CAPUT 2

Deponentes igitur et cetera. Post exordium aggreditur narrationem, in qua instruit eos primo et principaliter ad bene vivendum. Secundo, ad bene convivendum. Tertio, ad compatiendum. Primo ad bene vivendum instruit generaliter omnes. Secundo, instruit specialiter secundum diversas personarum conditiones, ibi, charissimi, obsecro vos. In prima parte, primo instruit hortando ad meritum. Secundo constituendo fructum, ibi, propter quod continet Scriptura. Tertio commendando statum, ibi, vos autem genus electum. Quarto allegando beneficium, ibi, qui aliquando non populus et cetera. Ad meritum autem invitat primo statum incipientium. Secundo proficientium, ibi, sicut modo geniti. Tertio perfectorum, ibi, ad quem accedentes. Dicit ergo, deponentes, tamquam grave pondus. Peccatum enim est pondus gravissimum, quod patet quia subito traxit gravissimam catervam, scilicet angelicam de supremo loco ad infimum. Hebr. 12, deponentes omne pondus et circumstans et cetera. Omnem malitiam. Glossa, voluntatem nocendi aliis, scilicet aperte, vel in persona sua vel in persona sibi conjuncta, scilicet in uxore, vel in possessione sua. Et ideo dicit, omnem. Et omnem dolum. Glossa, deceptionem scilicet occultam. Et simulationes. Malignandi sub specie juste. Glossa, simulatio est cum aliud est in corde, aliud in ore. Et invidias, odium scilicet alienae felicitatis in corde. Et omnes detractiones, diminutionem alieni boni in ore. Et dicit omnes, quia multis modis committitur detractio: aut bonum quod inest inesse negando, aut obfuscando: aut diminuendo: aut malum quod non est inesse dicendo: aut intentionem in bono opere pervertendo: aut consentiendo aliquibus, qui aliis detrahunt, quibus aperte detrahere non audent: et talis non minus peccat quam detrahens: imo aliquando gravius. Proverb. 4, remove a te os malum, et labia detrahentia. Sicut modo geniti infantes, idest innocentes per munditiam vitae, non senes inveterati in malitia culpae. Et quia innocentes solent esse sine discretione, subdit, rationabiles, idest ratione utentes per sapientiam. Glossa, etsi infantes per malitiam remotam, tamen rationabiliter per sapientiam. 1 Corinth. 14, nolite pueri effici sensibus. Malitia autem parvuli estote. Et quia usus rationis potest esse in bono et in malo, ideo subdit: sine dolo lac concupiscite, idest simplicem doctrinam de uberibus matris Ecclesiae. Glossa, simpliciora rudimenta fidei de uberibus matris Ecclesiae quaerite, idest de utriusque testamenti doctoribus. In hoc quod dicit, sicut modo geniti, removet malitiam operis: in hoc quod dicit, infantes, removet malitiam oris: dicitur infans quasi non fans. In hoc quod dicit, sine dolo, removet malitiam cordis. In hoc quod dicit, rationabiles, docet discretionem boni operis. In hoc quod dicit, lac concupiscite, docet simplicitatem intentionis vel desiderium sacrae lectionis. Unde Glossa: tangit illos qui ad audiendas lectiones sacras fastidiosi adveniunt, ideoque ad perfecta salutis incrementa tardius perveniunt. Ut in eo. Lacte scilicet simplicis doctrinae a principio vobis ministrandae, crescatis, idest proficiatis usque ad sumendum cibum solidioris doctrinae, pervenientes a cognitione humanitatis Christi usque ad cognitionem divinitatis. Crescatis inquam in salutem, perveniendo scilicet, quasi status debitus augmenti, scilicet spiritualis. Hoc dicit contra illos qui dicunt corporaliter in statura corporis, aut spiritualiter in cognitionem mentis crescunt potius in damnationem, quam in salvationem. Eccl. 1, qui addit scientiam, addit et dolorem. Nota de aliquibus qui crescunt sicut linea, scilicet in longitudine corporis non temporis, non tamen in profunditate humilitatis, vel in latitudine charitatis, nec altitudine contemplationis. Nota etiam de aliquibus qui crescunt sicut pellis super carnem, scilicet in carnalibus sive operibus, sive affectionibus et desideriis. Unde Psal. 103, extendens caelum sicut pellem. Ita crescatis in salutem ut haec possitis. Si tamen gustatis, gustu scilicet spirituali, de quo Psalm. gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Et hoc est quod sequitur: quoniam dulcis est dominus palato sano, quamvis amarus videatur palato febricitanti. Glossa, hoc pacto concupiscite, si quanta sit divina dulcedo sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum, si hic terrenis desideriis sordidari non evitat. Et nota quod dulcis est dominus. Primo, in cogitatione ad meditandum. Cant. 2, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Secundo, in ore, scilicet spiritualiter ad audiendum. Cant. 2. Vox enim tua dulcis et facies tua decora. Tertio, in ore ad loquendum et praedicandum. Psal. 118, quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Quarto in aspectu ad videndum. Eccl. 11, dulce lumen et delectabile oculis. Quinto ad exequendum. Eccl. 23, nihil dulcius quam respicere in mandata Dei: gloria magna est sequi dominum. Ista autem dulcedo multa est numerositate. Psal. 30, quam magna est multitudo dulcedinis tuae domine. Item longa est duratione, quia sine fine. Psal. 15, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem, scilicet intentionis: sed sine fine durationis. Item magna affectione. Sapient. 16, panem de caelo praestitisti eis, habentem in se omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem: substantiam enim tuam et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas. Ad quem accedentes et cetera. Hic invitat ad meritum perfectorum. Dicit ergo, ad quem, scilicet dominum Christum, qui attrahit, quia dulcis, accedentes. Glossa, fide et imitatione, lapidem, per stabilitatem superaedificationis, idest fundamentum super quod aedificatur aedificium virtutum et fabrica Ecclesiae. 1 Corinth. 3, fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus, idest fides Jesu Christi. Vivum. In se, et vivificantem fideles, quia justus ex fide vivit. Rom. 1. Ab hominibus, scilicet Judaeis, reprobatum. Glossa, cum dicerent, non habemus regem, nisi Caesarem, ut habetur Joan. 19. A Deo autem. Patre. Glossa, qui non fallitur in sui dispositione, electum. Ad confirmationem Ecclesiae: unde Glossa, ut faceret utraque unum, conjungendo scilicet duos populos, Judaeorum scilicet, et gentilium, quasi duos parietes in sua fide. Ephes. 2. Et honorificatum. In ascensione. Psal. 8, gloria et honore coronasti eum. Hebr. 2, vidimus Jesum gloria et honore coronatum. Et ipsi, scilicet nos apostoli, jam in ipso sumus superaedificati. Tamquam lapides, idest solide in fide, vivi, bonis operibus, sine quibus fides mortua est. Jacobi 2, vel vivi. Glossa, non insensibiles, sed per discretionem eruditi, superaedificamini. Super lapidem Christum tamquam super spirituale fundamentum aedificamini, scilicet vosipsos. Domos spirituales. In quibus Deus habitat per gratiam. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Glossa, in domos contra pluviam, ventos, et flumina. Contra, inquam, pluviam carnalis concupiscentiae. Contra ventum superbiae, contra flumina cupiditatis et avaritiae. In sacerdotium sanctum, idest ut sitis sacerdotes sancti in templis spiritualibus conscientiarum vestrarum, Deo sacrificantes, secundum illud Apoc. 5, fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ponit abstractum pro concreto, ut insinuet perfectionem et dignitatem hujus sacerdotii: sanctum, idest sanctificatum oleo gratiae spiritus sancti, ita scilicet ut sitis digni, offerentes, idest offerre in ara cordis vestri. Spirituales hostias. Bonorum scilicet eleemosynarum et orationum ac hujusmodi, non carnales animalium. Psal. 49, immola Deo sacrificium laudis. Vel spirituales hostias, idest nosmetipsos spiritualiter viventes. Acceptabiles Deo. Qui spiritus est, et ideo spirituales hostias requirit, non carnales. Psal. 50, tunc acceptabis sacrificium justitiae. Per Jesum Christum. Hoc, secundum Glossam, refertur ad omnia praecedentia, quae fieri non possunt nisi per Jesum Christum. Glossa, quod aedificamini, quod sacerdotes estis, quod offertis, hoc totum per Jesum: cujus gratia omnia habetis. Propter quod continet Scriptura. Hic ostendit fructum. Et primo, in evitatione confusionis. Secundo, in acceptione honoris, ibi, vobis igitur honor. Dicit ergo, propter quod. Glossa, ad confirmandum quod dominus propter firmitatem suam dictus sit lapis. Continet Scriptura, prophetica. Isaiae 28, ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem etc.: ecce, inquit, pro admiratione, ponam, inquit Deus pater, filium suum in carnem mittendo. In Sion. Per Sion, quae erat arx civitatis Jerusalem, significatur literaliter terra Judaeorum, in qua ortus est dominus. Spiritualiter vero Ecclesia fideliter Deum per fidem speculantium. Lapidem, scilicet Christum, qui est lapis firmitate, summum, perfectione, angularem, duorum parietum Ecclesiae conjunctione, electum, singulari dignitate, pretiosum, redemptionis virtute pretii nostri salutaris: hic est lapis abscissus de monte, idest natus ex beata virgine, sine manibus, idest sine virili semine. Daniel. 2, hic est lapis septem oculorum per universam terram discurrentium. Zach. 3, hic est lapis quem reprobaverunt aedificantes, qui factus est in caput anguli, scilicet in passione. Psal. 117. Et qui ceciderit in eum. Alias credidit in eum, scilicet fide formata per dilectionem operantem. Non enim dicit ei vel eum sed in eum. Non confundetur, aeterna scilicet confusione. Et nota quod haec litera est Septuaginta interpretum, Isa. 28, ubi nos habemus sic, ecce mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum: qui crediderit non festinet. Ponit autem hic Petrus summum loco hujus quod dicit, in fundamento fundatum, ad notandam differentiam spiritualis aedificii et terreni. Quia fundamentum spiritualis aedificii est in summo, terreni vero in imo. Vobis igitur. Ita qui credidit non confundetur, imo honorabitur. Vobis igitur honor credentibus, hoc est, exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Credentibus enim in Deum est honor in praesenti, et erit in futuro. Fides enim facit hominem filium Dei, quod valde est honorificum: e contrario non credentibus autem, idest in Christum credere nolentibus factus est ipse Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes. Ut fiat hic distinctio secundum Bedam: quasi dicat: hi sicut illi reprobaverunt eum in praesenti, nolentes eum ponere in aedificio cordis sui. Sic ipse reprobavit eos in futuro: Luc. 12, qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei. Aedificantes, pontifices, Scribae et Pharisaei, qui erant architecti et rectores populi Judaici. Hic factus est in caput anguli, idest principium juncturae Christianae religionis, quae est quasi angulus in quo fit conjunctio duorum populorum quasi duorum parietum, scilicet Judaeorum et gentium. Colossen. 1, ipse est caput corporis Ecclesiae. Et e contrario factus est lapis offensionis, scilicet laedens pedem affectus in praesenti, ut sic cespitent de peccato in peccatum non habentes firmitatem, quia Christo innixi non sunt. Et petra scandali, in futuro, ut tunc omnino corruant, et praecipitentur in Infernum. Sumptum autem est hoc de Isa. 8, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel et in laqueum et cetera. His qui offendunt verbo, idest scandalizantur in verbo Evangelii, vel male loquuntur de Deo, ut faciunt blasphemantes Judaei et negantes. Augustinus, non minus peccant qui Deum blasphemant jam regnantem in caelis, quam qui eum crucifixerunt adhuc mortalem in terris. Nec credunt, in eum scilicet Christum. In quo et positi sunt. Act. 17, in ipso vivimus, movemur et sumus. Vel ait, in quo positi sunt, idest ad quod ordinati sunt naturaliter. Glossa, per naturam, ad hoc facti sunt homines ut credant Deo, et ejus voluntati obtemperent. Vos autem genus et cetera. Hic instruit eos commendando statum: quasi dicat: illi sunt tales qui non credunt. Vos autem, credentes scilicet, estis genus electum: quasi dicat: hoc est testimonium quod antiquo populo datum fuit, dum Deum colebat: quia eum reprobavit, ab eis ad vos translatum est qui membra ejus facti estis. Estis genus Abrahae, scilicet per imitationem, Matth. 3. Luc. 3, potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Vel genus Dei per conformitatem, Act. 17. Genus autem cum simus Dei et cetera. Genus inquam electum ab infidelibus qui reprobati sunt, distinctione secundum Glossam. Regale sacerdotium, imitationis dignitate. Apoc. 5, fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Sed cum dicitur, Exod. 19, vos eritis in regnum sacerdotale: quare dicitur hic regale sacerdotium? Responsio: ad innuendam praerogativam novi testamenti respectu veteris: in novo enim testamento sacerdotium praeeminet regno, sicut spiritus praeeminet corpori. Regnum enim consistit in regimine corporali, sacerdotium vero in regimine spirituali. Ideo potestas sacerdotalis ponitur in substantivo, regalis autem in adjectivo. Gens sancta. A peccatis munda per gratiam. Populus acquisitionis, idest acquisitus non modico pretio, sed pretioso sanguine Christi. 1 Corinth. 6, empti estis pretio magno. Non credentes vero, populus sunt perditionis. Ad hoc autem estis electi et acquisiti, ut virtutes, idest opera virtuosa quae fecit in opere redemptionis humani generis, annuncietis, idest praedicetis aliis, annunciantes omnes virtutes ejus. Sicut filii Israel post transitum maris rubri, in quo Aegyptii sunt submersi, carmen triumphale cecinerunt. Ejus, scilicet Christi. Qui de tenebris, culpae, ignorantiae et infidelitatis. Vos vocavit, vocatione interiori per spiritum, et exteriori, per Evangelium. In admirabile lumen suum, scilicet fidei et gratiae, quae illuminat intellectum et inflammat affectum. Et dicit hic lumen admirabile, quia illuminat mirabiliter videnda et credenda. Psal. revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Vos inquam, qui aliquando non populus, eratis supple per culpam. Nunc autem, scilicet tempore gratiae. Populus Dei estis per fidem et gratiam. Qui non consecuti misericordiam, hoc est, remissionem peccatorum, nunc autem, idest tempore gratiae, misericordiam consecuti, id est peccatorum remissionem. Hinc probatur, ut dicit Glossa, quod hanc epistolam scripsit his qui de gentibus ad fidem venerant. Sumuntur autem duo hi versus ex propheta Osee 1, in quo agitur de vocatione gentium. Et tangit hic duplex beneficium, quo incorporati sunt Ecclesiae et Deo reconciliati. Charissimi, obsecro vos. Hic instruit ad bene vivendum specialiter secundum diversas personarum conditiones. Primo liberos, secundo servos, ibi, servi subditi estote. In prima parte liberos monet ad carnis puritatem. Secundo, ad conversationis honestatem, ibi, conversationem vestram et cetera. Tertio ad mentis humilitatem, ibi, subjecti estote. Quarto, ad bene operandi libertatem, ibi, quia haec est voluntas Dei. Quinto ad aliorum honorificationem, ibi, omnes honorate. Dicit ergo, charissimi. Glossa. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, hic diversas fidelium personas solerter hortatur dicens, charissimi. Glossa: quia estis misericordiam consecuti: ergo charissimi. Chari, quia homines propter dignitatem imaginis Dei. Chariores, quia fratres propter communionem Christianae religionis. Charissimi, quia spirituales filii propter curam apostolici regiminis. Obsecro, per sacra adjuro: non ait, praecipio, cum tamen possit, volens insinuare charitatem potius quam auctoritatem. Tamquam advenas et peregrinos. Advenae sunt qui in loco alieno manent. Peregrini vero qui semper de loco ad locum transeunt. Dicuntur ergo hi advenae quia de gentilitate ad fidem venerant non ex fidelibus orti. Dicuntur autem peregrini, quia sub persecutione steterunt. Act. 8, dispersi erant. Vel advenae dicuntur quia animae eorum non de natura terrestri, sed potius caelesti sunt, scilicet conformitate. Peregrini vero, quia de terra ad caelum tendunt. Psalm. 38. Advena ego sum apud te et peregrinus. Nota de peregrino, quantumcumque sit extra terram suam corpore, cor tamen ejus est in patria sua. Abstinere, id est freno abstinentiae temperare, vel abstinere, id est absque eorum, scilicet desideriorum carnalium retentione esse. Tenetur enim homo per consensum et delectationem, per opus et consuetudinem, et pro remotione istorum abstinendum est a carnalibus desideriis, id est ab his quae caro desiderat, quae sunt opera gulae et luxuriae. Hae sunt duae filiae sanguisugae, idest carnis. Proverb. 30. Quae militant adversus animam, idest ut milites pugnant et impugnant, non inquantum anima est, sed inquantum anima est spiritus. Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum. Conversationem vestram, idest actus exteriores. Inter gentes habentes bonam, idest inter gentiles viventes non tantum inter fideles: sed etiam inter illos seu coram illis qui non sunt conversi ut provocetis eos ad fidem. Ad Coloss. 4. Honeste ambuletis ad illos qui foris sunt. Ut in eo quod detractant de vobis, scilicet frequenter, vel detrahendo tractant. Tamquam de malefactoribus, id est ac si essetis malefactores, reputantes vos tales credendo in Christum et idola relinquendo vos malefecisse, et propter hoc tribulationem sustinere seu pati. Imponebant enim Pagani Christianis quod magicam artem exercebant. Ex bonis operibus, id est propter bona opera quae facitis. Vos considerantes, diligentius intuentes. Glorificent Deum, omnis boni auctorem. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum et cetera. In die visitationis. Factae in praesenti per misericordiam, quando a Deo visitabuntur et convertentur exemplo operum vestrorum: de qua visitatione habetur Luc. 1, per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto. Sive visitationis vestrae factae in praesenti per tribulationum pressuram. Cum enim videbant eorum patientiam, credebant hoc esse eis ad magnum meritum apud Deum, et sic Deum laudabant. Sive visitationis quae erit in futuro, scilicet in die judicii, ubi boni praemio, mali vero flagello visitabuntur. Subjecti igitur estote et cetera. Hic monet eos ad mentis humiliationem seu humilitatem. Glossa. Ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati aut personae aut principatui, cum Deus subdi vos voluit; imo subjecti estote omni creaturae humanae. Glossa. Fidelibus et incredulis. Et est accommoda distributio pro his sub quorum sunt potestate. Propter Deum sic ordinantem. Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Vel propter Deum, id est secundum amorem, non propter hominum favorem. Vel propter Deum hujus exemplum ostendentem, de quo dicitur Luc. 2: et erat subditus illis, scilicet parentibus suis. Vel propter Deum, id est in his per quae ordinamur ad Deum, ut fratrem nostrum, non in his quae sunt contra Deum. Sive regi quasi praecellenti, id est qui major et praecellens aliis, dignitate et potestate. Sive ducibus, id est potestatibus minoribus. Tamquam ab eo, scilicet Deo vel rege. Missis. Omnis enim potestas a Deo est, Rom. 13. Missis inquam, ad vindictam malefactorum, id est poenam, laudem vero bonorum. In remunerationis gloriam. Finis enim legis et ministrorum ejus est punitio malorum, et remuneratio bonorum. Sed tamen judices aliquando pervertunt officium seu judicium, malos quidem sublevando, bonos vero opprimendo. Quod tamen ipsis bonis ad laudem pertinet, ut dicit Glossa, malis autem ad punitionem. Et debetis subditi esse, quia sic est voluntas Dei, ut scilicet illa faciatis. Ut bene facientes, scilicet bene conversantes et malis bene utentes, obmutescere faciatis, subtrahendo illis materiam loquendi et detrahendi. Imprudentium hominum ignorantiam, quia ignorantes bonitatem vestram prius detrahebant vobis. Quasi liberi. Glossa. Et haec benefacite quasi liberi, scilicet ex amore non ex timore: unde Lyranus: quasi est expressivum virtutis, quasi, id est sicut vere liberi estis. Sic dominis libere et voluntarie serviatis. Et non quasi velamen habentes malitiae. Glossa. Libertas vestra non obvolvat corda vestra in velamen malitiae, ut tanto licentius peccetis, quanto minus jugo servitii estis pressi. Hoc autem dicit apostolus contra quosdam qui dicebant, quia filius scilicet Dei nos liberavit, vere liberi sumus, et nemini servire debemus; et ideo superioribus negabant jura sua. Tales erant Judaei dicentes, Joan. 8, semen Abrahae sumus et nemini servivimus unquam. Talia sunt aliqua monasteria et aliquae personae quae habent libertatem quasi velamen malitiae, quia gaudent privilegio exemptionis ne visitentur ab ordinariis, et sic liberius peccant. Ad Galat. 5: vos in libertatem vocati estis fratres: ne tamen libertatem in occasionem detis carnis: sed per charitatem servite invicem. Sed sicut servi Dei, sitis humiliter servientes. Glossa. Servitus Dei humilitatem requirit; vult ergo dicere, servite principibus humiliter, sicut servi domini, quia in ipsis domino servitis. Omnes honorate et cetera. Hic monet ad aliorum honorificationem, omnes, inquit, non solum reges et duces, sed unumquemque pro modo suo, ut dicit Glossa, honorate quidem honore reverentiae. Rom. 12, honore invicem praevenientes, quia in omnibus est Dei imago, quae est ratio honorandi. Fraternitatem diligite, ut et majores diligant minores sicut fratres. Frater enim est nomen aequiparantiae. Deum timete timore filiali non servili. Non dicit, nunc diligite vel honorate, quia timor domini initium est dilectionis ejus, ut habetur Eccles. 25. Regem, quasi Dei ministrum. Honorificate. Glossa, quasi praecellentem ampliori honore venerandum. Matth. 22. Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Dicit autem, honorificate, idest honorem extra facite. Omnes enim debemus honorare regem interius et exterius. Obsecro vos tamquam advenas, et cetera. Notandum quod in tota illa epistola quae legitur in Ecclesia dominica 3 post Pascha, monet nos apostolus ad tria. Primo, ad abstinentiam a carnalibus desideriis quibuslibet, quoad seipsum, ibi, obsecro vos et cetera. Secundo, ad honestatem conversationis quo ad proximum, ibi, conversationem vestram. Tertio ad subjectionem humilitatis quo ad Deum, ibi, sancti estote et cetera. In prima primo notatur admonitionis ratio, ibi, obsecro vos tamquam advenas, et cetera. Secundo, ipsa admonitio, ibi, abstinete vos et cetera. Servi, subditi estote et cetera. Hic specialiter instruit servos, quibus primo dat documentum. Secundo ostendit adimpletionis meritum, ibi, haec est enim gratia. Tertio inducit exemplum, ibi, quia Christus passus est et cetera. Dicit ergo, servi. Glossa, hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem: nunc hortatur servos ad eamdem, dicens, subjecti estote, subjectione obedientiae et reverentiae in omni timore. Omne enim et totum et perfectum dicimus, idem, id est in timore filiali; vel in omni timore; scilicet interiori et exteriori. Non tantum bonis, quoad Deum. Glossa. Fide, vita, moribus. Et modestis, quo ad proximum moderate, scilicet in parcentibus et condonantibus quando commissum est aliquid contra eos, sed etiam discolis, indisciplinatis et indoctis. Glossa. Scholastici sint eruditi: discoli indocti et agrestes. Alia littera habet, difficilioribus, quasi sint illi qui nihil gratanter accipiunt, similes Holoferni. Nec tamen ista facientes ferocitatem pectoris ejus mitigarunt, Judith 3. Haec est enim gratia, id est in hoc acquiritur Dei gratia. Glossa. Per hanc efficitur homo gratus Deo. Si propter Dei conscientiam, id est bonam conscientiam deitatis confortamini, in qua et habitat Deus. Vel propter conscientiam Dei, id est propter intentionem placendi Deo, qua Deus sit nobiscum. Vel propter conscientiam Dei, id est fidem Dei, ut ponatur conscientia pro fide; sicut e contrario, Rom. 14, omne quod non est ex fide peccatum est. Sustinet quis, scilicet patienter sine murmuratione cordis. Et dicit, sustinet, id est, sensualitatem sub ratione tenet, ne scilicet ratio succumbat. Tristitias, idest poenas a dominis illatas, unde solet oriri tristitia. Patiens injuste, id est sine merito suo. Patitur enim quis juste cum patitur per peccatum: patitur injuste, cum sine suis demeritis patitur, sed ut soli Deo placeat; ut possit dicere illud Psal. propter te sustinui opprobrium et cetera. Quae enim est gratia, idest acquiritur, vel debetur ex hoc. Si peccantes, idest rebelles in servitio dominorum, nolentes eis servire. Et colaphizati, idest colaphis caesi a dominis propter hoc, ut dicit Glossa, ut ad obedientiam inducamini, suffertis, idest sustinetis. Glossa, idest si exteriorem poenam suffertis, et non amore justitiae, nullum praemium accipietis. Sed si bene facientes, idest quamvis bene facientes, et dominis vestris ut debetis, obedientes. Patienter, sine murmuratione et indignatione, sustinetis. Glossa, mala illata a dominis. Haec est gratia, idest per hoc acquiritur gratia. Apud Deum, patientiae vestrae remuneratorem. Infra 3, si quid patimini propter justitiam, beati. In hoc enim. Glossa, ut patiamini. Vocati estis, ad fidem. 2 ad Tim. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo et cetera. Quia Christus passus est pro nobis et cetera. Hic introducitur exemplum passionis Christi. Primo ostendit in Christo patiendi causam. Secundo, patientis innocentiam, ibi, qui peccatum non fecit. Tertio passionis efficaciam, ibi, qui peccata nostra et cetera. Efficaciam autem tangit quadruplicem: scilicet pro peccatis mortuorum satisfactionem, vivificationem, sanationem, ibi, cujus livore etc., et errantium reductionem, ibi, eratis enim sicut oves errantes. Dicit ergo, quia et Christus: quasi dicat: debetis pati exemplo Christi. Glossa, multum glorificat servos, quos benefacientes et absque culpa vapulantes affirmat imitatione dominicae passionis. Passus est, non dicit quid, ut sic innuat sustinuisse omne genus passionis. Psal. omnes fluctus tuos induxisti super me. Pro nobis, tam apostolis quam aliis, tam praesentibus quam absentibus seu futuris. Christus enim pro omnibus mortuus est, 2 Corinth. 5. Vel pro nobis, idest loco nostri qui eramus morti adjudicati. Unde passus est, ut nos a morte liberaret; sicut solet dici, ego solvam pro te, idest loco tui. Sicut enim pro membris infirmis curandis, imo pro toto corpore sanando, caput sanum, idest os quod est in capite, aliquando bibit amaram medicinam, ita Christus pro nobis, qui sumus membra ejus, imo pro toto corpore suo quod est Ecclesia, sanando, amaram sustinuit patientiam. Vel pro nobis, idest amore nostri. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam et cetera. Vobis, scilicet absentibus idest qui ipsam passionem non vidistis, sicut nos praesentes. Ideo dicitur vobis, relinquens exemplum. Cum prius dixisset, Christus passus est pro nobis, quia apostoli non indigebant exemplo qui ipsum Christum viderant, et passio ejus in animabus eorum erat impressa: dicit, vobis relinquens, quasi retro linquens, sed nobis praesentialiter tradens exemplum. Glossa, tribulationum, contumeliarum, flagellorum, et mortis crucis. Joan. 13, exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, et vos faciatis. Ut sequamini, quasi a longe, quia cum eo ire non possumus. Gen. 33, praecedat dominus meus servum suum, et ego paulatim sequar vestigia sua, sicut video parvulos meos posse. Matth. 26, dicitur de Petro quod secutus est Jesum a longe usque atrium principis sacerdotum. Joannes autem sequutus est de prope: in quo intelligitur bona vita: sed Petrus de longe, in quo intelligitur scientia. Interpretatur enim Petrus agnoscens. Vestigia ejus, non rem. Job 23, vestigia ejus sequutus est pes meus. Sed contra dicitur Eccles. 2, quid est homo ut possit sequi regem factorem suum? Responsio, vestigia divinitatis homo non potest sequi, quia sicut dicitur. Job 11, celsior caelo est et quid facies? Profundior Inferno et cetera. Sed vestigia humanitatis potest. Bernardus, omnes viae Christi secundum carnem sunt spontanea paupertas, cumulata vilitas, tam assumpta quam illata poenalitas. Qui, Christus. Peccatum non fecit, in opere: quasi dicat: debetis sequi vestigia ejus, ut scilicet sine culpa pati non timeatis. Nec inventus est dolus in ore ejus, idest in sermone seu locutione. Dolus, idest falsitas vel simulatio. Et dicit non est inventus, scilicet a Scribis et Pharisaeis qui eum observabant ut caperent eum in sermone. Matth. 27, et quod non peccavit ostendit per partes. Qui cum malediceretur, idest blasphemaretur verbo; Joan. 8, nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es et cetera. Non maledicebat. Patet ibidem, ego quidem Daemonium non habeo. Contra: dixit Judaeis Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Et Matth. 12, progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Et alibi Matth. vae vobis Scribae et Pharisaei et cetera. Responsio, dura correctio procedens ex charitate non est contumelia: sed procedens ex livore vindictae et ex intentione conviciandi, est contumeliosa. Cum pateretur, gravissimum crucis tormentum facto. Non comminabatur, sed orabat pro eis. Luc. 23, pater ignosce et cetera. Et nota quod dicit, cum pateretur, alias enim charitative eis comminabatur. Lucae 13, nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Matth. 10, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii quam illi civitati. In quo instruit nos, quod quando infertur nobis contumelia vel injuria, locus est patientiae non correctionis; quia tunc videretur plus procedere ex vindicta et impatientia quam ex charitate et misericordia. Sic ergo Christus patiebatur, non ex necessitate vel coactione. Tradebat autem, autem pro sed, idest sed voluntarie tradi se permittebat. Judicanti se injuste, scilicet Pilato, et pontificibus Judaeorum. Qui peccata nostra, communiter omnium, ut dicit Glossa, ipse et non alius. Sicut filii Israel imponebant hirco emissario, Levit. 16. Pertulit, idest perfecte tulit. In corpore, quod morti pro nobis exposuit. Super lignum, crucis; ut qui per lignum crucis vincebat, per lignum quoque vinceretur. Hoc est lignum benedictum, de quo Sapient. 14, benedictum lignum, per quod fit justitia. Vel lignum salutiferum, in eodem, transeuntes mare per ratem liberati sunt. Pertulit inquam, ut peccatis mortui, sicut ipse mortuus est mortali vita veteri et passibili. Et dicit peccatis mortui, idest a peccatis separati, sicut mors est separatio animae a corpore. In mortuo enim non est sensus neque motus. Sic nec in nobis debet esse sensus idest affectus peccati ad intra, nec motus sive opus ad extra. Justitiae vivamus. Sicut ipse resurgens vivit nova vita gloriosa, Rom. 6, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Cujus livore, idest summa dilectione. Glossa, sola dilectione, consequens pro antecedente. Amor enim summe intensus facit evacuationem spirituum, et sic relinquitur color pallidus vel lividus. Poeta, palleat omnis amans. Hac inquam dilectione. Sanati estis. Ephes. 2, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos. Vel cujus livore, idest passione inferente ejus carni livorem, sanati estis a morbis, scilicet peccatorum vestrorum. Vel cujus livore, idest carne livida, vel Judaeorum invidia, ut exponit Glossa. Sed quomodo sanati sumus per Judaeorum invidiam? Responsio, occasionaliter: quia per invidiam eorum traditus est ad mortem, per quam mortem sanati sumus. Eratis enim: quasi diceret, eo indigentes cum essetis infirmi. Eratis enim praecipue vos de indigentibus orti. Sicut oves, sine pastore, errantes, per diversa abrupta vitiorum, vagantes, morsibus luporum expositi, saepius in poenam puniti et dilacerati. Sed conversi estis, qui prius eratis aversi, nunc, idest tempore gratiae et passionis Christi gratuitae. Ad pastorem, idest Christum: qui ad modum boni pastoris ovem perditam requirit, Luc. 15, dicens, nonne dimittit nonaginta novem et cetera. Inventam reportat et reducit ad ovile. Isa. 40, sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. Et episcopum animarum vestrarum, idest Christum, qui est pontifex futurorum bonorum. Ad Hebr. 12, animarum dicit, non possessionum, sicut multi moderni intendunt possessionibus, non animabus. Jerem. 4, quasi custodes agrorum facti sunt. Christus dicitur animarum pastor, eas reficiendo: episcopus vero, idest superintendens et visitator, ut dicit Glossa, eas a malo custodiendo et corrigendo. Nota, in hoc quod dicit, qui peccata nostra etc. maxime nobis manifestatur dilectio salvatoris. Primo, in causa patientiae, quia non pro amicis, sed pro inimicis animam suam posuit. Hoc notatur cum dicitur, peccata nostra. Item supra illud, Christus pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Secundo, in qualitate et quantitate passionis; quia non quamcumque mortem, sed vilissimam et gravissimam elegit sibi mortem, crucis scilicet; quod notatur cum dicitur, super lignum. De hujus mortis vilitate dicitur Sapient. 2, morte turpissima et cetera. De ejus acerbitate dicitur Thren. 1, o vos omnes qui transitis per viam et cetera. Tertio in totalitate patientis; quia non in uno membro ut capite truncati vel transfossi, sed in quolibet. In primis in capite coronam mirabilem spineam, in pedibus et manibus clavos, in latere lanceam. Quod notatur, ibi, in corpore suo, toto scilicet. Unde Isa., a planta pedis et cetera. Volve et revolve illud dominicum corpus, et ubique invenies dolorem, ubique cruorem. Quarto in solutione praemii superabundantis, quod notatur ibi, pertulit notatur autem abundantia, quia plus solvit quam homo debuit. Unde Augustinus, si aequa pensetur lance culpa hominis et pretium redimentis, non tantum distat oriens ab occidente, vel centrum a summo caeli cardine.