniatur in laudem. Tertio, salutem animarum in judicio particulari, ibi, quem cum non videritis. Dicit ergo, custodimini in salutem paratam revelari in novissimo tempore, in quo, scilicet tempore novissimo, exultabitis. Glossa interlinealis, sicut triumphatores. Isa. 9, sicut exultant victores capta praeda et cetera. Anselmus, pleno corde, plena mente, pleno toto homine: nec illud totum gaudium intrabit in gaudentes, sed gaudentes intrabunt in gaudium. Exultabitis inquam hoc modo, hac conditione. Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus. Act. 14, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum. Glossa, quia non nisi per tristitiam potest ad gaudia perveniri. Vel sic, exultabitis, inquam, si pro quamvis modicum oportet contristari et cetera. Vel sic. Exultabitis, ut exultare possitis tunc modicum, sed nunc si oportet contristari et cetera. Supra, ut dicit Glossa, ne deficiatis, modicum dicit quo ad tribulationum acerbitatem: nunc, quo ad ipsarum brevitatem. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum tribulationis nostrae et cetera. Si oportet, inquit, quo ad ipsarum inevitabilitatem; unde et tribulationes dicuntur necessitates. Psal. 24, de necessitatibus meis eripe me. In variis tentationibus tam interioribus quam exterioribus quo ad ipsarum multiplicationem. Psal. 33, multae tribulationes justorum et cetera. Item, modicum, inquit, respectu gaudii, quod inde sequitur: respectu poenae aeternae, quae evaditur: respectu divinae offensae quae committitur: respectu consolationis, quae immittitur: respectu passionis, quam Christus patiebatur. Nunc, inquit, quia brevis est tribulatio; sed longa, idest aeterna remuneratio. Ut probatio fidei vestrae, quasi: ad hoc oportet contristari ut probatio fidei vestrae, idest ipsa fides per tribulationes probata vel ipsa patientia probans, multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur, ut opus placeat Deo summo artifici, ut tangit Glossa, fides vestra quam alicui artifici aurum materiale. Item Glossa, patientia sanctorum auro comparatur; quia sicut in metallis aliquid auro pretiosius non est: ita haec apud Deum omnium laude dignissima est, inveniatur, Glossa, ut probatio fidei vestrae inveniatur quod modo occultum est, in laudem, scilicet hominum, et gloriam, scilicet Angelorum, et honorem, Dei: nam laudabuntur a ceteris hominibus, glorificabuntur a sanctis, honorabuntur a Deo: vel laus in stola corporis, gloria in stola animae, honor in judiciaria potestate totius conjuncti ex anima et corpore. In revelatione Jesu Christi, idest in die judicii. Nam Christus occultus in primo adventu manifestabitur in secundo: tunc cognoscetur judicia faciens qui nunc ignoratur injurias patiens, ut dicit beatus Bernardus, quem scilicet Jesum Christum, cum, idest quamvis, non videritis, oculis scilicet corporis, sed solum oculis fidei, diligitis: quia, ut ait Augustinus, immensa possumus diligere, incognita nequaquam, in quem, scilicet Jesum Christum, nunc quoque, in tempore, scilicet persecutionis, non sicut illi, Luc. 8, qui in tempore persecutionis deficiunt, non videntes creditis, Augustinus, fides est credere quod non vides. Tales beati dicuntur. Joan. 20, beati qui non viderunt et crediderunt. Sed dicet quis: in quem vel quomodo creditis? Sunt enim tres gradus seu modi credendi: videlicet, credere Deum esse, unde Paul. Heb. 11, oportet accedentem ad Deum credere quia ipse est et cetera. Rursus oportet credere Deo, scilicet esse vera quae ipse dicit. Iterum oportet credere in Deum, sicut dicimus. Credo in Deum, idest in ipsum tendere per bona opera et per observantiam praeceptorum ejus. Duo prima non sufficiunt, quia quasi omnes credunt et fatentur Deum esse. Alii credunt Deo, idest his quae scripta sunt de Deo et Christo per prophetas et Evangelistas et apostolos etc. quod tamen etiam credunt haeretici. Sed praecipuum est credere in Deum modo praedicto. Et in hoc errant mali Christiani qui non servant mandata Dei quasi reputantes non esse peccatum et cetera. Similiter et Saraceni et Judaei qui non sunt baptizati, omnes tales damnabuntur nisi convertantur et agant poenitentiam et cetera. Credentes autem, idest in fide perseverantes, exultabitis, non tantum interius gaudebitis, sed etiam exterius. Psalm. 149, exultabunt sancti in gloria, laetitia inenarrabili, ab hominibus, et glorificata, idest a Deo laudata. Isaiae 64, oculus non vidit absque te et cetera. Bernardus, o suavis affectio eo purior, quo in eo nihil de proprio relinquitur, eo dulcior quo divinum est totum quod sentitur. Reportantes, quod modo portatis in spe: tunc iterum portantes in re, finem fidei vestrae salutem animarum. Salus enim animarum finis est animarum nostrarum. Rom. 6, finis vero est vita aeterna. Finis enim est optimum in unoquoque. Salus vero animae optimum nostrum est. Salus enim animae est liberatio ab omni malo, imperfecta in praesenti per gratiam; in futuro perfecta per gloriam. Dicitur autem finis fidei, quod etiam sit finis aliarum virtutum, quia fides est initium salutis. De qua salute exquisierunt et cetera. Hic consolatur eos exemplis prophetarum, salutem, quam ipsi habent multo tempore perscrutantium. Et primo tangitur prophetarum perscrutatio, de inquisitione nostrae salutis. Secundo revelatio facta illis, ibi: praenuncians eas. Tertio denuntiatio facta verbis, ibi: quibus revelatum est et cetera. Continua sic: ita reportabitis salutem animarum vestrarum, de qua salute, scilicet animarum, exquisierunt affectu, quasi extra se quaesierunt, quia salus justorum a domino non a seipsis, et scrutati sunt, intellectu. Glossa, in occulto, scilicet contemplationis a domino vel ab Angelis. Prophetae, Glossa, qui tantam cognitionem habebant. Non dicit philosophi, sed prophetae, qui de futura in vobis gratia, scilicet redemptionis, prophetaverunt, palam hominibus loquendo et exponendo quae in occulto internae contemplationis cognoverunt, scrutantes, Glossa, quotidiano usu, in quod, idest quo anno vel sub quo principe, Danielis 9, vel quale tempus, bellicosum an pacificum: vel quo ordine per partem ordinis vel aliquo modo, significaret in eis spiritus Christi, idest spiritus sanctus increatus in eis existens. Rom. 8, si quis spiritum Christi non habet et cetera. Vel spiritus Christi est Angelus revelans eis mysteria, secundum Glossam, praenuncians, idest divinum adventum nuntians. Eas quae in Christo sunt passiones, quod Christus multa debuit pati; non dicit actiones, quia agit de patientia. Et quia difficilius est mala pati quam bona agere. Et dicit passiones, non unam, sed multas; quia non solum quae in capite Christo fuerunt, sed etiam quae in corpore ejus quae est Ecclesia, et posteriores glorias, tam animae quam corporis. Et quippe sunt glorificationes domini, ut tangit Glossa, una qua resurrexit, altera qua in caelum ascendit in conspectu discipulorum. Restat tertia, cum in majestate venerit. Dicit autem posteriores passionibus, quia passio est via ad gloriam, Luc. ult., nonne haec oportuit Christum pati et cetera. Vel posteriores glorias vocat, diu a patribus qui erant in Limbo desideratas. Glossa, idest tardas et diu desideratas, quibus, scilicet prophetis exquirentibus et perscrutantibus, revelatum est, Glossa, inter cetera occulta, hoc etiam intimatum est, quia non sibimetipsis, idest in diebus suis ventura, sed longe post: unde non pronunciabant sibiipsis salutem illam, ut suis temporibus futuram, vobis autem ministrabant, autem, pro sed. Vobis ministrabant, idest tamquam ministri, non domini, praenunciant. Praedicator enim est verbi minister, non auctor. Psalm. 44, lingua mea calamus Scribae et cetera. Ea quae nunc nunciata sunt vobis, tempore scilicet gratiae non quasi futura, sed jam impleta, scilicet mysteria de Christo, annuntiata inquam, per eos, scilicet apostolos, qui evangelizaverunt vobis, idest praedicaverunt, spiritu sancto, non spiritu proprio aut maligno. Glossa, non mendose, idest mendaciter, idest phantastice, sed spiritu sancto dictante, misso, eis in die Pentecostes, Act. 2, de caelo. Ex quo patet quod eodem spiritu prophetae praedixerunt futura, quo apostoli annuntiabant facta. Unde Glossa: spiritus in prophetis, spiritus in apostolis. Inde patet quod prophetae et apostoli eamdem salutem nuntiabant, illi venturam, isti impletam: una namque Ecclesia cujus pars praecessit adventum Christi et pars sequitur: evangelizaverunt inquam illum, scilicet Christum, in quem desiderant Angeli prospicere. Glossa: tanta est hominis qui passus est pro nobis, gloria, ut et angelicae virtutes cum sunt in aeterna felicitate perfectae, non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed assumptae humanitatis claritatem semper aspicere gaudeant. Sed cum desiderium importet defectum, quomodo Angeli desiderant? Responsio. Est desiderium rei habendae, ut scilicet habeatur, et illud defectum importat. Est et desiderium rei jam habitae ut continuetur, et tale defectum non importat. Unde Glossa, cur cernere desiderant cujus faciem cernere nunquam cessant; nisi quia contemplatio divinae praesentiae, ita Angelos beatificat ut ejus semper visa gloria salventur, et quod ejus dulcedinem quasi novam infallibiliter esuriunt? Vel, in quem desiderant prospicere, scilicet spiritum sanctum, qui tantae majestatis est, ut ejus visio sicut patris et filii desideretur ab Angelis. Et nota quod Christum desiderant prospicere propter suam virtutem, ut hic: justi vero possidere propter suam bonitatem, Prov. 11, desiderium justorum omne bonum et cetera. Sponsa sponsum cupit tenere propter suam pulchritudinem. Cant. 5, totus desiderabilis est et cetera. Et Cant. 3, tenui eum, nec dimittam. Gregorius, caelestes divitiae habitae appetitum excitant, terrenae fastidium generant. Propter quod succincti lumbos et cetera. Hic praeparat animum auditorum et captat benevolentiam eorum divina beneficia memorando. Primo beneficium gratuitae vocationis. Secundo beneficium caelestis adoptionis, ibi: et si patrem invocatis. Tertio beneficium aeternae redemptionis, ibi: scientes quod non corruptibilibus. Quarto beneficium spiritualis regenerationis, ibi: animas vestras castificantes et cetera. Ubi primo ostendit dignitatem spiritualis regenerationis. Secundo ignobilitatem carnalis, ibi: quia omnis caro. Dicit ergo, propter quod. Glossa, quia tanta gratia vobis est promissa, ut videatis illum quem nunc vident Angeli, succincti, a luxu luxuriae per cingulum castitatis, lumbos mentis vestrae, non solum carnis, idest luxuriae fontem, Glossa, ut superfluas voluptates a mente resecetis. Ephes. 6, state succincti lumbos vestros in veritate. Sicut enim ait Gregorius, viris in lumbis luxuria est, feminis in umbilico. Et nota quod homo interior suo modo proportionatur exteriori. Unde dicitur habere pedem, idest affectionem, oculum rationem, manum operationem, narem discretionem, renes delectationem. Succincti ergo per castimoniam, sobrii, per abstinentiam, perfecti, per patientiam quae opus perfectum habet, Jacobi 1, scilicet per charitatem perfectam quae foras mittit timorem, 1 Joan. 5, sperate, Glossa, et securi expectate. In eam quae offertur vobis. Glossa, gratis quia propria merita non sufficiunt, gratiam, idest gloriam ex misericordia dandam. Rom. 6, gratia Dei vita aeterna, danda dico, in revelationem Jesu Christi, idest in die judicii quando Christus revelabitur. Isaiae 40, videbit omnis caro salutare Dei. Sperate inquam, quasi filii obedientiae, idest filio obedientiae similes qui fuit obediens patri usque ad mortem. Philip. 2, vel quasi filii. Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Obedientiae inquam intransitive, idest obedientes. Et dicit filii obedientiae, ut notetur quod obedientia debet esse filialis non servilis. Hoc refertur ad operationem boni. Non configurati, idest non conformes vel assimilati, prioribus ignorantiae vestrae desideriis, provenientibus ex ignorantia et errore, propter quod excusabiliores eratis, etsi non a toto, modo non hoc referatur ad delectationem mali. Postea ponitur exemplar utriusque partis justitiae, sed secundum eum, idest sitis configurati ad ejus exemplar quod est correctissimum, scilicet antonomastice: unde dicitur sanctus sanctorum, Daniel. 9. Qui vocavit vos, ad fidem, vocatione interiori per spiritus sancti gratiam, et exteriori per verbum praedicationis. Vocavit autem, ut et ipsi, idest sicut ipse Christus, sitis sancti, idest mundi et puri ab omni peccato. Vel secundum Glossam, idest firmi contra vitia et contra tribulationes, in omni conversatione, non in parte conversationis, sed in tota, idest inter domesticos et extraneos, inter bonos et malos, inter saeculares seu laicos et religiosos, inter prospera et adversa. Sunt enim quidam qui conformantur omnibus quibus conjunguntur; nam quando sunt cum secularibus, sunt quasi saeculares: quando cum religiosis, sunt quasi religiosi. Tales sunt similes animali quod dicitur chamaeleon, quod conformatur omnibus quibus associatur; quando conjungitur rei albae vel rubeae, videtur album vel rubeum. Nota quod sic dixerunt quidam de anima, quod sortitur rerum similitudines. Et debetis esse sancti, quoniam scriptum est, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Dignum est enim filios patri conformari, et membra capiti. Glossa. Tales vos volo qualis ego sum. Et si patrem. Glossa, ut possitis esse sancti; si patrem scilicet caelestem, invocatis, in oratione, dicendo illud, pater noster qui es in caelis et cetera. Matth. 6. Eum, scilicet Deum. Qui sine acceptione personarum, ut habetur Act. 10, non enim personarum est acceptor Deus. Judicat secundum uniuscujusque opus. Nomine autem operis intelligitur hic cogitatio, locutio, operatio. 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal domini nostri Jesu Christi, ut referat unusquisque prout gessit in corpore et cetera. In timore. Glossa: ne per negligentiam et desidiam tanto patre sitis indigni. Timor enim negligentiam pellit, secundum id Eccles. 7, qui timet Deum nihil negligit. E contra securitas stulta parit negligentiam. Incolatus vestri tempore conversamini: quasi dicat: quamdiu estis in hoc mundo, ubi non habetis manentem civitatem, sitis in timore, licet habeatis Deum patrem. Psalm. 119, heu mihi quia incolatus meus prolongatus et cetera. Scientes quod non et cetera. Hic ponit beneficium redemptionis aeternae: ubi tangit passionem per quam redempti sumus. Et etiam patientiae rationem, ibi, propter vos qui per ipsum et cetera. Et etiam resurrectionem, ibi, qui suscitavit eum. Et ascensionem, ibi, et dedit illi gloriam. Dicit ergo, scientes: quasi dicat: debetis timere. Glossa, quanto magis pretium est quo redempti estis, tanto amplius timere debetis, ne revertendo in corruptelam vitiorum redemptoris animum offendatis. Quia non corruptibilibus, scilicet metallis. Auro vel argento. Haec duo tangit tamquam magis pretiosa. Redempti estis. Quia primo empti a Diabolo per suggestionem, sed redempti a Christo per sanguinis effusionem. De vana vestra conversatione. Vana conversatio est quae occupatur in rebus vanis. Psal. 4, ut quid diligitis vanitatem et cetera. Paternae traditionis, idest quam a patribus traditam accepistis. Glossa, a legis praevaricatione vel a peccato Adae. Sed pretioso sanguine. Quia pretium est totius mundi inappretiabile. Unde dicitur pretiosum, quia pretio plenum. Quasi agni, idest qui est quasi agnus mansuetus. Dicitur quasi agnus, ratione innocentiae et ratione clementiae, et immunis ab omni peccato: incontaminati, idest sine omni peccato actuali, veniali et mortali, immaculati, ab originali. Jesu Christi. Et quia care empti, ideo magis dilecti. Sicut mercator diligit res quas care emit, et considerata tanti pretii magnitudine debemus nosipsos magis diligere et cariores habere. Hugo de arrha animae. Ex hoc jam mihi vilis esse non potero, ex quo Deo tantum placui, ut se mori permitteret ne me perderet. Augustinus, o quanta infelicitas: quam lugenda perversitas, cum quisque luxuriosus propter delectationem libidinis unius momenti animam suam, quam Christus suo sanguine redemit, Diabolo vendit. Et nota quod hujus agni lana, idest exemplo conversationis induimur. Lacte, idest dulci doctrina nutrimur. Carnibus, idest sacramento Eucharistiae roboramur. Sanguine vero redimimur, Christi dico. Praecogniti quidem, scilicet a Deo, idest praeordinati a Deo pro redemptione mundi, Apoc. 14, qui occisus est ab origine mundi. Ante mundi constitutionem: manifestati autem. Glossa, per assumptam humanitatem. Novissimis temporibus, idest in ultima aetate mundi. 1 Cor. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt: quasi dicat: dispositio nostrae redemptionis est ab aeterno, sed adimpletio in tempore. Propter vos. Glossa, salvandos. Qui per ipsum, idest per ejus donum, non per vestra merita. Fideles estis, tamquam membra ejus. In Deo, scilicet patre. Qui suscitavit eum a mortuis. Et pater eum suscitavit, et ipse seipsum suscitavit, non qualibet suscitatione sicut alii mortui quando suscitantur, secundum Glossam. Unde sequitur: et dedit in gloriam, sempiternam, non transitoriam. Glossa. Dedit in ascensione, idest manifestatione gloriae sempiternae. Nec hoc fecit quia ipse indigeret, sed ut fides vestra, scilicet resurrectionis, et spes, gloriae sempiternae (fides enim est de bonis et de malis, ut ait Augustinus, spes vero de bonis tantum) esset, de habenda gloria resurrectionis quam ipse Christus primus accepit. In Deo. Non in carne, non in mundo, a Deo enim omne bonum. Animas. Glossa, invicem diligite vos. Animas vestras castificantes, idest casta facientes non solum corpora, sed et animas, ut uni viro, scilicet Christo, servetis fidem, quia ipse est sponsus animae. 2 Corinth. 11, despondi enim vos uni viro et cetera. In obedientia charitatis. Glossa, in obediendo Deo ex charitate, servando ejus mandata: obedientia enim non debet esse ex timore. In fraternitatis amore. Non enim sufficit dilectio Dei sine dilectione proximi. Matth. 22, diliges dominum ex toto corde, et proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis et cetera. Simplici ex corde. Non ex aliquo creati boni amore. Sic enim esset amor mercenarius. Vel simplici, non duplici, sicut illi qui verbo dilectionem simulant, et in corde odium celant. Invicem diligite, idest unus alterum et e converso. Joan. 13, hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et hoc, attentius, quam hucusque feceritis, ut de bono in melius proficiatis. Bernardus, in praesenti vita non proficere, deficere est: cum nihil in hac vita in eodem statu permaneat. Et hoc debetis facere, quia, renati, idest iterum nati regeneratione spirituali. Prius enim eratis nati generatione carnali. Joan. 3, nisi quis renatus fuerit ex aqua et cetera. Non ex semine corruptibili, scilicet materiali, qualis est nativitas corporalis. Sed incorruptibili, scilicet verbo Dei. Lucae 8, semen est verbum Dei. Per verbum. Hic determinat modum nativitatis per verbum: vel incarnatum, scilicet Dei filium. Aut per verbum creatum doctrinae: ista redemptio est Evangelium. Aut per verbum sacramentale, quo scilicet perficitur sacramentum. Dei vivi, in se et ex se et vitam tribuentis, ad differentiam idolorum. Baruch 6, mortui sunt dii illorum. Viventis autem non quacumque vita sed aeterna. Et permanentis in aeternum. Et in se verbum increatum et in effectu, quia vita quam dabit durabit in aeternum. Quia omnis caro ut foenum. Hic ostendit ignobilitatem generationis carnalis, quasi non ex semine corruptibili renati estis, quamquam omnis caro foenum, idest transitoria sicut foenum. Caro autem comparatur foeno. Et ut dicit Glossa super illud Isaiae 40, omnis caro foenum. Foenum nascendo habet virorem, crescendo decorem, deinde florem: sed ardore solis siccatum redigitur quasi in fimum, et tandem in pulverem. Sic homo per aetatum successiones amittit decorem, et cadit in mortem. Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum. Et omnis gloria ejus. Glossa, omnes delectationes carnis. Tamquam flos foeni, qui cito evanescit exaruit foenum, idest corruptum est subtractione naturalis humoris et caloris interioris, idest caro defecit aliqua infirmitate. Et flos ejus decidit, scilicet exterioris decoris. Verbum autem domini manet in aeternum. Verbum increatum manet aeternaliter in seipso: verbum vero creatum in suo effectu, et in suo significato. Psal. 118, in aeternum, domine, permanet verbum tuum. Hoc est autem verbum, manens non transiens. Quod evangelizatum est. Per me et per alios apostolos. In vos. Hoc ideo dicitur, quia verbum ipsum intra ipsos est penetrativum, secundum illud Hebr. 4, vivus est sermo et efficax et penetrabilior omni gladio. Nota de hoc, redempti estis de vana vestra conversatione et cetera. Redemptione scilicet copiosa. Psal. 129, apud dominum misericordia, et copiosa et cetera. Quia sine argento, gratiosa est. Isaiae 52, gratis venundati estis et cetera. Pretiosa, non corporalibus auro vel argento et cetera. Aeterna: ad Hebr. 9, per proprium sanguinem introivit semel et cetera. Gloriosa, ex parte redimentis, quia filius Dei. Galat. 4, misit Deus filium suum factum ex muliere. Et ex parte redempti. Psal. 102, qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te et cetera. Et Apoc. 3, redemisti nos, domine, in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ad hoc autem, quod proficiat ipsius redemptio, sunt quinque necessaria. Primum est confessio culpae. Proverb. 15, in misericordia scilicet judicis, et veritate scilicet confitentis redimitur iniquitas. Secundum est postulatio veniae. Psal. 17, ego autem ad dominum clamavi, veniam scilicet postulando, et dominus salvavit me. Et parum post, redimet in pace animam meam. Tertium est largitio. Daniel 4, peccata tua eleemosynis redime. Et Proverb. 22, redemptio animae viri, divitiae ejus. Quartum est expletio poenitentiae injunctae. Soph. 3, ut provocatrix et redempta civitas non audivit vocem, et non suscepit disciplinam. Quintum est veritas fidei. Eccles. 49, in fide veritatis suae redemerunt se.