CAPUT 5

Seniores ergo et cetera. Post exordium in 1 cap. ponit narrationem in tribus sequentibus cap.: hoc ult., ponit conclusionem, in qua ex praemissis recapitulando infertur. Ponitur primo auditorum exhortatio. Secundo, epistolae commendatio, ibi, per Sylvanum fidelem. Tertio, scribentis affectio, ibi, salutat vos et cetera. Auditorum autem exhortatio ad observantiam praedictorum, tria continet. Primo, officium majorum. Secundo, minorum, ibi, similiter et adolescentes. Tertio, omnium, ibi, omnes enim invicem. In prima parte, primo, ponitur exhortationis forma. Secundo, materia, ibi, pascite qui in vobis est gregem. Tertio, finis, ibi, ut cum apparuerit. Dicit ergo, seniores. Glossa, et quia oportet pati, et qui patiuntur, animas suas commendant Deo. Seniores, inquam, quasi aetate, vel cura; scilicet presbyteros; quia presbyter Graece, senior Latine dicitur. Qui in vobis sunt. Non dicit super vos, sed in vobis, quia rector debet esse inter subditos quasi unus ex ipsis, Eccl. 32. Obsecro. Non impero, sed per sacra adjuro, insinuando potius charitatem quam auctoritatem, consenior. Ego scilicet. Glossa, favorem captat ex senili aetate: ex hoc etiam innuit, quod magis sibi credendum est, quia in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia, ut habetur Job 12. Et testis Christi passionum. Tum quia ipsum patientem vidi: tum quia propter eum multum sustinui. Qui et ejus, gloriae aeternae. Quae revelanda est, idest manifestanda. In futuro, scilicet in die judicii. Isaiae 40, revelabitur gloria domini. Communicator fui, scilicet in Christi transfiguratione, et in ejus resurrectione mihi facta apparitione. Et de quo obsecrat subdit, pascite inquit, scilicet verbo et exemplo et spirituali subsidio. Unde ter dictum est Petro, Joan. ult. pasce oves meas, pasce, pasce. Non dicit, tonde, vel excoria. Jer. 6, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt, idest sub jurisdictione. Gregem Dei, idest congregationem ovium Christi fidelium. Act. 20, attendite vobis et universo gregi etc. qui in vobis est. Glossa, inter vos, vel vos ipsi estis, qui debetis considerare gregem vestrum non tamquam minorem, sed vos communes exhibere ei. Eccles. 32, rectorem te posuerunt, noli extolli: sed esto in illis, idest inter illos, quasi unus ex ipsis. Contra hoc faciunt saepius multi praelati pascentes semetipsos, et gregem derelinquentes. Ezech. 34, vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Et ibidem, quod crassum erat comedebatis et cetera. Postea docet modum pascendi triplicem sed spontanee: non invite, non cupide, non superbe. Unde dicitur, providentes. Glossa. Illis subditis de omnibus necessariis tam animae quam corporis. Praelati enim sunt oculi corporis ecclesiastici, et ideo toti corpori debent providere. Cant. 5, oculi ejus sicut columbae. Non coacte, non propter necessitatem inopiae vitandam exerceatis pastoralem curam. Sed spontanee. Ita quod necessitas victus ad hoc non pertrahat. Non est spontaneus, quem paupertas urget: et voluntarius, quem cupiditas trahit. Secundum Deum, ut nihil nisi divinum praedicetis. Contra illos qui praedicant mendacia propter quaestum. Et sic sumitur ly secundum, materialiter. Vel secundum Deum, idest servando formam quam Christus servavit, praedicando et providendo in gentibus quantum in se erat. Et sic sumitur hic ly secundum formaliter. Vel secundum Deum, idest ut Deum finem vestrum ponatis, nihil aliud quaerentes praeter ipsum. Vel propter ipsum, scilicet principaliter. Et sic sumitur finaliter: quasi dicat: propter ipsum debetis regere et praedicare non temporalia, neque turpis lucri gratia, gratia, idest causa, provideatis vel praedicetis: quasi dicat: nullius quaestus amor vos compellat, vel dignitatis appetitus; sed amor Dei et utilitas proximi. Unde subdit, sed voluntarie, idest gratuite. Glossa, cuncta opera religionis debent esse voluntaria. Neque, supple, sitis pascentes vel providentes, ut dominantes, alios scilicet vobis imperiose subjectos esse volentes. Et notandum quod dicit, neque ut dominantes: non solum non dominantes: quia nihil debent exterius praetendere, per quod possit de eis opinari, ut videantur velle dominari, in cleris, idest in dignitatibus sorte divinae electionis obtentis. Nam clerus idem est quod sors, secundum illud Psalm. 67, si dormiatis inter medios cleros et cetera. Unde removet hic triplex motivum suscipiendi ac exequendi officium praelationis seu praelaturae et praedicationis: scilicet penuriam, avaritiam et superbiam, sed forma facti gregis, scilicet sitis, idest exemplar bene vivendi, ut per vos alii informentur ad scientiam et honestam conversationem. Forma inquam non substantialis, sed accidentalis, quae separata a substantia, nihil est, sic praelatus separatus a grege nihil valet: unde idolum dicitur Zachar. 11, o pastor et idolum derelinquens gregem et cetera. Item forma ad cujus aspectum informentur alii et concipiant foetus similes. Sicut ad aspectus virgarum oves Jacob concipiebant secundum colores quos videbant, Gen. 30. Sed quomodo possent alios formare qui in seipsis sunt informes et monstruosi? Bernardus, monstruosa res est sedes prima, vita ima; gradus supremus, status infimus; vultus gravis, actus levis; sermo multus, fructus nullus; ingens auctoritas et animi instabilitas. Vel forma factiva et non fictiva. Gregorius, informis est vita pastoris qui modo calicem domini signat, modo talos agitat: qui in avibus caeli ludit, modo canes instigat. Non sic fuerunt forma antiqui praelati, ut apostoli, martyres et confessores, qui non causa dominandi, sed laborandi praelaturas suscipiebant. Philipp. 3, observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Et haec ex animo, non ficte sicut hypocritae, qui omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Ut cum apparuerit: quasi dicat, hoc praemium consequemini cum apparuerit, in judicio scilicet, qui modo est absconditus. Princeps pastorum, idest Christus qui est summus pastor (Joan. 10, ego sum pastor bonus) percipiatis, idest perfecte recipiatis, immarcescibilem, idest incorruptibilem, gloriae coronam, idest vitam aeternam quae non habet principium nec finem ad modum coronae. 2 ad Timoth. 4, reposita est mihi corona justitiae. Vel coronam vocat immarcescibilem aureolam quae debetur praedicatori Dei; de qua Philipp. 4, fratres mei desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Similiter adolescentes subditi estote et cetera. Hic ponitur exhortatio minorum, dicens, similiter, scilicet ex animo et non ficte, adolescentes, qui indigetis repressione et subjectione, quia adolescentia et voluptas vana sunt. Eccles. 11, subjecti estote, non rebelles, senioribus, idest praelatis superioribus, eis obediendo. Hebr. ultim., obedite praepositis vestris et subjacete eis. Bernardus, magnum est inobedientiae vitium, per quod Angelus caelum, homo Paradisum et Saul regnum perdiderunt, omnes enim invicem et cetera. Hic docet officium omnium. Et primo qualiter se habeant ad se invicem. Secundo qualiter ad Deum, ibi: humiliamini. Tertio qualiter ad adversarium, ibi: sobrii estote. Quarto ad hoc promittit eis divinum auxilium, ibi: Deus autem omnis gratiae. Dicit ergo, omnes enim, scilicet tam praelati quam subditi. Glossa, et senes et juvenes debent humilitatem habere: senes regendo, juvenes obsequendo. Invicem, minores ad majores, et e converso humilitatem insinuate. Non tantum interius in corde habete, sed etiam exterius in factis et verbis et signis ostendite, ut sitis parati unus alteri subvenire; quod notatur per verbum, insinuate. Quod enim in sinu est, promptum et paratum est. Isidorus, agnoscat se episcopus servum esse non dominum: talem igitur subditis se praestare debet, ut non solum auctoritate, verum etiam et humilitate clarescat. Quia Deus superbis resistit. Spiritualiter eos amplius ceteris peccatoribus puniendo, ut patet in Lucifero, humilibus autem dat gratiam, specialiter propter majorem sui examinationem gratia replendo, ut patet in beata virgine, Luc. 1 item habetur Jacob. 4. Notandum de vase, secundum quod magis habet de vacuitate, magis habet de capacitate, si parum perversi nihil. Videat ergo quilibet in seipso quantum habet de vacuitate humilitatis, quia tantum habebit de capacitate gratiae gratum facientis. Et ex quo dat gratiam humilibus, humiliamini igitur, humilitate voluntaria non coacta, sub potenti manu Dei, idest sub Deo qui manum, idest virtutem habet potentem. Unde vel nos humiliabimus nos ei, vel ipsa opprimet nos, quia ipsam ejus manum effugere impossibile est, ut habetur Sapient. 10. Loquitur autem modo humano quo quis solet humiliari, quia videt manum potentem extentam et paratam ad ictum desuper venientem. Et hoc. Ut vos exaltet, quia, qui se humiliat exaltabitur, Luc. 18. In tempore visitationis, idest in die judicii, quando Deus judicabit mundum. Soph. 1, scrutabor Jerusalem in lucernis et visitabo super viros et cetera. Vos dico, omnem solicitudinem, Glossa, corporis et animae, projicientes, idest procul a vobis ejicientes. Matth. 6, nolite soliciti esse dicentes, quid manducabimus aut quid bibemus et cetera. In eum. Glossa, sicut anchora in mari, sicut navis quae est in periculo submersionis, per anchoram quae in profundum maris projicitur, firmatur, et sic secura efficitur: sic qui totum projicit se in Deum, firmatur in ipso. Augustinus, projice te in Deum; non est tam crudelis ut se subtrahat et te cadere permittat. Psalm. 54, jacta cogitatum tuum in domino et cetera. Quoniam ipsi cura est de vobis, scilicet specialis, licet sit ei cura generalis de omnibus. Sapient. 6, pusillum et magnum ipse fecit, aequaliter est ei cura de omnibus. Unde dicit Psalm. dominus solicitus est mei, scilicet specialiter. Notandum est autem quod triplex est solicitudo: quaedam providentiae spiritualis quo ad animam; de qua 1 Corinth. 7, qui sine uxore est, solicitus est quae sunt domini. Secunda est providentia corporalis quo ad corpus; de qua ubi supra dicit apostolus, volo vos sine solicitudine esse: non quod sit mala ex toto et de se, sed quia impedit a majori bono, scilicet a contemplatione aeternorum. Tertia est providentia curiositatis, de qua Matth. 6, dico vobis ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis et cetera. Ista est superfluitatis vel de praeternecessariis. Prima praecipitur, Rom. 12, qui praeest, in solicitudine. Secunda permittitur. Tertia prohibetur. Sobrii estote et vigilate et cetera. Hic docet qualiter se habeant ad adversarium, nempe resistendo ei. Ubi primo hortatur eos ad vigilantiam. Secundo ad resistentiam, ibi: cui resistite. Tertio subjungit utriusque causam, ibi: scientes eamdem. Dicit ergo, sobrii estote: quasi dicat: ita facite ut et vos collaboretis adjutrici gratiae, et ad hoc sobrii estote corpore. Sobrietas enim multum juvat si habeatur in omnibus actibus nostris tam verbis quam factis, et in maceratione corporis: unde ad Titum 2, sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et adventum gloriae Dei. Et vigilate animo. Praeponit autem sobrietatem vigiliis, ut causam effectui. Luc. 21, attendite ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et hoc necessarium habetis, quia adversarius vester, idest qui semper fidelibus adversatur Diabolus, idest deorsum fluens. Semper enim deorsum fluit quantum ad se merito. Et intentione quantum ad alios. Isaiae 14, verumtamen in Infernum detraheris, in profundum laci. Vel dicitur Diabolus quasi duplicem bolum in nobis quaerens, scilicet corpus et animam. Tamquam leo, per superbiam et elationem, rugiens, per continuatam nocendi esuriem, circuit, propter malitiae suae fraudem et superbam infatigabilitatem, quaerens, propter fallendi studiositatem, quem devoret, propter sui implacabilem crudelitatem. Unde Job 1, circuivi terram et cetera. Glossa: tamquam hostis obsidens muros clausos. Explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis cujus aditu ad interiora penetret; offert oculis formas illicitas et faciles voluptates et levia esse peccata, ut visu destruat castitatem et omnem virtutem. Aures per canora tentat, ut molliat Christianum rigorem. Linguam convicio provocat. Manum injuriis lacessentibus ad caedem instigat, honores terrenos promittit, ut caelestes adimat. Et cum latenter non potest fallere, aperte addit terrores: in pace subdolus, in persecutione violentus. Sicut ergo qui vult accipere castrum aliquod circuit ipsum, videlicet si est ibi in muro aliqua ruptura vel defectus alicujus virtutis per quem possit ingredi. Job 3, quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me. Cui resistite, suggestionibus ejus non consentiendo. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Glossa, tantum debet esse animus paratus ad resistendum, quantum Diabolus paratus ad impugnandum. Fortes in fide, tamquam scuto. Ephes. 6, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Fortitudo terrestris non valet ei resistere, sed solum caelestis. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Notandum quod Petrus ponit ex parte nostra quatuor, quae sunt contra quatuor ex parte Diaboli. In hoc enim quod dicitur adversarius, notatur ejus perversitas ut noceat. Zach. 3, Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. In hoc quod dicitur leo, notatur ejus fortitudo ne quis ei resistat. Job 41, non est potestas et cetera. Item in hoc quod dicitur, rugiens, notatur ejus crudelitas ne cui parcat. Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Item in hoc quod dicitur, circuit, notatur ejus solicitudo ne quis effugiat. Job 1, circuivi terram et cetera. E converso Petrus ponit contra adversarium resistentiam, cum inquit, resistite. Jacob. 4, resistite Diabolo et cetera. Gregorius, non est timendus hostis qui non vincit nisi volentem. Item fortitudini Diaboli opponit fortitudinem virtutem; unde dicit, fortes. Contra crudelitatem opponit fidei mansuetudinem: unde dicit, in fide, ut Ecclesiast. 45, in fide et lenitate sanctum fecit illum. Contra solicitudinem ponit vigilantiam; unde dicit, vigilate. 1 Corinth. ultimo, vigilate et state in fide. Scientes, ita dico: resistite illi, scientes eamdem passionem, idest consimilem tribulationem et tentationem. Ei fieri, scilicet Diabolo, fraternitati vestrae quae in mundo est, idest fratribus vestris per mundum dispersis: quasi dicat: non existimetis vos solos haec sustinere a Diabolo; imo hoc est commune omnibus sanctis. 2 Timoth. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo et cetera. Vel sic: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est, idest eamdem tentationem quam facit Diabolus mundanis hominibus, vestrae fraternitati fieri, idest vobis fratribus: quasi dicat: non putetis evasisse tentationes eo quod fideles estis; imo magis eo ipso cavete. Eccles. 2, fili, accedens ad servitutem Dei et cetera. Deus autem omnis et cetera. Hic promittit divinum auxilium. Glossa, quod ex vobis est facite. Deus autem omnis gratiae, scilicet dator est, videlicet fidei, spei, et aliarum virtutum: vel omnis gratiae, quia bonorum temporalium, spiritualium et aeternorum. Qui vocavit vos, vocatione interiori per inspirationem, et exteriori per praedicationem. In aeternam gloriam suam, idest ut sitis participes gloriae suae quae aeterna est. In Christo Jesu, idest per Christum Jesum. Vel in Christo Jesu, idest vos existentes in Christo Jesu, sicut membra in capite. Vel in Christo Jesu, idest in fide et pro fide Christi Jesu. Vos dico. Modicum passos, respectu praemii quod estis recepturi. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis vestrae supra modum in sublimitate gloriae aeternae, ipse, scilicet qui vos vocavit, perficiet, in bono. Confirmabit, contra malum culpae. Solidabitque, contra malum poenae. Vel perficiet rationem cognitionis veritatis. Confirmabit concupiscibilem in amorem bonitatis. Solidabit irascibilem in detestationem totius perversitatis. Vel perficiet contra mundum, confirmabit contra carnem, solidabit contra Daemonem. Vel perficiet contra concupiscentiam carnis, confirmabit contra concupiscentiam oculorum, et consolidabit contra superbiam vitae. Ipsi gloria, in se. Et imperium, ad alios. In saecula, consecutiva, saeculorum, idest in aeternum, amen. Confirmatio est praedicatorum. Per Sylvanum fidelem fratrem. Hic ponit epistolae suae commendationem: quasi dicat: praedicta servare debetis: nam ego per fidelem fratrem (Glossa, qui mihi necessarius erat, sed causa salutis vestrae eum dimisi) vobis, ut arbitror, breviter scripsi. Glossa, ut cito possitis intelligere. Et dicit, ut arbitror, quia aliquando qui loquitur putat breve esse quod aliis longum videtur. Obsecrans, vos idest ad faciendum adjurans. Et contestans, idest testimonio Scripturarum affirmans. Hanc esse veram Dei gratiam, scilicet fidei Christi quam vobis praedico ad ejus imitationem. Et dicit hanc gratiam esse veram, ad differentiam illius quae vana est; de qua Prov. ult. fallax gratia et vana pulchritudo. In qua statis, idest permanetis juxta doctrinam meam. Vel in qua statis immobiles in adversis. Ad Galat. 4, state et nolite iterum jugo servitutis contineri. Salutat vos Ecclesia. Hic ostenditur affectio scribentis. Et primo salutat eos ex parte aliorum. Secundo mandat salutari adinvicem ex parte sua, ibi, salutate. Tertio ipsemet eos salutat, ibi, gratia vobis et cetera. Dicit ergo, salutat vos Ecclesia, idest congregatio fidelium. Quae est in Babylone collecta. Glossa, Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriae, in cujus medio sancta Ecclesia adhuc rudis et parva jam fulgebat, sicut in Babylone gens Israelitica captiva. Et specialiter, Marcus, scilicet Evangelista. Filius meus, idest quem baptizavi et instruxi. Salutate invicem, in signum scilicet communis fidei et charitatis. In osculo sancto. Glossa, pacifico, columbino, non ficto, non subdolo. Hinc inolevit in Ecclesia osculum pacis. Simile, 2 Corinth. 2, salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus. Sicut a gratia incepit, ita a gratia finem facit: ut sicut ad locum unde exeunt flumina revertentur, ut habetur Eccl. 10. Vobis omnibus, inquam, supple, sit gratia. Qui estis, scilicet permanentes, idest qui permanetis fide et opere in Christo Jesu. Quia non est in altero salus, Act. 4.