CAPUT 2

Fuerunt vero et pseudo prophetae et cetera. Hic revocat a seductione haereticae pravitatis, quibus primo praedicit perfidiam futuram. Secundo comminatur poenam, ibi: si enim Deus Angelis. Tertio ostendit poenae praeeminentiam, ibi: magis autem eos. Quarto describit eorum malam vitam, ibi: hi vero velut irrationabilia. In prima parte ubi perfidiam haereticorum praedicit, primo ab errorum adinventione. Secundo a veritatis negatione, ibi: et eum qui emit eos et cetera. Tertio ab aliorum seductione, ibi: et multi sequuntur. Quarto a divina reprobatione, ibi: quibus judicium et cetera. Dicit ergo, fuerunt. Glossa, ita vos commoneo et tot auctoritatibus utor ne decipiamini per pseudo, qui sicut olim fuerunt, ita et erunt. Fuerunt vero, inquam quasi prophetae fuerunt spiritu sancto locuti. Vero pro sed, fuerunt, pseudo prophetae, idest falsi et mendaces, in populo, scilicet Israelitico, sicut Balaam, numeri 23. Et Jerem. 25, prophetaverunt in nomine meo mendacium. Et in eodem, non mittebam eos et ipsi currebant, sicut et in vobis, populo Christiano, erunt, Glossa, jam sunt, sed timore comprimuntur: verum post obitum meum manifestabuntur. Magistri, usurpatione auctoritatis, mendaces, in impugnatione veritatis, idest haeresum inventores et inventarum defensores, 2 ad Timoth. 4, coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent et cetera. Qui, scilicet haeretici, introducent, idest in corda hominum, scilicet suorum credentium ducent, sectas, idest falsas doctrinas dictas vel a secando. Unde Glossa, doctrinas perditionis, quae secant et separant a Deo. Unde haeresis idem est quod divisio. Vel a sectando verbo frequentativo. Glossa, sectas Latine, haereses Graece. Cum quis errorem quem semel concepit semper sectari nullatenus cessat, quod proprium est haereticorum. Sectas inquam perditionis, ab effectu, quia ducunt ad perditionem, et eum, scilicet Christum, qui emit eos, idest sanguine redemit. 1 Petr. 1, non corruptibilibus auro et argento et cetera. Deum esse negant, ideo merito perditionem incurrunt. Unde potest dici de Deo et illis sicut de liberante latronem a patibulo, quem latro nunquam diligit. Negare vero illum dicuntur dupliciter secundum Glossam. Vel quia nondum venisse nuntiant, vel aliquos errores interserunt, non qualem veritas ostendit, ut dicit Glossa, sed qualem sibiipsi fingunt et praedicant. Ipsi dico, superducentes sibi, idest super se ducentes et ad damnum suum, celerem perditionem, idest perditionem quae cito veniet. Vel sicut exponit Glossa, super ducentes, idest super veritatem inducentes celerem perditionem, idest effectum celeris perditionis, scilicet errorem. Glossa. Negata veritate inducunt falsitatem pro qua cito periclitabuntur. Et tamen multi sequuntur eorum luxurias, eos in luxuria carnali imitantur. Vel eorum doctrinis, quibus luxurias et suavia praedicant, consentiendo, Glossa, concupiscentias praedicant, quibus carnales homines facile consentiunt. De talibus dicit Judas in canonica sua, subintroierunt quidam homines Dei nostri gratiam transferentes in luxurias. Sic et talium luxuria est proximo nociva, et etiam Deo injuriosa, quia illi sunt, per quos, scilicet haereticos vel eorum sequaces, via veritatis, idest Christianae religionis (Psalm. 118, viam veritatis elegi), blasphemabitur, idest vituperabitur: Glossa, non solum in eis, sed etiam a credentibus illis. Puta ab aliis infidelibus videntibus mala eorum. Cum enim se fingant Christianos et vivant in luxuriis et in immunditiis, excitant alios in odium Christianae religionis, existimantes propter eorum malam vitam omnes Christianos esse hujusmodi, via veritatis, Glossa, idest castitas et bona opera, quibus itur ad caelum. Nota quod via veritatis in duobus consistit: scilicet in credendis et in operandis. Prima blasphematur per fidei corruptionem. Secunda per morum depravationem. Isaiae 52, jugiter tota die nomen meum blasphematur. Et in avaritia, causa lucri temporalis, negotiabuntur de vobis, ut aliquid lucri acquirant, sicut homo negotiatur de panno, ut aliquid lucretur, fictis verbis, idest falsis doctrinis et adulationibus, Glossa, non causa religionis, sed avaritiae, ut aliquid lucrentur, fingunt novas doctrinas: nec vos emunt Deo, sed de vobis aliquid commodi acquirunt. 1 Timoth. 6, existimantes quaestum esse pietatem. Conveniunt autem haec verba praedicatoribus quaestuariis qui in praedicatione sua quaestus causa falsa interserunt, indulgentias vendunt. Contra hoc 1 Thess. 2, non enim fuimus aliquando in sermone adulationis, nec in occasione avaritiae, quibus, scilicet haereticis, magistris mendacibus et eorum sequacibus. Judicium, scilicet condemnationis, jam olim, ab aeterno a Deo praevisum: Deus enim ab aeterno disposuit et praeordinavit poenam etsi non culpam. Vel jam olim, idest ab initio temporis praeparatum. Isaiae 30, praeparata est ab heri, Tophet, idest a prima die qua potuit dici heri Tophet, idest poena Inferni. Non cessat. Beda, idest praesentialiter excruciat, nec finem habebit. Sed quomodo hoc dicit, cum illi quibus loquebatur Petrus, adhuc vivebant, nec in Gehenna essent? Responsio. Non dicit quod omnes cruciat, sed aliquos; et quod eos postmodum perpetuo cruciabit. Vel potest dici quod jam in hac vita habeant partem Gehennae, scilicet remorsum conscientiae. Et perditio eorum, idest perditionis auctor Diabolus. Glossa, Diabolus modo decipiens, post tormentaturus. Dicitur autem emphatice perditio, quia irreparabiliter perditus est, et nihil aliud quam perditionem intendit ad majorem expressionem malitiae ipsius. Unde et qui eum imitantur dicuntur filii perditionis, sicut Judas Joan. 17, et Antichristus 2 ad Thessalonicenses 2. Non dormitat, idest sine interrumptione continue perditionem eorum augmentat et de peccato in peccatum ruere facit. Bernardus, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, quia non dormitat nec dormit qui impugnat Israel. Unde ex hoc sumitur argumentum quod Diabolus continue peccat. Si enim Deus et cetera. Hic comminatur poenam. Ubi primo exemplis spiritualibus asserit haereticorum damnationem futuram. Secundo exemplum elicit generalem sententiam, ibi, novit Deus pios. Tertio, exempla ponit tria. Primo de casu Angelorum. Secundo de diluvio hominum, ibi, et si originali mundo. Tertio de subversione Sodomorum, ibi, et civitates Sodomorum. Ubi tangit primo nocentum punitionem. Secundo innocentis liberationem, ibi, et justum Lot. Tertio, liberationis meritum et rationem, ibi, aspectu enim et auditu. Dicit ergo, si Deus Angelis. Glossa: licet dignioris naturae sint, peccantibus, scilicet peccato superbiae. Non pepercit, sed statim vindictam in Inferno, supple, eos fecit, detractos, idest de caelo tractos. Rudentibus Inferni, idest conatibus superbiae qui ducunt ad Infernum. Rudentes enim sunt funes quibus vela in alto suspenduntur, et flante vento navis impellitur. Et significat secundum Bedam conamina Daemonum, quibus contra erigere se voluerunt; per quae vento superbiae impulsi, rapti sunt in profundum Inferni. Rudentibus ergo dicit superbiae conatibus quasi funibus. Proverb. 5, funibus peccatorum suorum quisque constringetur tradidit in Tartarum idest in Infernum cruciandos ut crucientur. Et tradidit eos, reservari, idest ut reserventur in judicium scilicet ultimum, tunc in profundum cruciandi et gravius puniendi secundum Augustinum et Glossam, vel ordina litteram sic, tradidit in Tartarum reservari, idest ut reserventur in judicium cruciandos, scilicet magis quam prius. Huic consonat alia translatio quae est, in carceribus Inferni caliginis retrudens tradidit judicio puniendos. Quaeritur de hoc quod dicit Glossa super illud, si Angelis peccantibus et cetera. Probatio a majori. Contra: peccatum Angeli majus est quam peccatum hominis, ergo non sequitur si damnat Angelum magis peccantem, quod damnat hominem minus peccantem. Responsio, re vera comparando peccatum peccato non sequitur, sed comparando naturam naturae, quia angelica natura dignior est; et ideo sequitur, si Angelo non pepercit, nec parcet homini. Quaeritur etiam de hoc quod dicit Glossa, Angeli dignioris naturae sunt. Contra Augustinus dicit: anima et Angelus natura sunt pares et officio dispares. Responsio, natura ibi sonat in aptitudinem, quia possibilis aequari Angelis, non in actum, Matth. 22. Quaeritur et de hoc quod dicit, rudentibus Inferni tradidit et cetera. Contra: ad Ephes. 6, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et adversus potestates et mundi rectores tenebrarum harum. Quod exponitur de Daemonibus in hoc aere caliginoso habitantibus et nos impugnantibus. Responsio: sicut dicit Beda super canonicam Jacobi, Daemones ubicumque sunt ardent, et habent poenam suam. Et ponit exemplum de febricitante, qui aeque torquetur in lecto eburneo sicut in ligneo. Modo ergo usque ad diem judicii habitant aliqui Daemones in hoc aere caliginoso. Unde Haymo dicit quod sicut radius plenus est atomis, sic aer ipse plenus est Daemonibus. Unde Beda et Glossa: in Tartarum, idest in hunc aerem inferiorem. Et si originali et cetera. Hic ponit exemplum de diluvio hominum. Si enim Deus originali mundo non pepercit. Gen. 6, idest hominibus secundum originem primi peccati viventibus. Vel mundum originalem dicit homines qui ante diluvium fuerunt, non habentes legem nisi quam ab origine, idest natura traxerunt, non habebant nisi legem naturalem. Sed octavum Noe. Octavus dicitur propter ipsam historiam, quia in numero octo personarum liberatarum fuit, et forte ultimus, et sic octavus arcam intravit, Gen. 6, 1. Petri 3, in qua pauci, idest octo animae salvae factae sunt. Vel octavus propter figuram: quia illud judicium mundi figura fuit ultimi judicii, quod erit in principio octavae aetatis resurgentium, secundum Glossam. Justitiae praeconem. Et si non verbo, tamen exemplo, quia justus erat, Gen. 5. Glossa. Quia justitiae opera faciens, qualiter vivendum esset coram Deo, ostendit. Item per hoc quod fabricabat arcam, eos ad justitiam movebat. Hunc inquam talem, custodivit, a diluvio in arca. Sapient. 10, per contemptibile lignum gubernans justum, diluvium, idest aquarum inundantiam ab inferioribus, superioribus aquis concurrentem. Mundo impiorum, idest impiis mundi. Gen. 6, idest hominibus mundi qui erant impii. Inducens et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum. Plus nominat istas civitates quam tres reliquas quae fuerunt Adama, Seboim, et Segom et hoc quia erant principaliores et famosiores et magis peccatrices. In cinerem redigens, combustione ignis et sulphuris. Gen. 19. Hinc dicit Augustinus in Lib. de civitate Dei, quod fructus illius terrae sunt pulcherrimi exterius, et nil habent interius nisi cinerem, et fumum reddunt foetidum si carpantur. Eversione damnavit, quia illa regio in alienam naturam versa est, scilicet in lacum salis, qui dicitur mare mortuum, quia nec pisces nec aves in eo vivunt sicut in aquis aliis. Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens: quasi dicat: per hoc significans quod maxime puniendi essent qui illos imitarentur. Impie, idest contra pietatem in Deum, vel in proximum peccando. Etsi supple justum Loth nepotem Abrahae, Gen. 19, quia Dei cultor et hospitalis, nec malis consentiens, oppressum, idest graviter afflictum. A nefandorum injuria, quia peccatum illud minime nominandum. Vocat apostolus talia peccata passiones ignominiae, Rom. 1. Ac, oppressum, scilicet a luxuriosa conversatione eripuit. Per Angelos qui eum cum uxore ac filiabus extra civitatem duxerunt. Gen. 19, dissimulante eo egredi apprehenderunt manum ejus, et posuerunt extra civitatem. Sap. 10. Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendente igne in Pentapolim. Aspectu enim, licet multa turpia videret, et auditu, etsi multa et inhonesta audiret, justus erat, aspectu et audita: vel alieno, quia nil injustum in eo videbatur. Vel proprio, quia bonis actibus insistebat, nec visis nec auditis flagitiis se fucabat, idest obscurabat secundum Glossam. Justus inquam erat, habitans apud eos, idest licet habitaret inter illos, scilicet malos inter quos difficile est servare justitiam, sicut dicit Glossa. Psalm. 17, cum sancto sanctus eris et cetera. Qui de die in diem, idest continue et incessanter, animam justam, ejus, scilicet, iniquis operibus, quae faciebant contra Deum et proximum, quae sicut dicit Glossa, videbat et corrigere non poterat, cruciabant, cruce, scilicet spirituali doloris et compassionis, licet non exterioris vexationis. Ps. 118, defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Augustinus. Omnes mali persequuntur bonos non ferro aut lapidibus, sed vita et moribus. Novit dominus bonos. Ex praedictis exemplis elicit generalem sententiam, quod divina bonitas punit malos et liberat bonos: unde dicit, novit: quasi dicat, sic Deus punivit malos et liberavit Noe et Lot. Bonos igitur novit dominus notitia non solum speculativa, qua scit etiam mala quae non est ipse facturus. Sed dico practica, qua solum novit bona quae est ipse facturus. Pios, Glossa, sicut Noe et Lot, de tentatione, idest tribulatione, eripere, idest extra rapere, Psalm. 90, cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et cetera. Isa. 43, cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Sic patet in Noe. Et cum ambulaveris in igne non combureris, sicut patet in Lot, et novit iniquos. Glossa, sicut Diabolum, originalem mundum et Sodomitas, reservare, idest iterum servare, in anima scilicet et corpore, in die judicii, cruciandos amplius, scilicet quam prius. Et ante diem judicii solum animae poenas luunt, et in judicio graviora expectant, quando in corpore et anima cruciabuntur. Magis autem eos qui post carnem et cetera. Haec est tertia pars in qua ostendit poenae praeeminentiam: tangens primo haereticorum majorem fructum damnationis quam aliorum. Secundo damnationis magnitudinem confirmans exemplo Angelorum, ibi, ubi Angeli fortitudine primo majoritatem damnationis ostendit triplici de causa. Primo luxuriae. Secundo superbiae, ibi: dominationemque. Tertio perfidiae, ibi: sectas non metuunt. Dicit ergo: magis autem: quasi ita reservantur omnes peccatores in diem judicii puniendi, magis autem, (Glossa) magis reservabit puniendos sive cruciandos, eos, scilicet haereticos et eis credentes, qui post carnem, idest carnis concupiscentiam, non naturam (sic enim accipitur caro, Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum etc.) Ambulant, passionibus interioribus affectionum et exterioribus operationum. Sapient. 5, ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus, in concupiscentia immunditiae, ecce luxuria, idest in concupiscentias immundas perficiendas. Contra illud Eccl. 18, post concupiscentias tuas ne eas. Hi similes sunt brutis quae trahuntur per suas concupiscentias et sequuntur eas. Psalm. 31, nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Glossa: qui more animalium brutorum luxuriantur, pro reatu foedae corruptionis majora patientur in judicio quam generales iniqui, dominationemque contemnunt. Ecce superbia, Glossa, dominum nostrum judicem justum talium cognoscere nolunt. Dominationem autem Dei vocat dominationem simpliciter, quia ejus dominatio est nullius Psalm. 82, dominus universorum tu es. Item quia singularis. Esther 14, domine mi qui rex noster es solus, adjuva me solitariam et cujus praeter te non est auxiliator alius. Item est interminabilis. Psalm. 144, dominatio tua in omni generatione et generationem. Audaces. Glossa, ad majora crimina. Ex quo enim homo Deum contemnit, fit audax et praeceps ad omne periculum et flagitium. Haec est audacia temeritatis sine ulla repressione divini timoris, de quibus Eccles. 8, quia non cito profertur contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Sibi placentes, Glossa, in perpetratis male: vel sibi placentes, idest curantes placere sibi non proximo. Ambrosius super epistolam ad Rom. cap. 15, ille sibi placere dicitur qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet, sive placeat sive non placeat proximo. Vel sibi placentes, idest seipsos amantes. 2 Timoth. 3, erunt homines seipsos amantes et cetera. Sectas non metuunt introducere, idest errores obstinatos: quae dicuntur sectae a secando, propter ecclesiasticae unitatis divisionem, vel a sectando propter aestimationem. Ipsi dico, blasphemantes, scilicet Deum, contra quem sectas inducunt et ad blasphemandum alios accendunt. Sensus ergo est praedictorum. Certum quod omnes iniqui damnabuntur generaliter, sed inter illos magis haeretici. Et inter haereticos illi magis qui deviant a fide causa superbiae, quam qui causa luxuriae; et illi maxime qui sectas introducunt; ut sicut gradus est in peccatis, sic et in suppliciis. Haec autem poena tanta erit, quod non poterunt eam portare. Quod ostendit per locum a majori, cum dicit, ubi Angeli fortitudine et virtute et cetera. Et est sensus: si Angeli mali qui sunt natura fortiores quam homines, vix possint poenam ferre, quomodo poterunt eam sustinere? Exponitur autem hoc dupliciter de malis Angelis. Primo modo sic. Cruciandos reservabit praedictos, ubi Angeli mali, scilicet Lucifer et ejus socii, cum sint maiores hominibus quantitate non malis, sed virtutis, fortitudine, ad operandum, et virtute ad sustinendum, quia nihil habent de carne quae infirma est, non portant, idest vix portant, tamquam onus importabile. Et dicit non portant, quamvis re vera portent, ut magis innuat poenam eorum intolerabilem, et judicium execrabile, idest judicii domini poenam quam ipsi execrantur semper remurmurandam. Quod judicium est adversum se, quia etsi consonum culpae, tamen contrarium naturae. Vel adversum se, idest contra ipsos in eorum damnationem: quasi dicat: si Angeli vix poterunt poenam Inferni tolerare, quomodo poterunt homines poenam Inferni sustinere? Secundo modo sic secundum Glossam, ubi ponit tria de peccatis praedictis. Quia scilicet post carnem ambulant, Deum contemnunt, sectas faciunt, Angeli non portant, idest vix ferre possunt, execrabile judicium, ut prius exponendo. Non quod Daemones haec fecerint, sed aliis suggesserint. Et tunc est sensus: si Daemones tantum suggestores, sic torquentur importabiliter, quanto magis homines hoc facientes? Hi vero velut irrationabilia pecora et cetera. Hic describit haereticorum malam vitam. Et primo agit communiter de haereticis. Secundo magis specialiter de haeresiarchis, ibi: hi sunt fontes. Communiter in haereticis tangit primo veritatis blasphemiam. Secundo conversationis luxuriam, ibi: voluptatem existimantes. Tertio aliorum corruptelam, ibi: pellicientes animas. Quarto intentionis avaritiam, ibi: cor exercitatum in avaritia. Quinto certam malitiam, ibi: derelinquentes viam rectam. Luxuriam autem conversationis ostendit in quadruplici corruptione. Primo secundum judicium. Secundo secundum tactum, ibi: deliciis multis affluentes. Tertio secundum gustum, ibi: in conviviis suis. Quarto secundum aspectum, ibi: oculos habentes. Dicit ergo, hi vero, scilicet haeretici, reservantur magis cruciandi. Vero idest quia hi, Glossa, magistri scilicet haeretici qui docent errores, velut irrationabilia, quo ad corruptionem fidei, pecora, quo ad corruptionem morum, naturaliter, idest natura sua irrationali et brutali tendunt, scilicet in captionem, idest in laqueum culpae quo capiuntur a Diabolo: post culpam vero, in perniciem, idest in poenam gehennalem: vel in perniciem, idest in culpae obstinationem quae facit haereticum quasi dicat: sicut bruta moto brutali vadunt in captionem et perniciem: hoc autem dicit pro tanto, quia haeretici non solum humanas, sed et brutales sequuntur concupiscentias. Psalm. 48, homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis et cetera. Glossa, sicut irrationabilibus naturale est causa pabuli saepe in captionem et perniciem ignoranter incidere: ita haeretici comparati jumentis insipientibus, propter appetitum suae corruptionis explendum incorruptam Ecclesiae Catholicae doctrinam blasphemantes et vitam, laqueos sibi perditionis nectunt. Ipsi dico, in his, idest de his, qui ignorant, scilicet de articulis fidei, blasphemantes: quasi dicat: quia ignorant articulos fidei; ideo blasphemant. Causa autem quare ignorant, est, quia nolunt ratione apprehendere quod supra rationem est et naturam: ut quod Deus incarnatus, passus, mortuus et hujusmodi. Et ideo in corruptione sua, idest pro corruptione in suo sensu, vel pro peccato, quod est causa corruptionis, peribunt, Glossa, a consortio sanctorum. Sicut enim modo voluntarie se separant a consortio Ecclesiae militantis: sic inviti separabuntur in futuro a consortio Ecclesiae triumphantis. Ipsi dico, percipientes, idest perfecte capientes, mercedem justitiae, in futuro, idest poenam aeternam quae est merces injustitiae. Glossa, poenam pro malis operibus. Vel mercedem injustitiae in praesenti, scilicet ruinam in majoribus peccatis. Glossa, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc: Apocal. ult. voluptatem, quasi: et merito, quia existimantes, idest reputantes voluptatem, diei, idest voluptatem bonam. Glossa, voluptas bona recte dies vocatur, quia sancti in domino delectantur. Voluptas mala, nox, quae est opus tenebrarum, delicias coinquinationis et maculae, scilicet bonas et lucidas esse judicant quae sunt malae et execrabiles. Unde Glossa, injusti delicias coinquinationis et maculae existimant voluptatem diei, quia cum vacent deliciis impurissimis et execrandissimis, has optimas et quasi lucidas judicant. Ecce judicii perversitas, de qua Isa. 5, vae qui dicitis bonum malum et malum bonum. Et dicit coinquinationis, quo ad inquinamentum corporis: maculae quo ad inquinamentum animae: maculant enim peccata carnalia corpus et animam, peccata vero spiritualia animam solam. 1 Corinth. 6, omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur et cetera. Vel delicias coinquinationis quo ad peccatum luxuriae humanae qua simul plures inquinantur, scilicet agens et patiens. Quod notatur in hoc quod dicit, coinquinationis. Maculae vero quo ad peccatum gulae. Vel voluptatem diei, idest temporis gratiae, de quo dicitur, dies autem appropinquavit, Rom. 13. Existimant delicias coinquinationis et maculae qui perverse judicant, et credunt, quod in tempore gratiae debeat homo talibus immunditiis deservire. Moraliter autem: modo in diebus festis magis vacatur delitiis et crapulis et ebrietatibus, quasi hoc esset in honorem sanctorum et in exultationem diei festi. Augustinus ad Aurelium: comessationes et ebrietates, ita concessae et licitae putantur, ut in honore martyrum celebrentur: quae foeditas non tam flagitiosa est, quam sacrilega, deliciis affluentes, ecce corruptio secundum tactum: quasi: non solum existimantes quo ad errorem rationis: sed etiam affluentes quo ad approbationem voluptatis, duplici fluxu, scilicet cordis per consensum delectationis, et carnis per effectum operis; ideo dicit affluentes. Eccles. 2, non prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur. Sapient. 2, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. In conviviis suis. Ecce corruptio secundum gustum. Luxuriantes vobiscum, idest utentes incentivis ad luxuriam, in speciebus, saporibus et fortibus vinis. Hieronymus, vinum fuge ut venenum: quid enim oleum flammae addis? Juventus et vinum duplex voluptatis incendium est. Et dicit vobiscum, Glossa, ut ibi vos decipiat: quod dicit, quia efficax modus attrahendi homines est vocare eos ad convivia et delitiose eos provocare. Ipsi dico, oculos habentes plenos adulterii, idest in oculis cordis repraesentatur libido corporis. Augustinus, impudicus oculus impudici cordis est nuntius, et incessabilis delicti, idest luxuriae, quae nunquam dicit sufficit. Prov. 19, et Oseae 4, fornicati sunt et non cessaverunt: quia, ut dicit Hieronymus, quando vires deficiunt desideria inardescunt. Pellicientes, idest decipientes, animas instabiles, quae non habent fundamentum fidei formatae, nec anchoram spei, et sunt sine timore Dei. Beda dicit, pellicentes a pelliceo pellices, secundae conjugationis: usitatius tamen dicitur a pellicio pellicis, tertiae conjugationis: et est pellicere idem quod pellibus ornare. Et inde dicuntur haeretici pellicere, idest sub specie veri decipere intellectum et sub specie boni quasi sub specie formosa decipere affectum: unde de ipsis dicit dominus, Matth. 7, veniunt ad vos in vestimentis ovium quae sunt pelles. Et 2 Timoth. 3, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Secundum Glossam, pellices sunt meretrices, a pello pellis, quia superveniente lumine expelluntur, vel a pollutione, unde polluunt animas, idest a vero sponso Christo recedere et in Diabolo adulterari faciunt. Cor exercitatum in avaritia habentes, plus est cor avaritia exercitatum quam cor avarum. In corde avaro notatur corruptio affectus: in exercitatione vero labor vel solicitudo. Adversus quos Jerem. 6, a majori usque ad maximum omnes avaritiae student. Glossa, quidquid agunt causa avaritiae faciunt. Alia littera habet, excaecatum. Exod. 23, non accipies munera quae excaecant etiam prudentes: hinc est quod Tobias, qui tamen sanctus erat, stercoribus calidis hirundinum excaecatus fuit. Hirundines quae in altum volant significant sanctos, quorum conversatio in caelis. Stercora hirundinum calida sunt temporalia, quae sancti tamquam stercora relinquunt: unde dicebat apostolus ad Philipp. 3, omnia arbitratus sum ut stercora. His stercoribus multi qui debent esse sancti excaecantur: unde Thren. 4, qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora; et ideo, maledictionis aeternae filii, idest haeredes, idest mali filii, scilicet Diaboli per imitationem, qui primo maledictus fuit, hoc est malo poenae addictus. Derelinquentes rectam viam, idest viam Dei quae ducit ad vitam aeternam, vel etiam viam morum quam tamen ex ratione cognoscebant, quid credere et quomodo vivere deberent, sicut dicit Glossa. Unde Jerem. 2, me dereliquerunt fontem aquae vivae et cetera. Erraverunt, in invio infidelitatis et infelicitatis. Sapient. 5, erravimus a via veritatis. Erraverunt dico, secuti viam Balaam, venientes, ex Bosor, nomen est villae vel civitatis de qua erat, idest sequuti sunt passibus morum non pedum, ejus cupiditatem et malitiam. Qui motus cupiditate ex certa malitia ivit, ut malediceret populo Israel quem sciebat benedictum a domino. Num. 22, qui mercedem iniquitatis, idest munera sibi promissa et oblata pro causa iniqua, scilicet ut malediceret populo Dei, vel mercedem iniquitatis, idest pretium damnationis, quae dicitur merces iniquitatis, quia fuit merces pro iniqua promissione quam intendebat adimplere contra Deum, amavit, affectu cupiditatis. Vel dicit mercedem iniquitatis, quia a rege honorari debebat: quem honorem tantum appetebat, quod ipsum voluntati Dei praeponebat; quod erat magna iniquitas, scilicet temporale Deo praeponere. Merito vero Balaam qui interpretatur populus vanus, ex Bosor quod interpretatur carneus haeretici comparantur, ex sensu et vita carnali vanitatem erroris sequuti quo ad fidem: carnei quo ad conversationem. Correptionem vero habuit, et verbi per asinae locutionem et pedis attritionem, suae vesaniae, idest insani erroris: vesania enim erat magna contra dominum irreverentia, ut populo Dei Deo prohibente malediceret. Tanto ergo fuit pejor, quanto non noverat emendare per correctionem. Subjugale, scilicet asina, mutum, idest non habens aptitudinem naturalem loquendi: animal, sine usu rationis, in hominis voce loquens, idest simili humanae voce loquens. Erat enim vox articulata angelico ministerio per linguam asinae prolata, sicut et Diabolus per linguam serpentis locutus fuit, Genes. 3. Istud habetur Num. 22: aperuit dominus os asinae et locuta est. Prohibuit, transire scilicet recedendo et contra naturam loquendo, de flagellatione conquerendo, pedem ejus conterendo, et non expresse de hoc arguendo, prophetae, Balaam, insipientiam. Qua ibat ad maledicendum populo Dei. Sic, ut dicit Glossa, aliqui haeretici, tam stulta dogmata proferunt, ut Pagani, scilicet stulti, illorum detestentur insaniam. Sic, ut dicit Glossa, docti clerici ab indoctis laicis aliquando merito lacerantur, bona vita eorum reprehenditur. Quod est propter eorum avaritiam, ut dicit Glossa. Hi sunt fontes sine aqua et nebulae et cetera. Hic agit magis specialiter de haeresiarchis aggravando, ostendens causas damnationis eorum. Primo per propriam in se corruptionem. Secundo aliorum seductionem, ibi: superbia enim vanitatis. Tertio Diaboli servitutem, ibi: qui in errore conversati. Quarto mundi inquinationem, ibi: si refugientes, quinto veritatis agnitae defectionem, ibi: melius enim erat eis. Sexto vitae turpitudinem, ibi: contingit enim eis. Dicit igitur, specialiter horum primi magistri haeresiarchae, hi sunt fontes sine aqua. Dicuntur fontes propter emanationem doctrinae: sed sine aqua veritatis et sapientiae, de qua Jerem. 2, et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam? Sed sunt sine aqua sapientiae salutaris. Et notandum quod ubi est fons sine aqua, ibi est lutum; sic in istis non est aqua inundantis gratiae, sed lutum inquinans erroribus et cupiditatibus terrenis; et merito, quia derelinquunt fontem aquae vivae, Jerem. 2. Unde intellige fontes non lavantes, sed potius coinquinantes, et nebulae, propter obscuritatem solem intelligendum obscurantem. Glossa, obscurantes nebulae dico, non resolvendae in pluviam sanae doctrinae, sed turbinibus exagitatae. Turbo est commotio aeris per conflictum concursus ventorum, et inde aliquando sequitur tempestas; sed haeretici conflictu vitiorum et philosophiae rationum exagitati magis inducunt in auditoribus tempestatem, quam salutiferum rorem et terrae fecundationem. Notandum quod boni praelati dicuntur nubes, propter salutiferum rorem, et terrae subditorum irrigationem, et spiritus sancti exagitationem: unde Isaiae 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Non dicit, qui ut aves volant, quae volant contra nidum suum, et sicut volunt et quando volunt, et ubi volunt. Sed mali dicuntur nebulae propter obscuritatem. Quibus caligo tenebrarum reservatur, id est retro in posterum servatur. Et dicit tenebrarum in plurali, ob duplices tenebras, scilicet spirituales et interiores, in praesenti, quae sunt peccata, quibus reservantur permissiva reservatione ut amplius fiant mali et amplius sordescant, ut dicit Glossa. Vel corporales et exteriores in futuro, quibus reservantur reservatione punitiva. Matth. 22, ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Dicit autem, caligo tenebrarum, id est quae teterrimae et obscurissimae erunt in Inferno quasi palpabiles. Job 10, terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Superbia enim vanitatis, quasi: et merito. Ipsi enim, loquentes, id est praedicantes vel docentes, quia eorum doctrina loquacitas est, unde et comparantur ranis, quae non faciunt nisi clamare. Apoc. 16, vidi de ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum. Superbia, id est in superbia finaliter, vanitatis materialiter et initialiter, quia pro superbia vana praedicant. Augustinus, haereticus est qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Et notandum quod superbia proprie est in affectu, vanitas in intelligentia sive intellectu. Superbia vero in appetendo excellentiam: vanitas de se magna sentiendo. Pelliciunt, id est quasi pellices et meretrices corrumpunt sive decipiunt, ut supra expositum est. In desideriis carnis luxuriae, id est luxuriae carnalis, non tamen spiritualis. Per desideria enim, quae docent, trahunt homines ad sectas suas. Talia enim sunt ad quae libenter trahitur homo. Beda in Glossa: quis non libenter audit, manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Eos qui paululum effugiunt. Glossa. Qui paululum refugiunt et ad suum revertuntur errorem. Vel paululum, id est eos qui parvulo tempore a peccato abstinuerunt, et cito recidivant. Vel paululum effugiunt qui non perfecte peccata fugiunt; fugiunt peccata quidem carnalia et non spiritualia. Item fugiunt peccata, sed non circumstantias et pericula peccatorum. Qui, haeretici. In errore, quo ad se, et quo ad alios. Glossa. Quia errant, et alios errare faciunt. Conversati. Quia tota eorum conversatio est erronea quo ad fidem et mores. Psalm. 106, errare fecit eos in invio, et non in via. Libertatem, id est, pro peccatis impunitatem, vel peccati immunitatem, dicentes illicita licere: sed haec libertas mala est, de qua Rom. 6, liberi fuistis justitiae. Illis scilicet credentibus. Promittentes dicentes, Deus non est tantum crudelis, ut puniat aeternaliter pro peccato momentaneo. Cum ipsi, scilicet haeretici. Servi sint corruptionis, id est peccati quod corrumpit bona naturalia, et spoliat gratuita. Vel corruptionis, id est fomitis, sustinendo ipsum regnare in suo corpore, et ad omne peccatum trahere. Vel corruptionis, id est Diaboli, qui est auctor. Glossa, quasi dicat: cum sint servi et peccati et Diaboli, aliis libertatem dare non possunt, quia nemo dat quod non habet. Et quod sint servi, probat per jus commune. A quo enim quis superatus est, ejus et servus est, id est ejus subjectus. Joan. 8. Qui facit peccatum, servus est peccati. Loquitur ad similitudinem servitutis acquisitivae, qua olim capti ab hostibus eorum servi efficiebantur. Similiter capti a Diabolo et a peccato, servi sunt et Diaboli et peccati. Cum ergo servus minor sit domino suo, et ipsi servi sint peccati, et peccatum sit nihil, ipsi, inquantum peccant, sunt minus quam nihil. Quia non solum non habent esse moris, sed et ejus oppositum: qualecumque esse habeant. Si enim refugientes et cetera. Hic ostendit mundi coinquinationem. Si enim. Glossa, vere sunt servi acquisiti, quia cum prius liberi essent, nunc coguntur servire gravius quam antea. Si enim, ipsi vel quicumque alii. Refugientes, prius quando fuerunt ad fidem conversi. Coinquinationes mundi, id est peccata quibus inquinantur homines mundani, et alios inquinant, quae et mundus mundis immittit, de quibus 1 Joan. 2. Omne quod in mundo est, aut est concupiscentia et cetera. In cognitione, id est per cognitionem quam susceperunt. Fides enim purificat ab inquinationibus. Act. 15, fide purificans corda eorum, sicut radius solis abstergit lutum platearum. Domini nostri, ratione creationis. Et salvatoris ratione recreationis, Jesu, ratione officii salutaris, Christi, ratione dignitatis regalis, secundum quam unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. His, scilicet coinquinationibus mundi quas fugerant. Rursus implicati, idest involuti sicut in retibus, consensu operis et consuetudinis. Proverb. 7. Irretivit eum multis sermonibus, et sequitur eam quasi bos ductus ad victimam. Superantur. Praedominante vitio naturae spiritui, id est sensualitate carni. Facta sunt eis, scilicet talibus recidivantibus seu apostatantibus. Posteriora, scilicet peccata. Deteriora a prioribus, scilicet peccatis. Vel status posterior post recidivationem vel apostasiam deterior est statu priori ante conversionem seu conversationem. Talis enim magis offendit Deum quam ante Baptismum vel poenitentiam: frangit enim pactum quod pepigit cum Deo in poenitentia vel Baptismo: sicut periculosior est infirmitas recidivantis quam prius aegrotantis. Unde talis culpa est major propter circumstantiam ingratitudinis ex remissione praecedentium peccatorum. Ideo dicitur Luc. 11, fiunt novissima illius hominis peiora prioribus. Et hoc quia resurrectio difficilior, ad Hebr. 6. Impossibile est eos qui gustaverunt bonum Dei verbum, virtutesque venturi saeculi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Impossibile, idest difficile. In signum hujus deteriorationis uxor Loth, quae prius erat substantia rationalis, per respectum retro versa est in creaturam seu statuam salis, et facta est irrationalis, Gen. 19. Et vere deteriora. Melius enim erat, id est, minus malum, cum sit comparatio abusiva non propria. Propria quando utrumque extremum comparationis participat aequalitatem in qua fit comparatio: abusiva quando alterum tantum: magis abusiva, quando neutrum, ut hic Matth. 26, melius ei erat si natus non fuisset et cetera. Eis, scilicet recidivantibus et impoenitentibus. Non cognoscere viam justitiae, id est justitiam quae est via recta ducens ad vitam. Unde accipitur hic justitia generaliter non specialiter, sed pro rectitudine fidei et morum se: vitae. Et intelligendum est ceteris paribus. Tunc enim excusabiles essent saltem a tanto. Quam post cognitionem ejus retrorsum, id est, ad priora peccata. Converti, id est, totaliter verti sine reditu poenitentiae finalis, per transgressionem scilicet, ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Vel charitatis specialiter, quod est traditum a Christo et ejus apostolis, Joan. 19. Mandatum novum de vobis, et cetera. Vel generaliter mandato evangelico. Unde Psalm. tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et accipitur singulare pro plurali. Sed contra hoc objicitur, quia dicit Ambrosius, perfidi etsi in aeternum pereant, tamen eis prodest ex parte credidisse. Responsio. Intelligendum est hoc quo ad peccata in quibus recidivant, non universaliter quo ad omnia. Item quo ad peccata in quibus recidivant intelligendo quo ad intentionem non quo ad numerositatem: quia si nunquam conversi fuissent, plura peccata ejusdem generis haberent, sed non ita gravia. Unde Glossa, quia praeter illa mala quae sicut prius agunt, praevaricatores promissionis sunt. Item hoc quod dicitur intelligendum est in eodem genere peccati, plus peccat fidelis quam infidelis ob notitiam peccati; secundum quod dicitur Jacobi 4, scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Contigit enim, Glossa, idem probat auctoritate sub specie canis. Et vere prius est hoc. Quia contigit, idest contingenter venit, quia non est necessitatis hujusmodi servitus, sed voluntatis eis recidivantibus finaliter seu apostatantibus. Illud veri proverbii. Glossa. Illud proverbium vel illa pars libri, quae continet illud proverbium. Canis reversus ad suum vomitum. Sumptum est de proverbiis 26, sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus qui iterat stultitiam suam. Hoc autem dicit, quia sicut canis comedit iterum quod evomuit, et immundior et abominabilior postquam comedit quod evomuit quam ante, sic isti prius loti a peccatis in Baptismo vel poenitentia, cum postea recidivant, immundiores sunt et magis abominabiles quam prius. Talibus nil prodest sua lotio. Eccles. 34, qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio ejus? Et supple, tales sunt sicut sus lota in volutabro luti, id est in luto in quo se revolvit. Glossa. Sus dum in luto lavatur, sordidior redditur. Sic qui peccatum plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit. Jerem. 2. Quam vilis facta es rursum iterans vias tuas. Hoc autem apponit apostolus de suo, quia non est de proverbiis vulgaribus Salomonis. Vel apostolus addit proverbiis Salomonis. Per suem significantur luxuriosi, qui se in luto luxuriae immergunt et involvunt et revolvunt.