CAPUT 4

Christo igitur passo et cetera. Supra instruxit eos ad bene vivendum, et convivendum fratribus; hic vero instruit eos ad compatiendum Christo capiti, id est ad compatiendum, exemplo Christi. Ubi primo animat eos respectu passionum imminentium. Secundo respectu jam praesentium, ibi, charissimi, nolite peregrinari. Animat autem respectu passionum imminentium: primo, patiendi rationes proponendo: secundo, virtutum armis eos muniendo, ibi, estote itaque. Assignat autem quinque rationes. Quarum prima sumitur ex imitatione salvatoris. Secunda ex consideratione utilitatis ex hoc provenientis, ibi, quia qui passus est in carne. Tertia ex congruitate temporis, ibi, sufficit enim praeteritum tempus. Quarta ex intentione evangelicae praedicationis, ibi, propter hoc enim et mortuos. Quinta ex propinquitate finis, ibi, omnium autem finis. Dicit ergo, Christo igitur passo et cetera. Glossa. Quia deglutivit mortem, et nos vitae aeternae haeredes erimus. Christo igitur tamquam exemplari praecipuo patiendi. Passo in carne, non in natura divinitatis: sed in natura assumptae carnis; quod significatum fuit in ariete immolato, et in Isaac liberato, ut habetur Gen. 22. Et vos eadem cogitatione armamini, idest ejus passionem recolite, et patimini pro eo similia. Glossa. Sicut ipse sponte, et nos sponte. Sicut ipse omnia tolerat, et nos toleremus. Et bene dicit, armamini, quia memoria dominicae passionis contra insultus et tentationes Diaboli munit et roborat. Bernardus, tanta est virtus crucis Christi, ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati praevalere possit invidia: sed continuo ad memoriam ejus, totius peccati et mortis, scilicet spiritualis, fugatur exercitus. Similiter Gregorius, si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil tam durum quod non aequo animo toleretur. Thren. 3, dabo eis scutum cordis laborem tuum. Nota quomodo dominus armatus fuit in cruce. Habuit enim in capite quasi galeam, non de auro vel argento, sed de spinis. Habuit loricam non de aere vel ferro, sed carnem immaculatam de virgine sumptam; habuit in manibus non lanceam vel gladium, sed magnos clavos manibus affixos: in pedibus quasi calcaria clavos infixos. Pro equo vero habuit ipsam crucem. Qui passus est in carne, idest: armamini cogitatione patiendi, exemplo Christi: quia inde provenit utilitas. Quia qui passus est in carne; carnales scilicet concupiscentias per edomationem carnis extinguendo: vel corpus pro justitia martyrio exponendo. Hoc est, duplici modo, secundum Glossam, potest quis Christo crucifigi. Ad Galat. 5, Christo confixus sum cruci. Desiit a peccatis, quasi, mortuus peccato intendit Dei servitio. Isidorus, mori oportet in carne mundo, ne moriamur in anima Christo. Et sumitur hic caro pro toto homine tam interiori quam exteriori. Unde sensus est: qui passus est in carne, id est, in se toto homine: in anima per contritionem, in carne per macerationem. Talis desiit a peccatis omnibus tam carnalibus quam spiritualibus. Ut non jam desideriis hominum, hoc est, desideriis carnalibus. Sic enim sonat homo in carnalitate. 1 Corinth. 3, nonne homines sive carnales et cetera. Sed voluntati Dei vivat, id est secundum voluntatem Dei faciendo bona opera. Quod reliquum est temporis, id est ad modicum quod restat sibi de spatio vitae, supple ad agendum vel ad vivendum. In carne, id est in vita ista corruptibili et fragili. Notandum quod dicit, quod reliquum est temporis, idest reliquias temporis sui. Forte multa fercula fecit homo Diabolo: unam partem temporis exponendo in luxuriis: aliam in superbia et elatione cordis: aliam in gula, aliam in avaritia: saltem reliquias temporis sui det Deo, et vivat secundum voluntatem Dei. Sufficit enim et cetera. Glossa. Jam cessat a peccatis; et merito, quia considerata immanitate scelerum, sufficit praeteritum tempus, impendisse secundum voluntatem gentium: sufficit tempus praeteritum, imo minus est: quia totum tempus ad poenitentiam est datum. Apoc. 1. Dedit illi tempus ut poeniteat; unde in peccatis expenditur superflue. Ad voluntatem gentium consummandam: idest quod expendistis cum gentibus fuistis gentiliter viventes: quasi diceret: de tempore multum amisistis; sed perpetratio peccatorum quam fecistis in tempore praeterito, debet vobis sufficere. Vel ad voluntatem gentium consummandam, idest malorum gentiliter viventium quibus vos conformastis peccando, unde et tempus praeteritum consumpsistis in vanum. Qui, scilicet gentiles, vel gentiliter viventes. Ambulaverunt, passibus mentis, non passibus corporis, de malo in pejus proficiscendo. In luxuriis, idest luxuriandi actu. Desideriis, luxuriandi voluntate, secundum Glossam vinolentiis, id est inebriandi consuetudine, quae luxuriae occasio est. Alia litera habet, violentiis in pauperum oppressione, commessationibus, epularum solemnium assiduitate, potationibus, idest potandi superfluitate. Isidorus, ebrietas perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ideo dicitur Rom. 13, non in comessationibus et cetera. Ebrietatibus et illicitis idolorum cultibus, in quibus consistit fornicatio spiritualis. Ponitur autem istud ultimum quasi maximum. Unde Sapient. 14, infandorum idolorum cultura omnis mali causa, initium et finis. Glossa, a parvis ad maximum pervenitur: non quod peccata praecedentia sint parva, quae sunt in seipsum vel proximum: sed quia istud est directe in Deum. In quibus, vitiis praedictis quae vix reliquistis, nunc, scilicet post conversionem vestram, obstupescunt, propter insolitam vitae novitatem, in quo, idest in qua, admirantur, propter vitae magnitudinem et difficultatem, quia stupor est timor ex consueta imaginatione. Admiratio vero est timor ex magna apprehensione. Vel stupor de declinatione mali: admiratio de operatione boni. Glossa, quasi impossibilis videtur incestuosis castitas, gulosis abstinentia, superbis humilitas et cetera. Non concurrentibus vobis, idest cum eis concurrentibus sive concordantibus. Prov. 1, pedes eorum ad malum currunt, in eamdem luxuriae confusionem, scilicet qua sunt, et vos aliquando fuistis. Blasphemantes, idest vituperantes vitam vestram, quia jam estis eis dissimiles. Nec curetis de hoc si benefacientes blasphemamini ab eis, qui, idest quia ipsi, reddent rationem, scilicet in judicio de operibus suis, Eccles. 12, cuncta quae fiunt adducet dominus in judicio pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Et qui paratus est judicare. Ad differentiam judicum hujus saeculi, quos oportet causas examinare antequam judicent. Ipse autem novit omnia, unde non indiget tali examinatione; et quia ipse semper est paratus judicare et nos semper debemus esse parati ut judicemur. Matth. 25, et vos estote parati et cetera. Judicare inquam, vivos et mortuos, idest illos qui tunc vivi et mortui reperientur, et bonos et malos. Act. 10, constitutus est a domino judex vivorum et mortuorum. Propter hoc enim. Haec est quarta ratio, quae sumitur ex intentione evangelicae praedicationis. Glossa, ideo non debetis curare malorum blasphemationem, quia propter hoc: vel sic, propter hoc, scilicet judicii periculum evitandum, et mortuis, morte spirituali, evangelizatum est, idest praedicatum est verbum Evangelii, ut judicentur quidem, in praesenti a semetipsis, idest puniantur et quasi condemnentur, secundum homines in carne, idest de factis suis humanis quae commiserunt in carne, carnaliter scilicet viventes. 1 Corinth. 11, si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Vivant autem secundum Deum in spiritu, idest vita spirituali, quae est secundum Deum, idest secundum Dei voluntatem. Rom. 8, si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Omnium autem finis etc. ita judicabit Deus et non tardabit judicium generale in fine mundi. Judicium autem personale est in morte cujuslibet. Vel omnium finis, idest mors, ad quam sicut ad finem omnia terminantur, appropinquabit, Eccles. 11, nescit quod tempus eum praetereat et mors appropinquat. Isidorus, vita praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, brevis est. Suo enim augmento perit, dum illud quod videtur in futuro perfici, in praeterito periit. Estote itaque prudentes et cetera. Hic animat eos virtutum armis muniendo, ponens septem virtutes. Primo discretionem. Secundo devotionem, ibi: et vigilate in orationibus. Tertio charitatem, ibi: ante omnia. Quarto hospitalitatem, ibi: hospitales. Quinto liberalitatem, ibi: unusquisque sicut accepit. Sexto loquendi rectitudinem, ibi: si quis loquitur et cetera. Septimo fidelem ministrationem, ibi: si quis ministrat et cetera. Dicit ergo, estote itaque, quia scilicet finis appropinquat et incerta est hora, itaque estote prudentes, idest futura praevidentes. Deuteron. 32, utinam saperent et cetera. Prudentiam autem praeponit, quia prudentia, ut ait Bernardus, non tam est virtus quam auriga virtutum. Prudentia autem: ponitur hic quasi ante custodem seu custodiam. Humilitas vero quasi retro custodiam. Et vigilate, ad habendam scilicet prudentiam diligentes et soliciti estote, non pigri aut somnolenti, in orationibus, non in ludis aut luxuriis, aut comessationibus, aut ceteris malis: sed in orationibus; non in una tantum, sed pluribus. Unde Glossa, frequentibus. Et dicit, vigilate, sicut dicit Glossa, ne aliud cogitet, quam illud quod deprecatur. Augustinus in Psalmis et hymnis: cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Item Glossa, cum stamus ad orandum, omnis carnalis cogitatio absistat: intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi orat. Debemus ergo vigilare. Primo ipsum Deum incessanter diligendo. Cant. 5, ego dormio et cor meum vigilat: quasi dicat: et in dormiendo cogito de Deo. Secundo ipsum devote laudando, non dormitando, sive in particularibus orationibus sive communibus, ut in Missa, vesperis, matutinis et aliis horis canonialibus et ecclesiasticis. Thr. 2, consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum. Tertio ipsum solicite deprecando, 1 Petr. 4, idest in isto cap.: vigilate in orationibus. Quarto ipsum Deum affectuose desiderando. Isaiae 26, anima mea desiderabit te in nocte, in principio vigiliarum. Notandum: si omnibus vigilandum est, maxime praelatis qui habent custodire gregem et cetera. Ex prima parte Glossae videtur, quod non valet oratio quae in mente non vertitur. Cujus contrarium patet; quia non possumus vitare, quin aliquid aliud cogitemus. Ex ultima parte Glossae, videtur quod non oportet orare voce. Responsio, ad primum, non dicit Glossa, quod quis nihil aliud cogitet; sed dicit quod ad hoc est vigilandum. Non enim possumus facere quin alia cogitemus; sed ea cito repellere debemus, ne in eis moram faciamus. Ad aliud dicendum, quod Glossa non dicit orationem vocalem non esse bonam et pro loco et tempore necessariam; sed quia mentalis est melior quae est cum desiderio, desiderium enim animae loquitur Deo. Psalm. 9, desiderium pauperum exaudivit dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Ante omnia, idest prae ceteris virtutibus. Ipsa enim est mater et forma virtutum, sine qua aliae virtutes nihil valent ad meritum, mutuam, ab uno alteri reddendam. Rom. 13, nemini quidquam debeatis nisi et cetera. In vobismetipsis, idest intra vos in corde, et non tantum in signis exterioribus. 1 Joan. 3, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ut, inquam, in vobismetipsis, idest propter id quod in vobis est internum, scilicet imago Dei et non temporalia. Charitatem, idest charam dilectionem, spiritualem, non carnalem. Augustinus, in regula: non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. Continuam, non interruptam, habentes. Loquitur magis de continua charitate habenda, quam de vigiliis vel orationibus. Quia, ut dicit Beda, semper diligere valemus; semper autem vigilare in orationibus, fragilitate carnis obstante, non possumus. Quia charitas operit multitudinem peccatorum. Ne appareant scilicet ad puniendum. Glossa, ut sit quod puniat Deus. Proverb. 10, universa delicta operit charitas. Hospitales invicem, quia non solum in affectu, sed in effectu est. Sitis hospitales invicem, idest susceptores hospitum, sine murmuratione: quasi dicat: et si laboretis, fratres recipiendo in hospitio, tamen hilariter hoc facite, non murmurantes de longo labore: unusquisque: quasi, sive sit de majoribus, sive de minoribus. Sicut accepit, scilicet gratis. Matth. 10, gratis accepistis, gratis date. Gratiam, idest quodlibet donum gratuitum, in alterutrum, idest ad utilitatem aliorum, illam administrantes: idest quilibet in alterutrum, sicut membra in uno corpore sibiinvicem serviunt. Oculus enim videt toti corpori et pes portat totum corpus. Sicut boni, non avari, sed diffusivi, dispensatores multiformis gratiae Dei. Dicit dispensatores, ut innuat, quod talia non sunt dispensanda tamquam nostra, sed tamquam nobis ad dispensandum aliis tradita sive credita. 1 Corinth. 4, sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores et cetera. Dicitur autem gratia multiformis propter multiplices effectus gratiarum, vel propter diversos habitus virtutum, vel secundum Glossam, merita multiformis gratiae, idest multipliciter formatae, secundum desiderium uniuscujusque. Hoc est dicere quod usus gratiae formatur juxta applicationem animi ad id quod desiderat. Ut si quis se applicat ad patientiam, magis datur ei usus gratiae patientiae, et sic de aliis, si quis loquitur, idest scientiam et officium loquendi habet. Tamquam sermones Dei. Notatur hic qualitas verbi proferendi: ut scilicet sit aedificatorium, sicut sermo Dei: ad Ephes. 4, omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei. Si quis ministrat, scilicet aliis, idest si quis habet officium ministrandi, sive temporalia, sive spiritualia, tamquam ex virtute quam administrat Deus: idest non reputet se facere ex virtute propria, sed ex gratia divina. 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti a Deo? Ut in omnibus, factis vestris et verbis, honorificetur Deus, idest totum fiat in honorem Dei. Ad Coloss. 3, omnia in gloriam Dei facite, per Jesum Christum dominum nostrum, tamquam per nostrum mediatorem: et merito, quia nobis a patre per ipsum fluunt, cui, scilicet Deo vel Christo, est gloria, in se, et imperium, quo ad alios, in saecula, futura consecutiva, saeculorum, praesentium sine fine: non quod in futuro sint plura saecula per successionem, sed per aeternitatem quae omnia saecula continet. Charissimi, nolite peregrinari in fervore et cetera. Hic animat eos ad patientiam exemplo Christi respectu passionum jam praesentium, in quibus jam erant, exhortans eos ad patiendum. Primo perseveranter. Secundo libenter, ibi: sed communicantes et cetera. Tertio fiducialiter, ibi: si exprobramini. Quarto innocenter, ibi: nemo autem vestrum. Quinto glorianter, ibi: si autem ut Christianus. Sexto humiliter, ibi: itaque et hi qui patiuntur. Dicit ergo, charissimi. Glossa, haec bona facite et pro nulla tribulatione cessate. Et vocat eos charissimos. Charos quidem quia homines. Chariores, quia fideles. Charissimos, quia vitae aeternae haeredes. Nolite peregrinari, idest reputare vos alienos a Christo capite vel a societate membrorum Ecclesiae. Vel nolite peregrinari, idest a statu fidei, ac ab amore Dei alienari. Qui enim peregrinatur locum suum dimittit. Locus autem animae Deus est, a quo non debemus peregrinari. In fervore, idest tribulationis ardore. Unde tribulatio camino et fornaci comparatur. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax. Quia, ut dicit Gregorius, quod forma auro, quod flagellum grano, hoc facit tribulatio viro justo, qui ad tentationem vobis sit, idest ad probationem. Et sic ad bonum vestrum; et ideo non debetis inde facere damnum vestrum. Solet enim Deus tentare bonos. Genes. 22, tentavit Deus Abraham et cetera. Quasi novi aliquid vobis contingat, quod scilicet non contigerit aliis: quasi dicat: tentari et persecutiones pati non est novum, sed antiquum, et frequens: nec factum solum vobis, sed omnibus sanctis. 2 Timoth. 3, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Alia litera habet, nolite mirari in fervore et cetera. Et hoc dicitur quibusdam, qui quamdiu sunt in saeculo, non sentiunt tentationem aliquam: sed statim quando sunt aggressi poenitentiam vel religionem, tentantur et de hoc mirantur, sed non est mirandum. Et dicit Gregorius. Illos pulsare Diabolus negligit, quos quieto jure se possidere sentit. Christus in deserto tentatus est, Matth. 4. Judith. 11, dixit Holofernes, nunquam volui nocere viro, qui voluit servire Nabuchodonosor. Sed communicantes Christi passionibus, idest ad similitudinem ejus patientes. Et dicit, communicantes, quasi in parte capientes, quia ad fastigium ejus non possumus ascendere. Vel communicantes, idest cum Christo patientes. Et dicit passionibus in plurali, quia tota vita Christi fuit passio, et quia multa passus est. Matth. 20, tradetur gentibus ad illudendum et flagellandum et conspuendum et cetera. Gaudete. Pro regis vestri conformitate in praesenti. Jacob. 1, omne gaudium existimate fratres etc., ut scilicet multo gaudio passionum. In revelatione gloriae ejus, idest in futuro judicio quando gloria Christi revelabitur, gaudeatis, mente, exultantes, corpore. Habebunt enim sancti gaudium interius et exterius, spirituale et corporale: non quod gaudium sit in corpore tamquam in subjecto: sed tantum erit gaudium in anima, quod per tripudium manifestabitur, et apparebit in corpore. Psal. 83, cor meum et caro mea exultaverunt et cetera. Item Psal. Exultabunt sancti in gloria. Exultabunt primo, de puritate conscientiae. Proverb. 15, cor gaudens exhilarat faciem, idest conversationem exteriorem. Eccles. 30, non est oblectamentum et cetera. Secundo de virtutis adeptione. Isa. 61, gaudens gaudebo in domino, quia induit me vestimento salutis, idest virtutibus, igitur meritis. Tertio, de bona operatione. Proverb. 21, gaudium est justo facere justitiam. Quarto, de tribulationum pro Christo perpessione, sicut hic, communicantes Christi passionibus gaudete. Act. 5, ibant apostoli gaudentes et cetera. Quinto de divini auxilii confortatione. Habacuc 3, ego autem in domino gaudebo et cetera. Sexto, de mercedis aeternae promissione. Matth. 5, gaudete et exultate; ecce enim merces vestra et cetera. Septimo, de peccatorum conversione. Philipp. 4, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in domino. Octavo, de profectu conversorum et utilitate: unde illud, gavisus sum quoniam inveni te cum filiis tuis ambulantem in veritate. Si exprobramini: quasi dicat: etiam debetis gaudere; quia si exprobramini, idest opprobria sustinetis, in nomine Christi. Glossa, permanentes in confessione nominis ejus. Vel in nomine Christi idest pro nomine ejus, eo quod a Christo appellamini Christiani. Beati estis. Jam in spe, tandem in re. Lucae 6, beati eritis cum vos oderint homines, et exprobraverint et cetera. Quoniam quod est honoris, de bono opere. Et gloriae, de testimonio conscientiae, et virtutis Dei, in resistentia passionis et tentationis illatae vel oblatae: et sic exponitur de beatitudine. Vel quod est honoris quantum ad animam, quia est magnus honor parificari Angelis miseratione creatoris. Et quod est gloriae, quantum ad stolam corporis, quod et reformabitur. Reformabit enim corpus humilitatis nostrae et cetera. Et virtutis Dei, quo ad impassibilitatem utriusque et incorruptionem. Surget enim in virtute. Et de his tribus, Rom. 2, his qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt vitam aeternam. Istud inquam totum super vos requiescet. In hoc notatur quod habebunt jam dicta invisibiliter et inamissibiliter. Et requiescet super vos spiritus, scilicet sanctus. Qui est ejus, scilicet Christi. Et dicitur Christi, quia procedit ab eo secundum divinitatem, ad confutandum errorem Graecorum. Vel ejus etiam secundum humanitatem, qui ei datus est non ad mensuram. Hic spiritus modo requiescit in nobis per pacem pectoris. In futuro autem, per pacem aeternitatis: tunc requiescet sine omni motu et turbatione. Super vos. Non solum in vobis: in quo notatur plenitudo, non solum sufficientiae, sed et supereffluentiae. Nemo autem vestrum et cetera. Quia beatus qui patitur in nomine Christi. Nemo, inquit, vestrum, scilicet fidelium. Patiatur quasi homicida, idest pro crimine suo. Quia ut dicit Glossa, martyrem non facit poena, sed causa. Ibi enim, ut dicit Glossa, nullum praemium expectatur, sed forte initium est poenae. Quod intelligendum est, si invitus omnino patiatur, aut maneat in voluntate peccati seu peccandi. Tangit autem quatuor crimina, quibus proximo nocetur, quae lex punit. Primo dicit, homicida, qui nocet in propria persona proximi. Secundo dicit, aut fur, qui in substantia, sed occulte; aut maledicus, qui in fama; aut alienorum appetitor, idest invasor, qui nocet in substantia manifeste. Vel dicitur alienorum appetitor, qui nocet proximo in uxore sua. Ponit autem peccata in proximum, non in se ipsum, quia talia lex puniebat. Si autem ut Christianus, idest Christi imitator et discipulus sine culpa sua patitur. Non erubescat. Quia pati pro Christo potius est gloria, quam erubescentia. Act. 5, ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii etc., autem, pro sed glorificet Deum, scilicet laudando, et ei gratias agendo. In isto nomine, scilicet Christiano, pro quo patitur, de hoc quod pro isto nomine dignus habitus est pati. Quoniam tempus est. Glossa, ideo patiendum est pro nomine Christi, quoniam tempus est in praesenti placitum et optimum. Ut judicium, scilicet divinae ultionis, quia nullum apud Christum remanet impunitum, ut dicit Glossa. Incipiat a domo Dei, idest a sanctis qui sunt de familia Dei, et numero et merito: terminabitur vero tempore futuro in Diabolo; quia boni puniuntur in praesenti temporaliter, mali vero in futuro aeternaliter. 2 Mach. 6, non enim sicut in ceteris nationibus Deus patienter expectat, ut eos cum judicii dies venerit, in plenitudine peccatorum puniat. Si autem judicium, scilicet ultionis divinae, incipit primum a nobis, scilicet fidelibus, qui de peccatis poenitendo jam veniam impetravimus. Qui finis eorum qui non credunt Evangelio? Scilicet erit: quasi dicat, nullus. Glossa. Si cruciat hic quos amat et flagellat filios: quid debent sperare servi iniqui et nequissimi? Luc. 22, si in viridi hoc fuerit, quid erit in arido? Proverb. 11, si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Et si justus quidem. Reddens Deo et proximo quod suum est. Vix salvabitur. Glossa, aestuando, decertando cum magno certamine, et cum magna difficultate. Act. 14, per multas tribulationes oportet intrare et cetera. Impius, quo ad fidem. Et peccator, quo ad mores. Ubi parebunt, idest nusquam hic apparere meruerunt, qui a Deo, qui ubique est et locus omnium, se elongaverit. Apparebunt vero, secundum Glossam, in terratico loco, scilicet in Inferno, non in caelo vel in mundo. Psal. 36, quaesivi eum et non est inventus locus ejus. Vel loci est locatum salvare, et locati locum appetere. Hoc autem non est reperire in Inferno: ideo non dicuntur esse in loco. Itaque et hi et cetera. Glossa, quia judicium incipit a domo domini. Itaque et hi, scilicet fideles. Qui patiuntur secundum voluntatem Dei, idest sicut Deus vult eos pati: scilicet sine culpa sua: unde subdit, in benefactis: hi inquam, commendent animas suas. Glossa, commendent animas suas Deo, de se nihil praesumentes, ut hic secundum quod vult purget, et beatificet in futuro. Fideli creatori, qui habet voluntatem conservandi, quia fidelis est. Potestatem quia creator est. 2 Tim. 1, scio cui credidi; et certus sum, quia potens est et cetera. Unde et dominus in passione sua Deo patri spiritum suum commendavit. Luc. 23, in manus tuas, domine, commendo spiritum meum. Nota super illud, si vix justus salvabitur et cetera. Notandum quod multae sunt causae, quare justus vix salvabitur. Una causa est, propter meritorum nostrorum indignitatem. Rom. 8, non sunt condignae passiones et cetera. Secundo, propter corporis et animae contrarietatem: ad Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum et cetera. Tertio, propter carnis gravitatem et corruptionem. Sapient. 9, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Matth. 11, regnum caelorum vim patitur, et violenti et cetera. Quarto, propter viae arctitudinem. Matth. 7, arcta est via quae ducit ad vitam. Quinto, propter bonorum operum difficultatem, quia virtus consistit circa difficile. Sexto, propter justitiae nostrae incertitudinem. Isa. 64, justitiae nostrae, tamquam pannus menstruatae. Gregorius, justitia vestra ad examen divinae justitiae adducta, injustitia est: et sordet in discretione judicis, quod in consideratione fulget operantis. Septimo, propter judicis districtionem. Psalm. 143, non intres in judicium cum servo tuo, domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Anselmus, quae nunc bona esse putas, quaeque nunc mala esse non putas, apparebunt ibi, idest in judicio, nudata facie, ingenua peccata.