|
Carissimi nolite omni spiritui credere et cetera. Supra
commendavit doctrinam suam, cap. 1. Hortatus est ad ejus
observantiam cap. 2 et 3. Hic dissuadet doctrinam contrariam,
ostendens primo quibus non est credendum, quia Christum negantibus.
Secundo quibus credendum, quia Christum confitentibus, cap. ult.
in prima parte primo dissuadet haereticorum favorem. Secundo suadet
Catholicorum dilectionem, ibi: carissimi diligamus invicem. In
prima parte primo monet haereticis non acquiescere. Secundo docet eos
a Catholicis discernere, ibi: in hoc cognoscitur spiritus Dei.
Ponitur autem quadruplex signum. Primum est errores fidei. Secundum
persecutio Christi, ibi: et hic est Antichristus. Tertium est amor
mundi, ibi: vos ex Deo estis. Quartum contemptus apostolicae
doctrinae, ibi: nos ex Deo sumus. Dicit ergo, carissimi: quasi
dicat: an Deus maneat in aliquo per spiritum, sed tamen nolite
credere passim et indifferenter: quia qui cito credit, levis est
corde, Eccles. 19. Omni spiritui et cetera. Glossa,
spiritualiter loquenti, ut eum eligatis ad imitandum, quia quaedam
bona communia sunt bonis et malis. Unde, ut dicit interlinearis, hoc
opus illa gratia spiritus sancti quae appellatur discretio spirituum,
vel omni spiritui, idest homini aperte tantum, quia spiritus per
instrumentum corporis loquitur, sed probate, idest experimento
cognoscere tentate, idest Thess. 5, omnia probate: quod bonum est
tenete. Spiritus, idest spiritualiter loquentes vel spirituales se
ostendentes, si ex Deo sint. Glossa, si secundum Deum spirituales
sunt. Et quidem spiritus erroris. 1 Timoth. 4, attendentes
spiritibus erroris et cetera. Sed quomodo possit probari? Cum
requiritur ad hoc donum spiritus sancti, scilicet donum discretionis
spirituum, quod non datur omnibus, sed solum spiritualibus, 1
Corinth. 12, alii datur discretio spirituum: ergo solum illi
possunt probare. Responsio, possunt probare probatione exteriori,
per signum scilicet quod dat dominus. Matth. 7, a fructibus eorum
cognoscetis eos, et hoc possunt facere omnes, sed non probatione
interiori. Quoniam multi, quoniam. Glossa, ideo praemunio vos,
multi per varios errores divisi, pseudo, idest falsi prophetae.
Glossa, qui sub obtentu fidei errores praedicant et malis exemplis
corrumpunt, exierunt in mundum, idest qui prius latebant manifesti
sunt: unde dicuntur exire per manifestationem de occulto in
manifestum: vel aliter, in praesentia in qua latebant ad hominum
cognitionem. In hoc cognoscitur spiritus Dei et cetera. Hic ponitur
primum signum quod est error fidei, quasi quis quaereret quomodo
possumus probare. Respondet, in hoc cognoscitur spiritus Dei, idest
esse scilicet Deum vel ex Deo, et in hoc dico quod sequitur, omnis
spiritus, idest spiritualiter loquens, qui confitetur. Glossa, voce
et operatione, haec est dictio de qua dicitur 1 Corinth. 12, nemo
potest dicere, dominus Jesus, nisi in spiritu sancto. Jesum
Christum, Dei filium, in carne venisse, scilicet de virginis utero
in mundum. Venit enim in carnem in incarnatione, sed venit in carne
in nativitate: venit in carnem in virginis utero, sed venit in carne
in mundo. Ex Deo est. Imitatione, non propagatione. Sed contra
hoc objicitur, quia multi confitentur verbo, sed facto negant, qui
tamen non sunt ex Deo. Responsio. Confiteri est simul fateri: unde
confitetur, qui nulla parte diffitetur. Si ergo in ore fateris et
opere, corde autem diffiteris, non credis; ideo dicitur, omnis
spiritus, idest spiritualiter, qui confitetur ore et opere. Rom.
10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad
salutem, et omnis spiritus, idest spiritualiter vel de spiritualibus
loquens, qui solvit, idest dividit, Jesum, vel separans deitatem ab
eo, ut Arius, ut Apollonius qui ponit divinitatem pro anima, vel
carnem ut Manichaeus qui ponit quod Christus assumpsit phantasticam et
non veram; vel personae unitatem ut Nestorius: vel fideles qui sunt
ejus membra a capite, scilicet Christo divisa, ut schismaticus qui
solvit tunicam Christi inconsutilem, Joan. 19: ex Deo non est,
in quantum hujusmodi, immo ex Diabolo. Supra 3, qui facit peccatum
ex Diabolo est; et Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Et
hic, qui scilicet Christum solvit, est Antichristus, idest
contrarius Christo. Antichristus est non in persona, sed in figura,
sicut Joannes Elias, Matth. 12. Antichristus, idest
praeambulus Antichristi, de quo audistis. Per Evangelium et per
praedicationem apostolorum, quoniam venit, idest venturus est
imminente die judicii: unde ly venit non dicit praesens ut nunc, sed
praesens confusum. Vel venit in divina praevisione, qui tandem veniet
in secundo. Vel venit in membris suis. Glossa, habitans in mentibus
eorum, qui Christo verbo et opere repugnant. Dicit autem, et nunc
jam, ut per hoc significetur adventus instantia: quasi dicat, nunc,
quasi instat. 2 Thess. 2, nam ministerium jam operatur
iniquitatis. Vos ex Deo estis filioli et vicistis eum et cetera.
Hic ponitur tertium signum quod est amor mundi. Dicit sic, illi non
sunt ex Deo, sed vos filioli ex Deo estis, tamquam filii a patre,
generatione spirituali, non carnali: imitatione non propagatione, et
vicistis eum, scilicet Antichristum, in membris suis, scilicet
haereticis. Vel mundum, idest mundi amatores, quales praecipue erant
haeretici. Quoniam major est. Glossa, non vicistis eum virtute
liberi arbitrii, sed quia major est Deus ad protegendum, quam
Diabolus ad impugnandum; major est fortitudine et potentia, Job 9,
si fortitudo quaeratur, robustissimus est. Rom. 9, voluntati ejus
quis resistet? Item sapientia. Psalm. 146, sapientiae ejus non
est numerus. Item, in ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi, Coloss. 2. Item bonitate: dicitur Matth.
19, nemo bonus, nisi solus Deus. Qui in vobis est, idest intra
vos, scilicet Deus, quia solus humano cordi illabitur, ut ait
Isidorus, quam qui in mundo, idest in mundi amatoribus, scilicet
Diabolus qui est princeps hujus mundi, Joan. 14. Ipsi quasi in
hoc cognosci possunt, quia, ipsi, scilicet haeretici, vel ipsi
Antichristi scilicet, de mundo sunt, idest de numero eorum qui
terrena sapiunt, quia caelestia ignorant, ut dicit Glossa. Unde
mundus est eorum patria et haereditas sicut sanctorum caelum. Ideo de
mundo loquuntur, idest de mundanis: loquuntur, idest docent errorem
persuadendo rationibus mundanis. Glossa, ratione mundanae sapientiae
probant, non posse Deum hominem fieri, mortuum suscitari, hominem
mortalem in caelis habere mansionem, et alia hujusmodi. Joan. 3,
qui de terra est, de terra loquitur. Matth. 26, Galilaeus es.
Nam loquela tua manifestum te facit, et mundus eos audit, mundus,
idest mundani homines et carnales. Eos audit, idest doctrinae eorum
obediunt et sequuntur eos. 2 Petr. 2, multi sequuntur eorum
luxurias, per quos via veritatis blasphematur. Glossa. Quia
spiritualium corda non possunt avertere. Nos ex Deo sumus. Hic est
quartum signum, scilicet contemptus apostolicae doctrinae. Ita illi
sunt de mundo. Sed qui habemus charitatem ex Deo sumus, quia Dei
filii et Dei nuncii. Qui novit Deum. Notitia fidei et
approbationis. Non sic illi, de quibus ad Titum 1, confitentur se
nosse Deum, factis autem negant. Audit nos. Aure obedientiae,
obediendo veritati fidei. Psalm. in auditu auris obedivit mihi. Qui
non est ex Deo. Per imitationem et gratiam, sed ex Diabolo per
culpam. Non audivit nos, id est nostram praedicationem. Joan. 8,
propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. In hoc cognoscimus
spiritum veritatis et spiritum erroris. Quia, ut ait Glossa, qui
audit nos, habet spiritum veritatis; qui non audit, habet spiritum
erroris. Carissimi, diligamus nos et cetera. Hic suadet
Catholicorum dilectionem. Ubi primo hortatur ad charitatem. Secundo
ad charitatis perfectionem, ibi, Deum nemo vidit unquam. Tertio ad
perfectionis manifestationem, ibi, in hoc perfecta charitas. Monet
autem ad charitatem invitans. Primo ex dilectionis praeconio.
Secundo ex dilectionis exemplo, ibi, in hoc apparuit charitas et
cetera. Tertio ex dilectionis debito, ibi, carissimi, si Deus
dilexit nos et cetera. Ponit autem duplex praeconium. Primo, quia
charitas a Deo est. Secundo, quia charitas Deus est, ibi, qui non
diligit. In secunda parte tangit divinae dilectionis ad nos duplex
exemplum. Primo ex opere. Secundo ex modo operandi, ibi, in hoc
est charitas Dei. Dicit ergo, charissimi: quasi dicat: ex Deo
sumus. O carissimi fide, spe, mihi juncti. Diligamus invicem,
scilicet unus alterum. Glossa, verbo et opere. Rom. 12,
charitatem fraternitatis invicem diligentes. Et hoc debemus, quoniam
charitas ex Deo est, ut proprium et speciale donum ejus, in quo
dantur omnia dona charitatis, tam increata, idest spiritus sanctus,
quam creata, id est virtus. Notandum autem quod charitas creata est a
Deo infundente. Jacobi 1, omne datum optimum et omne donum
perfectum desursum est et cetera. Item a Deo praecipiente. Joan.
13, hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem et cetera. Item
exemplo inducente ad hoc. Infra eodem, ibi, in hoc apparuit charitas
Dei in nobis et cetera. Et omnis qui diligit, scilicet ex
charitate, ex Deo natus est, per adoptionem gratiae. Quia secundum
Augustinum, ipsa est proprium donum filiorum, ipsa est quae dividit
inter filios regni et filios perditionis. Et cognoscit Deum.
Notitia familiaritatis vel experimentalis cognitionis, quia necessario
docet eos. Supra secundo. Sed e contra qui non diligit, scilicet
Deum et proximum ex charitate, non novit Deum. Notitia
experimentali, quia bonum hujusmodi cognitione cognosci non potest nisi
diligatur. Quia in malevolam animam non introibit sapientia Dei,
idest experimentalis cognitio Dei. Dicitur enim sapientia quasi
sapida scientia. Non novit ergo sapientia experimentali,
quantumcumque cognoscat notitia simplici. Quoniam Deus charitas est,
increata, ad cujus notitiam non pervenitur, nisi per charitatem
creatam, ut tangit Glossa. Quia simile suo simili cognoscitur. Et
vere charitas Deus est. In hoc enim, velut certissimo signo.
Apparuit charitas Dei in nobis, idest ostensa est erga nos. Quoniam
filium, non servum. Gregorius, nonne ineffabilis est dilectio
charitatis, ut servum redimens, filium tradiderit? Suum. Sibi
consubstantialem, proprium, naturalem non adoptivum. Unigenitum,
non ex multis unum. Misit Deus pater, scilicet qui tantus est ad
tantillos. In mundum, immo pro mundo salvando. Joan. 3, non enim
misit Deus filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur
mundus per ipsum. Ut vivamus. Glossa, prius mortui. Per eum,
Glossa, resuscitati. Ephes. 2, propter nimiam charitatem qua
dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos et
cetera. Et nota quod tangit quatuor rationes, quare donum debet esse
gratum et acceptum. Prima est ex parte dantis; quando ille qui dat,
dat ex magno amore et dilectione. Unde aliquando non tantum curatur de
hoc quod datur, quam de affectu personae dantis. Et certe istud donum
datum est nobis ex maxima dilectione seu charitate patris. Haec ratio
notatur cum dicitur, in hoc apparuit caritas Dei, et cetera.
Secunda ratio est ex parte dati sive missi. Quando illud quod datur
est magnum et pretiosum, debet esse multum gratum et acceptum, et
placitum. Et certe istud fuit maximum; quod notatur, cum dicitur,
filium suum unigenitum. Tertia ratio est ex parte recipientis, quando
ille cui datur donum, multum indiget eo. Et certe multum indigebamus
tali dono, quod scilicet nos resuscitaret, quia mortui eramus; quod
notatur, cum dicitur, ut vivamus per eum. Quarta ratio est ex parte
deferentis illud donum. Aliquando enim propter gratiam personae
deferentis illud donum, ut pulchrae placet puellae deferre donum. Et
ita ob pulchritudinem et gratiam virginis deferentis debet istud donum
nobis esse acceptum, quod intelligitur cum dicitur, misit Deus filium
suum. Constat autem quod misit per virginem. Gal. 4, misit Deus
filium suum natum de muliere et cetera. In hoc, idest in hac
missione. Est charitas, manifesta: tunc enim dicitur res fieri, ut
ait Augustinus, quando innotescit. Non quasi nos dilexerimus Deum,
ante filii missionem, et sic eum mitti meruerimus. Ad Rom. 8, cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus.
Quoniam ipse, scilicet Deus, prior dilexit nos, praedestinando,
vocando, justificando. Et in hoc ostenditur gratuita ejus dilectio.
Et quod non est mercenaria: quia amantem amare naturae est; amare
autem non amantem gratiae est. Et misit filium suum, in experimento
dilectionis. Propitiationem, id est hostiam, ut Deus pater nobis
redderetur propitius, pro peccatis nostris, tollendis. Glossa,
destruendis. Alia littera habet, propitiatorem, id est
sacrificatorem. Ad Rom. 3, neque quem proponit Deus propitiatorem
per fidem in sanguine ipsius: unde significatur per propitiatorium de
auro mundissimo quod erat super arcam domini, idest super universalem
Ecclesiam. Ex quo propitiatur dominus, Exod. 25. Carissimi,
si Deus et cetera. Hic invitat nos ad dilectionem ex dilectionis
debito. Si sic Deus dilexit nos, ut patet ex praemissis, tantus
tantillos, creator creaturam, justus injustos. Job 7, quid est
homo, quia magnificas eum, aut quid apponis et cetera. Et nos qui
sumus fratres et pares, et non conformes. Debemus invicem diligere,
exemplo ejus: Joan. 13, exemplum dedi vobis et cetera. Et ad
Ephes. 5, estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate
in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Glossa, sicut Deus
non expectavit, ut eum diligeremus: sic nos non expectemus ut alii nos
diligant, sed prius diligamus. Nota alibi multiplicem rationem,
quare invicem nos diligere debemus. Deum nemo vidit unquam visione
scilicet corporali. Hic hortatur ad charitatis perfectionem, quam
faciunt duo. Primo mansio Dei in affectu per nimiam dilectionem.
Secundo mansio Dei in intellectu per Christi fidem et confessionem,
ibi, quisquis confessus fuerit. In prima parte, primo Dei mansio
ostenditur. Secundo per quod mansio cognoscitur, ibi, in hoc
cognoscimus. Tertio per quid probatur, ibi, et nos vidimus. Dicit
ergo, Deum: quasi dicat: debemus nos invicem diligere et Deum;
quia si diligimus, licet non eum videamus, tamen eum habebimus.
Deum, in essentia propria, non creatura sua. Sic enim vidit
Jacob, Genes. 32, vidi dominum facie ad faciem et cetera. Et
Isa. 6, vidi dominum sedentem et cetera. Nemo nullus homo utens
sensu corporeo. Exod. 33, non videbit me homo et vivet. Vidit
tamen Paulus extra sensus corporis raptus, 2 Cor. 12. Vidit
inquam visione scilicet corporali vel visione aperta intellectuali:
licet aliquatenus hic videatur per fidem, in futuro autem per speciem.
1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum et in aenigmate et
cetera. Si diligamus invicem: quasi dicat: licet videri non possit
in praesenti, tamen, si diligamus invicem, ex charitate: Glossa:
sincera charitate, non remissa et desidiosa: Deus in nobis manet,
per gratiam inhabitantem, manet enim sicut in templo suo. 1
Corinth. 3, templum Dei sanctum et cetera. Glossa. Manet enim
inspiciendo bona aspectu approbationis, non solum notitiae simplicis.
Et charitas ejus, qua scilicet eum diligimus. In nobis perfecta
est. Perfectione sufficientiae, et tendit ad perfectionem
excellentiae. Tunc enim est charitas Dei perfecta in nobis quando eum
diligimus non solum in se, sed et in sua imagine. Glossa. Incipis
diligere, incipit Deus in te esse: cresce in dilectione, et amplius
habitando in te faciet te perfectum, ut eum diligas, et etiam
inimicum. Sicut et ipse inimicos dilexit. In hoc cognoscimus.
Glossa. Quod Deus in nobis manet tali experimento probamus, in hoc
scilicet si dilectionem habeamus. Cognoscimus, inquam, cognitione
conjecturae probabilis, non omnimodae certitudinis, secundum illud
Job 9, si venerit ad me, non videbo eum. Quoniam in eo manemus,
per charitatem qua Deum diligimus. Et ipse in nobis. Per charitatem
qua Deus nos diligit. Infra eodem. Qui manet in charitate, in Deo
manet, et Deus in eo. Quoniam de spiritu sancto suo ab ipso scilicet
procedente. Dedit nobis. Vel donatione visibili, ut fiebat in
primitiva Ecclesia, Act. 2. Vel invisibili per gratiam, Rom.
5, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum
et cetera. Et notandum quod non dicit spiritum, sed de spiritu, quia
ipsi datus est spiritus totaliter. Joan. 3, non enim ad mensuram
dat Deus spiritum. Nobis vero particulariter non secundum se, qui
est impartibilis, sed secundum dona. 1 Corinth. 12, divisiones
gratiarum sunt, idem autem spiritus. Ipse autem spiritus testimonium
reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, Rom. 8. Et sic per
ipsum cognoscimus, quod Deus manet in nobis, et nos in ipso.
Augustinus, invicem in se habitant, qui continet et qui continetur:
habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te, sed ut contineat
ne cadas: non cadet quem Deus continet. Psalm. 117. Impulsus
eversus sum, ut caderem et cetera. Et nos vidimus. Glossa. Per
hoc probamus quod de spiritu suo dedit nobis. Quia vidimus. Glossa.
Per confortantem spiritum novimus et testificamur. Haec autem, ut
dicit Glossa, non faciunt hi qui spiritum non acceperunt. Haec
scilicet vidimus. Et testificamur quoniam pater misit filium suum.
Glossa. Ad cognitionem hominum, scilicet in carnem visibilem.
Salvatorem mundi, per passionem, tandem mittet eum, ut judicem.
Glossa. Modo salvatorem, quandoque judicem. Joan. 3. Non enim
misit Deus filium suum ut judicet mundum et cetera. Beda. Tantum
meminerit quisque quod idem filius Dei, qui venit ut mitis salvaret,
venturus est ut districtus judicet. Quisquis confessus fuerit.
Glossa. Non solum in nobis Deus manet, sed etiam in omnibus qui
confitentur eum. Quisquis inquam confessus fuerit. Hic agit de
missione intellectus. Ubi primo ostendit Deum manere in corde
credentium. Secundo ostendit eos esse de numero illorum, ibi, et nos
cognovimus. Tertio innuit in eis Deum manere, ibi, Deus charitas
est. Quisquis, inquam, confessus, confessione scilicet perfecta
cordis, oris, operis, non solius vocis (ad Tit. 1, confitentur
se nosse Deum, factis autem negant) quoniam Jesus est filius Dei.
Identitate personae, scilicet quod eadem est persona in utraque
natura, et idem est filius Dei et filius hominis. Deus in eo manet,
ut in templo suo. 1 Corinth. 3, templum Dei estis vos. Et ipse
in Deo, ut in refugio. Psalm. 88, domine refugium factus es
nobis. Et nos cognovimus, hoc scilicet quod Christus est filius
Dei. Et credimus charitati, idest affectui charitatis, scilicet
missioni filii in mundum, quae fuit ex maxima charitate. Joan. 3,
sic Deus dilexit mundum et cetera. Quam, charitatem Deus pater.
Habet in nobis, idest ad nos, filium suum nobis donando. Rom. 9,
qui proprio filio suo non et cetera. Deus charitas est: quasi dicat:
patet quod ipse habet charitatem ad nos: quia et ipse Deus charitas
est. Idem, ut ait Glossa, supra dixit, ut amplius commendet, et
ut alium effectum charitatis adjungat. Supra dixerat per charitatem
factum esse primum adventum filii in mundum ad salutem mundi. Hic per
eandem charitatem annunciat salutem fidelium, in secundo adventu in die
judicii. Deus, inquit, charitas est. Hoc antonomastice dicitur
propter magnitudinem charitatis, ad Ephes. 2, propter nimiam
charitatem suam qua dilexit nos et cetera. Secundum Augustinum
dicitur hoc per essentiam non per causam: per hoc enim quod dicit
Joannes, Deus charitas est, simpliciter, non autem in ea, vult
Augustinus, quod charitas essentialiter sit Deus; et quod ait,
charitas ex Deo est, vult Augustinus, quod charitas est Deus ex
Deo. Per hoc autem quod addit quod charitas in Deo nos manere
facit, et supra dixerat quod per spiritum quem dedit, cognoscimus quod
in ipso manemus, vult quod charitas, quae est Deus ex Deo, faciens
nos manere in Deo, est spiritus sanctus. Hic opinatus est Magister
Petrus Lombardus, quod charitas, qua nos diligit, et nos Deum
diligimus, non est aliud quam spiritus sanctus. Sciendum quod
charitas qua Deum diligimus duplex est. Vel qua elicitive et
formaliter, hoc est habitus creatus: vel qua effective et
exemplariter, hoc est spiritus sanctus. Et qui manet, perseveranter
in charitate, in Deo manet, ut ab ipso contineatur, secundum
Glossam. Et Deus in eo, ut ipsum contineat, secundum Glossam.
Vicissim enim in se manent, qui continet et qui continetur.
Bernardus, Deus charitas est. Quid ergo charitate melius? Et qui
manet in charitate, in Deo manet. Quid ergo charitate securius? Et
Deus in eo. Quid ergo charitate jucundius? Ex hoc enim quod dicit,
qui manet in charitate in Deo manet, videtur continuari opinio
Magistri Petri. Sed intelligendum est de charitate infusa; qui enim
manet in ea, manet in Deo. Est enim talis naturae, quod non potest
esse nisi ad praesentiam suae causae, scilicet Dei influentis, sicut
lumen in aere non potest esse nisi ad praesentiam influentiae solis.
Item per charitatem ejus infusam sumus membra ejus, et ideo sumus in
illo tamquam membra in corpore. 1 Corinth. 12, vos autem estis
corpus Christi, et membra de membro. In hoc perfecta est charitas et
cetera. Hic hortatur ad perfectionis manifestationem, primo ex parte
diligentis. Secundo ex parte diligendorum, ibi, nos ergo diligimus.
Ex parte diligentis dupliciter. Primo per spei securitatem. Secundo
per timoris poenalis exclusionem, ibi, timor non est in charitate.
Ex parte diligendorum per dilectionem Dei et proximi, non alterius
tantum. Ubi primo ostendit, quod diligendus est Deus; secundo,
quod non potest diligi Deus, nisi diligatur proximus, ibi, si quis
dixerit: tertio, quod de utroque diligendo mandatum habemus, ibi, et
hoc mandatum. Dicit ergo, in hoc: quasi dicat: an aliquis perfectus
sit in charitate, per hoc signum probare potest, secundum Glossam.
In hoc perfecta est, id est perfecta esse ostenditur. Tunc enim
dicitur res fieri quando innotescit, secundum Augustinum. Et
loquitur de perfectione non solum sufficientiae, sed et excellentiae.
Charitas, inquam, nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicii, non
timorem, Glossa, ut non timeatis apparere in die judicii. Et alia
Glossa. Per hoc ostendimur perfecte diligere Deum, si non timeamus
adventum judicis. Qui timet non est perfectus in charitate. Talis
erat qui dicebat, quando veniam et apparebo ante faciem domini? Ad
Philipp. 2. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Augustinus, non
est perfecta charitas, nisi cum coeperit dies domini desiderari.
Contra. Amos 5, vae desiderantibus diem domini. Responsio. Est
desiderare ex praesumptione, et istud desiderium est detestabile. Et
est desiderare ex charitate, ut faciunt qui desiderant amplexus sponsi
indissolubiles, et hoc est commendabile seu laudabile. Psalm. 41,
sitivit anima mea ad Deum fontem vivum et cetera. Ut habeamus inquam
fiduciam, et cetera. Quia sicut ille est, charitate plenus, sanctus
et justus, ita et nos sumus. Ut dicit Glossa. Interlinearis,
sicut, non aequalitatem, sed quamdam similitudinem dicit. In hoc
mundo, quod difficile est. Glossa: per hujusmodi fiduciam, imitamur
perfectionem dilectionis ejus in mundo amando amicos, et inimicos,
sicut ille pluit super justos et injustos in caelo, id est de caelo.
Timor non est in charitate. Timor, inquit, quasi dicat: vere in
hoc, scilicet amando amicos et inimicos, perfecta est charitas. Nam
timor non est in charitate, scilicet servilis et cetera. Notandum
quod quadruplex est timor. Unus est servilis qui est solius
Gehennae; alius initialis qui est timor Gehennae et offensae
divinae. Alius est filialis, qui est timor solius offensae divinae.
Quartus est reverentiae, qui est solius reverentiae majestatis
divinae, qui resilit in suam propriam parvitatem. Primus non est in
charitate, sed praeparat ei locum, et eam tandem introducit sicut seta
vel acus filum, ut dicit Augustinus. Secundus non est in perfecta
charitate, de qua loquitur hic secundum Glossam. Tertius major est
in magis perfectis, quia magis perfecta charitate viae sed non
patriae. Quartus manet cum charitate perfecta patriae, de qua Psal.
18, timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Sed perfecta
charitas, perfectione excellentiae non solum sufficientiae, foras
mittit timorem, Gehennae, scilicet initialem. Aliud est enim timere
Deum ne te in Gehennam mittat, aliud ne te deserat, ut ait
Augustinus. Quoniam timor, hujusmodi Gehennae, poenam habet,
tormentum conscientiae. Glossa, torquet cor conscientia peccatorem
cum nondum facta est justificatio, scilicet perfecta et integra. Qui
autem timet, supplicium Gehennae, vel qui timet timore dominante,
secundum Augustinum. Vel qui timet aliquam poenam, vel periculum
temporale, vel separari a Deo, non est perfectus in charitate,
perfectione superabundantiae, licet sit perfectus perfectione
sufficientiae. Perfectus erat ille qui dicebat Rom. 8, quis nos
separabit a charitate Christi, an tribulatio, an angustia, an
persecutio, an fames et cetera. Sed contra hoc objicitur de Christo
qui timuit Matth. 26, coepit Jesus pavere et timere. Viri etiam
sancti timent judicium. Job 21, quando recordatus fuero
pertimesco. Iterum Hieronymus: prudenter timetur quicquid accidere
potest. Responsio, loquitur de timore initiali non naturali.
Christus vero timuit timore naturali. Quod objicitur de sanctis,
responsio. Timor est offensae non Gehennae. Nos ergo: quasi
dicat: ut perfecti simus nos qui in Deum credimus, diligamus Deum,
dilectione perfecta non imperfecta, quae sit cum timore. Et hoc
debemus, quoniam, ipse, Deus prior dilexit nos, quam nos ipsum.
Nam scilicet adhuc inimici eramus, Rom. 5. Augustinus: prior
dilexit nos, et dedit nobis diligere: dilexit impios, ut faceret
pios. Dilexit injustos, ut faceret justos, dilexit aegros ut faceret
sanos. Idem etiam Augustinus dicit, anima foeda per iniquitatem,
amando Deum, pulchra efficitur. Pulchri erimus amando Deum qui
semper est pulcher: quantum in te crescit amor, tantum in te crescit
pulchritudo, quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Si quis
dixerit: quasi dicat: an diligamus Deum, sic cognosci potest, si
quis dixerit quia diligo Deum, quilibet enim interrogetur, ut ait
Gregorius, prompta mente respondet, diligo, et fratrem suum odit,
qui est Dei imago, mendax est, et verbo et facto. Verbo quidem,
quia dicit se diligere, unde quod dicit verbo dissonat corde. Si enim
diligit Deum, habet conformem charitatis voluntatem cum Deo. Sed
voluntas Dei est, ut diligat proximum. Cum ergo non diligat
proximum, mendax est dicendo se diligere Deum. Item mendax est
facto, quia odit; unde implicatur contradictio, et talis mendax est.
Et vere mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt,
unde plenius et facilius cognoscit eum, Deum quem non videt, et ideo
minus cognoscit, quomodo potest diligere? Invisa quippe, ut ait
Augustinus, diligere possumus, incognita nequaquam. Ratio ergo
talis est: plus diligitur bonum visum quam non visum. Si ergo frater
visus non diligitur, quomodo Deus non visus diligitur? Glossa,
frater tuus imago Dei est. Si non diligis imaginem, nec eum diligis
cujus imago est. Et hoc, ne quis audeat dicere, diligere possumus
Deum, etiam si non diligamus fratrem, addit, et hoc mandatum habemus
a Deo. De utroque enim mandatum est. Unde Matth. 22, hoc
maximum et primum mandatum: secundum est simile huic, ut qui diligit
Deum, propter se, diligat et fratrem suum, propter Deum. Duo enim
sunt mandata charitatis: scilicet Dei, et proximi. Nec potest unus
diligi absque altero. Augustinus, quis est qui dicat, diligo
imperatorem, sed odit leges suas? Imperatoris enim nostri Dei lex
est, mandatum novum do vobis et cetera. Joan. 13.
|
|