CAPUT 2

Filioli mei et cetera. Hic hortatur ad doctrinae suae observantiam. Agens primo de materia diligendorum capitulo isto. Secundo, de forma seu modo diligendi, cap. 3. In prima parte, quia contraria juxta se posita magis elucescunt, primo ostendit quid diligendum. Secundo quid non diligendum, ibi, scribo vobis filioli. In prima parte primo hortatur ad dilectionem Dei; secundo ad dilectionem proximi, ibi, charissimi non mandatum novum et cetera. Ad dilectionem Dei hortando, primo movet cavere Dei offensam in malo, quod est dilectionis impedimentum; secundo facere ejus voluntatem in bono, quod est dilectionis promotivum, ibi, et in hoc scimus. Offensam cavere monet primo declinando a peccato, quod est duplex. Primo per ignorantiam. Secundo per poenitentiam sive emendationem, ibi: sed et si quis peccaverit. Promotivum et observativum est mandatorum observantia. Ad quam hortatur primo ratione signi, ibi: et in hoc scimus. Secundo ratione damni, ibi: qui dicit se nosse Deum. Tertio ratione lucri, ibi: qui servat verbum ejus. Quarto ratione debiti, ibi: qui dicit se in ipso manere. Dicit ergo, filioli, adhuc in fide tenelli et infirmi. Per diminutivum autem notatur tenerrimus affectus scribentis, mei, Glossa, quibus debeo providere et vos mihi obedire, haec, scilicet praemissa, scribo vobis. Glossa, ut in memoria teneatis. Non solum dico, ut non peccetis, dicendo non peccavimus, quod est peccatum praesumptionis. Vel ut non peccetis aliquo genere peccati: quia sicut dicitur Jacob. 2, qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Sed et si quis peccaverit, Glossa, post admonitionem ceciderit, non desperet, sed poeniteat, advocatum, in causis animarum non possessionum. Et non solum advocatum, imo et advocatam cum dicimus: eja ergo advocata nostra, habemus, nos fideles. Glossa, Joannes vir justus contemperans se infirmis, non dicit habetis, sed habemus, ponens se in numero peccatorum, ut habeat advocatum. Non est autem advocatus, secundum Glossam, nisi eum vocantibus displiceant sibi peccata. Clama et ipse audit et liberat. Joel. 2, quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Apud patrem, ut iram patris habeat placare, repraesentando patri naturam humanam cicatricibus signatam, et ita sua merita allegantem non nostra. Hebr. 7, semper vivens ad interpellandum pro nobis, Jesum, idest salvatorem, ad quem pro salute nostra intercedere pertinet ex officio, Christum, idest unctum plenitudine gratiae ad quem pertinet compassionis zelo, quia pius; justum, sine culpa propriae offensae, ad quem pertinet ex vitae merito, quod non repellatur, ut indignus. Istud autem dicit ad differentiam aliorum advocatorum, ut ostendatur secundum Glossam, quod cum sit justus injustas causas non suscipit, quod faciunt alii advocati e converso. Ejus vero pro nobis intercessio fuit triplex. Primo autem ante passionem devota oratione. Joan. 17, ego pro eis rogo. Secundo in cruce sanguinis effusione. Unde sanguis Christi melius quam sanguis Abel dicitur clamare. Hebr. 12. Tertio post ascensionem cicatricum repraesentatione. Hebr. 5, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Bernardus, securum habes, homo, ad Deum accessum; ubi ante patrem filium, ante filium habes matrem. Mater ostendit filio pectus et ubera. Filius ostendit patri latus et vulnera, nec ulla esse repulsa potest ubi occurrunt tot charitatis insignia. Et ipse, scilicet Christus, est propitiatio pro peccatis nostris. Dicitur autem propitiatio vel active, idest propitians nos Deo, hoc est propitiator. Rom. 3, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine et cetera. Vel propitiatio passive, ipse est hostia oblata pro expiatione nostra. Infra tertio, misit dominus filium suum unigenitum propitiationem pro peccatis nostris. Hoc fuit significatum Exod. 25, ubi facies propitiatorium ex auro purissimo. Non pro nostris tantum, sed pro totius mundi. Pro peccatis qui sumus ejus membra secundum efficientiam. Et in hoc scimus quoniam et cetera. Hic hortatur ad mandatorum observationem ratione signi, ibi: advocatum habemus nos fideles, qui cognoscimus: et in hoc scimus, idest in hoc scire possumus, sicut causa per effectum cognoscitur, quoniam cognovimus eum, advocatum, scilicet Christum, cognitione scilicet approbationis sive experientiae, non tantum simplicis speculationis: unde Glossa: hoc est cognoscere Deum, quod amare, si mandata ejus servamus. Maxime illa duo, in quibus tota lex pendet et prophetae. Matth. 22, Glossa 1, charitatem. Et dicitur, observamus, idest si fideliter servamus. Gregorius, probatio dilectionis exhibitio est operis. Et Joan. 14, si quis diligit me et cetera. Qui dicit se nosse Deum, ore; et intellige de notitia approbationis et non simplicis speculationis, et mandata ejus non custodit, opere scilicet, mendax est. Sed videtur quod deberet dicere mentitur, non mendax est. Mendacium enim habitum dicit: habitus nunc ex uno opere malo non relinquitur, sed multis: unde non sequitur: si dicit mendacium mendax est. Responsio. Omnis homo de se mendax est. Psalm. 115, ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax; sed per Deum, cum habet gratiam Dei, efficitur verax. Unde Augustinus: Deus verax per se, tu verax per Deum. Quando autem homo non habet gratiam Dei, relinquitur propriae naturae, et sic est mendax: sed qui non servat mandata, non habet gratiam Dei; ergo qui non custodit mandata, mendax est, et veritas in eo non est, veritas ista in eo non est, sed vanitas. Sapient. 13, vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, vel veritas, idest Christus, in eo non est per inhabitantem gratiam. Proverb. 15, longe est dominus ab impiis. Vel mendax est in verbo, et veritas in eo non est facto seu opere. Qui autem servat verbum ejus, idest mandata ejus. Unde idem dicitur hic per verbum et supra per mandata: sed mandata dicuntur secundum quod plura sunt distinctione legis: verbum vero secundum quod uniuntur in una radice charitatis. Gregorius, praecepta dominica et multa sunt et unum. Multa quidem sunt diversitate operis, unum in radice dilectionis. Vere, non ficte: vera enim charitas ex opere ostenditur, infra eodem. Diligamus non verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc charitas Dei perfecta est. Perfectione scilicet sufficientiae; de qua ad Coloss. 3, super omnia autem charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, sed contra, omnis habens charitatem servat mandata; ergo omnis habens charitatem est perfectus in charitate. Responsio. Duplex est perfectio: quaedam sufficientiae de qua Matth. 5, estote perfecti et cetera. Et quaedam supererogationis, de qua Matth. 19, si vis perfectus esse, vade, vende omnia, et da pauperibus; et ita perfecta charitas foras mittit timorem. Loquitur ergo hic de prima perfectione, non secunda, scilicet in mandatorum observantia. Scimus. Certitudine probabilis conjecturae, non omnimoda, quia Eccles. 9, nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, quoniam in ipso, scilicet Christo, sumus, sicut membra in corpore. Act. 17, in ipso vivimus, movemur et sumus. Illud autem esse in, non est aliud quam ei uniri per amorem. Qui dicit se manere in Christo, scilicet per charitatem. Charitas enim facit manere in Christo, ut infra 4 cap. qui manet in charitate, in Deo manet. Debet sicut ille ambulat et ipse ambulare, idest debet se ei in via morum conformare, ut possit dicere illud, Job 23, vestigia ejus sequutus est pes meus. Glossa hic: in via justitiae, charitatis et patientiae, et orando pro inimicis sicut ipse oravit. Haec est via caeli non saeculi, Dei non mundi. Ambulare, Glossa, de virtute in virtutem. Psalm. 83, ibunt de virtute in virtutem. Debet enim membrum sequi caput suum, discipulus magistrum, servus dominum. Et notandum quod ly sicut, non dicit omnimodam similitudinem, sed qualemcumque. Vel non dicit similitudinem absolutam, sed comparativam: ut scilicet sicut ille suo modo ambulavit, ita et nos secundum modum infirmitatis nostrae. Carissimi, non mandatum novum et cetera. Hic hortatur ad dilectionem proximi dupliciter. Primo ex commendatione mandati dilectionis. Secundo ex necessitate diligentis, ibi: qui dicit se in luce esse et cetera. Mandatum autem commendat dupliciter. Primo ab antiquitate institutionis. Secundo a novitate virtutis, ibi: iterum mandatum novum. Necessitatem diligentis ostendit in tribus. Primo in damno. Secundo in lucro, ibi: qui diligit fratrem. Tertio in periculo, ibi: qui autem odit fratrem suum et cetera. Dicit ergo, charissimi. Glossa, attendenda sunt haec mandata, quia non sunt nova: unde charissimi charissima affectione mihi conjuncti. Non mandatum novum, idest incognitum et inauditum, scribo vobis, scilicet mandatum de charitate. Sed mandatum vetus idest ab antiquo editum, quia in corde primi hominis scriptum et ab omnibus sanctis patribus observatum, non quia pertinebat ad veterem hominem, quod habuistis ab initio, conditionis sive legis naturae. Vel ab initio legis Mosaicae, quia omnia praecepta primae tabulae reducuntur ad praeceptum de dilectione Dei. Vel ab initio, Glossa, fidei nostrae. Mandatum vetus est verbum, scilicet charitatis, quod audistis, Glossa, a me et ab aliis praedicatoribus; ideo vetus, audistis iterum mandatum novum, scilicet mandatum de charitate, scribo vobis, Glossa, eadem charitas vetus mandatum est, quia ab initio commendata: eadem novum mandatum, quia tenebris ejectis desiderium novae lucis infundit. Vel vetus dicitur, quia in veteri testamento datum antiquis. Deuteronomii 6. Novum, quia in novo testamento replicatum et ampliatum modernis. Matth. 6, dictum est antiquis et cetera. Dicitur autem hoc mandatum novum, quia nos spiritualiter innovat. Rom. 6, in novitate vitae ambulemus. Quia etiam pertinet ad novam legem quae data est a novo rege. Solet enim dici a novo rege nova lex. Vel propter diligendi modum de novo dictum. Dictum est enim antiquis. Diliges proximum tuum, Levitici 19. Sed in Evangelio Joan. 13 dicitur, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Quia veteri dilectioni novam dilectionem, scilicet dilectionem inimicorum adjungit. Matth. 5, diligite inimicos vestros. Item quia in novum caelum tamquam in mansionem introducat. Apoc. 21, vidi caelum novum et terram novam. Quod verum est, Glossa non umbratice, quia non ceremoniale, sed morale; non transitorium, sed perpetuum, manet in via et in patria, charitas enim nunquam excidit, 1 Corinth. 13. Et in Christo, impletum, et in vobis, implendum. Joan. 13, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Impletum in Christo fuit, quando ex charitate, quam habebat, morti se exposuit. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet quam ut ponat et cetera. Et vere novum in ipso et in vobis. Et tenebrae, Glossa, tenebrae ad veterem hominem, lux ad novum pertinet. Potest autem hoc intelligi et de Christo et de tenebris. De Christo sic, tenebrae. Glossa, miseriae carnis in Christo. Transierunt, et verum lumen, immortalitatis, jam lucet, in eo. Vel de tenebris sic. Tenebrae scilicet peccati et infidelitatis, jam transierunt et verum lumen, scilicet fidei et charitatis, jam lucet in vobis, scilicet, Rom. 13, nox praecessit, dies autem autem appropinquavit. Primo modo pertinet ad miseriam poenae. Secundo modo ad miseriam culpae. Qui dicit se in luce esse, idest in Christo qui est lux. Joan. 8, ego sum lux mundi. Vel in luce justitiae. Sapient. 5, justitiae lumen non luxit nobis. Vel operationis bonae. Bona enim operatio quaedam lux est. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus et cetera. Et fratrem suum, hominem quemcumque vel Christianum specialiter. Est enim fraternitas naturae inter omnes, sed gratiae inter fideles. Odit, Interl. quem Deus praecipit diligi, licet peccatum sit odio habendum, juxta illud Psalm. Iniquos odio habui. In tenebris est, Glossa, in peccatis, in quibus natus fuerat. Vel deputatus tenebris Inferni. Unde tenebrae intelliguntur hic vel macula culpae vel reatus poenae. Usque adhuc, idest usque modo et post Baptismum, in quo lumen fidei et aliarum virtutum suscepit. Ex hoc autem quod dicit Glossa, in peccatis in quibus natus fuerat, videtur quod plura sunt originalia et quod originale per odium fraternum redeat. Ad primum dicendum est, quod originale est unum in numero per essentiam, sed plura propter corruptionem plurium virium animae. Unde est unum formaliter, plura materialiter. Et ideo dicitur pluraliter originalia. Ad secundum responsio. Originale pro tanto dicitur redire, quia originali proprie debetur carentia visionis Dei: decedens autem in mortali, caret visione Dei. Vel dicitur redire, quia fomes peccati intenditur per peccatum. Idem autem sunt subjecto fomes et originale: ita qui fratrem odit in tenebris est. Sed contra de dilectione est, qui diligit, dilectione scilicet charitatis, fratrem suum, idest proximum, in lumine manet, scilicet fidei. Ardor enim charitatis non est sine luce charitatis. Ecclesiast. 2, qui timetis dominum, diligite illum, et illuminabit corda vestra. Vel in lumine bonae operationis, sive operum legis. Proverb. 6, mandatum lucerna et lex lux, quia charitas nunquam est otiosa. Gregorius, amor Dei nunquam est otiosus; operatur enim magna si est; si autem operari renuit, amor non est. Et dicit manet seu potius permanet, idest perfecte manet, quia tunc bona opera et lux fidei prosunt, ut dicit Glossa. Et scandalum non est in eo: quia qui diligit proximum non habet quo pes mentis offendatur. Psalm. 118, pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Scandalum enim idem est quod obex: ubi autem est obex, ibi est inaequalitas in via. Ubi autem charitas, ibi est aequalitas in via; quia charitas adaequat viam et removet omnia offendicula. Et ideo in illo qui diligit propter Deum non est scandalum, nec activum, quia nullum scandalizat: nec etiam passivum, quia non scandalizatur quicquid ei fiat. 1 Corinth. 13, charitas omnia suffert. Unde Glossa, qui diligit fratrem, tolerat omnia propter unitatem charitatis. Et si fratri adhibet correctionem, non irascitur. Unde sicut ille qui incedit per viam bene illuminatam, non offendit in via, etiamsi in via sint multa offendicula, ille vero qui incedit in tenebris de facili offendit etiam in via plana; ita qui illuminatus est lumine charitatis, et diligit fratrem suum, non offendit, etiam si in fratre suo videat multa offendicula. Si enim videt aliquod offendiculum in fratre, corripit eum et compatitur et tolerat. E contrario ille qui odit fratrem suum, et est in tenebris odii et de facili offendit. Et si in fratre non sint offendicula, si videt bonum ejus, dolet tristatur invidet et pervertit ipsum. Ideo sequitur, qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, idest in carentia seu privatione lucis gratiae, et in tenebris ambulat. Glossa, per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium. Et interlinearis dicit, quod proficit in pejus. 2 Corinth. 3, mali homines proficient in pejus, et nescit quo eat, idest operum suorum finem non attendit, nec considerat. Glossa, non praevidet ad quam poenam recipiendus sit. Prov. 4, via impiorum tenebrosa. Nesciunt ubi corruunt, quia tenebrae, scilicet erroris et peccati, obcaecaverunt oculos ejus, spirituales, scilicet intellectum et affectum; quia nec veritatem cognoscit eo quod in tenebris est, nec bonum appetit, quia ad peccatum ruit. Eccles. 11, error et tenebrae peccatoribus concreata sunt. Vel secundum Glossam: recedentes a lumine Christi, peccatis et carnali voluptate ita praepediuntur, ut et si bonum videant, non tamen exequuntur. Isti excaecantur ex malitia. Sap. 2, excaecavit eos malitia eorum. Scribo vobis filioli et cetera. Hic ostendit e contrario quid non sit diligendum, retrahens primo eos ab amore mundano. Secundo ab errore haeretico, ibi: filioli mei novissima est. Primum opponitur charitati in affectu. Secundum fidei in intellectu. Primum est causa totius mali in moribus. Secundum in fide. In prima parte ostendit primo quibus mandat, in quo ostenditur praecepti generalitas. Secundo quid mandat, in qua ostenditur praecepti utilitas, ibi: nolite diligere mundum. Ad ostendendum generalitatem mandati, non ponit speciales conditiones hujus alicujus generis, sed generales omnium. Primo secundum conditiones aetatis spiritualis. Secundo secundum conditiones aetatis corporalis inferiores, ibi: scribo vobis adolescentes. Tertio secundum conditiones aetatis corporalis perfectioris, ibi: scribo vobis patres. Dicit ergo, filioli. Glossa, nuper geniti vel obedientes patri. Vel sicut dicit Glossa, omnes vocat filios quos ipse in fide praecessit. Scribo vobis, non solum praedico, sed et scribo ut memoriam habeatis. Scribo autem illud quod postea sequitur, nolite diligere mundum etc.: quasi dicat: monui vos ad charitatem; modo moneo ut caveatis ab impedimentis. Et hoc debetis facere, quoniam remittuntur vobis peccata vestra, per Baptismum et poenitentiam, propter nomen ejus, idest nomen fidelis invocationis. Glossa, non Petri vel Pauli. In primitiva enim Ecclesia baptizabant in nomine Christi, ut sic allicerent baptizatos ad amorem nominis Christi. Act. 8, baptizati erant in nomine domini Jesu. Glossa, praeponit causam qua possit eos abstrahere ab amore mundi, scribo vobis patres. Glossa, non aetate, sed sapientia: quorum est antiqua meminisse et minoribus pandere. Hi sunt reverendi senes, in quibus jam debet amor mundi frigescere: scribo, scilicet, hoc quod sequitur, nolite diligere mundum: et hoc debetis, quoniam cognovistis eum qui ab initio est, scilicet filium qui est a patre. Vel ab initio, idest ante initium rerum, sicut prius dictum est, Eccles. 24, ab initio et ante saecula creata sum: quasi dicat: haec est causa quare debetis abstrahi ab amore mundi, quoniam cognovistis eum, quem mundus non cognovit, idest mundi amatores. Joan. 1, in mundo erat et mundus eum non cognovit. Scribo vobis adolescentes, scilicet tempore seu aetate. Hoc scilicet nolite diligere mundum, quoniam vicistis malignum, idest mundum qui totus in maligno positus est, infra ultimo: quasi dicat: vicistis mundum proficiendo; non debetis respicere mundum diligendo ipsum. Et Luc. 9, nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro et cetera. Item cavere debetis ne vincamini ab eo quem vicistis: quia valde esset vobis verecundum. Et notandum quod adolescentibus ascribitur victoria: quia illa aetas specialiter impugnatur incentivis vitiorum. Item quia illa aetas est congrua ad certandum. Scribo vobis infantes. Glossa, humiles spiritu. Scribo inquam, nolite diligere mundum, quoniam cognovistis patrem, scilicet Deum, cognitione fidei: quasi dicat: etsi non sitis apti ad pugnam, quia adhuc estis incipientes in bono; tamen habetis Dei cognitionem et eum diligitis: unde non debetis diligere illa quae istam dilectionem impediunt. Scribo, scilicet iterum, vobis patres, seniores scilicet aetate et sapientia. Haec est duplex senectus, de qua Sapient. 4, senectus enim venerabilis est et cetera. Repetit autem eo quod ipsi magis tenentur ad hoc, ratione aetatis maturioris et sapientiae majoris, quoniam cognovistis eum qui ab initio est, idest a patre; vel ab initio, idest ante initium. Glossa, si obliviscamini eum qui ab initio est, perditis paternitatem, scribo vobis juvenes, scilicet nolite diligere mundum et cetera. Quoniam estis fortes, idest praediti fortitudine et virtute ad spirituale certamen. Glossa, fortes non ex vobis, sed ex Deo. Psalm. 117, fortitudo mea et laus mea dominus. Et verbum Dei, Glossa, filius Dei, praedicatio filii Dei, in vobis permanet, idest perfecte manet per intemeratam fidem. Et hoc contra tentationes Diaboli, et vicistis malignum, idest mundum. Et quia vicistis eum, turpe esset vobis vinci ab illo. Nolite diligere mundum et cetera. Hic ostenditur qui mandat; in quo tangitur mandati utilitas. Dissuadet quidem amorem mundi triplici ratione. Primo ex damnositate ipsius amoris. Secundo ex utilitate rei amatae, ibi: quia omne quod est in mundo et cetera. Tertio ex defectibilitate, ibi: et mundus transit et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa, vobis omnibus scribo haec, nolite diligere, amore concupiscentiae, mundum, Glossa, abundantiam mundi et pulchritudinem ejus. Mundus ergo supponit hic pro universitate concupiscibilium mundi, nec ea quae in mundo sunt. Glossa, ut aurum et argentum et omnem fluxum divitiarum. Prohibetur autem hic mundus ad fruendum eo, non ad utendum: unde Glossa, utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Nec per hoc prohibetur quaecumque dilectio, sed inordinata per amoris affectum nimium. Augustinus, cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum. Et incipiet habitare charitas, extirpata sylva vitiorum. Idem talis est quilibet qualis est ejus dilectio. Terram diligis, terra es: aurum diligis, aurum es: Deum diligis, quid dicam? Deus eris. Non audeo, inquit, dicere ex me: Scripturam audiamus, ego dixi dii estis et cetera. Sed cum mundus sit bonus, videtur quod sit diligendus; ergo videtur prohibitio mala qua dicitur, nolite diligere mundum. Responsio, diligere idest ex diversis legere seu colligere. Et sic diligere mundum est ipsum omnibus rebus praeponere. Et sic mundus non est diligendus: tamen sub Deo est diligendus. Unde non prohibetur quaecumque dilectio, sed illa quae est supra Deum, de qua dicit Augustinus, vae tibi si amaveris condita et deserueris conditorem. Vel potest dici quod duplex est dilectio. Quaedam ad necessitatem, alia ad superfluitatem. Primo modo mundus potest diligi. Secundo modo prohibetur, si quis dilexerit mundum, praeponendo ipsum Deo, non est charitas patris in eo: quasi dicat: amor patris est contrarius amori mundi. Augustinus, duo sunt amores, Dei et mundi: sed si amor mundi inhabitet, non est quo amor Dei intret. Idem etiam dicit, quod contraria sunt charitas et cupiditas. Et quantum crescit cupiditas, decrescit charitas. Et e converso Jacob. 4, amicitia hujus mundi inimica est Deo. Unde Glossa hic, unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Sicut dilectio Dei est fons virtutum omnium, ita dilectio mundi omnium vitiorum. Isa. 28, coangustatum enim est stratum ita ut alter decidat. Et vere non est charitas patris in eo qui mundum diligit, quoniam, omne quod in mundo est, idest in mundi dilectoribus, aut est concupiscentia carnis, et sumitur hic concupiscentia carnis pro generali appetitu inordinato qui incitatur per quinque sensus. Glossa, concupiscentia carnis est desiderium omnium quae ad voluptatem et delicias corporis pertinent, ut cibus, potus, concubitus. Et concupiscentia oculorum. Glossa, quando visus delectatur, ut in pulchris vestibus et auro et similibus. Et superbia vitae. Glossa, omnis ambitio saeculi. Eccles. 10, odibilis coram Deo et hominibus superbia. Bene dicitur hic tertium superbia, quia magis est supra viam et extra viam humanae naturae quam alia duo, quorum concupiscentiae sunt hominum et aliquatenus naturalia. Quae non est ex patre. Hoc dicitur ad ostendendum quod sunt detestabiles praedictae concupiscentiae. Unde, quae, scilicet concupiscentia generalis quae communiter se extendit ad omnes praedictas, non est ex Deo patre, idest ex Deo qui est pater. Jacob. 1, nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur. Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua attractus et illectus. Vel quae superbia non est ex Deo patre, quia excludit charitatem patris, sed ex mundo. Glossa, ex mundi amore. Et ideo mundus non est diligendus, cum sit patri contrarius. Et mundus transit. Glossa, debemus adhaerere patri non mundo, quia mundus transit. Interlinearis, in novam formam. 1 Corinth. 7, praeterit figura hujus mundi. Et notandum quod tres causae mundi universales permanebunt: scilicet universalis efficiens, ut corpora superiora, sol et luna et hujusmodi quae sunt causa efficiens universalis generationis in istis inferioribus: materialis universalis, ut quatuor elementa: finalis universalis ut homo: sed causa formalis mutabitur: unde bene dicitur, transit in novam formam. Et ideo quia mundus transit; et homo qui diligit mundum, transit cum mundo. Gregorius, qui labenti innititur, necesse est ut ipse labatur. Sed e contrario. Dicit autem, transit, non transibit, propter certitudinem: quasi dicat, transiit jam in certitudine fidei nostrae, tandem transiet in re. Vel hoc dicit ut significet brevitatem temporis. Breve enim est quia terminum habet, et maxime respectu aeternitatis, respectu cujus omne tempus breve est, qui autem facit voluntatem Dei, non tantum dicit, ut illi Matth. 7, quid autem vocatis me domine domine, et non facitis quae dico? Et dicit voluntatem Dei, non suam. Manet in aeternum, quia talis non moritur, sed de vita mortali ad immortalitatem transfertur. Joan. 11, omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, idest, morte aeterna quae est vera mors, respectu cujus mors corporalis non est, nisi quidam gustus. Joan. 8, si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum: quasi dicat: licet gustet in praesenti. Sicut enim qui labenti, id est mundo, innititur, necesse est ut conlabatur, ut dicit Gregorius supra; ita e contrario stare oportet eum qui stanti innititur. Sed objicitur contra hoc quod dicitur, omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis et cetera. Quia multa alia sunt in mundo, ut aurum, argentum, homines, bestiae; nec tamen sunt concupiscentia carnis et cetera. Responsio, mundus non accipitur hic pro natura, sed pro abusore vel amatore mundi. Aut est concupiscentia carnis et cetera. In istis enim tribus omnia vitiorum genera comprehenduntur, ut dicit Glossa, Beda in Glossa, sicut enim qui adhaeret domino, unus spiritus est cum illo, et dicitur Deus, Psalm. 81, ego dixi dii estis, etc. sic qui adhaeret mundo, potest dici mundus. Sed tunc objicitur ulterius: si mundus accipitur pro mundi dilectoribus; cum in eis sint multa alia vitia, ut invidia, ira, accidia, videtur quod insufficienter dicat, omne quod in mundo est. Item aut concupiscentia carnis determinatur circa ea quae spectant ad sensum tactus, aut generaliter circa ea quae spectant ad omnes sensus carnales exteriores. Si primo modo, quare non dicitur determinate, concupiscentia tactus, sicut determinate concupiscentia oculorum? Si secundo modo, ergo concupiscentia oculorum non debet poni in numerum cum concupiscentia carnis, cum sub illa contineatur. Item cum delectatio sit omnium sensuum, quare non nominatur concupiscentia sensuum, sicut concupiscentia oculorum? Item Glossa dicit, quod concupiscentia carnis est cum per gustum vel per tactum caro delectatur. Contra, alia Glossa dicit ibidem, quod concupiscentia carnis est desiderium omnium quae ad voluptatem et delicias pertinent. Non ergo solum circa delectabilia gustus et tactus. Item Glossa dicit quod concupiscentia oculorum est quando delectatur visu, ut in pulchris vestibus, et auro et talibus. Contra: delectari in talibus pertinet ad concupiscentiam carnis. Ergo non videtur ex opposito distingui concupiscentia oculorum et carnis. Responsio, divisio vitiorum assignatur penes principalia motiva concupiscentiae ad malum. Nam concupiscentia carnis assignatur penes motivum inordinate ad voluptates et delitias corporis, cujusmodi sunt maxime in quibus delectatur nutritiva et generativa, et generaliter in quibus est delectatio corporalis. Concupiscentia oculorum assignatur penes motivum inordinate ad aliqua habenda seu possidenda; sive sint spiritualia, ut scientia: sive corporalia, ut divitiae. Superbia vitae penes dominium, scilicet potestatem et gloriam. Sed de experientia pulchritudinis, est notandum quod Glossa dicit, concupiscentia oculorum, est omnis curiositas, quae fit in discentibus artibus magicis, in contemplandis spectaculis, in supervacuis acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis carpendisque vitiis proximorum. Superbia vitae cum quis se jactat, et cetera. Quaere Glossam. Filioli, novissima hora et cetera. Hic retrahit ab haeretico errore. Primo monens cavere doctrinam haereticorum. Secundo manere in vera doctrina apostolorum, ibi, vos autem quod auditis. Ad cavendum autem falsam doctrinam haereticorum, quadruplicem introducit rationem. Prima, quia haeresis est Christo contraria. Secunda, quia haeretici separati sunt ab Ecclesia, ibi, ex nobis prodierunt. Tertia, quia ipsi sufficienter imbuti sunt doctrina Catholica, ibi, sed vos unctionem habetis. Quarta est, quia doctrina quam eis suadent haeretici, mendax est et perversa, ibi, quis est mendax et cetera. Dicit ergo, filioli mei. Ita dixi, nolite diligere mundum. Eodem modo dico: nullo instinctu haereticorum deficiatis a fide, quia haec sunt contraria charitati. Et non debetis deficere, quia, filioli mei. Et ideo non debetis doctrinam patris audire et facere, unde ostendit affectus sui ad eos magnitudinem, et eorum ad ipsum debitam subjectionem. Novissima hora est. Glossa, idest undecima hora: est sexta aetas saeculi, de qua Matth. 20, circa undecimam vero horam. Vel secundum aliam Glossam, novissima hora est, id est, similis novissimae, quia similis est haereticorum persecutio persecutioni Antichristi futurae. Vel secundum aliam Glossam; novissima hora est, quia prope est finis uniuscujusque. 1 Corinth. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et sicut etc. quasi: et hoc inde patet, quia nunc, idest, in hoc praesenti tempore (nam a temporibus apostolorum incoeperunt haeretici) Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt. Glossa, qui baptizati et sacro chrismate uncti, per quod facilius possunt decipere, sunt Christo et ejus Ecclesiae contrarii, Antichristi, id est quia per varias haereses et errores divisi. Contra illud Jacob. 3, nolite plures magistri fieri. Et dicit, facti sunt, voluntate sua, suggestione diabolica. Facti ergo sunt Antichristi recedentes a fide Christi, et docentes contra fidem, ut Judaei docentes legalia observanda, ad Gal. 5. Et Nicolaitae docentes carnis delectationes esse licitas. Apoc. 2. Vel Antichristi dicuntur omnes peccantes contra legem Christi. Sicut audistis, quia Antichristus venit, scilicet in membris suis. Vel venit, id est jam quasi instat adventus ejus. De adventu vero Antichristi audierant et in Evangelio, Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi: et per apostolum, 2 ad Thessal. 2, tunc revelabitur ille iniquus quem dominus interficiet spiritu oris sui. Ratio ejus talis est: quoniam Antichristus et sui circa finem mundi sunt venturi, sed jam venerunt: ergo et cetera. Unde, id est ex eorum jam adventu, scimus, fide, quia novissima hora, id est instat finis saeculi. Glossa. Absque dilatione veniet dies judicii. Ex nobis. Glossa. Sed licet sint multi Antichristi, non tamen terreant vos si a Judaismo vel Paganismo redierunt, ne putetis ex hoc Ecclesiam pati damnum. Quia et ex nobis prodierunt. Glossa: ab unitate Catholica recedentes. Erant enim de Ecclesia numero non merito, sacramentorum perceptione non charitatis communione. Sed non erant ex nobis, praedestinatione et electione. Et ideo ex recessu eorum Ecclesia non est damnificata, sicut nec corpus damnificatur cum humores pravi exeunt de corpore. Nam si fuissent ex nobis. Glossa. Praedestinatione et electione Dei. Permansissent utique nobiscum, id est finaliter mansissent in consortio fidei seu fidelium. Sed ut etc.: quasi dicat: ideo exire permittuntur, ut manifestati sint quoniam non sunt omnes ex nobis, qui prius latebant, et sub specie fratrum vos decipere poterant. Unde permittit Deus, quosdam de Ecclesia exire, ne contingat decipi veros fratres a falsis fratribus secum visibiliter manentibus. Sed vos unctionem et cetera. Hic ostendit quod sufficienter imbuti sunt doctrina Catholica. Vel sic, sed et vos unctionem. Haec est tertia ratio, quod sufficienter sunt imbuti doctrina Catholica. Ubi ostendit primo quod habent doctorem sufficientem interius. Secundo, quod non indigent doctrina exteriori, ibi, non scripsimus. Quis est mendax. Haec est quarta ratio, quia doctrina haereticorum mendax est et perversa: quod ostendit, primo ex doctrinae falsitate: secundo, ex ejus damnositate, ibi, omnis qui negat filium. Sed et vos, quasi dicat: debetis permanere, quia vos Catholici unctionem habetis, id est gratiam spiritus sancti, qua eos discernere poteritis, et eorum malitiam retardare seu impedire. A sancto, id est Christo, qui est sanctus sanctorum. Danielis 9, sicut membra recipiunt influentiam a capite. Joan. 1, de plenitudine ejus omnes accepimus. Psal. 44, unxit te Deus tuus oleo laetitiae et cetera. Et nostis omnia, scilicet necessaria ad salutem, per illuminationem illius unctionis. Glossa, nostis veritatem fidei et vitae per unctionem spiritus sancti, nec opus habetis doceri. Unde quia nostis omnia, non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, scilicet fidei, sed, quasi scientibus eam: quasi dicat: eo ipso quod veritatem cognoscitis, habetis scientiam discernendi et cognoscendi haereticos. Et quoniam. Glossa, scientibus. Et hoc, quoniam omne mendacium non est, id est nullum mendacium est, sive officiosum, sive otiosum, sive perniciosum, ex veritate, id est ex Deo sive Christo, qui est veritas: imo sibi contrarium, quia Psalm. 5, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Unde est a Diabolo, qui est mendax et pater mendacii, ut habetur Joan. 8. Unde Glossa Bedae. Nullum mendacium ex veritate. Et qui mentitur non est ex Christo. Sed contra hoc objicitur: idem est non esse ex Deo, et separari a Deo. Si ergo qui mentitur non est ex Deo, ergo omne mendacium separat a Deo: sed omne quod separat a Deo, est peccatum mortale: ergo omne mendacium est peccatum mortale, quod falsum est. Responsio, sermones sunt restringendi secundum materiam: unde cum hic sit sermo de haereticis, qui mentiuntur in doctrina religionis, patet, illud quod dicitur hic, intelligi de mendacio in doctrina religionis. Unde patet ex Glossa quod loquitur de mendacio negationis Christi, respectu cujus cetera aut parva, aut nulla esse videntur. Unde sequitur, quis est mendax. Antonomastice gravissimum omnium genus mendacii est, secundum Augustinum, quod fit in doctrina religionis. Nisi is qui negat, quoniam Jesus non est Christus. Qui negat, quoniam Jesus non est Messias in lege promissus. Glossa, hoc proprium est Judaeorum, ut dicant, quoniam Jesus non est Christus; sed et omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt. Isti negant, id est facto veritati contrario ostendunt. Tit. 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant: hic est Antichristus, scilicet qui negat, quoniam Jesus est Christus. Antichristus, idest contrarius Christo. Qui, idest quia ipse, negat patrem et filium. Negando Jesum esse Christum, negat et filium, negat et patrem. Joan. 8, neque me scitis neque patrem meum scitis. Glossa. Frustra confitetur Deum patrem, qui negat filium, qui ex Deo procedit, et vere ita est, quia omnis. Glossa, ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum patrem, addit, omnis, sive Judaeus, sive gentilis, sive haereticus, qui negat filium. Christum, nec patrem habet. Glossa, propitium: et alia Glossa. Nec filium, nec ipsum patrem habet placatum: vel, nec patrem habet. Alia Glossa, nec filium, nec ipsum patrem; scilicet cognitione et confessione. Joan. 14, si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis et cetera. Qui autem confitetur, id est simul fatetur. Glossa, corde, voce, opere Rom. 10, corde creditur ad justitiam et cetera. Filium. Glossa, Jesum esse, et patrem habet, propitium, vel patrem habet in confessione et cognitione. Joan. 14, ego in patre, et pater in me est. Vos quod audistis et cetera. Hic monet permanere in doctrina apostolorum; ponens triplicem rationem. Primo utilitatem. Secundo facilitatem, ibi, haec scripsi vobis. Tertio necessitatem, ibi, et nunc filioli. In prima parte, primo ponit admonitionem. Secundo admonitionis utilitatem, ibi, si in vobis. Tertio utilitatis declarationem, ibi, et haec est promissio. Dicit ergo, vos autem quod audistis, ut supra: quasi dicat: ita multi Antichristi facti sunt. Sed vos, scilicet Catholici, illud quod audistis, a me et aliis apostolis, ab initio, scilicet conversionis vestrae. In nobis permaneat, id est finaliter perseveret: quasi dicat: fides quam audistis a me ab initio conversionis vestrae, perseveret, et quo ad memoriam et quo ad observantiam. Interlinealis, per observationem memoriter teneatis. Et ideo debet manere, quia si in vobis permanserit, idest perfecte manserit, in cujus recordationem eatis per observationem. Quod ab initio audistis, verbum scilicet fidei Christi, scilicet vestrae conversionis, et vos in filio et patre manebitis. Glossa hic per fidem, in futuro per speciem. Joan. 14, si quis diligit me et cetera. Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Et sicut dicit Glossa, filium praeponit patri, quia nemo venit ad patrem nisi per filium. Joan. 14, et haec, scilicet mansio in patre et filio perpetua, est repromissio, idest iterata promissio, prius per prophetas, deinde per apostolos, quam ipse, scilicet Christus qui non mentitur, pollicitus est vobis vitam aeternam, hanc promisit. Joan. 6, haec est voluntas ejus, qui misit me, patris, ut omnis qui videt filium et credit in eum et cetera. Haec scripsi vobis de his et cetera. Hic ostendit utilitatem. Primo ex Scriptura. Secundo ex gratia, ibi: et vos unctionem. Tertio ex scientia, ibi: et non necesse habetis. Dicit ergo, haec, praedicta de Antichristo et ejus membris, scripsi vobis. Idest ad utilitatem et instructionem vestram, de his, scilicet haereticis, qui seducunt vos, idest seorsum a veritate ducunt. Glossa, vel perversis dogmatibus, vel per aliquas illecebras, vel per adversa saeculi a vita aeterna vos retrahunt, et vos unctionem quam accepistis ab eo maneat in vobis. Et unctio inquam maneat in vobis. Quam unctionem, idest spiritus sancti gratiam vos accepistis a Deo. Joan. 1, de plenitudine ejus omnes nos accepimus. Glossa, curate ut spiritus sancti gratiam, quam in Baptismo consecuti estis, integram in corde et opere servetis. Et notandum quod ista locutio est antiphrastica, sicut et illa, Joan. 14, sermonem quem audistis non est meus. Et necesse non habetis: quasi dicat: et si unctio manet, non necesse habetis quidquam utile, quia gratia docet de necessariis ad salutem, licet non de omnibus utilibus. Vel non necesse habetis tantum, ut prius. Glossa, docente interius spiritu, minus indigetis extrinsecus doceri, ut aliquis, homo doctor, doceat vos: sed ita tenete, supple, sicut unctio ejus, idest Christi. Glossa, spiritus sanctus cujus sacramentum est in unctione visibili; vel unctio charitatis quae diffunditur in cordibus vestris per spiritum sanctum, qui datus est vobis, docet vos de omnibus. Glossa, quae tenenda sint: quia nemo docenti tribuat, quod ex ore docentis intelligit. Nisi intus sit qui doceat, lingua doctoris in vacuum laborat: nec tamen doctor taceat, sed quod potest agat. Et verum est et non est mendacium. Glossa, quod praedico: vel melius; illud quod unctio docet: unde alia translatio habet: et vera est et non est mendax, scilicet unctio. Verum per comparationem ad rem, et non est mendacium per comparationem ad docentem. Vel verum in se, et non est mendacium contrarii ulla permixtione. Ex hoc patet quod fidei non subest falsum, quia spiritus sanctus, spiritus veritatis est, Joan. 16. Et non docet nisi verum. Et ideo, sicut docuit vos, scilicet unctio, manete in eo, scilicet Christo, hoc est in verbis vel doctrina ejus. Joan. 15, manete in me et ego in vobis. Et nunc filioli manete in eo et cetera. Hic ostendit necessitatem primam in futuro, quia aliter non vitabunt confusionem secundam in praesenti, quia aliter non possunt habere justificationem, ibi: si scitis, quoniam justus est. Dicit ergo, et nunc, idest in praesenti, scilicet tempore gratiae. Filioli mei: in quo notatur dilectio ejus ad ipsos et subjectio eorum ad ipsum. Manete in eo, idest in Christo, hoc est in verbis et doctrina ejus, per fidem scilicet et charitatem finalem. Augustinus, maneamus in verbis ejus ne confundamur cum venerit. Vel manete in eo. Glossa, si quid boni habetis, illi totum attribuite et non vobis: mala vobis et Diabolo imputate, ut cum apparuerit, scilicet in futuro judicio. Glossa, ad praemia bonorum et damnationem malorum. Habeamus fiduciam, nos et vos, et non confundamur. Confusione damnationis aeternae. Jerem. 20, confundantur quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, ab eo, Glossa, pro eo neglecto vel negato. In adventu ejus, ad judicium, si scitis: quasi dicat: manere debetis in eo: si enim scitis certitudine spei, quoniam justus est. Glossa, natura, et auctor totius justitiae. Psalm. 10, justus dominus et justitiam dilexit. Scitote. Eadem certitudine fidei, quoniam et omnis qui facit justitiam, idest opus justitiae, ex ipso natus est, idest filius Dei est, scilicet per imitationem et conformitatem. Vel ex ipso natus est, idest ex ipso habet quod facit, sicut filius naturalis habet a patre naturali, quod est secundum naturam. Sic filius spiritualis habet a patre spirituali, scilicet Deo, quod est secundum mores. Isa. 26, omnia opera nostra tu es.