|
Simon Petrus et cetera. Liber iste divisus est in quatuor
partes juxta numerum auctorum; vel in septem juxta numerum
epistolarum. In prima Petri posita est principaliter instructio in
moribus. Hic autem ponitur principaliter instructio in fide.
Dividitur autem haec epistola in partes tres. Primo enim provocat ad
conservationem Catholicae veritatis. Secundo revocat a seductione
haereticae pravitatis in secundo capitulo. Tertio subjungit causam
utriusque, tertio capitulo. Provocat autem ad conservationem
Catholicae veritatis quadrupliciter. Primo pleniorem eis cognitionem
veritatis optando. Secundo ad opera virtutis eos exhortando, ibi,
vos autem curam omnem. Tertio pro eis suam in veritate conformandi
similitudinem indicando, ibi, propter quod vos semper incipiam et
cetera. Quarto veritatem susceptam eis commendando, ibi, non enim
indoctas fabulas et cetera. In prima parte primo ponitur persona
salutans. Secundo personae salutatae, ibi, his qui coaequalem.
Tertio forma salutationis, ibi, gratia vobis. Quarto explanatio
formae, ibi, quomodo omnia. In qua tangitur cognitio quam in eis
optat adimpleri. Dicit ergo, Simon. Hanc epistolam, ut dicit
Glossa, scribit eisdem quibus et praecedentem; scilicet electis
dispersionis, proselytis, Ponti, Galatiae, Asiae et Bithyniae.
Cujus intentio est hortari eos. Et primum bene vivere, contra
deceptionem haereticorum, sicut in praecedenti contra persecutiones
tyrannorum. Dicit ergo, inquam, Simon Petrus. Duo nomina ejus
ponit: quorum prius primum fuit ei impositum, et fuit mutatum in
secundum. Joan. 1, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur
Petrus. Dicitur autem Simon propter obedientiam divinae legis,
Petrus propter agnitionem veritatis, servus, propter humilitatem
conversationis. Et apostolus, propter auctoritatem officii, vel
dignitatis. Apostolus, inquam, Jesu Christi. Glossa, nuncius
salvatoris et regis nostri, qui auctoritatem contribuit mittendi,
his, scilicet proselytis electis advenis, dispersionis, Ponti,
Galatiae, Cappadociae. Qui coaequalem fidem, idest eamdem, quia
una fides, unum Baptisma, ad Ephes. 4, nobiscum, idest cum
apostolis ex statu Judaismi naturalis ad Christum conversis. Cum
tamen illi primo ex gentilitate venerunt, sortiti sunt, divina
electione adepti. Ephes. 1, sorte vocati sumus, praedestinati
secundum propositum ejus. Et bene, sortiti: quia sicut sors non
accipit personam, ita nec divina electio acceptrix est personarum. Ad
Galat. 4, in Christo Jesu non est servus, nec liber: non est
masculus, nec femina. In justitia Dei nostri, intransitive, quia
Deus justus est, non in meritis propriis. Et appellatur hic justitia
meritorum non exigentia, sed cum decentia bonitatis divinae. Vel
transitive, quasi sortiti fidem non mortuam, sed quae est in justitia
bonae operationis, non justitia humanae prudentiae: sicut est politica
justitia, vel consuetudinalis, vel justitia legis Mosaicae: sed
justitia perfecta Evangelii, quae non tantum in timore, sed et in
amore: quae non tantum cohibet manum, sed animum. Quae est Dei
nostri et salvatoris Jesu Christi, idest quam ipse Christus in
Evangelio docuit: Matth. 5, nisi abundaverit justitia vestra et
cetera. Vel Dei nostri, scilicet Christi secundum divinitatem
effective. Et salvatoris Jesu Christi, secundum humanitatem
meritorie. Hanc enim ipse meruit sua gratuita passione: hominis vero
formaliter, gratia, qua fit remissio peccatorum. Et pax, idest
reconciliatio. Vobis adimpleatur. Impletur enim gratia alicui,
quando habet sufficientem ad salutem. Sed adimpletur, quando datur ad
divinorum cognitionem operum: unde subdit, in cognitione Dei et
Christi Jesu domini nostri; idest ad cognoscendum opera, quae circa
ipsum facta sunt quo ad nostram salutem. De quibus addit, quomodo
donata sunt vobis omnia; scilicet ut cognoscatis quomodo, idest
quantum liberaliter donata sunt per gratiam suam vobis, idest ad
utilitatem vestram omnia dona. Rom. 5, qui proprio filio suo non
pepercit, quomodo non omnia nobis donavit et cetera. Et Jacobi 1,
omne datum optimum. Dona dico non infirmitatis, non imperfecta,
sicut sunt dona legis; sed divinae virtutis suae, idest quae faciunt
hominem virtuosum et divinum, quae scilicet dona sunt ad vitam,
scilicet spiritualem quo ad nosmetipsos. Et ad pietatem, quoad
proximos. Vel ad vitam, scilicet obtinendam in futuro, et pietatem
conservandam in praesenti, quae est cultus Dei. Vel ad vitam quo ad
mores bonae conversationis, et pietatem quo ad cultum Christianae
fidei et religionis. Per cognitionem ejus, scilicet Christi, quia
cognoscimus Christum per fidem. Donata sunt, omnia dona ad vitam
sustinendam, ut dicit Glossa. Per cognitionem enim salvatoris omnia
mysteria divinitatis, quibus salvamur, cognoscimus. Qui, scilicet
Christus. Vocavit nos. Apostolos, specialiter vocatione
exteriori, et non solum interiori: et in propria gloria sua, scilicet
ostensione gloriae transfigurationis, Matth. 17. Glossa: quando
transfiguratus est in monte. Et virtute, scilicet miraculorum
operationis, quia multa miracula fecit coram eis. Vel vocavit nos,
scilicet salvandos efficaciter, et omnes sufficienter. Propria,
inquam, gloria sua et virtute, id est per seipsum gloriosum et
virtuosum. Non alium misit ad vocandum et salvandum, imo in propria
persona venit. Unde Glossa, non Angelum, non Archangelum ad nos
salvandos misit: non in nobis aliquid boni per quod salvemur invenit:
infirmos et ingloriosos sua virtute reparavit. Glossa: sua virtute
efficienter et gloria sua finaliter. Per quem maxima, hic tangit
utilitatem cognitionis promissam. Est autem triplex hic littera.
Quidam libri habent, per quem; et sic refertur ad Christum. Quidam
autem habent, per quam; et sic refertur ad cognitionem. Alii autem
habent, per quae, et sic refertur ad dona. Dicatur ergo per quem,
id est Christum: vel quam, id est cognitionem: vel per quae,
scilicet dona. Donavit nobis Deus, scilicet Deus pater, modo
incerta, tandem in re. Maxima et pretiosa promissa, id est vitam
aeternam, in Scriptura sacra frequenter nobis promissam. Luc.
22. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum.
Et Matth. 5, beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
caelorum et cetera. Et vocat vitam aeternam, promissa pluraliter, ob
pluralitatem gaudiorum et donorum: quia illic est status omnium bonorum
aggregatione perfectus, quae sunt etiam maxima. Magna sunt dona
naturae, majora gratiae, maxima gloriae. Dicuntur etiam pretiosa,
quia pretio meritorum redduntur seu dantur. Ut per hoc, scilicet
gratiam et pacem juxta unam Glossam, et sic refertur ad illud quod
dictum est supra, gratia vobis et pax. Vel ut per hoc, id est dona
gloriae efficiamini: quasi dicat: non solum nobis propter vos
donavit, sed ut a vobis transirent ad nos. Consortes divinae
naturae: non consortio aequalitatis, quod est trium personarum solum:
sed consortio participationis, quod est omnium fidelium per gratiam in
praesenti, et gloriam in futuro. De hac societate, 1 Joan. 1,
ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas sit cum patre et
filio Jesu Christo. Fugientes: quasi dicat: sic eritis consortes.
Ita tamen si fugiatis. Corruptionem ejus concupiscentiae quae in
mundo est. Non ait quae mundi est tantum, sed quae in mundo est; ut
comprehendat non solum concupiscentiam oculorum, sed et concupiscentiam
carnis et superbiam vitae. 1 Joan. 2, omne quod in mundo et
cetera. Dicit etiam corruptionem, quia omne peccatum, secundum
Augustinum, est corruptio modi, speciei et ordinis. Concupiscentia
enim radix est omnium malorum. Vos autem curam. Hic provocat ad
veritatis conservationem, eos ad opera virtutis exhortando. Et primo
ponit quatuor graduum spiritualium distinctionem. Secundo eorum
utilitatem, ibi, haec enim si vobiscum sint. Tertio monet ad eorum
studiosam observationem, ibi, quapropter fratres. Utilitatem autem
ponit duplicem. Prima est in adeptione boni. Alia est in evasione
mali, ibi, cui enim non praesto sunt. Dicit ergo, vos autem curam
omnem: quasi dicat: non solum fugite concupiscentiae corruptionem,
sed vos sub inferentes, id est principaliter Deo operante inferentes,
et ei cooperantes. In omnibus enim bonis operibus principalis
auctoritas est gratiae, secundaria liberi arbitrii. 1 Corinth.
15, non ego sed gratia Dei mecum. Curam omnem, id est perfectam,
non tepidam. Contra: 1 Petr. ultimo, omnem solicitudinem vestram
projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Responsio. In
eum principaliter projicite vestram solicitudinem. Vel projicere monet
per confidentiam bene operando, non per negligentiam. Ministrate in
fide vestra et cetera. Ponit octo gradus virtutum quibus ascenditur ad
caelum, sicut octo gradibus quos ponit Ezechiel ascendebatur in
templum, Ezech. 10. Quorum tres primi ordinant respectu boni:
tres medii ordinant respectu mali: duo ultimi respectu charitatis,
quae proficit in utroque. Respectu boni ordinat fides in movendo:
virtus in eliciendo et exequendo, scientia in dirigendo et
rectificando. Tres autem sequentes ordinant respectu mali: vel mali
culpae fugiendi, sicut abstinentia: vel mali poenae tolerandi, sicut
patientia: vel mali utriusque in altero revelandi. Et sic pietas.
Duo ultimi ordinant ad perfectionem in utroque: scilicet dilectio
proximi et amor Dei: quia in his duobus mandatis universa lex pendet
et prophetae, Matth. 22. Dicit ergo, ministrate, id est tamquam
ministri et non tamquam dominantes ostendite exemplo illius, qui non
venit ministrari etc., Matth. 22. In fide vestra. In ascensu
virtutum incipit a fide tamquam a fundamento, et per alias virtutes
tamquam per parietes ascendens terminat in charitate tamquam in
complemento. Virtutem, id est bonae operationis fortitudinem: fides
enim sine operibus mortua est, Jacob. 2. In ejus figura legitur
Petrum, id est agnoscentem, et Andream, id est virilem fuisse
fratres. Joan. 1, et quia non convenit recte operari, sine
discretione, ideo sequitur tertius gradus. In virtute autem
scientiam, Glossa, discretionis, quid, cui, quando vel quomodo.
Bernardus, discretio non tam est virtus, quam auriga virtutum, sine
qua virtus vitium est. Rom. 12, rationabile obsequium vestrum.
Levit. 2, in omni sacrificio offeres sal. Gregorius, fortitudo
quae plus potest, sine rationis moderamine praeceps ruit. Ideo
combinatur donum consilii et fortitudinis, Isaiae 11. Ideo et
fortitudini Judae additur consilium Simonis, 1 Mach. 2. Et quia
sub specie discretionis solet blandiri voluptas: nec etiam sufficit
habere discretionem in agendis, nisi abstineatur a malis; ideo
subdit, in scientia autem abstinentiam, ut scilicet a malis
abstineamus. Et accipitur hic abstinentia communiter, pro fuga
cujuscumque mali. Eccles. 3, cor sapiens intelligibile abstinebit
se a peccatis. 1 Corinth. 9, omnis qui in agone contendit, ab
omnibus se abstinet. Glossa, ne in vacuum scientia caelestium cedat,
si sese ab illecebris saeculi aliquis non coerceat. Et quia
abstinentes, ut dicit Gregorius, de facili obtinent patientiam, ideo
addit: in abstinentia autem patientiam. Glossa, abstinentiam
patientia sequitur; ut qui a voluptatibus mundi se continet, adversa
quoque sustineat. Et quia patientia nutritur per opera pietatis, in
subveniendo proximo vel consolando, vel corrigendo, ideo addit, in
patientia autem pietatem. Effectum scilicet compassionis, et
subventionem in malis alienis, ut et erga persecutores pietatis opera
Christianitatis exerceant. Matth. 5, orate pro persequentibus et
calumniantibus vos. Et quia posset aliquis opera pietatis
persecutoribus impendere ex timore, et non amore, subdit, in pietate
autem fraternitatem, id est fratrum amorem: quasi dicat: in pietate
illa sit amor fraternitatis non timor persecutoris. 1 Petri 3,
fraternitatis amatores. Et quia dilectio fratris cum omnibus
praedictis non debet in seipsos sistere, sed amorem Dei, ut ad fidem
referri, ideo subdit, in amore autem fraternitatis charitatem, id est
Dei amorem. Ad Coloss. 3, super omnia autem hic charitatem
habentes, quod est vinculum perfectionis. Hoc est oleum, quod super
infertur omnibus liquoribus. Haec enim, scilicet octo praedicta, si
vobiscum adsint. Per praesentiam habituum in affectu et
promptitudinem. Et superent. Per dominationem in effectu. Et
dicit, nobis adsint per consensum liberi arbitrii. 1 Corinth.
15, non ego sed gratia Dei mecum. Non vacuos. Minus dicit, et
plus significat: quasi, plenos vos constituent meriti in praesenti.
Nec sine fructu, mercedis in futuro. Sapient. 3, bonorum laborum
gloriosus est fructus. Vos constituent in domini nostri Jesu Christi
cognitione, id est in die judicii, quando cognoscetur Deus judicia
faciens, qui modo contemnitur misericordiam faciens, ut dicit
Bernardus. Vel in cognitione, quia cognovistis dominum nostrum
Jesum Christum per fidem. Et sic propositum notat habitudinem causae
efficientis. Vel non constituet vos vacuos, nec sine fructu in
cognitione, id est ad cognoscendum dominum nostrum Jesum in
patientia, quae cognitio est totus fructus, quia vita aeterna.
Joan. 17, haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et
cetera. Cui enim. Glossa. Et vere haec sunt tenenda. Cui enim
non praesto sunt haec. Glossa, octo luminaria. Qui hoc non habet in
praesentia et promptitudinem ad operandum. Caecus est, ne videat
caelestia. Glossa, a lumine divini solis est alienus. Apoc. 3.
Nescis quia caecus es. Et manu tentans. Quia ignorat quomodo
inferiora sunt diligenda, et opere tractanda. Vel manu tentans, id
est instabilis ad bona opera. Unde Glossa. Qui scientiam rectae
operationis non habet, quod sibi rectum videtur operatur, quasi manum
ad opus quod non videt extendens. Gregorius, in iter quod non
praevidet extollit; ideoque miser in ruinam proditoris quam praescire
nequibat incidit. Isa. 59, palpavimus sicut caeci parietem, et
quasi absque oculis attrectavimus. Et Job 12, palpabunt quasi in
tenebris, et non in luce. Qui enim aliud quam Deum amat et quaerit,
nunc ad ista, nunc ad illa manum extendit. Et insuper, oblivionem
accipiens. Per culpam ingratitudinis. Purgationis. Glossa, per
Baptismum vel poenitentiam factae. Veterum suorum delictorum.
Glossa, originalium vel actualium in quibus assueverat. Originale
dicitur vetus delictum a causa, quia a veteri homine, id est Adam:
trahitur vero actuale ab effectu, quia ad vetustatem trahit. Psalm.
6: inveteravi inter omnes inimicos meos. Sed cum non sit nisi unum
originale, quomodo Glossa dicit originalium in plurali? Responsio.
Unum est origine, sed multa personarum diversitate. Vel unum ab
unitate reatus, multa a multitudine vitium corruptarum. Unum ergo
formaliter, sed multa materialiter. Quapropter fratres magis. Hic
monet ad eorum studiosam observationem. Et hoc triplici utilitate:
quarum prima est certitudo spei. Secunda cautela peccati, ibi, haec
enim facientes. Tertia introitus regni, ibi, sic enim abundanter.
Dicit ergo, quapropter fratres. Glossa, quia caecus est, qui hoc
non habet, ideo majori studio ad haec retinenda laborate. Satagite,
id est satis agite. Ut per bona opera, scilicet exteriora faciatis,
id est ostendatis. Vestram vocationem, ad fidem ex tempore. Et
electionem, per praedestinationem ab aeterno, ut scilicet certi sitis
vos esse vocatos, et a Deo electos. Glossa, benefaciendo faciatis
vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona
opera quae facit homo suae electionis potest habere certitudinem, non
quidem scientiae sed conjecturae; non rei, sed spei. Rom. 8,
certus sum quod neque mors, neque vita et cetera. Et nota quod ista
electio modo est occulta. Occultum enim modo est, qui electi et
reprobi sint: quia utrique modo simul sunt. Et multi qui modo sunt
boni, sunt reprobi. Et qui modo sunt mali, sunt electi. Sed in die
judicii, quando dominus ventilabit et purgabit aream suam; tunc
apparebit, qui electi et qui non. Et quod pauci electi et multi
reprobi; quia multum invenietur de palea, et parum de tritico. Unde
Matth. 3, cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam, idest Ecclesiam. Istud ventilabrum est judiciaria sententia,
quae modo est in ore, idest in praedicatione, sed tunc erit in manu,
idest in executione. Haec enim facientes. Praedicta octo opera
virtutum. Non peccabitis aliquando. Ad vitam aeternam attingetis,
ubi ulterius non peccabitis. Aliquando, idest nunquam: in
praesenti, scilicet mortaliter. Venialia enim nullus vitare potest:
et tunc intelligitur conjunctim. Sic enim, idest haec opera
faciendo. Abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum
regnum, idest dabitur vobis augmentum gratiae et virtutum per quas
intratur in regnum. Glossa 1, virtutes per quas intrabitis ad
vitam. Ex hac Glossa videtur quod habeamus virtutes ex operibus:
quod falsum est: non enim quia bonum facimus, sumus boni.
Responsio, non virtus, sed augmentum ex abundantia, et perfectio
virtutum habetur per exercitium bonorum operum. Et dicit,
ministrabitur, quia per vestrum ministerium et meritum acquiretur.
Dicit etiam, in regnum ad differentiam regni mundi, quia est breve et
transitorium. Eccl. 10, omnis potentatus brevis vita. Luc. 1,
regni ejus non erit finis: regnum, inquam quod est domini nostri
salvatoris Jesu Christi. Domini nostri, per creationem: salvatoris
Jesu Christi, per redemptionem et recreationem. Propter quod vos
incipiam et cetera. Hic provocat eos ad veritatis Catholicae
conservationem, suam pro eis in veritate confirmandis solicitudinem
judicando. Et circa tria ostendit se illis solicitum. Primo, ut in
veritate confirmentur quantum ad irascibilem. Secundo, ut ad eamdem
excitentur quantum ad concupiscibilem, ibi, justum autem arbitror.
Tertio, ut ejus semper recordentur quantum ad rationabilem, ibi,
dabo autem operam. Dicit ergo, propter quod et cetera. Glossa,
quia a Deo utilia sunt vobis haec, ut sit vobis introitus patens in
regnum. Incipiam vos semper commonere; idest tam solicite et
frequenter vos commonebo, ac si nunquam antea novissem. In quo
exprimitur fervor sanctorum, qui quantumcumque laboraverint circa
subditos, videtur eis quod nihil profecerunt. Psalm. Dixi nunc
coepi et cetera. Gregorius, nescit mens per torporem facere, quae
semper suadet per desiderium inchoare. Et notandum, commonere, idest
omnes simul vos monere. De his, idest de gradibus praedictis, ut per
eos simul ascendamus ad domum domini. Vos dico, scientes, idest qui
scitis peccata, quidem, idest certe. Et confirmatos vos in praesenti
veritate: quasi dicat: quamvis scientes et confirmati in doctrina
veritatis, tamen ego monebo vos, ut scita opere compleatis, ut et
magis confirmemini. Quia sicut dicit Bernardus, frequenter oportet
reminisci quod mundus iste cogit oblivisci. Justum autem arbitror.
Ita incipiam vos semper monere, autem, idest quia justum arbitror.
Suscitare vos in commonitione, idest per commonitionem provocare vos
ad proficiendum, quasi dormientes, juxta illud Proverb. 6,
discurre, festina suscitare amicum tuum. Quamdiu sum. In hoc
tantillo temporis quo sum. In hoc tabernaculo, idest in corpore meo,
quo scilicet milito contra vitia. Glossa, in corpore, in quo iter
hujus vitae agitur, et contra adversarios veritatis certamen agitur.
Certus. Per revelationem. Quod velox est depositio tabernaculi
mei, idest corporis mei. Secundum quod et dominus noster Jesus
Christus significavit mihi, idest revelavit mihi. Vel significatione
remota. Joan. ult. cum autem senueris, alius te cinget, et ducet
quo tu non vis. Vel melius, significatione propinqua, cum dictum est
Petro fugienti Neronem a domino, venio Romam iterum crucifigi. Et
notandum quod mortem vocat depositionem, quia in morte deponitur corpus
a sanctis tamquam grave onus. Sapient. 9, corpus quod corrumpitur
aggravat hominem. Hoc dicitur per quamdam metaphoram; quia sicut
milites post victoriam tabernacula deponunt, et ad proprias domos
redeunt: sic sancti corpora deponunt post victoriam vitiorum. Dabo
autem. Glossa, quia cito transiturus, ideo dum vivo dabo, operam,
vos commonendo non solum semel, sed et frequenter, idest instanter et
diligenter, habere vos, ut habeatis memoriam, praedictorum. Post
obitum meum, idest post mortem meam. Dicitur autem obitus ab ob,
idest contra, et eo is. Unde obire est contra vel obviam ire. Et
ideo transitus sanctorum, dicitur obitus, quia tunc vadunt obviam
sponso, sicut dicit Glossa. Ut horum omnium memoriam faciatis,
idest doctrinam memoratam opere impleatis. Psal. 102, memores
sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Non enim indoctas et cetera.
Hic provocat ad confirmationem veritatis Catholicae, ipsam
commendando: quam probat, primo, testimonio apostolorum, in novo
testamento. Secundo, testimonio prophetarum in veteri. Sed habemus
firmiorem testificationem per apostolos, tripliciter. Primo
specialiter, de visu. Secundo simul de visu et auditu, ibi,
accipiens enim a Deo patre. Tertio de auditu specialiter, ibi, et
hanc vocem et cetera. Dicit ergo, non enim. Glossa: quasi dicat,
ideo sum solicitus, quia magna res est quam doceo. Non indoctas
fabulas, scilicet doctrina indignas, sequuti. Fabula est, ait
Tullius, in qua nec verae, nec verisimiles res narrantur. Tangit
autem, juxta Glossam, et errorem Paganorum secundum fabulosas
narrationes deos sibi fingentium, et errores haereticorum Scripturas
sanctas fabulose interpretantium. 2 Tim. 4, a veritate quidem
auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Psal. 118,
narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Sed notam
fecimus vobis. Praedicando manifeste, non obscure vel parabolice.
Domini nostri Jesu Christi virtutem. Per quam omnia creavit et
continet. Et praescientiam sapientiae, qua omnia novit et praevidet.
1 Corinth. 1, nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei
sapientiam. Sed potius speculatores facti sumus, idest inspectores
illius magnitudinis, scilicet magnae excellentiae et claritatis quam in
transfiguratione ostendit, Matth. 17. Quasi dicat, docemus ea
quae vidimus non solum, sed et quae audivimus. Audivimus enim
testimonium patris. Accipiens enim fuit, scilicet Christus secundum
quod homo. A Deo patre honorem, quando facies ejus et vestimenta
fulserunt sicut sol. Et gloriam, quando perhibuit testimonium
dicens. Hic est filius meus dilectus. Vel honorem, cum dixit ipsum
esse filium suum, et gloriam, quasi clarissimam quantum ad claritatem
in qua refulsit, accipiens, inquam, voce delapsa, idest de caelo
lapsa. Ad eum, scilicet Christum glorificandum. A magnifica
gloria, idest a patre glorioso et magnificante filium, hujusmodi,
idest illo modo: hic, non alius, est filius meus. Mihi
consubstantialis. Hilarius, nos filii Dei sumus, sed non talis hic
filius: ipse enim filius est nativitate, non creatione: veritate,
non nuncupatione: origine, non adoptione. Dilectus, quia spiritu
sancto, qui amor est ab utroque procedens, mihi connexus. In quo
mihi complacui. Glossa, per quem beneplacitum meum ostendi, et in eo
nihil nisi quod mihi placet inveni: ipsum, discretive, audite.
Glossa, quia nullus ei succedit legislator. Deuter. 18, tamquam
me, ipsum audietis. Haec enim verba quae dicuntur hic, scribuntur
etiam Matth. 3 et 17, et Marc. 9. Et hanc vocem nos
audivimus, specialiter ego Petrus et Joannes et Jacobus, sicut tres
Evangelistae testantur Matthaei et Marci ubi supra. Et Lucas nono
cap.: ut sic in ore duorum vel trium stet omne verbum. Deut. 19.
De caelo, quia in caelo aereo formatam, et ministerio caelestis
Angeli figuratam, et patris caelestis significativam, allatam ad
terram. Nec dicit prolatam; quia non ex ore animalis sonuit, nec
instrumentis naturalibus formata fuit, sed artificio angelico. Cum
essemus cum ipso. Christo familiares, et sectaremur eum. In monte
sancto, idest Thabor, ubi transfiguratus est. De ista autem
claritate quam Christus ostendit in transfiguratione. Quaeritur utrum
esset gloriosa, vel similis gloriosae: et videtur quod sic, secundum
Hieronymum. Quia talis tunc apparuit, qualis in judicio apparebit.
In contrarium est, quia semel habita inamissibilis est. Item Glossa
hic dicit, quod claritas ista signum erat resurrectionis suae. Non
ergo erat ista claritas, quae erit in resurrectione. Responsio.
Credo quod claritas ista fuit gloriosa similitudine analogiae, non
univocationis: fuit enim quaedam claritas formata in corpore a
divinitate, quam apprehenderant apostoli sensu exteriori. Per illam
autem quam videbant oculo corporali, intellexerunt claritatem gloriae,
quam tamen oculo corporali non videbant. Hinc est quod quaedam
auctoritates dicunt, quod ostendit apostolis claritatem gloriosam.
Quaedam autem dicunt quod non, sed similem gloriosae ostendit sensui,
sed vere gloriosam ostendit intellectui. Et habemus et cetera. Hic
probat veritatem Catholicam testimonio prophetarum in veteri
testamento. Et primo tangit firmitatem. Secundo, claritatem, ibi,
cui bene facitis attendentes. Tertio, auctoritatem, ibi, hoc primum
intelligentes. Dicit ergo, et habemus etc., ad hoc ostendendum
praeter praedicta, firmiorem propheticum sermonem, scilicet in
David. Et dicit Glossa: ad probandum Christi dignitatem dicit,
dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te. Et idem, dixit
dominus domino meo, sede a dextris meis. Sermonem, inquam,
firmiorem, idest lucidiorem. Glossa: quia clarius aliis prophetis de
Christo prophetavit ipse David. Vel firmiorem vobis, scilicet
Judaeis, quam sit sermo meus: quasi dicat: si minus creditis mihi,
credatis prophetae, qui est firmior vobis quam ego, vel quam sit sermo
meus. Quamvis enim sermo apostolorum esset simpliciter firmior sermone
prophetico, non tamen quantum ad istos: quia magis credebant Judaei
prophetis quam apostolis. Vel dicit firmiorem, quia visioni
contradicere poterant, quae facta fuit in secreto: sed prophetiae
nullus contradicere audebat. Cui scilicet sermoni prophetico,
benefacitis attendentes, scilicet propter sui utilitatem et inconcussam
veritatem: unde subdit: quasi lucernae, idest quae est quasi
lucerna, quae illuminat intellectum ad veritatis cognitionem,
lucenti, quia accendit affectionem: unde veritas sacrae Scripturae
illuminat intellectum, ideo dicitur lucerna: quia accendit affectum,
ideo dicitur ardens: et ideo est scientia perfecta: unde lucere solum
vanum est, ardere parum; sed lucere et ardere simul perfectum.
Lucenti inquam seu ardenti in caliginoso loco, idest in nocte hujus
saeculi, quae est plena caligine ignorantiae, tenebris peccatorum, et
nebulis errorum. Notandum autem quod doctrina prophetica bene dicitur
lucerna, idest lux in testa. Quia Psal. 17, tenebrosa aqua in
nubibus aeris, Glossa, obscure. Interlinearis, in prophetis, sed
doctrina evangelica est lux splendens non in testa, sed super
candelabrum posita. Proverb. 6, mandatum lucerna est, et lex lux:
scilicet Evangelii. Lucet inquam in hoc caliginoso loco tamdiu.
Donec dies, idest aperta Dei visio, et claritas plena de qua Psal.
83, melior est dies una in atriis tuis et cetera. Illucescat,
idest intus luceat. Haec enim lux non solum erit superficialis, sed
profundabit se usque ad intimum animae. Et donec Lucifer oriatur,
scilicet clarus intellectus secundum Glossam, non aenigmaticus. Vel
Lucifer, Glossa, Christus, qui fecit lucem, qua illuminavit
mundum. Potest ergo intelligi per diem aperta cognitio deitatis. Per
Luciferi ortum aperta cognitio humanitatis Christi, quae fuit diei
nuncia, sicut Lucifer praenuncius solis. Erit enim beatitudo
sanctorum in utroque. Joan. 17, haec est vita aeterna ut
cognoscant te et cetera. Vel per diem intelligitur cognitio sanctorum
post judicium: per Luciferi ortum cognitio ante judicium. Major enim
erit claritas sanctorum post, quam ante. Et claritas solis major est
quam Luciferi. Vel per diem futurae visionis: per Luciferi ortum
cognitio praesentis contemplationis. In cordibus vestris; nam in
seipso nec oritur nec occidit, nec perficit, nec destruit, sed in
vobis. Hoc primum intelligentes, audientes prophetiam quae illuminat
intellectum et inflammat. Insuper quia immutabiliter verax est: quod
patet ex hoc quod a solo Deo est. Non ergo negligatis, sed sitis hoc
primum intelligentes, idest principalius intelligentes quod omnis
prophetia: hoc dicit quia triplex est genus prophetiae secundum triplex
genus visionis, scilicet corporalis, spiritualis et intellectualis,
Scripturae. Hoc addit ad differentiam prophetiae quae consistit in
factis. Sicut Ezechias fecit se portari per foramen parietis. Et
Isaias ivit nudus et discalceatus. Propria interpretatione non fit,
idest proprii cordis ficta expositione. Glossa, propria prophetantis
voluntate, sed spiritu spiritu sancto in eo loquente. Glossa, sicut
prophetae non sua, sed Dei verba scribebant, ita lector non sua
interpretatione vel propria expositione uti debet ne a fide exorbitet.
Non enim voluntate humana, vel loquentis vel audientis. Quod
intelligendum est quantum ad illius traditionem mentis, non quantum ad
actum probationis sive denuntiationis; nam denuntiare erat in libertate
prophetarum non arreptitiorum. Unde 1 Corinth. 14, spiritus
prophetarum prophetis subjecti sunt. Allata est aliquando prophetia,
a Deo scilicet in prophetam. Allata, ut dicit Dionysius, prophetia
Dei fertur de sursum ministerio Angelorum, idest revelatur prophetis
per Angelos quid et quomodo debeant prophetare, sed spiritu sancto,
non maligno, inspirati, idest intus spirati, ejus scilicet
inspiratione et revelatione edocti et instructi. Job 32, inspiratio
omnipotentis dat intelligentiam. Locuti sunt sancti Dei homines,
idest prophetae qui erant nuntii Dei. Et potest esse ly sancti
nominativi casus vel genitivi. Beda, ea sola dicebant quae a spiritu
sancto didicerant. Ex hoc autem quod dicitur, non fit propria
interpretatione, docemur non ad nostrum sensum Scripturam exponere seu
texere, sed nostrum intellectum sententiis prophetarum et aliorum
sanctorum expositionibus subjicere. Gregorius super Ezechielem, qui
in expositione sancti eloquii, ut auditoribus placeat, aliquid
fingit, sua non Dei verba loquitur. Nota super illud supradictum,
cui benefacitis attendentes, scilicet sermoni prophetico quasi lucernae
ardenti et cetera. Nota quod quando via est obscura et lubrica et
praeceps, et aquis plena et inimicis circumdata, vel quando aliquis
pastor custodit gregem sibi commissum inter lupos, vel civitatem in
medio inimicorum, vel sponsam in medio lupanarium, aut etiam thesaurum
pretiosissimum: talis debet esse multum attentus et cetera. Via
nostra est vita nostra praesens: quae si bona est, ducit ad vitam
futuram, quae est aeterna; si vero mala, ducit ad mortem infernalem
quae est perpetua. Ista vita obscura est per ignorantiam. Proverb.
4, via impiorum tenebrosa. Psalm. 81, in tenebris ambulant et
cetera. Et ideo debet quilibet esse intentus etiam multum et cetera.
Secundo via nostra est lubrica per luxuriam. Thren. 4,
lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum. Sicut enim in via
lubrica statim cum ponitur pes, ex hinc lubricat illuc: ita aspectus
lubricat in cogitationem, cogitatio in affectionem, affectio in
delectationem, delectatio in consensum, consensus in operationem,
operatio in consuetudinem. Et ideo oportet quod homo multum sit
attentus. Unde Proverb. 7, mulier vaga et garrula quietis
impatiens et cetera. Et infra, nunc ergo, fili mi, audi me et
attende verba oris mei, ne abstrahatur et cetera. Tertio via est
praeceps per superbiam, signanter ad illos qui sunt in alto honoris et
dignitatum constituti. Augustinus, quanto enim in loco superiore,
tanto in periculo majore versatur. Scitis enim quod alta aedificia
ventis et tempestatibus infestata citius ruunt. Unde praeponi unum
accidit qui tamen ventis advenientibus, idest validis tentationibus,
cadit sive ruit. Ideo tales multum debent esse attenti. Eccles.
1, attende tibi ne forte cadas, et adducas animae tuae
inhonorationem. Item via est laqueis plena per cupiditatem et
avaritiam. Osee 5, audite hoc sacerdotes et attendite domus
Israel, quia vobis judicium est: quoniam laqueus facti estis
speculationi, idest subditis quos debetis speculari et quasi recte
expansum super Thabor. Item quia inimicis, idest Daemonibus
circumdata per multiplicem eorum astutiam. Ideo petebat David,
Psalm. 31, erue me a circumdantibus me. Et Job 19, obsederunt
in gyro tabernaculum meum. Ideo dicitur Eccles. 6, ab inimicis
tuis attende. Item Eccles. 13, cave tibi et attende diligenter
auditui tuo; quoniam cum subversione tua ambulas, idest cum illis qui
non quaerunt nisi subversionem tuam. Item specialiter sacerdotes et
praelati debent esse attenti: quia sunt pastores custodientes gregem
domini in medio luporum. Sive etiam rectores custodientes civitatem
munitam, idest Ecclesiam in medio inimicorum. Sunt etiam paranymphi
custodientes sponsam dilectissimam in medio lupanarium. Sunt etiam
dispensatores bonorum domini sui, custodientes thesaurum pretiosissimum
in medio latronum. De omnibus istis, Act. 20, attendite vobis et
universo gregi quo ad primum: in quo vos spiritus sanctus posuit
episcopos regere quo ad secundum; Ecclesiam Dei quae est ejus
sponsa, quo ad tertium; quam acquisivit sanguine suo, quo ad
quartum.
|
|