|
Quod fuit ab initio et cetera. Haec est tertia pars hujus
libri continens epistolas Joannis tres. Quarum prima generalis est,
duae aliae speciales. Una cuidam matronae. Altera cuidam
patrifamilias. In prima agit de affectu et effectu charitatis
communiter ad Deum et ad proximum. In secunda specialius ad Deum.
In tertia specialius ad proximum. Haec autem epistola prima dividitur
in tres partes. Nam primo commendat doctrinam suam in isto cap.
Secundo hortatur ad ejus observantiam. Cap. 2 et 3. Dissuadet
doctrinam contrariam cap. 4 et 5. In prima parte commendando,
primo, tangit certitudinem doctrinae ex parte doctorum. Secundo ejus
utilitatem ex parte auditorum, ibi: quod vidimus et audivimus.
Tertio utilitatis consequendae modum, ibi: si dixerimus societatem et
cetera. Certitudinem vero ex parte dictorum tangit dupliciter. Primo
in sciendo quo ad se. Secundo in docendo quo ad alios, ibi: et
vidimus et testamur et cetera. Dicit ergo, quod fuit ab initio et
cetera. Quaeritur quare secundum modum aliorum epistolas scribentium
et aliarum duarum epistolarum suarum, hic non praemittit salutem.
Responsio, ut principium epistolae suae principio Evangelii sui
concordaret, ubi dicit, in principio verbum et cetera. Ut sic
appareret eundem esse scriptorem Evangelii et epistolae. Et quasi hoc
opus operi Evangelii praecedenti continuaret. Dicit ergo, quod fuit
ab initio et cetera. Constructio sic potest ordinari, nos apostoli et
vidimus et testamur et annunciamus vobis, illud quod fuit ab initio
aeternaliter, scilicet verbum Dei. Nec exprimit quid sit illud, eo
quod ineffabile est et infinitum. Fuit. Tria tempora sunt, scilicet
praesens, praeteritum et futurum. In his quod perfectionis est Deo
convenit: quod imperfectionis non. Praeteritum vero de Deo dicitur
propter perfectionem. Praesens propter actualitatem. Futurum propter
durationem. Alias vero nullum tempus de Deo convenienter dicitur.
Nec praeteritum, quia non est: nec praesens, quia transit; nec
futurum, quia nondum est, ab initio, originis, scilicet a patre.
Joan. 1, in principio erat verbum. Vel durationis, et hoc
dupliciter: vel ab initio initiante, scilicet aeternitate, idest ab
aeterno. Vel ab initio initiato, scilicet temporis. In ipso enim
temporis initio verum erat dicere, quod fuit: et hoc dicitur Joan.
1, in principio erat verbum. Unde prius fuit quam initium temporis,
non tempore, sed aeternitate. Prius enim, secundum Augustinum,
dicitur quadrupliciter: natura, dignitate, tempore, aeternitate.
Videte si non attestatur epistola sua ubi modo audistis, in principio
erat verbum et verbum erat apud Deum. Quod fuit inquam ab initio
filium Dei, secundum divinitatem et aeternitatem. Quod audivimus,
mediate per legem et prophetas vel immediate per seipsum in mundo
loquentem. Hebr. 1, olim Deus loquens patribus in prophetis,
novissime et cetera. Quod vidimus oculis, ipsum, scilicet in carne
apparentem. Baruch 3, post haec in terris visus est et cum hominibus
conversatus est. Unde Luc. 9, dictum est eis apostolis, beati
oculi qui vident quae vos videtis. Quod perspeximus, ipsum diligenter
et perfecte non superficialiter inspeximus. Luc. 24, videte manus
meas et pedes meos. Vel perspeximus, idest diligenter et perfecte
inquisivimus, an ipse esset de quo praedixerint prophetae et an in ipso
implerentur Scripturae, et illud scilicet quod, manus nostrae
contrectaverunt, ipsum palpando, de verbo vitae. Non secundum verbi
naturam, sed secundum carnem assumptam. Luc. 24, palpate et
videte. Hic sumitur argumentum quod non solum Thomas palpavit, sed
et alii secundum Glossam, et vita, idest ipse idem Christus.
Joan. 14, ego sum via, veritas et vita, manifestata est,
interius per fidem, exterius per praedicationem, per miraculorum
operationem. In hoc autem quod dicitur, manus nostrae
contrectaverunt, insinuatur nobis certissima cognitio quantum ad
veritatem humanam; sensus enim certissimus est tactus, et vidimus:
quasi dicat, hoc inquam nos apostoli vidimus certitudinaliter
cognoscendo, et testamur, audacter asserendo. Et probant assertionem
martyria sustinendo. Nam martyr Graece, testis Latine dicitur,
Act. 1, eritis mihi testes et cetera. Isa. 43, vere vos testes
mei, dicit dominus. Et notandum quod testimonio promittit visionem,
quia certitudo visionis requiritur ad hoc quod testimonium sit efficax,
et annunciamus vobis, publice scilicet praedicando: erant enim nuncii
domini. Psalm. 63, annuntiaverunt opera Dei et cetera. Vitam
aeternam, idest Christum qui est vita aeterna: visio enim Christi
Dei et hominis est vita aeterna. Joan. 17, haec est vita aeterna
et cetera. Dicitur autem Christus vita aeterna per essentiam quo ad
se et per se, et per causam quo ad nos: quae vita aeterna, idest
Christus, erat, ab aeterno secundum divinitatem. Joan. 1, verbum
erat apud Deum, apud patrem, ut alius apud alium, secundum
personarum distinctionem, et apparuit nobis, in fine temporum,
secundum carnem. Habac. 2, apparebit in fine et non mentietur et
cetera. Quod vidimus et audivimus et annunciamus et cetera. Hic
commendando doctrinam, ostendit ejus utilitatem ex parte auditorum.
Prima est communio Ecclesiae. Secunda participatio gratiae, ibi,
et societas vestra. Tertia est gaudium cordis, ibi, et haec
scribimus. Quarta est illuminatio mentis, ibi, et haec
Annunciatio. Dicit ergo, quod vidimus. Repetit, causa majoris
certitudinis. Genes. 41. Quod autem secundo vidisti ad eamdem rem
pertinens somnium, firmitatis indicium est. Vel trina repetitio fit
propter tres differentias sensuum; scilicet corporalis quae est
carnis, et intellectualis, quae est rationis, et spiritualis quae est
verbum fidei. Quod scilicet verbum Dei. Vidimus, in carne,
audivimus. In sermone. Annunciamus, in praedicatione, vobis. Qui
nec audivistis nec vidistis, minus felices in hoc, ut dicit Glossa,
quam illi. Unde Luc. 10, beati oculi qui vident quae vos
vidistis. Nec obstat quod dicitur Joan. 20, beati qui non
viderunt et cetera. Non dicit beatiores; nam secundum statum communem
meriti, beatius est credere quod non videtur, quam quod videtur.
Secundum vero statum specialem illorum qui viderunt, quia ampliorem
gratiam receperunt, beatius fuit audire et videre, quam audire
tantum, sic intelligitur Glossa. Ut scilicet et vos, qui praedicta
non vidistis. Societatem habeatis nobiscum, majoribus, qui praedicta
vidimus. Societatem inquam in praesenti, in communione Ecclesiae quo
ad fidem et bona opera. Psalm. 118. Particeps ego sum omnium
timentium te et cetera. Et societas nostra sit, in futuro non tantum
hominum, sed ad invicem scilicet cum Deo secundum illud Joan. 14,
ad eum veniemus et mansionem et cetera. Cum patre. In quo est omne
bonum. Jacob. 1, omne donum optimum et cetera. Et filio ejus,
per quem omne bonum. Joan. 1, omnia per ipsum facta et cetera.
Jesu Christo, hoc addit ad differentiam filiorum adoptivorum. Ab
amborum societate non separatur spiritus sanctus; sed intelligitur, ut
nexus in extremis. Haec vero societas erit gloriae, ut secundum
Glossam, simus haeredes Dei, cohaeredes domini nostri Christi.
Rom. 8. Sic ergo per societatem sanctam transitur ad societatem
divinam. Glossa, ergo per nostram societatem transibitis ad
societatem Dei. Prima est gratiae in praesenti. Secunda gloriae in
futuro. Et hoc scribimus vobis. Glossa: non tantum transitorie
nunciamus, sed et memoriae commendamus. Ut gaudeatis. Glossa. In
hoc sequuti unitatem Ecclesiae. Et gaudium vestrum sit plenum. In
futuro, in Angelorum societate: nunc enim non est gaudium plenum:
quia risus dolori miscetur, Proverb. 14. Sed tunc erit plenum non
solum plenitudine sufficientiae vel indeficientiae, sed et
superfluentiae. Ita enim gaudium replebit animam, quod undique
superfluet; et sub et supra, et intus et extra, a dextris et a
sinistris: ut sit beatus totaliter in gaudio, sicut piscis in aqua,
et homo in domo propria. Matth. 15, intra in gaudium domini tui.
De hoc triplici gaudio. Joan. 16. Ut gaudium meum sit in vobis,
et gaudium vestrum impleatur. Et haec est Annunciatio, quam scilicet
vobis annuncio, id est res digna Annunciatione. Quam audivimus,
auditu interiori per fidem; et exteriori per praedicationem. Ab eo,
a Christo scilicet, et annunciamus vobis, aliis, scilicet qui ab eo
non audistis. Psalm. 63, annunciaverunt opera Dei, et cetera.
Quoniam Deus lux est, per essentiam, non corporalis. Joan. 9,
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Et Joan. 3, lux venit in
mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Et
tenebrae, peccati, erroris, ignorantiae, injustitiae, quae sunt
tenebrae spirituales. In eo non sunt ullae, scilicet per
participationem. Jacob. 2, apud quem non est transmutatio, neque
vicissitudinis obumbratio. 2 Corinth. 6, quae enim societas luci
ad tenebras? Augustinus, Deus est lux quam non capit locus: nox
quam non capit tempus: odor quem non spargit ventus: cibus quem non
minuit edacitas: amplexus quem non divellit societas. Et nota, quod
est differentia inter lucem et lumen: quia lux est ipsa luminis forma;
lumen vero est lux, ut est in aliquo corpore recepta et incorporata.
Unde Christus proprie dicitur lux in sua divinitate: in se lumen
prout est unita in humanitate. Isa. 60, surge, illuminare
Jerusalem, quia venit lumen tuum. Dicitur ergo Christus lumen
ratione unionis, quia lumen, sicut dictum est, est lux incorporata.
Et in Christo lux divinitatis est carni unita. Psalm. 35, in
lumine tuo, scilicet deitatis, videbimus lumen, scilicet humanitatis
ratione delectationis. Eccl. 11, dulce lumen et delectabile oculis
videre solem. Ratione illuminationis. Luc. 1, illuminare his qui
in tenebris et in umbra mortis sedent. Vel dicitur lumen, quia
illuminavit nos exemplis. Isa. 60. Ambulabunt gentes in lumine
tuo, et reges in splendore ortus tui. In doctrinis. Isa. 2,
domus Jacob, venite ambulemus in lumine Dei nostri. Item
beneficiis: haec contra tenebras culpae, ignorantiae, inscientiae.
Si dixerimus quoniam et cetera. Hic ostendit utilitatis consequendae
modum. Primo in honestate conversationis. Secundo in humilitate
reputationis, ibi, si dixerimus, quia peccatum non habemus. Ad
honestatem conversationis duo tangit. Primo declinationem mali;
secundo operationem boni, ibi, si autem in luce ambulemus.
Humilitatem reputationis tangit in tribus: primo in praesentium
peccatorum cognitione quo ad seipsum; secundo in eorumdem confessione
quo ad alium, ibi, si confiteamur peccata; tertio in praeteritorum
peccatorum recordatione ante Deum, ibi, si dixerimus quia peccatum
non habemus, et cetera. Dicit ergo, si dixerimus, quia Deus lux
est, et in eo tenebrae non sunt. Iterum si dixerimus, nos quicumque
apostoli, vel alii, dictione cordis vel oris. Quoniam societatem
habemus. Glossa, per fidem et charitatem quoniam Deo sociant. Cum
illo, scilicet domino, qui lux est. Et in tenebris. Glossa,
peccatis. Unde peccata dicuntur opera tenebrarum. Ad Rom. 13.
Abjiciamus inquit, opera tenebrarum. Dicuntur autem peccata
tenebrae, quia Daemones tenebrosi ad ea nos impellunt. In tenebris
fiunt, animam tenebrosam faciunt, ad tenebras aeternae damnationis
ducunt. Psal. 34, fiat via illorum tenebrae et lubricum. Jerem.
23, via illorum quasi lubricum, in tenebris scilicet; impellentur
enim, et corruent in ea. Ambulamus, idest de malo in pejus
proficiemus. Glossa peccato peccatum addentes. Haec est pessima
ambulatio, de qua Joan. 13, qui ambulat in tenebris, nescit quo
vadat. Mentimur, ecce peccatum commissionis. Et non facimus
veritatem, ecce peccatum omissionis. Vel secundum Glossam; mentimur
in nobis, et non facimus veritatem, dum alios ad idem mendacium
exemplo nostro inducimus. Glossa. Jam ergo habere qui vult
societatem cum luce, pellat tenebras peccatorum. Si autem in luce,
vitae bonae alios exemplo illuminantis, secundum illud Joan. 1,
vita erat lux hominum, ambulaverimus, id est si de bono in melius
proficimus. Glossa. Homo in luce ambulat, qui virtutum operibus ad
meliora proficit. Ephes. 5, ut filii lucis ambulate et cetera.
Sicut et ipse est in luce, id est in seipso qui est lux. 1 Tim.
6, qui lucem habitat inaccessibilem. Et dicit est, immutabiliter et
immobiliter. Non ait, ambulat, quia Deus non proficit. Unde
Glossa, Deus esse in luce dicitur quia summam ubi proficere valeat
non invenit. Societatem habemus ad invicem, gratiae scilicet et
charitatis. Et unus cum alio, cum membro suo, et omnes cum capite
nostro, scilicet Christo. Et sanguis Jesu Christi et cetera.
Glossa, sacramentum dominicae passionis. Filii ejus, scilicet Dei
patris. Emundat, idest evidenter mundat. Nos qui sumus de societate
Ecclesiae merito, non solo numero. Ab omni peccato, scilicet
originali, actuali, mortali, et veniali. Glossa: sacramentum
dominicae passionis omnia peccata, originalia et actualia laxavit.
Apoc. 1, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo. Sanguis enim Christi, cum ipse sit mundissimus,
mundat et non inquinat. Apoc. 7, laverunt stolas suas et cetera.
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus. Glossa. Sicut ambulamus
in luce, ita sumus mundi: non tamen debemus putare nos, quamdiu
vivimus, omnino posse a peccato mundari. Si dixerimus inquam,
Glossa, elati de aliqua justitia. Quoniam peccatum non habemus,
ullum nec mortale nec veniale. Dicitur autem peccatum haberi large non
proprie, cum non sit habitus sed privatio. Non habemus. Glossa,
non ait non habuimus, ne forte de praeterita vita dictum intelligatur,
ipsi nos seducimus. Haec enim praesumptio separat nos a Deo. Sap.
1, perversae cogitationes separant nos a Deo. Et veritas in nobis
non est, idest Deus qui est veritas. Joan. 14. Ego sum via,
veritas et vita. Glossa, Deus ab elatis se subtrahit. Jacob. 4.
Deus superbis resistit et cetera. Hujus autem ratio est: quia
contraria contrariis expelluntur, ergo veritas falsitate. Falsitas
autem est se putare absque peccato esse. Prover. 20, quis potest
dicere, mundum est cor meum? et cetera. Et Proverb. 24: septies
in die cadit justus. Sed e contrario, si confiteamur, id est, si
simul fateamur confessione cordis Deo, et confessione oris Dei
vicario. Jacobi ultimo. Confiteamini alterutrum peccata vestra:
quoniam sine peccato in hac vita esse non possumus. Prima salutis spes
est ipsa confessio. Peccata, non bona, ut qui se jactant
confitendo, exemplo Pharisaei. Luc. 18, jejuno bis in sabbato.
Nostra non aliena: ut qui alios accusant confitendo, vel super alios
se excusant. Contra quos Psalm. 31, dixi: confitebor adversum
me, et cetera. Fidelis est, promissa humilibus conferendo. Et
justus peccata poenitentibus remittendo. Vel fidelis, promissa
reddendo. Et justus, secundum merita retribuendo. Ut remittat nobis
peccata nostra. Glossa, majora peccata, scilicet mortalia; haec
enim sunt peccata simpliciter, quia peccatum, secundum Augustinum,
est factum vel dictum vel concupitum contra legem Dei. Et emundet nos
ab omni iniquitate. Iniquitatem vocat minora peccata sicut venialia.
Vel remissio peccati refertur ad dimissionem poenae, emundatio
iniquitatis ad dimissionem culpae. Et dicit, omni: tria sunt genera
hujusmodi minorum peccatorum; scilicet lignum, foenum, stipula. 1
Corinth. 3. Vel remissio in praesenti, emundatio, id est perfecta
scilicet mundatio in futuro. Si dixerimus, quoniam non peccavimus.
Glossa. Si confiteamur, mundamur; sed si nos honorare volumus,
dicendo, non peccavimus. Glossa, quasi, non egemus absolvi.
Contra illud Rom. 5, omnes peccaverunt et egent gloria Dei.
Mendacem facimus eum, scilicet Deum. Glossa Bedae, nec infans
unius diei est sine peccato. Et sumitur illa ab illo verbo, Job
15, secundum aliam translationem. Quid est homo ut immaculatus
sit: ut justus appareat natus de muliere. Et Proverb. 14,
septies in die cadit justus. Cadit inquam, in charitate scilicet,
non a charitate. Et hoc insinuatur per hoc quod dicit, in die, non a
die. Vel eum facimus mendacem, qui docet nos pro peccatis quotidianis
orare. Matth. 5, dimitte nobis debita nostra. Et verbum ejus,
vel increatum, scilicet Christus, qui est verbum patris. Joan.
1. In principio erat verbum. Vel etiam creatum, scilicet
instructionis, quo instruimur ad humilitatem. Matth. 11. Discite
a me quia mitis sum, et humilis corde. Non est in nobis, id est
efficaciam non habet in nobis.
|
|