|
Videte qualem charitatem dedit et cetera. Supra egit de
materia diligendorum; hic agit de forma sive de modo diligendi. Primo
Deum. Secundo proximum, ibi: omnis qui non est justus. In prima
parte tangit modum dilectionis nostrae ad Deum, ibi: et omnis qui
habet hanc spem. Modum dilectionis ad nos ostendit. Primo in
praesenti. Secundo in futuro, ibi: carissimi, nunc filii Dei
sumus. Modum autem dilectionis nostrae ad Deum ostendit. Primo
acquirendae. Secundo conservandae, ibi: filioli, nemo vos seducat.
Tertio manifestandae, ibi: omnis qui natus est ex Deo. Acquirendae
quidem dupliciter. Primo per sanctificationem praeteritorum
peccatorum. Secundo per cautelam futurorum, ibi: omnis qui in eo
manet. Sanctificationis. Primo ostendit exemplar. Secundo
materiam, ibi: omnis qui facit peccatum. Tertio auctorem, ibi: et
scitis quia ille. Dicit ergo, videte, idest diligenter attendite,
qualem charitatem, idest quantum et qualia affectus et effectus
charitatis. Glossa, quantis et qualibus donis ostendit Deus erga nos
paternam charitatem, dedit, gratis vobis indignis, pater, tota
Trinitas per proprietatem, persona patris per appropriationem, talem
scilicet, ut filii Dei nominemur, scilicet Christiani a Christo.
Et quia non sufficit nomen sine re; ideo subditur, et simus,
scilicet filii Dei. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei
fieri et cetera. Propter hoc, quia scilicet filii Dei sumus,
mundus, idest mundi amatores, non novit nos, scilicet notitia
approbationis, quia non novit eum, scilicet patrem, notitia fidei et
approbationis. Joan. 1, mundus eum non cognovit. Glossa, quia
filii Dei dicimur, amatores mundi non nos diligunt, non percipiunt
nostram dignitatem, non nos reverentur, sed affligunt. Carissimi,
nunc filii Dei etc. quasi dicat: licet modo sumus a mundo despecti,
tamen o carissimi mihi clara dilectione conjuncti, nunc idest in
praesenti cum mundo sumus despecti, ut dicit Glossa, filii Dei
sumus. Per adoptionem gratiae. Rom. 8, qui spiritu Dei aguntur,
hi filii Dei sunt. Et nondum apparuit quid erimus, scilicet per
gloriam. Latet enim gloria modo, sicut lucerna lateret in testa; sed
confracta testa apparebit. Judic. 7, confractis lagunculis
apparuerunt lucernae. Licet enim nunc per miracula et per virtutes
appareat quod sumus filii Dei, tamen quidquid est in praesenti ad
respectum futuri parum est, ut dicit Glossa. Ita est de gloria
modo, sicut de luce in manibus abscondita, quae apparet per rimas
digitorum scimus. Certitudine fidei quae est certitudo de
invisibilibus, quoniam cum apparuerit. In secundo adventu, idest
perfecte innotuerit omnibus: modo enim paucis fidelibus innotescit,
sed tunc in die judicii omnibus apparebit: ab omnibus cognoscetur
dominus judicia faciens, ut dicit Psalm. Unde Bernardus,
cognoscetur dominus judicia faciens, qui ignoratur injurias patiens.
Similes ei erimus. Glossa Bedae, secundum corpus immortales et
impassibiles, sicut ipse filius. Tunc enim mortale hoc induet
immortalitatem et incorruptibile hoc incorruptionem. 1 Corinth.
15. Ista autem similitudo non erit aequalitatis, sed
conformitatis; et in corpore per dotes corporis et in anima per dotes
animae: ad Philipp. 3, salvatorem expectamus et cetera. Ista
autem similitudo erit in tribus: scilicet in conformitate naturae.
Genes. 1, creavit dominus hominem ad imaginem et similitudinem
suam. Item in conformitate gratiae. Isa. 45, vocavi te ex nomine
tuo, assimilavi te et non cognovisti me, item in conformitate gloriae
sicut hic. Quoniam videbimus eum sicuti est. Glossa, in ipsa
deitatis substantia contemplabimur eum, quod in hac vita nulli
conceditur. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Interlinearis, sola visio beatificat. Joan. 17, haec
est vita aeterna et cetera. Sed videtur quod magis dilectio: quia
dicit Augustinus in Soliloq. Charitas est quae beate perfrui
desiderat. Sed beatitudo consistit in fruitione, ergo in dilectione
et cetera. Responsio, Glossa loquitur non de visione simplicis
notitiae, sed experientiae quae est intellectus practici, et hoc non
excludit dilectionem. Sed adhuc quaeritur quare magis dicitur de
visione quod beatificat. Responsio, visio potius dicitur beatificare
et esse tota merces, quam dilectio, quia visio habet omne illud in quo
consistit beatitudo. Habet enim sibi annexam dilectionem, in his vero
consistit fruitio; dilectio vero non habet necessario sibi annexam
visionem, immo potest esse indifferenter causa rei tam absentis, quam
praesentis, et omnis. Glossa. Quia ad Dei similitudinem
pervenitur; ideo omnis qui habet hanc spem in eo, scilicet
adipiscendae visionis divinae et beatitudinis, sanctificat se,
Glossa, pie vivendo, desideria saecularia abnegando: ad Titum 2,
ut abnegantes impietatem et saecularia desideria et cetera.
Sanctificationem attribuit homini per cooperationem liberi arbitrii.
2 Timoth. 2, si quis se emundaverit ab istis, erit vas
sanctificatum et utile domino. Sicut et ille. Similitudo ista est
remota non propinqua; imitando, non attingendo, sanctus est,
Levit. 2, sancti estote quoniam ego sanctus sum, dicit dominus
Deus vester. Joan. 17, ego pro eis sanctificabo meipsum, ut ipsi
sancti sint in veritate. Tangit autem hic duo quae requiruntur ad
nostram sanctificationem. Primum est divinum adjutorium. Secundum
est arbitrii libertas. Deus enim sanctificat nos per gratiam. Nos
vero disponimus nos ad sanctificationem per liberum arbitrium. Primum
notatur cum dicitur, qui habet spem in eo. Secundum cum dicitur,
sanctificat se. Alia littera habet, castificat: quam legit
Augustinus dicens, sic omnis qui castus est. Notandum quod homo
castificat se et Deus et gratia: homo disponendo, Deus efficiendo et
gratia informando. Omnis et cetera. Glossa, qui habet spem
sanctificat, sed e contrario, omnis qui facit peccatum, scilicet
mortale, illud enim implicite dicitur peccatum a quo denominatur
peccator. Et iniquitatem facit. Quia contra Dei justitiam et
iniquitatem facit. Et peccatum est iniquitas. Glossa, iniquitas est
quod est contra legem, vel sine lege: peccatum ergo est iniquitas;
quia quando peccamus, contra legem Dei facimus. Unde Augustinus.
Peccatum est dictum, vel factum vel concupitum contra legem Dei.
Item secundum Augustinum, virtus est aequalitas animae undique
rationi consentiens: sed omnis peccans mortaliter privat se virtute,
ergo aequalitate inducit inaequalitatem. Et ideo dicit Augustinus in
Glossa, nemo dicat, ego peccator sum sed non sum iniquus. Omnis
enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est
iniquitas. Daniel. 3, peccavimus, iniquitatem fecimus. Et
scitis, id est scire debetis. Quoniam ille, scilicet Christus qui
est sanctus sanctorum, apparuit. Glossa. In primo adventu. In hoc
id est propter hoc, ut peccata tolleret, idest auferret. Joan. 1,
ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Glossa, tollit
dimittendo peccata, adjuvando ne fiant, ducendo ad vitam, ubi omnino
fieri non possunt. Propter hoc dicitur ter, ecce agnus Dei. Et
bis: miserere nobis: quasi dicat: Ecclesia: miserere dimittendo
peccata, miserere adjuvando, ne fiant futura. Tertio dicitur: dona
nobis pacem, ducendo ad vitam, ubi omnino non fient. Vel dicitur
ter: agnus Dei, propter tres partes corporis Christi mystici.
Quidam enim in miseria vitae praesentis in mundo, alii in
Purgatorio, alii in caelo. Bis ergo dicitur miserere nobis propter
illos qui sunt in mundo et in Purgatorio: sed dona nobis pacem,
propter illos, qui sunt in caelo. Ideo et tripliciter terminatur in
Missa. Nam in die operis dicitur: benedicamus domino, quia
laborantes debent gratias reddere Deo. Requiescant in pace, propter
illos, qui sunt in Purgatorio. Ite, Missa est, propter illos,
qui sunt in caelo. Et peccatum in eo non est, nec originale, nec
actuale: mortale, vel veniale. 1 Petr. 2. Qui peccatum non
fecit et cetera. Et ratio hujus talis est. Ille in quo non est
peccatum, auferre potest peccatum: sed in Christo non erat peccatum,
ergo potuit auferre peccatum. Omnis qui in eo. Et vere iste est
immunis ab omni peccato, quia et illi qui adhaerent ei vitant peccata.
Omnis enim. Fidelis Christianus, qui in eo manet, id est qui
Christo unitur per charitatem. Non peccat. Ex hoc videtur, quod
omnis justus in ipso maneat, et quod nullus justus peccet: quod est
contrarium his quae dicta sunt supra, videlicet, si dixerimus, quia
peccatum non habemus et cetera. Responsio, quod hic dicitur
intelligendum est per se, scilicet cum reduplicatione, sic. Omnis
qui in eo manet non peccat. Glossa. In quantum in eo manet, nec
peccat venialiter, nec mortaliter. Vel sic. Omnis qui in eo manet,
non peccat, quamdiu scilicet in eo manet, non peccat mortaliter; quia
dum manemus in Christo, nec peccamus venialiter vel sic. Omnis qui
manet in eo, scilicet numero et merito, sacramentorum perceptione,
vel charitatis communione, fide formata vel informi, non peccat,
peccato scilicet infidelitatis, quod dicitur peccatum per antonomasiam
et excellentiam. Joan. 16, cum venerit Paracletus, ille arguet
mundum de peccato, scilicet infidelitatis. Et omnis qui peccat,
peccato mortali, vel qui peccat, id est finaliter in peccato
permanet, non vidit eum. Pro tempore quo peccavit, aut in peccato
mansit, non vidit. Glossa. In fide secundum humanitatem. Nec
cognovit eum. Glossa, gustando suavitatem in deitate. Nam si
gustasset, quam suavis est dominus; nunquam peccando ab ejus gloria se
separaret. Unde tangit duo: scilicet videre et cognoscere per
gustum, quae removentur per peccatum. Peccatum enim tollit visionem
gratuitam summae veritatis, et gustum divinae suavitatis. Filioli,
nemo vos seducat. Qui facit et cetera. Hic ostendit modum nostrae
dilectionis ad Deum conservandae. Primo faciendo opera quae Deus
diligit. Secundo vitando opera quae Deus odit, ibi, qui facit
peccatum. Dicit ergo, filioli mei nemo vos seducat, id est seorsum a
via veritatis ducat, dicendo quod dum peccat aliquis potest manere in
Deo, qui facit justitiam. Glossa. Qui habet actum justitiae, et
intentionem. Justus est, secundum quod justus dicitur ab exercitio
bonorum operum. Non solum ab habitu justitiae, secundum quod dicit
Ambrosius, est bonus qui non est justus, et Rom. 5, vix enim pro
justo quis moritur. Sicut et ille justus est, idest, ab eadem radice
procedit justitia in Christo principaliter, in isto secundario. In
Christo naturaliter, in isto per adoptionem. Nec ly sicut dicit ibi
similitudinem aequalitatis, sed ejusdem imitationis seu comitationis,
sicut exempli ad exemplar. Sed objicitur de hoc quod dicit, qui facit
justitiam justus est: immo potius e contrario, qui justus est facit
justitiam. Quia enim boni sumus, bonum facimus. Responsio. In via
essendi sequitur, qui justus est justitiam facit. In via cognoscendi
sequitur, qui facit justitiam justus est, idest justus ostenditur.
Et sic loquitur hic. Vel potest dici, quod justitia dicitur ibi,
non justitiae infusio, sed magis justitiae exercitatio: unde qui facit
justitiam justus est, verum est magis quia magis exercetur in bonis
operibus, sicut Abraham dictus est justificari ex operibus, Jacob.
2. Qui facit peccatum, ita sicut qui facit justitiam manet in Deo,
et illi adhaeret; sed e contrario, qui facit peccatum, scilicet
mortale, quod simpliciter peccatum est, ex Diabolo est. Glossa.
Non carnis originem ducendo, sicut Manichaeus voluit de cunctis
hominibus; sed imitationem et suggestionem peccandi ab illo sumendo.
Unde Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Quoniam ab initio
Diabolus peccat: unde prior peccavit, et est auctor peccati et homo
per ipsum peccans. Ab initio enim per superbiam quo ad se peccat.
Assidue per invidiam, quo ad hominem. Et his duobus modis
Diabolus, Diabolus est, ut dicit Augustinus. Dicitur autem
peccasse ab initio suae creationis, ut dicit Glossa. Incipiens
peccare peccavit continue usque in praesens. Et intelligendum est ab
initio exclusive, id est post initium: non inclusive, idest in ipso
initio. Non enim potuit peccare in principio suae creationis. Simile
Joan. 8, ille homicida erat ab initio. Sed objicitur contra hoc
quod dicit Glossa quod continue peccat. Cum enim in eo sit natura
bona, videtur quod aliquando possit moveri motu naturali, et tunc non
peccabit. Responsio. Quidam dicunt quod non dicitur semper peccare,
quia quolibet tempore: sed quia non intervenit motus contrarius, quia
non cessat esse malus, cum sit confirmatus in malitia sua. Sicut ergo
ille qui non cessat esse bonus, dicitur semper orare, sic Diabolus
semper peccare. Alii dicunt quod ad litteram continue peccat: sicut
enim dicit Bernardus. Sicut non dormitabit neque dormiet, qui
custodit Israel: sic non dormitabit neque dormiet, qui impugnat
Israel. Unde licet exeat in actum naturalem, quia motum illum quem
natura inchoat, voluntas deformat, diligit enim Deum naturaliter, ut
conservatorem, sed voluntas ejus motum illum refert ad propriam
utilitatem. Sicut avarus naturaliter appetit beatitudinem: sed tanta
est perversitas judicii ejus, ut non dicat beatitudinem esse nisi in
divitiis. Et ita nunquam exit in appetitum beatitudinis in quantum
hujusmodi, nisi prout in divitiis. Et ita appetendo illam
beatitudinem peccat, quia illum motum quem natura inchoat, voluntas
deformat. Vel dicitur continue peccare, quia ipse fuit principium
peccati hominis ab initio conditionis hominis; ideo cum homines non
cessant peccare nec ipse cessat peccare. In hoc apparuit: quasi
dicat: qui facit peccatum ex Diabolo est: propter hoc filius Dei
venit in mundum ut hominem liberaret. Unde in hoc, scilicet, propter
hoc apparuit, per carnem, qui scilicet erat invisibilis secundum
deitatem. Filius Dei, id est Christus. Ut dissolvat opera
Diaboli, illam nativitatem quam a Diabolo contraximus. Haec est
mala nativitas, de qua, Job 3, pereat dies in qua natus sum et
cetera. Adam enim, ut ait Glossa, peccando, Diabolo natus tales
genuit, qualis ipse fuit. Omnis qui natus est et cetera. Hic
ostendit modum manifestae dilectionis. Et primo ostendit quod est
proprium filiorum Dei. Secundo per quod discernuntur a filiis
Diaboli, ibi, in hoc manifesti sunt. Ita Christus solvit opera
Diaboli, quia omnis qui natus est ex Deo, scilicet in Baptismo, ut
dicit interlinearis. Et loquitur de nativitate regenerationis non
generationis. De qua Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit et
cetera. Ex Deo, effective et exemplariter sicut imago speculi a
specie faciei, non materialiter vel substantialiter. Peccatum non
facit, scilicet mortale, quod est contrarium generationi spirituali.
Et intelligendum est cum reduplicatione; inquantum scilicet ex Deo
natus est. Vel intelligendum est conjunctim, quandiu natus, id est
nativitatis gratiam custodit. Peccatum inquam non facit, scilicet
mortale. Vel loquitur de eo qui natus est ex Deo, non solum per
praesentem justitiam, sed et per praedestinationem aeternam. Et talis
peccatum non facit finaliter, quia tale peccatum repugnat
praedestinationi. Quoniam semen ipsius, scilicet gratiae
justificantis, quod vel multipliciter per cooperationem liberi arbitrii
infunditur. Isa. 1, nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi
Sodoma fuissemus. Vel semen, id est verbum Dei per quod genitus
est. Jacobi 1, voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Lucae
8, semen est verbum Dei. In eo manet. Per intemeratam fidem et
charitatem. Dicitur autem manere quandiu firmiter radicatur in corde,
non solum in intellectu, sed etiam in affectu. Ipsum autem verbum
conservat eum a peccato: unde sequitur, et non potest peccare: quasi
dicat: non solum non peccat, sed non potest peccare. Glossa,
quamdiu verbum retinet. Et intelligitur de potentia disposita et
propinqua, non remota. Potest enim potentia naturae: sed non potest
potentia habitus gratiae; sicut diceretur quod bonus scriptor non
potest male scribere. Quoniam ex Deo natus est, idest filius Dei
per adoptionem gratiae, non per nomen naturae, Glossa, ex quo
peccatum non est. In hoc manifesti sunt, id est manifeste distincti
sunt. Filii Dei et filii Diaboli, quia illi peccant, isti non.
Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Conveniunt autem in
natura, sed actu sunt contrarii. Omnis qui non est justus non est ex
Deo et cetera. Hic agit de modo diligendi proximum, monens diligere
primo fideliter: secundo firmiter, ibi, nolite mirari fratres:
tertio efficaciter, ibi, in hoc cognovimus: quarto, veraciter,
ibi, filioli mei. Tunc enim vera est dilectio et perfecta, quando
est fidelis sine formidine, quando est firma sine interruptione,
efficax in operatione, recta in intentione. In prima parte primo
persuadet fraternam dilectionem. Secundo dissuadet dilectionis
fraudem, ibi, non sicut Cain qui ex maligno erat. Dicit ergo,
omnis, in hoc inquam manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli. Et
vere, quia, omnis qui non est justus, quo ad Deum justitia
generali, non speciali (Glossa. Rependens Deo quod debet) non est
ex Deo, per generationem spiritualem. Minus dicit et plus
significat, quia est ex Diabolo. Supra primo, qui facit peccatum,
ex Diabolo est. Et qui non diligit fratrem suum, quo ad proximum,
scilicet non ex Deo est; quia dicit Glossa. Verus filius legem
patris non potest dimittere. Lex patris est invicem diligere. Et
secundum quod dicit alia Glossa: dilectio est certum signum quo
distinguuntur filii Dei, et filii Diaboli. Alia sunt communia bonis
et malis, in hoc fonte non communicat alienus. Quicquid habeas, hoc
solum non habeas, nihil tibi prodest: alia non habeas, hoc habens:
omnia implesti legis praecepta, quia plenitudo legis charitas. Rom.
13, Augustinus, dilectio sola discernit inter filios Dei et filios
perditionis sive Diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi,
respondeant omnes amen, cantent omnes alleluja, baptizentur omnes,
intrent omnes Ecclesias, faciant omnes basilicarum parietes, non
discernuntur filii Dei a filiis Diaboli nisi charitate. Qui habent
charitatem, nati sunt ex Deo, quoniam haec est et cetera. Et vere
est habenda dilectio, quoniam haec est Annunciatio, passiva de
proximo diligendo, mandatum vobis annunciatum, quam audistis, nobis
praedicantibus, ab initio, vestrae conversionis, vel nostrae
praedicationis: quia enim dilectio principium est omnis meriti, ideo
ab initio praedicanda fuit. Ut diligatis alterutrum, idest, unus
alterum et e converso. Joan. 13, hoc est praeceptum meum, et
cetera. Non sicut Cain, id est non existentes sicut Cain exterius
se diligere simulans, intus odium servans. Cain prius reprobus, de
quo Genes. 4, qui ex maligno, idest Diabolo qui dicitur malignus
antonomastice. Psalm. 5, non habitabit juxta te malignus. Ex
maligno ergo fuit per imitationem invidiae. Sap. 2, invidia
Diaboli mors intravit in et cetera. Diabolus enim amissa felicitate
invidit homini habituro felicitatem quam amiserat. Et ideo tentavit
eum et occidit, et sic Cain. Unde sequitur, qui occidit fratrem
suum, qui scilicet Cain, occidit fratrem suum innocentem scilicet,
sicut Diabolus hominem primum et propter quid occidit eum? Numquid ob
culpam ejus, vel ob aliquam causam justam? Et respondet, quoniam
opera ejus maligna erant. Glossa, vide unde processit homicidium,
scilicet ex invidia, opera ejus maligna erant. Glossa, quia
invidebat fratri, fratris autem ejus justa. Glossa, per charitatem.
Unde licet utriusque oblatio, scilicet Cain de fructibus terrae et
Abel de foetibus ovium, fuerit bona ex genere operis, justum enim
erat utrumque offerre creatori; oblatio tamen Cain ex malitia
offerentis fuit deformata, quia obtulit cum invidia, Abel vero cum
charitate. Unde Glossa, opera Cain mala non dicit, nisi per
invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi per
charitatem. Hinc discernuntur homines: nemo attendat linguas, sed
facta eorum. Ideo dicitur Gen. 4, respexit dominus ad Abel et ad
munera ejus. Nolite mirari fratres si odit et cetera. Hic est
secundus modus diligendi, scilicet firmiter; quem persuadet duplici
ratione. Primo per bonum sic diligentium. Secundo per malum non
diligentium, ibi: qui non diligit manet in morte. In primo tangit
culpam. In secundo poenam, ibi: et scitis quoniam dicit etc. ergo,
nolite mirari, Glossa, dilectionem habete, non propter mundi odium
vel persecutiones dilectionem dimittite. Nolite inquam mirari,
fratres, quasi insolitum. Joan. 15, nolite mirari si odit vos
mundus; scitote quia me priorem odio habuit, si odit vos mundus,
Glossa, mundi amatores. Et alia Glossa, non mirum si amator mundi
fratrem odit separatum ab amore mundi, et certe non est mirandum.
Tria enim solent mirari homines: scilicet magnum, novum, et rarum.
Quod autem mundus, idest mundi amatores odiant sanctos, non est
magnum. Non enim medicus reputat magnum si phreneticus quem ipse ligat
mordet ipsum; excusat enim eum propter phrenesim suam. Unde super
illud Genes. 4, consurrexit Cain adversus Abel, Glossa dicit,
contra medicum. Item non est novum. A principio enim mundi fuit
istud jurgium inter bonos et malos, ut inter Cain et Abel, inter
Isaac et Ismael, inter Jacob et Esau. Item non est rarum, imo
valde consuetum, scilicet quod mali odiunt bonos. Et certe non
deberent eos odire, sed potius diligere, quia nos, fideles, scimus,
certitudine fidei, quoniam translati sumus, virtute, scilicet
divina. Non dicit transimus, quasi virtute nostra. Homo enim est
spiritus vadens et non rediens. Non enim mortuus potest suscitare
seipsum, sive corpus spiritum: haec est miraculosa translatio, de
morte, culpae, ad vitam, gratiae. Ad Coloss. 1, eripuit nos de
potestate tenebrarum et transtulit nos in regnum filii dilectionis
suae. Quoniam diligimus fratres, idest per hoc quod diligimus
fratres. Charitas enim est vita; quia, ut ait Glossa, vita carnis
anima, vita animae Deus: charitas vero conjungit animam Deo.
Augustinus, humilitas nos Deo subjicit, puritas jungit, charitas
unit. Qui non diligit, fratrem scilicet, manet in morte,
interlinearis. Non tantum venturus est in aeternam mortem, sed jam
nunc est. Quod intelligendum est debito essendi, hoc est debitorem
mortis aeternae. Et dicit, manet, idest mansionem habet, quia inde
per se exire non potest. Ideo dicitur in Psalm. 33, mors
peccatorum pessima. Et sicut dicit Glossa, diligere debetis, quia
omnis qui odit fratrem suum homicida est. Nam primo occidit animam
suam, deinde animam proximi quantum in se est, quia provocat ipsum ad
odium mutuum. Glossa, omnis qui vel ferro percutit, vel odio
insequitur, homicida est. Vel alia Glossa, qui ex odio insequitur
fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum in se est
occidit eum in anima. Et notandum, quod aliquis est homicida
multipliciter: primo provocative, ut qui habet odio fratrem suum.
Proverb. 10, odium suscitat rixas. Item opere, ut Exod. 20,
non occides. Item consensu. Rom. 1, non solum qui faciunt ea et
cetera. Item subtractione rei debitae. Eccl. 34. Panis egentium
vita pauperum, qui defraudat illum homo sanguinis est. Et scitis,
certitudine fidei, quoniam omnis homicida. Omnis dicit, quia plura
sunt homicidiorum genera: scilicet corporis per odium, oris per
consilium vel mandatum, operis per gladium, omissionis per subtractum
adjutorium. Non habet vitam aeternam in seipso manentem, quia non
habet charitatem; ideo nec Deum qui est vita aeterna. In se
manentem, hoc dicitur ad differentiam vitae naturalis quae est vita
transiens. Deus autem est vita manens in seipso et in nobis per
gratiam. Licet enim sit in nobis per essentiam, praesentiam et
potentiam: non tamen dicitur manere nisi per gratiam. Joan. 14,
ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. In hoc cognovimus
charitatem Dei et cetera. Hic monet diligere efficaciter, tangens
duplicem effectum. Primo in impendendo seipsum. Secundo in
impendendo sua, ibi: qui habuerit substantiam et cetera. Continua:
ita debemus firmiter diligere fratres, ut non propter odium mundi
desistamus, ut patet exemplo domini, quoniam in hoc, scilicet
effectu, cognovimus, tamquam in signo certissimo. Joan. 15,
majorem hac dilectionem nemo habet et cetera. Charitatem Dei,
scilicet Christi erga nos, quoniam ille pro nobis, indignis,
scilicet pro salute nostra spirituali, animam suam, idest vitam suam
corporalem, posuit, idest morti exposuit. Joan. 10, animam meam
pono pro ovibus meis, et nos, exemplo ejus. 1 Petr. 2, Christus
passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia
ejus. Debemus, praelati debito praecepti: quia bonus pastor animam
suam dat pro ovibus suis. Alii debito consilii; pro fratribus suis,
salvandis, animas ponere, idest vitam corporalem. 2 Machab. ult.
Praecepit autem Judas qui per omnia corpore et anima mori pro civibus
paratus erat. Sed objicitur contra hoc: si nos debemus pro fratribus
animas ponere, cum hoc sit perfectionis, videtur quod omnes tenentur
ad opera perfectionis. Responsio, quidam dicunt quod hoc tantum
dictum est praelatis. Alii dicunt quod ad hoc tenentur omnes in casu,
vel quando potest liberari a peccato per te et non aliter, si hoc
dictet tibi conscientia probabiliter. Vel si probabiliter tibi sit
persuasum, exponere debes vitam tuam corporalem pro vita spirituali
fratris. Plus enim secundum ordinem charitatis tenetur homo diligere
animam fratris, quam corpus suum: licet ad hoc teneantur omnes, tamen
differenter. Praelati enim tenentur ex officio. Joan. 10, bonus
pastor animam suam et cetera. Tenentur autem et in casu in quo non
tenentur alii. Ut quando imminet periculum toti gregi, periculum
inquam fidei vel morum. Unde dominus conqueritur de non opponentibus
se. Ezech. 13, non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos
murum pro domo Israel. Praelati vero tenentur pro fratribus animas
ponere ex commisso, scilicet ex perfectione charitatis quam habent,
aut habere debent; quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.
De imperfectis vero potest esse dubium quomodo tenentur, maxime
secundum illam opinionem quae dicit, quod minima charitate non possumus
resistere quantaecumque tentationi. Responsio, secundum istam
opinionem non tenentur primo sed secundario. Tenentur enim facere quod
in se est, orando, confitendo peccata, ut possint dare animas pro
fratribus. Et si sic faciunt, Deus facit quod in se est, idest
gratiam augmentat, ut possint dare animas. Et tunc primo et
principaliter tenebuntur. Secundum vero aliam opinionem quae dicit,
quantulacumque charitate possumus resistere quantaecumque tentationi,
utrique tenentur ex commisso, sed differenter. Nam perfectus qui
habet perfectam charitatem in qua non est timor poenae, tenetur esse
promptus ad hoc, et de facili hoc facere, quia perfecta charitas de
facili resistit quantaecumque tentationi. Imperfectus vero et si ad
hoc tenetur, non tamen tenetur ita esse promptus. Nam quod facit
perfecta charitas de facili, imperfecta de difficili. Videtur autem
securius dicendum quod soli habentes perfectam charitatem tenentur. Et
hoc videtur velle Augustinus. Perfecta enim charitas est ut paratus
sis mori pro fratribus. Et alibi, si quis tantam habuerit charitatem
ut paratus sit pro fratribus mori, perfecta est in illo charitas. Et
hoc insinuat in litera, quia suadet ponendam animam pro fratribus,
exemplo Christi. Qui habuerit. Glossa Bedae, si vel ex temporis
opportunitate vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere,
debemus saltem res nostras pro fratribus. Et hoc nutrimentum
charitatis. Qui didicit rem suam dare cum poterit, seipsum deponere.
Sed si quis habuerit, ex hoc intelligitur superfluum: quia dicit,
non qui habet sed, qui habuerit, idest jamdiu possederit: quilibet
autem tenetur ad erogationem superflui. Substantiam hujus mundi,
idest bona temporalia ad sustentationem vitae praesentis pertinentia.
Unde dicitur substantia a sustentando vel substando, quia debent
substare et non dominari hominibus, quia debent diligi ad
sustentationem non ad superfluitatem. Dicit autem, mundi hujus, quia
in mundo altero non erunt necessaria haec, eo quod corpus erit
spirituale quod nunc est materiale: 1 Corinth. 15. Et viderit
fratrem suum necesse habere, idest indigentiam in necessariis, dicitur
enim necessarium eo quod necesse cessare facit. Et clauserit viscera
ejus ab eo, idest affectum interiorem non compatiendo et subveniendo,
quomodo charitas Dei, quae scilicet a Deo infunditur, et qua Deus
diligitur, manet in eo? Quasi dicat: nullo modo. Non enim potest
Deus diligi sine proximo, nec e converso. Charitas enim benigna
est, idest larga egenis, ut habetur 1 Corinth. 13. Isa. 58,
cum effuderis animam tuam esurienti per compassionem et animam afflictam
repleveris bonis, orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt
sicut meridies. Idest annihilabuntur peccata tua quae sunt sicut
tenebrae. Filioli mei non diligamus verbo et cetera. Hic monet
diligere veraciter, multiplici ratione. Prima est imitatio Dei.
Secunda exauditio a Deo, ibi: charissimi si cor nostrum et cetera.
Tertia, mandatum Dei, ibi: et hoc est mandatum ejus. Quarta
mansio Dei, ibi: et servat mandata ejus et cetera. Dicit ergo,
filioli. Glossa, quia ergo non est perfecta charitas in eo qui non
ponit animam suam pro fratribus, vel saltem non dat substantiam, ut
perfectam charitatem habeat, o filioli mei, quos scilicet ego per
Evangelium genui, aut filioli quia de novo conversi, et ideo quia
adhuc in fide tenelli, non diligamus verbo, scilicet tantum. Verbo
tantum diligit qui tantum promittit et non solvit. Multi enim
ostendunt verbo amorem, sed opere nihil. Prov. 14, ubi verba sunt
plura, ibi frequenter egestas, neque lingua, multiplici ratione.
Aliqui enim simplici affectione, alii repetitis sermonibus affectum
suum volunt ostendere: sed opere idest exhibitione beneficii, et
veritate, purae intentionis. Glossa, ut simplici intentione
beneficia praestemus, non propter jactantiam, nec propter aliquod
temporale commodum, sed respectu solius Dei, in hoc. Glossa, cum
opera charitatis facimus in veritate, cognoscimus, cognitione
probabilis conjecturae non scientiae. Quoniam ex veritate sumus, per
imitationem scilicet. Glossa. Ex Deo qui veritas est cum ejus
professionem pro modo nostro imitamur. Et in conspectu ejus suadebimus
corda nostra, esse scilicet, quia Deus intuetur cor. 1 Reg.
16. Glossa. Tales cogitationes habere corda nostra suademus, qui
divinis sint digni conspectibus. Psal. 16. Ego autem in justitia
apparebo conspectui tuo. Et dicit suademus, quia cogi non potest.
Seneca. Generosus est animus hominis et facilius ducitur quam
trahatur. Glossa: et hoc magnum est per dilectionem. Nam magnum est
quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas
volumus ostendere. Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum.
Glossa. Si conscientia nostra nos intus accusaret, et vellet latere
Deum, non posset, quia, major est Deus corde nostro: quasi dicat:
melius sciet Deus quam nos, et ei erit manifestius quam nobis. Ad
Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis
sermo. Unde subdit: et omnia. Vel sic, ut notetur spes veniae
obtinendae super his quorum est remorsus conscientiae. Bene in
conspectu ejus suademus, quoniam si, id est quamvis cor nostrum, id
est conscientia reprehenderit nos de aliqua culpa, scilicet veniali,
non propter hoc mercedem amittimus, quia major est Deus et cetera.
Valens hoc mundare ab hujusmodi remorsu et remurmuratione. Et
notandum quod Deus major est corde nostro, et nihil praeter Deum
majus est corde humano. Et ideo secundum Augustinum, animam Dei
capacem nihil minus Deo replere potest. Carissimi, si cor nostrum,
id est conscientia. Non reprehenderit nos, de aliquo mortali.
Glossa. Si recti sumus, puram fratrum dilectionem habemus. Vel non
reprehenderit nos, in oratione cum dicemus: dimitte nobis debita
nostra. Fiduciam habemus ad Deum, id est confidimus in Deo. Et
quicquid petierimus, digna scilicet petitione. Joan. 16, si quid
petieritis patrem in nomine meo et cetera. Glossa, ex radice
charitatis. Accipiemus ab eo. Vel illud quod petimus, vel magis
expediens. Luc. 11, omnis qui petit accipit, et qui quaerit
invenit. Quoniam mandata ejus, scilicet dilectionis Dei et proximi.
Matth. 22, in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.
Custodimus. Glossa, animo. Et ea quae sunt placita. Glossa,
opera charitatis. Coram eo. Glossa, in abscondito ubi Deus videt,
secundum illud Matth. 6. Cum facis eleemosynam noli tuba canere,
et cetera. Facimus, in exteriori opere non coram hominibus ut eis
placeamus. Matth. 5, attendite ne justitiam vestram faciatis coram
hominibus ut videamini ab eis. Et hoc est mandatum et cetera. Hic
ostendit quae sunt mandata ejus, scilicet fides et dilectio. Et hoc
est mandatum primum, et principium, ut credamus, fide operante per
dilectionem. In nomine filii ejus, confitendo et venerando. Filii
inquam ejus, quo ad divinitatem. Jesu Christi, quo ad humanitatem;
non quod aliud sit nomen: quia non est aliud nomen sub caelo datum
hominibus et cetera. Act. 4. Et diligamus alterutrum, hoc est
aliud mandatum, id est unus alterum. Sicut dedit mandatum nobis.
Joan. 15, hoc est praeceptum meum ut diligatis et cetera.
Glossa. Mandatum singulari numero praeponit; et duo subjungit, quia
haec nequeunt separari. Contra. Fides potest esse informis; ergo
potest separari a charitate; ergo illa duo possunt separari.
Responsio, credere in Deum est fidei formatae, non informis; tale
Deum credere nunquam separatur a charitate. Hoc autem mandatum docuit
Joan. 14, creditis in Deum et in me credite. Non potest dici
quod loquitur Glossa, de dilectione Dei et proximi, quae sunt plura
praecepta materialiter sive in diversitate operum, unum vero formaliter
sive in radice charitatis, et qui servat mandata ejus, scilicet quae
praedicta sunt de fide et dilectione, in illo manet, in illo,
scilicet Deo manet. Glossa, ut in refugio, et ipse in eo, ut in
vase mundo in praesenti et in futuro. Infra, 4, qui manet in
charitate in Deo manet et cetera. Et in hoc scimus, et in hoc:
Glossa, si dubitemus an in nobis maneat, in hoc tamquam manifesto,
scimus, per fidem, per omnimodam certitudinem, quoniam ipse manet in
nobis, diligentibus, de spiritu, scilicet sancto, idest per spiritum
sanctum, quem dedit nobis, idest dona spiritus sancti quae dabantur in
primitiva Ecclesia visibilibus signis, quando loquebantur linguis et
faciebant miracula; unde spiritus sanctus descendit super apostolos in
signo visibili. Actuum 2, descendebat et super credentes
baptizatos, Act. 10.
|
|