CAPUT 3

Hanc ecce vobis et cetera. Postquam provocavit eos ad conservationem Catholicae veritatis, et revocat eos a seductione pravitatis haereticae, hic subdit causam utriusque operis, scilicet causam scribendi hanc epistolam: scilicet ut reddat eos cautos maxime contra errores circa futurum judicium. Et primo excitat auditionem auditorum. Secundo ponit instructionem eorum, ibi, hoc primum scientes, ubi primo reprobat de futuro judicio errorem. Secundo manifestat veritatem, ibi, latet enim eos. Tertio, exhortatur ad dignam judicii expectationem, ibi, cum igitur omnia dissolvenda sunt. In prima ostendit errantium sententiam: in secunda subdit errandi causam motivam, ibi, ex quo enim antiqui. Dicit ergo, hanc etc.: quasi dicat: tales haeretici venturi sunt. Et ideo ecce pro eadem causa. Hanc secundam vobis, id est ad vestram utilitatem. Charissimi scribo epistolam. Glossa: de novissimis temporibus, quibus derisores abundant. In quibus, epistolis, scilicet prima et secunda, excito, ne per torporem dormiatis. In commonitione, id est pro commonitione activa scilicet et passiva vestra et aliorum per vos, qua scilicet moneo vos, ut et alios moneatis: hoc importat praepositio associativa. Glossa, ut vos commoneam, et alios commoneatis. Vestram sinceram mentem, id est sine carne corruptionis fidei et morum. Philipp. 2, et hoc oro ut sitis sinceri, et sine offensa in die Christi. Vel sinceram, id est sine cera, et sine mollicie ac instabilitate: ut nec sitis molles per dissolutionem morum, nec instabiles, nec flexibiles per errorem. 2 Thess. 2, rogamus vos fratres, ut non cito moveamini a vestro sensu. Ut memores sitis eorum quae praedixi vobis verborum, de fide et moribus, et haereticis venturis. Verborum inquam acceptorum. A sanctis prophetis. Supra primo, habemus sermonem propheticum, cui attendentes benefacitis. Glossa. Verborum quae auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur. Et sitis memores verborum. Apostolorum sanctorum, quae vobis per me et alios apostolos nunciata sunt, verborum dico, praeceptorum domini, idest quae sunt praecepta domini jure creationis, et salvatoris, jure recreationis. Ipse dominus qui venit salvare nos, haec praecepta instituit et servare praecepit. Horum autem praeceptorum debemus esse memores non solum ad cogitandum, sed etiam ad faciendum. Psalm. 102, memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea, hoc primum scientes. Hic ponit errantium sententiam: ita volo vos esse memores. Vos dico, hoc primum, idest praecipue vel prae ceteris, scientes certitudine fidei, indubitatae (praescientia enim futurarum haeresum multum valet ad credendi in fide confirmationem) quod venient, non dicit quod mittentur, quia non auctoritate divina, sed usurpatione propria, in novissimis diebus, Glossa, tempore Antichristi, tamquam ejus praecursores, 2 ad Timoth. 3, in novissimis diebus instabunt tempora periculosa et cetera. In deceptione, idest ut decipiant fideles, illusores, idest haeretici. Glossa, illudentes fidei et spei Christianorum, quod tempus resurrectionis futurum sibi promittunt frustra, ambulantes, idest de malo in pejus proficientes, juxta, idest secundum, proprias concupiscentias, idest sequentes proprias concupiscentias carnis contra consilium sapientis. Eccles. 18, post concupiscentias tuas ne eas et cetera. Vel secundum Bedam in Glossa, novis peccatis gaudentes et nova peccata adinvenientes. Tales ambulant post concupiscentias proprias et non tantum communes, quibus non sufficiunt communia peccata, sed adinveniunt nova. Psalm. 80, ibunt in adinventionibus suis dicentes, et corde credendo et ore praedicando, ubi est promissio facta, scilicet antiquis patribus de eorum liberatione? Quasi dicat: ex quo per Christum non est completa, ipse non fuit ille qui promissus est in Scripturis. Impleta autem non videntur, quia adhuc sumus sub culpa et poena. Vel ubi est promissio de gloria bonorum? Quasi dicat, nulla est. Aut adventus ejus, scilicet ad judicium: quasi dicat, non potestis aliqua signa ostendere quod judicium sit futurum: quasi dicat. Nec promissionibus ejus credendum est, quia non sunt impletae: nec in adventu ejus est sperandum, quia nullum signum apparet. Glossa, ideo non credunt, ex quo enim, antiqui, patres, idest praedecessores, dormierunt, idest mortui sunt. Psalm. 118, cum dederit dilectis suis somnum et cetera. Sic omnia perseverant, idest manent immutata, quia nihil mutatum est de ordine et causa naturae. Sed contra. Eccles. 2 dicitur: vidi in omnibus vanitatem et nihil permanere sub sole. Responsio, creaturae secundum speciem perseverant ab initio temporis, sed fit mutatio individuorum, nec aliquid perfecte manet sub caelo quin aliquo modo immutetur. Ab initio creaturae, idest ex quo mundus creatus est, vel ex quo fuit prima creatura. Vel secundum aliam litteram, sic per omnia sicut prius sine aliqua mutatione perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes et cetera. Hic manifestat veritatem dupliciter. Primo infidelium ignorantiam circa judicium detegendo. Secundo credentium fidem instruendo, ibi: unum vero hoc non lateat. Ignorantiam detegit duplicem. Primo judicium aquae jam factum. Secundo circa judicium ignis futuri, ibi: caeli autem qui nunc sunt. Dicit ergo, latet enim eos. Ideo debent omnia eodem modo perseverare, quia vel vere nescierunt, vel fingunt se nescire ut vos decipiant, duo Dei judicia, alterum per aquam, quod jam praeteriit: alterum per ignem quod restat: latet, scilicet vere vel simulatorie, eos, scilicet haereticos, hoc volentes. Glossa, nullum judicium esse futurum. Per hoc notatur eorum ignorantiam esse affectatam. Psalm. 35, noluit intelligere ut bene ageret. Nolebant autem propter libertatem impune peccandi. Hoc scilicet latet, quod caeli, scilicet aerei. Glossa, iste humidus aer et turbulentus de quo dicitur Jerem. 8, milvus in caelo cognovit tempus suum. Et Matth. 13, volucres caeli comederunt illud. Erant prius, Glossa, inter priores creaturas. Vel prius, idest ante diluvium. Sed sicut dicit Glossa, tunc erant alterius modi quam modo: quia tunc erat aer serenior et quietior quam modo, quia tunc non erant tempestates nec forte vapores, et terra, erat prius, scilicet alterius modi, quia fertilior et planior. Ipsa dico, consistens, idest aggregatione partium suarum simul stans, de aqua, Beda, idest per remotionem aquae operante Dei verbo congregata est in unum, et ita apparuit arida. Gen. 1. Et erat consistens, per aquam, idest per aquae congregationem. Beda, quia per divinam dispositionem venis aquarum est tota plena, sicut corpus animalis sanguine. Alioquin non staret, sed redigeretur in minutissimum pulverem, secundum philosophum. Cum enim sit maxime sicca, indiget humiditate qua ejus partes consistant. Ideo dicitur in Psalm. 23 et 135, qui fundavit terram super aquas. Vel de aqua, idest de primordiali materia quae dicitur aqua, propter ductibilitatem ejus et obedientiam ad formas diversas. Gen. 1, spiritus domini ferebatur super aquas. Illa eadem dicitur terra propter informitatem. Abyssus propter obscuritatem. Vel dicitur terra ex aqua consistens, quia sine aqua non fructificaret. Et hoc totum, Dei verbo, ut causa efficiente et conservante. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt, per quae, in quibus duabus partibus aere et terra, ille tunc mundus, qui scilicet erat ante diluvium vel tempore diluvii. Vel etiam ille tunc mundus, quia fuit alterius modi tunc quam nunc, et terrae nascentia meliora quam nunc. Alterius modi autem erat quantum ad qualitates accidentales non quantum ad substantiales vel radicales, aqua, idest per aquam diluvii, mundatus, a peccatis hominum, quibus erat pollutus, periit, quo ad habitatores: mundatus est quo ad habitationem infectam. Haec autem mundatio signum fuit spiritualis mundationis per Baptismum. 1 Petr. 3, quod et nunc similis formae salvos facit Baptisma. Glossa, periit terra, quia tanto tempore submersa fructificare destitit. Postea et dissimilem in plerisque locis ab ea quam prius habuerat faciem recepit. Perierunt et caeli secundum speciem hujus aeris. Occupavit enim aqua totam istam capacitatem, ubi aves volitant. Ratio hujus mutationis est, quia ex longa et profunda commixtione terrae aquae et aeris terra facta est lutosior, aer crassior et aqua densior, caeli autem qui nunc sunt, quasi dicat. Non solum sunt purgati caeli et terra per diluvium. Autem pro sed, caeli qui nunc sunt, scilicet aerei. Et dicitur aer caeli pluraliter, propter diversas regiones caeli aerei, et propter ejus plura hemisphaeria. Et dicit, qui nunc sunt, non quia sit alia substantia, sed quia qualitas est mutata. Caelum enim aereum fuit per diluvium aquae et terrae immixtum. Et ideo aer modo est spissior seu densior et turbulentior, et terra. Similiter quae nunc est a prima qualitate mutata, quia modo rarior est et subtilior propter aquae immixtionem, eodem verbo, idest eadem virtute verbi aeterni, quo erant in principio positi, repositi sunt, idest iterum positi ad priores usus et officia habitationis hominum et volucrum, et in eadem forma quam modo habent et in eadem positione in loco, ut aer sit sursum, terra deorsum sicut prius. Isti, inquam, caeli et terra sic repositi reservati, idest iterum servati, sicut ante servabantur in diluvio, igni, venturo ante faciem judicis quo fiet mundi conflagratio. Psalm. 96, ignis ante ipsum praecedet. Glossa, reservati sunt, ut purgentur per ignem, scilicet ad coinquinationem quam contraxerunt ex peccatis post diluvium, et in melius commutandi. Et hoc, in diem judicii, scilicet bonorum et malorum, et perditionis impiorum hominum, specialiter, quia in illa die omnes impii perduntur et peribunt et in anima et in corpore, Job 21, in die perditionis servatur malus et ad diem furoris ducetur. Vel in die judicii quo ad definitionem; perditionis, quo ad executionem. Matth. 25, notatur autem hic duplex judicium Dei; unum in aqua, aliud in igne. Primum factum fuit per aquam: quia in primo statu viguit luxuria, in qua sunt duo, scilicet ardor et foeditas; propter quod facta tunc est purgatio per aquam quae est refrigerans et purificans. Alterum vero judicium fit per ignem, quia tunc vigebit avaritia et erunt homines infrigidati, frigiditate avaritiae ex defectu charitatis, secundum illud Matth. 25, abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum. Et ideo fit per ignem qui habet contrariam qualitatem. Vel aliter, aquae est purgare et non innovare. Ignis vero facit utrumque; ideo quia prima purgatio mundi tantum fuit purgatio et non innovatio; ideo facta est per aquam. Secunda vero quae non tantum est purgatio, sed etiam innovatio, fiet per ignem. Unum vero hoc non lateat vos carissimi et cetera. Hic manifestat veritatem fidei credentium instruendo. Primo de judicii conditione. Secundo de adventus dilatione, ibi: non tardat dominus. Tertio de judicii districtione, ibi: adveniet autem. Dicit ergo, unum hoc etc. quia infideles latet judicium praedictum aquae, futurum judicium ignis negant: negant enim illud, eo quod non venit cito. Vero, idest sed, unum hoc non lateat vos charissimi, minus dicit et plus significat; quasi dicat: certi sitis, quia unus dies apud dominum, est scilicet sicut mille anni, apud nos; et e contrario, mille anni apud nos sicut dies unus apud Deum: quasi dicat: quod nos reputamus longum, breve est apud ipsum et cito venturum: unde patienter expectandum, quia sine dubio veniet dies judicii. Et sic respondet illi quaestioni quae prius facta est, ubi est promissio etc.: quasi dicat: prope est nec tardat secundum virtutem. Sed quantum ad nostrum judicium videmus quod parum vivimus. Secundo exponitur sic. Dicunt quidam quod si judicium sit venturum, tamen tot erunt discutienda quod uno die non poterunt discuti, sed multa remanebunt indiscussa; et ideo non est timendum. Contra quos dicit quod unus dies apud Deum tantum valet ad discutiendum sicut mille anni: idest ita bene discutiet Deus uno die sicut in mille annis. 1 Corinth. 15, in momento et in ictu oculi. Nec mirum, quia omnia sunt ei praesentia, non successive fluentia, sicut apud nos. Job 10, numquid sicut dies hominis, dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, scilicet successive sicut homo? Quasi dicat, non. Tertio modo moraliter sic dicunt quidam pseudo. Tot habetis peccata quod non sufficeret totum tempus ad ea punienda: ad quid ergo poenitentiam faceretis? Quasi dicat: pro nihilo seu frustra. Contra quos dicit, scitote, quod unus dies poenitentiae, scilicet tantum valet apud dominum sicut mille anni, idest sicut multi dies poenitentiae: sicut patet de latrone bono, Luc. 23, quantum, ad consequutionem veniae et gratiae ac gloriae habendae: non tamen tantum valet ad dimissionem poenae vel ad velociorem adeptionem gloriae. Hebr. 2, plus valent multi anni quam unus dies. Ezech. 4, diem pro anno dedi tibi. Sequitur, et mille anni sicut dies unus. Hoc exponitur dupliciter, secundum duos errores, quos hic elidit. Dicebant quidam quod sicut tempore omnia fluunt, ita multa latebunt judicem. Contra quos dicit, mille anni erunt apud Deum, idest in ejus cognitione, sicut dies unus, ponitur continens pro contento: idest quaecumque fient in mille, hoc est in infinitis annis, ita erunt cognita Deo, sicut quae fiunt uno die. Psalm. 89, mille anni ante oculos tuos sicut dies una quae praeteriit. Secundo modo sic dicunt quidam, quod non oportet poenitere, quia in una die totum delebitur; sicut dicunt haeretici quod quantumcumque sit homo peccator, per appositionem manus alicujus perfecti ex tempore omnia peccata ejus dimittuntur: contra quos dicit: mille anni sicut dies unus, quasi dicat: non credatis eis qui sic dicunt; quia mille anni, scilicet poenitentiae non plus sufficerent ad poenam solvendam vel vitam aeternam. Sicut unus dies non sufficeret, nisi esset gratia Dei. Ideo dicit apostolus Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Non tardat dominus: quasi: cum non sit apud Deum differentia mille annorum et unius diei, non tardat dominus promissionem suam, idest a promissis suis implendis, sicut dicunt haeretici. Vel secundum aliam literam. Promissum vel promissionem scilicet implere quod promisit de judicio futuro; unde nondum venit temporis opportunitas, quam ipse solus novit. Matth. 24, de die illa nemo scit et cetera. Sicut nec pater tardat dare haereditatem filio, expectans tempus adultae et maturae aetatis; nec medicus purgationem aegroto. Et certe non tardat: quia, ut dicit Gregorius, omne quod fine clauditur, breve esse cernitur. Non tardat ergo dominus ut misereatur nobis. Et Rom. 2, an ignoras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit et cetera. Nolens aliquos perire, idest non volens voluntate scilicet signi, quia omnes praeceptis, consiliis, minis, praemiis, a periculis revocat. Ezech. 18, et quare moriemini domus Israel? Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et cetera. Vel secundum Damascenum, non vult aliquem perire voluntate beneplaciti antecedenter, quia facit quod in ipso est ad nostram salutem: vult tamen voluntate consequente istum qui peccat, finaliter eum punire et perire. Dicitur autem voluntas consequens quae attendit merita finalia; non quod merita sunt aliquo modo causa vel ratio divinae praescientiae vel voluntatis; sed sunt ejus objectum; temporale enim bene est objectum aeterni. Sed omnes ad poenitentiam reverti, scilicet de peccatis commissis, et de bonis omissis et amissis. Matth. 3, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Et quia patienter expectat, ideo perseverare non debemus in peccato: dicit enim Isidorus: metuendum valde est, ut neque pro spe veniae quam promittit Deus perseveranter peccemus: neque quia juste peccatis poena infligitur, desperemus; sed utroque periculo deviato, et a malo desistamus, et de Dei misericordia speremus. Adveniet autem dies: quasi dicat: bene dico quod non tardabit dominus. Autem pro sed dies domini, idest dies judicii in quo fiet omnino voluntas domini. Nunc autem dies nostra est, in qua nostras facimus voluntates. Luc. 19, et quidem in hac die tua et cetera. Psalm. 74, cum accepero tempus etc., adveniet, idest ad nos de caelo ad terram veniet. Habac. 2, si moram fecerit, expecta eum et cetera. Ut fur, idest ex improviso sicut fur in nocte: unde adventus judicii comparatur furi. 1 Thess. 5, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Luc. 22, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Nota, quod dies judicii dicitur dies, quia erunt ibi omnia manifesta. Dan. 7, judicium sedit, et libri aperti sunt. Item dicitur dies quantum ad bonos: nox quantum ad malos. In quo, scilicet die judicii caeli, aerei, non aetherei. Matth. 13, volucres caeli comederunt illud. Magno impetu, idest magna violentia conflagrantis et purgantis mundum. Psal. 96, ignis ante ipsum praecedet et inflammabit et cetera. Transient, transitu accidentali a priori qualitate et statu, idest a vetustate corruptionis in novitatem status incorruptibilis: ab impuritate contagii mundanae conversationis, in puritatem naturae subtilis, non tamen transitu substantiali, ut substantialiter corrumpatur. Joel. 2, ante faciem ignis vorans, et post eum exurens flamma. Sicut enim dicit Gregorius, tantum ascendet ignis judicii quantum ascenderunt aquae diluvii. Quod intelligendum est quantum ad effectum purgationis: inquantum enim ad effectum innovationis plus ascendet. Vel caeli allegorice dicuntur sancti. Psal. 18, caeli enarrant gloriam Dei. Qui purgabuntur isto igne, si aliquid in eis purgandum fuerit: nec solum aer. Elementa vero, quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet: nec cuncta in tantum consumet ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Sed contra. 1 Corinth. 7, praeterit enim figura hujus mundi. Glossa, non substantia, sed figura praeteriit. Consistit autem substantia mundi in connexione quatuor elementorum. Item jam remaneret locus vacuus aliorum duorum elementorum, vel alia duo rarefierent, vel extenderentur ultra medium suum. Item terra quae dignior est, manet in aeternum Eccl. 1, ergo multo magis substantia aliorum elementorum. Responsio, licet aliqui dixerunt, secundum Glossam Bedae, duo ex toto consumi, scilicet aquam et ignem, alia duo manere secundum statum alterum, scilicet terram et aerem: tamen verius est quod omnia quatuor manebunt, secundum substantiam, non secundum statum generationis et corruptionis mundanum. Cessabit enim motus corporum supercaelestium, qui est totius alterationis et transmutationis principium. Unde super illud Matth. 8, donec transeat caelum et terra, Glossa, donec elementa a mutabili in immutabilem formam mutentur. Ipsa ergo inquantum elementa sunt generabilium et corruptibilium principia, solventur omnia: sic enim colligationem habent, et conveniunt in generationis et corruptionis officium et locum. Secundum vero substantiam propriam permanebunt habentia qualitates suas convenientes ad illum incorruptionis statum, secundum Augustinum ad Glossam Bedae. Responsio, ideo dicit illa duo, scilicet ignis et aqua consumentur ex toto non per proprietatem, sed per quamdam appropriationem, eo quod haec duo sunt maxime activa quantum ad vim convertendi alia in se, quae vix penitus consumentur. Alia vera magis passiva sunt. Et quia passibilitas in impassibilitatem convertetur, dicit quod mutabuntur in meliorem faciem. Primum videtur fieri per assumptionem ejus quod interfuit. Secundum vero per restitutionem ejus quod defuit. Vel in toto consumentur, idest in eo quod habebant potestatem convertendi quasi omnia in sui naturam. Caliditas autem in igne et frigiditas in aqua omnino consumentur: inquantum vero sunt principia patiendi, convertentur in melius, quia amplius non passibilia. Cum igitur haec et cetera. Hic exhortatur ad dignam expectationem seu praeparationem, tangens. Primo praeparationis condignae causam. Secundo modum, ibi, propter quod charissimi. Causam vero tangit duplicem. Primo timorem poenae. Secundo spem gloriae, ibi, novos vero caelos, dicit ergo, cum igitur haec omnia. Continua sic. Veniet judicium, et subito, et mundus in adventu judicii peribit. Cum igitur haec omnia quatuor elementa dissolvenda sint, a statu solubili in statum insolubilem mutanda. Glossa tamen Interl., vocat omnia, homines: unde dicit: quandoquidem in tanto judicio mali in pejus, boni in melius sunt mutandi, quales, idest quam sanctos, et quam perfectos: oportet vos, credentes haec futura, esse in sanctis conversationibus, quantum ad vosmetipsos secundum Glossam. Et pietatibus, quo ad alios, secundum Glossam. Pluraliter nominat utrumque: quia conversationis sanctae sunt duae partes, scilicet activa et contemplativa. Et pietatis sanctae: scilicet corporalis et spiritualis. Addit vero sanctis, ad differentiam conversationis malae et pietatis malae quam quis impendit vitio. Expectantes, per spem praemii, quia spes est certa expectatio futurae beatitudinis. Et properantes, per bonam operationem meriti, et merito properantes, quia via longa et dies pauci. 1 Corinth. 7, tempus breve. Item quia ad magna vocati. Rom. 8, quos praedestinavit, hos et vocavit, et justificavit et magnificavit. Item quia jamdiu expectati. Isaiae 29, expectat dominus ut misereatur vestri. Item ne simus exclusi. Hebr. 4, festinemus ingredi in illam requiem. Cant. 2, surge propera amica mea. In adventu, idest in praeparatione ad adventum; non quia essent visuri illum, sed ut certitudinaliter sperent illum. Diei, judicii, domini, nostri Jesu Christi, quia ipse tunc judicabit. Tota quidem Trinitas judicabit auctoritate, sed Christus inquantum homo, ministerio disceptationis et promulgationis sententiae. Matth. 25. Per quem, dominum scilicet, quia hoc fiet virtute supernaturali, non enim natura ignis est descendere, sed ascendere. Vel per quem, adventum domini, caeli, aerei non aetherei, ardentes solventur. Igne conflagrationis a statu corruptibili ad statum incorruptibilem. Et elementa, scilicet alia ut terra, ardore ignis. Qui erit maximus, et ex concursu ignito superiorum et inferiorum ut putatur, tabescent, idest quo ad statum pristinum deficient. Sed numquid caelum Empyreum est purgandum, cum illic perpetratum sit peccatum Angelorum? Responsio, caelum non fuit inquinatum illo peccato, cum propter loci puritatem, qui non est inquinabilis cum sit lux pura: tum propter peccati, ut angelici, spiritualitatem, tum propter peccantium velocem expulsionem. Novos vero caelos: quasi dicat: isti caeli solventur. Et novos caelos, non dicit alios, sed in melius adnovatos seu renovatos. Et novam terram, idest in melius innovatam, et in meliorem formam. Apoc. 21, vidi caelum novum et novam terram. Et promissa ipsius, idest praemia a Christo promissa. Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum etc. et Matth. 5. Expectamus, spei certitudinem. Isa. 65, ecce ego creo caelos novos et novam terram et cetera. In quibus, scilicet caelis et terra innovatis, et in quo tempore et statu innovationis, justitia, idest retributio vitae aeternae pro meritis gratiae, habitat, idest habitabit perpetuo sine fine. Ponit praesens tempus pro futuro ob certitudinis magnitudinem. Unde, sicut dicit Glossa, tunc cuique fidelium pro modo certaminis corona reddetur justitiae. Nec hoc dicit propter hoc quod justi habitaturi sunt in mundo inferiori post judicium sicut nunc; sed quia mundus erit pars habitationis eorum. Sicut rex non manet in coquina, et tamen dicitur pars habitationis suae. Et nota quod non dicit misericordia, sed justitia; quia modo misericordia regnat, sed tunc justitia regnabit. 2 Tim. ult., reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi dominus in illa die. Reddere enim pertinet ad justitiam. Vel loquitur de caelis et terra allegorice, ut per caelos intelligantur contemplativi, per terram activi, per gloriam innovati, in quibus justitia creata vel increata habitat in praesenti per meritum, sed in futuro per praemium. Et tunc habitabit in eis immobiliter et in quiete, sicut in sua haereditate et possessione: non sic nunc ubi quotidie ejicitur. Psalm. 5, in aeternum exultabunt, et habitabis in eis. Propter quod carissimi et cetera. Hic tangit primo praeparationis condignae modum, post immunditiam vitae. Secundo in spei longanimitate, ibi, et domini nostri Jesu Christi longanimitatem. Tertio in constantia fidei, ibi, vos igitur fratres. Quarto in solicitudine proficiendi, ibi, crescite vero in gratia. Propter quod. Glossa. Dies domini veniet. O vos, charissimi, charitate speciali mihi conjuncti, haec, scilicet Dei promissa, vel a me praedicta de caelo et terra, expectantes, per certitudinem spei, satagite, idest bene operando satis agite, vel studiose laborate, sicut Martha satagebat circa frequens ministerium, Luc. 10, inveniri, idest ut inveniamini, ei, idest ab eo vel ad ejus honorem, vel ei idest non hominum judicio. 1 Reg. 46, homo videt ea quae foris parent, Deus autem intuetur cor. Immaculati. A venialibus in corpore, idest in sensualitate. Pro tanto dicuntur esse venialia in corpore, quia carnis fragilitate contrahuntur causaliter non formaliter. Et inviolati. Glossa. A criminalibus in mente, scilicet ratione. Vel primum refertur ad peccata carnalia, secundum ad spiritualia. In pace, idest in peccatis remissis pacificati. Rom. 5, justificati igitur ex fide pacem habeamus et cetera. Vel in pace pectoris ad Deum, et ad seipsum, et ad proximum. Et domini nostri Jesu Christi longanimitatem, idest longam expectationem. Psalm. 102, longanimis et multum misericors, salutem arbitrabimini, idest causam salutis vestrae. Beda, intelligite quod ideo dominus longanimiter expectat, ut misereatur nostri. Et ut plures salventur, ut habetur Isa. 30: propterea, sicut et charissimus frater noster Paulus, idest ita hortor faciendum sicut et cetera. Nota humilitatem sanctorum. Petrus Paulum commendat et suam doctrinam ejus Scriptura confirmat. Paulus dicit de seipso, 1 Corinth. 15, ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus, scripsit vobis, in hoc ostendit quod Paulus ea quae quibusdam Ecclesiis specialiter scripsit omnibus Ecclesiis generaliter scripsit. Paulus dispersis de Judaea specialiter non scripsit sed gentibus, secundum datam sibi sapientiam, idest cognitionem caelestium a Deo, scilicet in ejus raptu. 2 Corinth. 12, quando audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Glossa, ecce primus apostolorum oblitus fuit primatus et datarum sibi clavium: datam Paulo miratur sapientiam, quia mos est electorum, ut magis aliorum, quam suas mirentur virtutes. Et per has se ad profectum excitent. Scripsit inquam vobis, sicut et, scripsi, supple, in omnibus epistolis loquens in eis, scilicet epistolis, de his, scilicet quae praedixi vobis et super quibus vos monui, scilicet de Christi adventu. Et de commendatione gratiae et de haereticis futuris: quasi non solum una ejus epistola, sed et omnes ejus epistolae ad vestram utilitatem scriptae sint. Sed quomodo Petrus, qui erat major, auctoritate Pauli minoris doctrinam suam confirmat? Responsio. Inducendo auctoritatem epistolarum Pauli, potius intendit illis dare auctoritatem approbando, quam jus per eas confirmando. Vel hoc facit non ex necessitate, sed ex humilitate. Vel forte licet Petrus major esset in cura, Paulus tamen major in scientia. In quibus, scilicet epistolis, sunt quaedam difficilia intellectu, idest ad intelligendum. Quod forte faciebat, ut celaret earum tenorem haereticis. Sed quomodo simplices quibus scribebat intelligebant? Responsio. Misit epistolas discipulis qui eas exponebant. Sed adhuc objicitur, de hoc quod dicitur Proverb. 14, doctrina prudentum facilis est. Responsio, forte aliud est de Scriptura aliud de doctrina; quia praesentes docendo se possunt opponere contradicentibus, obviare absentibus, scribendo non. Scilicet, quae indocti, supple haeretici, indocti quo ad scientiam divinam, et instabiles, quo ad fidei perseverantiam, quia divina non statuunt seu sapiunt, nec curare volunt. Ideo, autem indocti sunt, ut dicit Glossa, quia inter doctos, ut erudiantur non permanent, depravant, male interpretando et minuendo, pervertendo et mutando, sicut et ceteras Scripturas. Glossa, nullus veteris testamenti vel novi liber est in quo haeretici aliquid non perverterunt, vel diminuendo, vel addendo, vel mutando, ad suam ipsorum perditionem, idest damnationem: hujusmodi enim depravatio Scripturarum causa est eis perditionis in praesenti et futuro. Damnationis in praesenti, quia nunc praescinduntur ab Ecclesia militante; et damnationis in futuro, quia ab Ecclesia triumphante. Vos igitur fratres, quia insipienter multifarios adducent errores, vos praescientes, hoc scilicet quod venturi sunt haeretici et judicium venturum antequam veniat, ut melius cavere possitis. Gregorius. Minus jacula feriunt, quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra communimur, custodite, scilicet vosmetipsos diligenti solicitudine. Deuter. 4, custodi temetipsum et animam tuam solicite, ne insipientium, scilicet haereticorum, errore, quo errant et alios errare faciunt, traducti, idest ultra mensuram seu metas et terminos fidei ducti. Proverb. 22, ne transgrediaris terminos antiquos et cetera. Excidatis a propria firmitate. Glossa interlinearis; fidei, quae est petra super quam fundatur Ecclesia. Matth. 7, sicut ergo illi qui volunt capere unum castrum forte, nituntur primo destruere fundamentum, ita haeretici volentes Ecclesiam destruere, nitebantur et nunc etiam nituntur maxime destruere fidem. Et quia ad firmitatem non sufficit fundamentum nisi supra sit aedificatum, ideo sequitur, crescite vero, cremento scilicet spirituali, in gratia, quo ad effectum, et cognitione, quo ad intentum seu intellectum, domini nostri Jesu Christi et salvatoris. Utrumque enim domini est, scilicet gratia et fides. Domini, jure creationis: salvatoris jure recreationis, ipsi gloria. Hic tandem totum terminat in laudem Dei. Psalm. 113, non nobis, domine, sed nomini tuo da gloriam. Et nunc. Glossa, interlinearis, inter quotidianas adversitates, et in diebus aeternitatis, idest inter aeternas delectationes. Vel nunc idest in praesenti et in diem aeternitatis, idest in futuro, ubi erit dies aeternae et inenarrabilis claritatis, de qua Psalm. 83, melior est dies una in atriis tuis super millia. Diem dicit in singulari, quia erit unica dies, sine interpellatione noctis. Amen. Confirmatio est. Deo gratias.