|
Similiter et mulieres et cetera. Supra monuit ad bene
vivendum in se; hic monet ad convivendum in membris suis. Et primo
specialiter conjuges. Secundo generaliter omnes fideles, ibi, in
fide autem omnes unanimes. In prima parte primo monet mulieres.
Secundo viros, ibi, viri similiter. In prima igitur parte primo
monet mulieres ad subjectionem virorum. Secundo ad sui decentem
ornatum, ibi, quarum non sit extrinsecus et cetera. Tertio proponit
utriusque exemplum, ibi, sic enim aliquando et cetera. Dicit ergo,
similiter, idest: ita servi et liberi debent esse subditi propter
Deum. Similiter et mulieres subditae sint, subjectione obedientiae
et reverentiae. Nam et si quo ad debitum conjugale sint pares et
sociae, ideo quia de costa formatae, tamen quo ad ministrationem et
disciplinam debent esse subditae, quia vir est caput mulieris. 1
Corinth. 11, viris suis. Glossa, non adulteris. Ut et si qui,
scilicet mariti. Non credunt verbo. Glossa, Evangelii vel verbo
fidei. Per mulierum conversationem, scilicet bonam. Glossa. Bene
se habentium et humiliter patientium. Sine verbo. Glossa,
praedicationis. Efficacior quippe est, ut ait Bernardus, vox operis
quam sermonis. Et dicit, sine verbo: non enim debet mulier
praedicare verbo, sed exemplo. 1 Tim. 2, docere mulierem non
permitto. Lucrifiant, idest convertantur ad fidem. Sicut dicit
Glossa 2 Corinth. 7, sanctificatur vir infidelis per fidelem
mulierem. Considerantes, viri increduli. Sanctam conversationem
vestram. Ex tertia persona transit ad secundam, dirigens sermonem ad
mulieres, ut ex modo loquendi qui magis est familiaris alliciat eas ad
bonum. Conversationem dico habitam et conservatam. In timore,
scilicet Dei, qui est principium et custodia sanctitatis.
Gregorius, anchora cordis timor. Eccl. 27, si non in timore Dei
te tenueris instanter, idest cito, subvertetur domus tua. Quarum non
sit et cetera. Hic hortatur ad sui decentem ornatum: quarum,
scilicet mulierum, cultus exterior non sit extrinsecus capillatura.
Plicatio sive tricatio capillorum. Alia litera habet capillorum
implicatio sicut fit in tortis crinibus. Glossa. Videtur quod
mulieres eorum qui in tribulatione erant contemnebant viros suos, et ut
aliis placerent se pulchre ornabant. Sed contra, 1 Corinth. 11,
mulier si comam nutriat, gloria est illi. Responsio. Nutrire
potest, sed non debet artificialiter se ornare vel ostentare ad alios
ad libidinem excitandam; sed debet habere velamen super caput suum
propter Angelos, idest clericos, 1 Corinth. 11. Vel
capillatura dicitur capillorum propriorum curiosa aptatio vel capillorum
alienorum appositio, aut, supple non sit, mulierum cultus,
circumdatio auri, idest ornamenta aurea circumdantia, ut sunt
coronulae aut circuli aurei, aut, supple non sit, indumenti
vestimentorum cultus, idest indumenta nimis chara vel pretiosa super
alia vestimenta, quibus in festis utantur: ut dicatur indumentum
vestimentorum sicut virgo virginum. Cyprianus 9, serico et purpura
indutae, Christum induere sinceriter non possunt; auro et margaritis
et monilibus adornatae, ornamenta cordis et pectoris perdiderunt.
Quod si Petrus mulieres admonet coercendas qui excusat cultus illarum
per maritos, quanto magis id observare virginem fas est cui nulla
ornatus sui competit venia? Intelligitur autem hoc de virgine non
desponsanda, sed in virginitatis proposito permansura. Et nota quod
si hoc non licet mulieribus, multo minus viris; unde Gregorius in
Homil. Pensate quae culpa sit viris appetere a quo curavit pastor
ecclesiasticus et feminas prohibere. Ex textu igitur et Glossa quae
dicunt quod serico et purpura indutae Christum induere non possunt,
videtur quod ornatus mulierum sit illicitus, immo quod sit peccatum
mortale. Nihil enim impedit induere Christum, nisi peccatum
mortale. Iterum Gregorius, si cultus pretiosarum vestium culpa non
esset, nequaquam evangelica lectio tam vigilanter dixisset, quod dives
qui in Inferno torquetur, purpura et bysso induebatur. Contra:
Glossa dicit hic quod per maritos possunt se excusare mulieres. Nempe
de bigamia dicit Augustinus, quod peccatum non erat, quando mos
erat: ergo mos regionis et debitus finis, si non potest aliter maritum
suum de adulterio revocare, excusant. Responsio. Quidam dicunt
simpliciter quod ornatus nimius est illicitus, nec dignitas personae,
nec mos regionis vel civitatis excusat a toto, sed a tanto, sed solum
ista causa ut vir ab adulterio revocetur. Alii dicunt quod si non
faciat causa superbiae, vel vanitatis, vel provocandi adulteros, sed
ut servetur mos regionis vel gradus dignitatis vel revocetur vir a
fornicatione, non est peccatum majus vel minus, mortale vel veniale
secundum radicem, vel secundum causam. Alii dicunt quod in illis
ornatibus, in quibus fit praejudicium naturae, sicut in pictura faciei
et hujuscemodi quae pervertunt naturam, solum hoc excusat, ut vir ab
adulterio revocetur, non conditio personae, nec consuetudo loci. In
aliis vero excusant et consuetudo loci et dignitas personae. Gregorius
et Cyprianus loquuntur de ornantibus se propter superbiam, vel ut
placeant adulteris. Sed qui absconditus est homo, quasi non sit
cultus mulieris exterior, sed potius cordis, idest homo interior,
scilicet ratio, qui absconditus est inquam, aliis hominibus et soli
Deo cognitus. 1 Reg. 17, homo videt ea quae foris patent, Deus
autem intuetur cor: homo inquam manens, in incorruptibilitate
spiritus, quamvis non corporis. Glossa, quia exterior homo videtur
corruptus et beatitudinem integritatis, quae est proprie virginitatis,
habere destitutus, imitamini incorruptionem spiritus per abstinentiam;
et quod corpore non potestis mente praestate: has enim Christus
divitias, et haec vestrae conjunctionis quaerit ornamenta. Et
Pythagoras, vera ornamenta matronarum pudicitia, non vestes sunt.
Spiritus inquam, quieti ab operatione mali, modesti modum servantis
in operatione boni: vel quieti in adversis, modesti in prosperis,
qui, scilicet spiritus quietus et modestus, est in conspectu Dei
locuples, in divitiis spiritualibus Deo placentibus, de quibus
Isaiae 33, divitiae salutis sapientia et scientia. Sic enim
aliquando, hic ponit exemplum. Sic enim aliquando, idest tempore
patriarcharum et ante tempus gratiae, quanto magis nunc, et sanctae
mulieres, uxores sanctorum, sperantes in Deo. Glossa, non in
ornatu vestium, sicut mulieres lascivae, ornabant se, interius non
exterius, non vestibus sed moribus. Augustinus, nec affectetis
vestibus placere sed moribus. Subjectae propriis viris, subjectione
reverentiae et obedientiae. Glossa, etiam in his quae videbantur
gravia. Genes. 3, sub potestate viri eris, sicut Sara, quae est
exemplum sanctarum mulierum, sicut Abraham virorum. Isaiae 51,
attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos.
Obediebat Abrahae dominum eum vocans, Glossa, ex reverentia,
Genes. 18, postquam senui et dominus meus vetulus est et cetera.
Cujus, scilicet Sarae, estis filiae, imitatione fidei etsi non
successione generis. Erant enim proselytae, benefacientes, in agendo
et maritos honorando, et non pertimentes ullam turbationem. In
patiendo si aliquid mali inferatur a maritis vel a persecutoribus. Et
nota quod non dicit timentes, quia timere est naturale et omnino caveri
non potest, sed pertimentes, idest perfecte timentes, hoc est supra
modum timentes, ita quod bonum inceptum dimittant vel aliquod
inconveniens committant. Virtus enim etsi aliquando turbetur, non
tamen perturbatur: cadit enim in ipsam turbatio propassio, sed non
turbatio passio, secundum illud Proverb. 12, non contristabit
justum quidquid et cetera. Viri similiter cohabitantes secundum
scientiam et cetera. Hic monet viros ad bene convivendum uxoribus,
sicut se bene habere debent mulieres ad viros: similiter viri mariti
earum sint, cohabitantes, reddentes debitum conjugale, secundum
scientiam, idest discrete et cum moderamine, non sicut equus et mulus
quibus non est intellectus, ut generent filios ad cultum unius Dei.
In hoc autem quod dicit cohabitantes, significatur aequalitas in
redditione debiti conjugalis. Et nota quod triplex est concubitus.
Primus conjugalis qui fit causa concreandae et educandae prolis ad
cultum Dei. Alius est maritalis et fragilis qui fit causa vitandae
fornicationis. Tertius impetuosus et bestialis qui fit causa implendae
libidinis, non ut in sua et cetera. Primus est meritorius. Secundus
est peccatum, sed veniale. Tertius est peccatum mortale. De quo
Augustinus dicit, quod vehemens amator uxoris adulter est et cetera.
Impartientes honorem, scilicet in necessariorum administratione et
reverentiae exhibitione. Sic praecipitur Exod. 20, honora patrem
et matrem. Glossa, si abstinueris a coitu, honorem ei tribuis,
quasi inferiori vasculo, idest fragiliori vasculo. Vasculum dicitur
corpus mulieris ob susceptionem seminis et conceptionem prolis. 1
Corinth. 12, quae putavimus inferiora esse corporis membra, his
abundantiorem honorem circumdamus. Et nota quod dicit impartientes,
idest in parte tribuentes. Soli enim Deo honor totaliter est
impendendus, tamquam, ecce alia causa, cohaeredibus vitae et
gratiae, gratiae quidem in praesenti et vitae aeternae in futuro, ut
non, ecce tertia ratio. Impediantur orationes vestrae, scilicet
concubitus assiduitate. Beda: impediri orationem officio conjugali
commemorat, quia quaerens uxori debitum credo orare non posse. Quod
si, juxta apostoli sermonem, sine intermissione orandum est, nunquam
ergo mihi conjugio serviendum est, ne ab oratione cui semper instare
jubet ulla praepediat hora. Responsio, illud apostoli quod ibi ponit
Glossa, sine intermissione orate, intelligendum est horis et
temporibus constitutis. Vel potest dici, quod non cessat orare qui
non cessat bene facere. Item ille servire dicitur, qui hoc facit
causa libidinis. Vel loquitur de illo qui liber est et solutus, cui
non expedit se subdere conjugali servituti, ut tute possit semper
vacare orationi. In fide autem omnes unanimes compatientes et cetera.
Supra hortatus est ad bene convivendum fratribus, et specialiter
conjuges. Hic vero hortatur generaliter omnes docendo bene conversari
etiam inter malos. Allegans primo suae convocationis beneficium.
Secundo caeleste praemium, ibi: qui enim vult vitam et cetera.
Tertio adversariorum impotentiam ad nocendum, ibi: et quis est qui
vobis et cetera. Quarto Christi exemplum, ibi: melius est enim ut
benefacientes. In prima parte docet qualiter se habeant ad bonos.
Secundo qualiter ad malos, ibi: nulli malum et cetera. Tertio
reddit rationem utriusque, quia in hoc vocati estis. Dicit ergo, in
fide autem. Glossa, diversas personas, diversas conditiones,
diversos sexus docui. Jam nunc omnes admoneo inquam, in fide autem,
tenenda et defendenda quasi fundamento: omnes, tam liberi quam non
liberi, tam viri quam mulieres, unanimes, unum scilicet de fide
sentientes, ita quod nec cogitatione discrepetis. Vel unanimes,
idest cor unum et animam unam habentes, non dissentientes. Unde
Act. 2, erat eis cor unum et anima una in Deo. Istud autem quod
sequitur, estote in oratione, non est de textu. Nec antiqui libri
habent, nec Glossa exponit. Sed Ecclesia hoc addit in epistola ad
ornatum et ad devotionem populi excitandam, vel ad manifestationem
scientiae. Compatientes, scilicet miseriis proximorum, ut sic vos
ostendatis unius corporis esse membra. Si enim patitur membrum unum,
compatiuntur et alia membra. Fraternitatis amatores, fraternae
unitatis et concordiae conservatores. Glossa, ne destruatis
fraternitatem, ne per hoc a fidelibus recedatis, immo nec a Deo.
Quia dicit Isidorus, qui a fraterna dilectione secernitur, a divina
participatione privatur. Et notandum, quod amanda est fraternitas ut
non ita cito cadamus. Proverb. 18, frater qui juvatur a fratre,
quasi civitas firma. Item ut si ceciderimus, citius resurgamus.
Eccles. 4, ve soli: quoniam si ceciderit, non habet sublevantem
se. Item ut facilius a Deo quod petimus impetremus. Matth. 18,
si duo ex vobis super terram consenserint de quacumque re quam
petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Misericordes,
bona vestra pauperibus communicando. Glossa, impendendo in
eleemosynas, modesti, servantes scilicet modum in omnibus. Glossa,
omnia cum modo facientes, attendentes omnes circumstantias loci et
temporis et personarum, humiles, ne de his superbiatis. Sicut dicit
Glossa, humilitas omnium bonorum conservatrix est. Gregorius, qui
ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum
portat. Non reddentes malum pro malo, in factis, nec maledictum pro
maledicto, in verbis, sed e contrario benedicentes, scilicet sitis.
Quod est perfectae et abundantis patientiae. Rom. 12, benedicite
et nolite maledicere, quia in hoc vocati estis, idest ad hoc ut
patientiam habeatis, ut benedictionem haereditate possideatis,
benedictionem passivam. Illam scilicet qua dicetur Matth. 25,
venite benedicti patris mei et cetera. Possidete regnum etc.,
haereditate, idest in haereditatem, scilicet firmiter et
perseveranter, sicut haereditatis possessio firma est: quasi dicat:
bene justum est, ut qui aeternam expectant benedictionem, semper in
ore eorum resonet benedictio non maledictio. Glossa, quod quisque in
futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat.
Qui enim vult vitam diligere et cetera. Hic allegat caeleste
praemium. Primo proponens magnitudinem praemii. Secundo docens modum
perveniendi, ibi: coerceat linguam suam a malo. Tertio dans fiduciam
obtinendi, ibi: quia oculi domini et cetera. Dicit ergo, qui enim
vult vitam diligere. Qui enim, quasi dicat, debet is benedicere et
non maledicere. Vult vitam diligere idest ostendere se dilectionem
vitae habere faciendo opera per quae ad vitam pervenitur. Et videre,
idest videndo habere: in spiritualibus enim idem est videre quod
habere, dies bonos, claritatis aeternae. Dicuntur enim dies
gloriae, dies boni, ad differentiam dierum praesentis vitae qui mali
sunt, secundum illud Ephes. 5, redimentes tempus quoniam dies mali
sunt. Dicuntur autem dies esse in patria pluraliter, non propter
successionem quae ibi non erit, quia sol justitiae qui nescit occasum
semper lucescit, et utrumque hemisphaerium, rationis inferioris et
superioris, lumine suae humanitatis et divinitatis illuminabit. Sed
dicuntur dies pluraliter propter infinitam durationem. Mich. 5,
egressus ejus a diebus aeternitatis. Et propter gaudiorum diversitatem
in sanctis. Coerceat, hic ostendit meritum, ad perveniendum ad illud
praemium. Primo meritum oris. Secundo, meritum operis, ibi,
declinet autem a malo. Tertio meritum cordis, ibi, inquirat pacem et
cetera. Dicit ergo. Coerceat linguam suam, scilicet freno discretae
taciturnitatis. Ecclesiast. 28, verbis tuis facito stateram, et
frenos ori tuo rectos. Et dicit, coerceat, idest simul cum extremis
suis, quae sunt cogitatio et operatio, arceat. A malo, aperto. Et
labia tua ne loquantur dolum, malum scilicet occultum. Psalm. tota
die injustitiam cogitavit lingua tua, et sicut novacula acuta fecisti
dolum. Ponit autem duo quibus verba formantur; scilicet linguam
interius, et labia exterius. Et nota, arcenda est lingua a malo
multiplici: scilicet falso. Sapien. 1, os quod mentitur occidit
animam. Item a nocivo, Psal. lingua eorum gladius acutus. Item
otioso. Matth. 12, de omni verbo otioso et cetera. Item a
doloso, Psalm. hic ne loquatur dolum. Declinet autem a malo.
Glossa. Etiam si datur occasio ut peccet: unde non debet eam
accipere sed declinare. Haec est prima pars justitiae. Et faciat
bonum. Haec est secunda pars justitiae. Primo enim oportet extirpare
vitia, quam inserere virtutes, inquirat pacem. Glossa, ut rem
absconditam: non autem quaerat eam falso, sed ex animo, unde dicit:
inquirat, idest intus quaerat pacem, scilicet futuram, quae exsuperat
omnem sensum, Philippen. 4. Vel praesentem, cum Deo et
hominibus. Rom. 12, si fieri potest, quod ex vobis est, cum
omnibus hominibus pacem habentes. Et persequatur eam. Persequatur,
idest perfecte sequatur. Glossa, ut rem fugitivam. Hebr. 12,
pacem sequimini et sanctimoniam et cetera. Inquirat affectu, sequatur
effectu. Quia oculi domini, idest respectus divinae misericordiae ad
remunerandum. Et dicit in plurali, quia misericordiae domini multae.
Super justos. Ad observandum et protegendum eos. Ubi enim amor,
ibi oculus. Deus autem justos diligit, ut habetur Psal. Et aures
ejus, idest voluntas exaudiendi. In preces eorum, idest sunt
intentae ad exaudiendum. Psal. qui plantavit aurem non audiet, qui
finxit oculum non considerat? Dicit autem, in preces, ad
significandum, quod celeriter exaudit. Isa. 65, antequam clament
ego exaudiam: adhuc illis loquentibus ego audiam. Vultus autem domini
etc., idest indignatio quae in vultu solet apparere. Super facientes
mala. Ut puniat eos. Nec dicit, super, quasi dicat, puniet eos,
aut supra condignum, vel aliter: sed notat eorum punitionem. Psal.
20, pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Tota
auctoritas ista sumitur ex Psal. 33: videlicet, benedicam dominum
in omni tempore. Et quis est et cetera. Hic allegat impotentiam
adversariorum ad nocendum. Ubi primo excludit metum persecutoris.
Secundo suadet audaciam confessionis, ibi, dominum autem Jesum
Christum. Tertio imponit modum audaciae, ibi, sed cum modestia.
Metum autem persecutoris excludit. Primo, negando persecutionis
nocumentum. Secundo, asserendo profectum, ibi, sed et si quid
patimini propter justitiam, beati. Tertio, inducendo auctoritatem ad
ipsum, ibi, timorem autem eorum et cetera. Dicit ergo, et quis
est. Glossa. Ideo debetis declinare a malo et facere bonum, quia
nemo potest vos retrahere si perficere volueritis; imo prosunt dum
nocere volunt. Et quis est, an homo aut Diabolus. Qui vobis
noceat, idest nocere potest, vos a bono violenter retrahendo, et ad
malum violenter impellendo. Si boni, genitivi casus et neutri
generis. Aemulatores fueritis, idest zelantes bonum, vel amatores
boni aut imitatores: quasi dicat: nullus nocebit. Beda, perfectum
boni aemulatorem nemo laedere potest. Glossa, si verba contumeliosa,
si rerum damna, si inferantur corporum tormenta, non nocent, sed
patientiam exercent. Sed et si quid: quasi dicat: non nocent, sed
prosunt. Item quasi dicat, modicum quid est, patimini. In
praesenti tempore. Propter justitiam. Viae tenendam, et patriae
consequendam. Beati estis jam in spe, tandem in re. Matth. 5,
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Multiplex est
ratio quare debemus pati. Primo, ut sic Christi vestigia sequamur.
1 Petri 2, Christus passus est pro nobis obediens usque et cetera.
Secundo, ut sic sanctis conformes simus. 1 ad Tim. 3, omnes qui
pie volunt vivere in Christo et cetera. Tertio, ut consolationum
Christi et sanctorum participes simus. 2 Corinth. 1, sicut
abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum et cetera.
Quarto, ut in bono gratiae conservemur. 1 Pet. ult., Deus autem
omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam gloriam suam in Christo
Jesu, modicum passos ipse perficiet. Quinto, ut per hoc peccata
vitemus. 1 Pet. 4, qui passus est in carne, desiit a peccatis.
Sexto, ut animae a Daemonibus praeserventur seu custodiantur. 1
Pet. 4, qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori
commendant animas suas. Septimo, ut in aeternum remuneremur.
Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam:
quoniam ipsorum est regnum caelorum. Eccles. 1, usque ad tempus
sustinebit patiens. Cum hoc ita sit, timorem eorum etc., scilicet
persecutorum, idest timoris materiam. Glossa, quae in eis timenda
videtur, ut sunt regia potestas et hujuscemodi. Et non conturbemini,
idest quamvis terreamini, fortassis secundum sensualitatem: non tamen
conturbemini, secundum rationem. Glossa. Recedendo a fide et
dilectione Dei. Sumitur autem haec auctoritas ex Isaia 8. Dominum
autem, autem ponitur pro sed, Christum. Qui dominus est, secundum
divinitatem. Christus, idest unctus, secundum humanitatem.
Sanctificate, idest sanctum ostendite. Vel sanctum, idest firmum
facite eum in corde firmiter retinendo. Et sit non tantum oris sed
cordis intentione, sicut Deus dicitur exaltari. In cordibus
vestris, non tantum in ore, non tantum in codice. Isa. 8, dominum
exercituum ipsum sanctificate. Vos dico, parati, per providam mentis
audaciam, semper, omni tempore prosperitatis et adversitatis. Ad
satisfactionem. Per verba et opera, ut dicit Glossa. Per verba,
dicendo, sic tenet Ecclesia: sic tenuerunt sancti: et in hac fide
mortui sunt. Et per opera, faciendo opera quae decent habentes
fidem, idest opera sanctitatis et veritatis. Omni poscenti vos, sive
fideli, sive infideli. Poscenti, scilicet ad discendum, non
calumniandum: secundum illud Matth. 7, nolite sanctum dare
canibus. Rationem de ea quae in vobis est spe et fide. Hoc autem fit
duobus modis secundum Glossam. Vel verbo, et hoc pertinet ad
sapientes. Vel facto, et hoc ad omnes pertinet. Glossa: duobus
modis de fide et spe nostra rationem reddere debemus: ut quaerentibus
rectas causas spei et fidei intimemus, et ipsam fidem et spem inter
pressuras illibatam teneamus, ostendentes per patientiam quod
rationabiliter eam conservandam didicimus, pro cujus amore nec adversa
pati, nec mortem subire formidemus. Sed cum modestia, in loquendo
contra disputandi contentionem et clamorem. Ex timore, reverentiae in
investigando, ne nimis subtiliora et ardua inquiratis. Conscientiam
habentes, bonam absque scrupulo peccati mortalis. Glossa, ut quod
exterius ostenditis, intus habeatis, ne dicatur hoc quod dicitur in
Psalm. 49, peccatori dixit Deus, quare assumis et cetera. Ut in
eo quod detrahunt de vobis, idest de hoc quod detrahunt vobis. Et qui
calumniantur vestram in Christo conversationem, falsa crimina
imponendo, scilicet persecutores vestri. Conversationem vestram, quo
ad mores: in Christo manentem, quoad fidem, confundantur,
confusione salubri, ut confusi in seipsis, idest tristes et dolentes
et verecundi de sua iniquitate, et de offensa Dei, sequantur vos
allecti exemplis vestris. Eccles. 4, est confusio adducens gloriam
et cetera. Melius est enim. Hic allegat Christi exemplum. Ubi
primo tangit patientis innocentiam. Secundo patiendi causam motivam,
ibi, ut nos offerret Deo. Tertio passionis efficaciam, ibi, quia
et vos. Quarto passionis gloriam per resurrectionem, ibi, per
resurrectionem Jesu Christi dicit ergo, melius est enim: quasi
dicat: debetis bene conversari nec dimittere bonum faciendum propter
calumniatores. Melius est enim, idest vobis honorabilius est et
utilius. Ut bene facientes, scilicet pati, quam malefacientes,
idest nihil est pati sine meritis quam pro meritis. Et pati pro
meritis in multis est cumulus damnationis. Unde si aliquis bene utitur
poena, illa est ad dimissionem sui reatus. Pati vero sine meritis,
meritum est. Et hoc, si voluntas Dei velit, si Deus hoc dare
voluerit alicui. Per hoc innuitur quod pati sine culpa est ex
voluntate Dei. Distinguit autem hic Glossa tria genera patientium.
Quia qui justus patitur, Christum imitatur. Qui vero flagellis
corrigitur, latronem dextrum imitatur, qui cum Christo in Paradisum
intravit. Qui vero nec flagellis corrigitur, sinistrum latronem
imitatur, qui post crucem in Tartarum ruit. Bene dico quod melius
est: et hoc patet exemplo Christi. Quia et Christus semel pro
peccatis. Christum frequenter proponit nobis in exemplum. Et ut
dicit Augustinus, summa Christianae religionis est imitari quod
colis. Semel inquam pro peccatis nostris, delendis et abluendis.
Mortuus est. Ad Rom. 6, mortuus est propter delicta nostra.
Justus pro injustis. In quo major ostenditur benignitas. Et nota
quod dicit, semel mortuus est, quasi non iterum moriturus: ad
destruendam haeresim quae dicit eum semel passum ad redemptionem
hominum: et iterum passurum in aere ad redemptionem Daemonum.
Insuper ad retrahendam falsam securitatem peccantium, quia ita peccant
post Christi mortem, quasi pro peccatis eorum esset iterum moriturus.
Item moraliter ad significandum quod nos debemus mori semel peccato:
hoc est peccatum totaliter et postmodum non committere; secundum illud
Eccl. 21, fili, peccasti? Ne adjicias iterum. Ut nos offerret
Deo, patri, scilicet vel in praesenti vitam nostram laudabilem in
conspectu patris ostendendo: vel in futuro nos in regnum patris
introducendo, secundum Glossam. Mortificatos quidem carne, quo ad
carnalia vitia. Vivificatos autem spiritu, idest vita spirituali.
Glossa, spiritui sancto vel nostro: debemus enim esse mortui quoad
carnalia, sed vivi quo ad spiritualia. Rom. 8, si spiritu facta
carnis mortificamini, vivetis. In quo. Glossa, ut Deo
offerrentur. Spiritu veniens, ipse Christus per inspirationem in
terram, quamvis nondum per carnem assumptam. Vel spiritu, idest per
spiritus angelicos per quos locutus est hominibus illius temporis,
praedicavit, non in persona propria, sed per Noe et alios sanctos
illius temporis, praedicavit, inquam. His qui in carcere erant,
carnis scilicet vel peccati vel erroris, vel hujus exilii. Psal.
141, educ de carcere animam meam. Non enim erant de se valentes
egredi per seipsos. Alia littera habet, in carne conclusi erant,
idest carnalibus desideriis. Vel in carne, quasi in corpore corrupto
quod dicitur carcer, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam.
His dico. Qui increduli fuerant, ipsi praedicanti poenitentiam. Et
diluvium futurum comminanti, aliquando, scilicet ante diluvium quando
expectabant Dei patientiam. Putantes quod Deus patienter sustineret
eos; vel quando expectabat eos, scilicet ad poenitentiam, Dei
patientia differens vindictam. Unde Isa. 30: propterea expectat
vos Deus ut misereatur vestri. In diebus Noe. Gen. 6, Luc.
17, edebant, et bibebant, nuptui tradebant etc. et venit diluvium
et cetera. Cum fabricaretur arca, in conspectu eorum ad terrorem, in
qua, scilicet arca, pauci credentes. Glossa, qui spem in Deum
habebant, id est octo animae, pars pro toto, id est octo homines,
scilicet Noe, uxor ejus, tres filii ejus, et eorum uxores. Salvae
factae sunt per aquam. Arcam in sublime erigentem; sicut dicitur quod
navis salvatur quae vadit per aquam. Aliqui libri habent per arcam:
sed credo quod fictio est. Notandum quod per arcam significatur
Ecclesia, quae collecta est de diversis fidelibus, sicut arca
composita fuit de diversis lignis in qua pauci respectu damnatorum
salvantur: quia Matth. 7 dicitur, arcta est via quae ducit ad
vitam, et pauci inveniunt eam. Pauciores ambulant per eam, sed
paucissimi perseverant in ea, et finem vitae assequuntur. Per hoc
autem quod dicit quod octo animae salvae factae sunt, dat intelligere
quod nullus salvatur qui non habet fidem resurrectionis, quae
significatur per octonarium, quia Christus octava die resurrexit, et
generalis resurrectio erit octava aetate. Ista salvatio est per aquam
baptismalem. Vel per aquam, idest per tribulationem. Psalm.
transivimus per ignem et aquam et cetera. Quod, idest cujus simile.
Vos, scilicet credentes. Nunc, scilicet tempore gratiae. Facit
Baptisma, existens similis formae. Glossa. Per omnia assimilatum
illi arcae: quia quicquid tunc carnaliter, hic geritur spiritualiter.
Sicut enim arca fuit de lignis levigatis, id est dolatis: sic
Ecclesia Christi de sanctis per angustias et tribulationes dolatis et
afflictis. Item sicut arca fuit de lignis imputrefactilibus seu
imputribilibus: sic Ecclesia de incorruptis hominibus. Item in arca
pauci salvati sunt, scilicet tantum octo animae, per quod signatur
paucitas salvandorum. Matth. 22, multi sunt vocati, pauci vero
electi. Unde nota quod paucitas salvandorum praefigurata fuit tempore
legis naturae, quando scilicet omnes exceptis octo qui salvati sunt in
arca diluvii, sicut habetur hic. Item fuit praefigurata tempore legis
Mosaicae; ubi legitur Num. 14, de omnibus quos eduxit dominus ex
Aegypto, fere sexcentis millibus per desertum (per quod significatur
poenitentia) non intrarunt nisi duo terram promissionis, scilicet
Josue filius Nun, et Caleb filius Jephonne. Item fuit
praefigurata tempore prophetarum, quando filii Israel ducti sunt in
captivitatem, et pauci relicti sunt in terra promissionis. Ezech.
12, relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia.
Unde Psalm. pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et
dolore. Sed tempore gratiae fuit actu expressa et annunciata.
Matth. 22, multi sunt vocati, pauci et cetera. Item per Noe
homines salvi facti sunt in arca: sic per Christum in Ecclesia. Noe
enim requies interpretatur; et significat Christum, in quo est
requies animarum. Item quia extra arcam non est aliquis salvatus: sic
nec extra Ecclesiam. Item multiplicatis aquis elevabatur arca: sic
per tribulationem crevit Ecclesia. Baptisma ergo quod salvat nos est
similis formae. Non illud Baptisma in quo tantum est depositio, id
est ablutio sordium carnis. Sicut est Baptismus in aqua, sine
spiritu: qualis Baptismus Judaeorum, de quo Matth. 25. Et
Baptismus Joannis, de quo Joan. 1, ego baptizo vos aqua, et
cetera. Qualia etiam sunt Baptismata haereticorum et omnium ficte
accedentium. Sed Baptismus in quo est interrogatio bonae
conscientiae. Glossa. Exigitur a baptizato pura conscientia per
Ecclesiae ministrum baptizantem; scilicet de observantia rectae fidei
et morum. Utrum scilicet baptizandus credat: utrum pompis Diaboli
abrenunciet, quod fit in catechismo. In Deum. Conscientiae dico
tendentis in Deum per fidem. Tale autem Baptisma, ad quod cum bona
conscientia acceditur, salvos facit. Salvat, inquam, per
resurrectionem exemplar. Quia sicut Christus resurrexit a morte ad
vitam: sic nos in Baptismo a vitiis in virtutes. Rom. 6. Sumus
cum illo consepulti per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit
Christus a mortuis, ita et in novitate vitae ambulemus. Jesu
Christi, qui, scilicet Christus, est in dextera Dei, id est in
supremo loco beatitudinis. Vel in ejus aequalitate secundum
divinitatem. Vel in potioribus bonis ejus secundum humanitatem quae
per dexteram significatur Matth. ultimo. Sedet a dextris Dei.
Deglutiens, idest destruens plena mortis victoria. Mortem, in
resurrectione in se secundum rem. In nobis per spem. In hoc quod
dicit, deglutiens, notatur plena mortis victoria: ut sicut quod
destruitur non apparet, sed tum absorbetur, sic in eo per
resurrectionem. Nullum enim vestigium mortis apparuit. 1 Cor.
15. Absorpta est mors in victoria. Item in hoc notatur desiderium
mortis Christi pro salute humani generis: quod enim deglutitur avide
sumitur Luc. 12, Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo
coarctor usque dum perficiatur. Item in hoc notatur quod ejus passio
fuit amara. Amarae enim passiones cito deglutiuntur. Item in hoc
notatur quod ejus dolor mortis cito transit, sicut illud quod
deglutitur cito transit. Hoc autem facit jam in se, sed etiam faciet
in nobis in generali resurrectione, quando praecipitabit mortem in
sempiternum. Isa. 31. Unde sequitur, ut nos, qui sumus membra
ejus, efficeremur haeredes vitae aeternae. Alia littera habet. Ut
vos efficeremini, haeredes vitae aeternae, idest possessores ipsius
vitae aeternae stabiliter. Augustinus, vicisti nos in morientibus,
vita es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbuisti corpora
morientium, temporalis fuit. Victoria qua absorpta est vita
resurgentium, aeterna manebit. Profectus in caelum, in die
ascensionis, Act. 1, Psalm. a summo caelo egressio ejus et
cetera. Subjectis sibi Angelis, qui prius erant subjecti secundum
rem, tunc subjecti facti sunt secundum manifestationem. Philippen.
2. Ut in nomine ejus omne genuflectatur, caelestium et cetera.
Angelis (interlinearis, primus ordo), et potestatibus
(interlinearis, secundus ordo), et virtutibus (interlinearis,
tertius ordo). Notandum vero quod ordo appellatur hic hierarchia
secundum Dionysium. Hierarchia enim est ordo divinus. Per Angelos
enim intelligitur hic hierarchia infima. Per potestates media: per
virtutes suprema. Nam virtus, secundum Dionysium, nomen generale
est omnium Angelorum. In omnibus enim reperire est virtutem et
operationem. Unde quandoque nomine virtutum, omnes etiam omnium
ordinum intelliguntur. Daniel. 3, benedicite omnes virtutes domini
domino. Hic autem praecipue intelligitur per virtutes, tertia
hierarchia: quia virtus est nomen bonitatis et excellentiae, secundum
illud, virtus est optimum de re, et virtus est influentia ultimum de
potentia. Et ideo illi qui divinam bonitatem excellentius recipiunt,
merito virtutes vocantur.
|
|