|
Omnis qui credit et cetera. Hic ostendit quibus credendum,
quia Christum confitentibus; allegans primo fidei efficaciam et
virtutem. Secundo veritatis attestationem, ibi, spiritus est qui
testificatur. Tertio, credentium utilitatem, ibi, haec scribo
vobis. Hujus autem efficaciam et virtutem ostendit, primo respectu
Dei. Secundo respectu mundi, ibi, quoniam omne quod natum est.
Respectu Dei, tripliciter. Primo, quia facit natum Dei.
Secundo, quia facit diligere natos Dei, ibi, omnis qui diligit
eum. Tertio, quia facit servare mandata Dei, ibi, hoc est enim
charitas Dei. Dicit ergo omnis et cetera. Glossa: vere qui diligit
Deum, diligit fratrem suum. Nam et qui diligit genitorem, diligit
et genitum. Omnis, scilicet secundum triplicem statum fidei;
videlicet, incipientis, proficientis et perfectae, qui credit,
inquam, fide formata non informi. Glossa. Credit qui sic vivit
quomodo Christus praecipit, qualiter et Daemones non credunt,
Jacobi 2. Quoniam Jesus est Christus. Messias scilicet in lege
promissus, ex Deo natus est, nativitate scilicet spirituali per
fidem, non carnali per carnem. Joan. 1, dedit eis potestatem
filios Dei fieri. Et talis diligendus est, quia, et omnis qui
diligit eum qui genuit diligit et eum qui natus est ex eo. Hoc
exponitur dupliciter: vel de generatione aeterna, vel temporali. De
aeterna sic: qui diligit eum, scilicet patrem qui genuit filium
aeternaliter, diligit eum qui natus est ex eo, idest filium
aeternaliter a patre genitum. Sed qui diligit filium, diligit membra
ejus. Ergo qui diligit Deum patrem, et filium naturalem, diligit et
membra filii, scilicet filios adoptionis. Ergo fides quae facit
membra Dei sive filios, facit diligendos. De temporali sic, omnis
qui diligit eum qui genuit, per fidem scilicet, de qua generatione
dicitur Jacob. 1, voluntarie genuit nos verbo veritatis; diligit
eum qui natus est ex eo, scilicet in fide; et sic iterum nasci ex fide
facit diligere Deum. Isto duplici modo legit Glossa Augustini. In
hoc etc. quasi dicat: quis autem vere diligit? In hoc, scilicet
affectu, vel signo, cognoscimus, id est cognoscere possumus, quoniam
diligimus natos Dei, scilicet fratres nostros qui sunt nati ex Deo
per fidem. Cum Deum patrem eorum, diligamus, affectu. Matth.
22, diliges dominum Deum tuum et cetera. Et mandata ejus
faciamus, in effectu. Joan. 14, si quis diligit me, sermonem
meum servabit. Hoc est secundum Glossam, ideo hoc conjungo ut
diligamus et mandata ejus faciamus, quia aliter non est dilectio.
Gregorius, probatio enim dilectionis exhibitio est operis, haec est
enim, idest esse ostenditur, charitas Dei, idest qua Deus
diligitur. Joan. 15, si diligitis me, mandata mea servate.
Glossa, non diligit regem qui ejus negligit legem; ex amore enim
regis ejus lex debet impleri. Vel sic, haec est charitas Dei, idest
talis efficaciae in nobis. Ut mandata ejus custodiamus, idest quod
facit nos custodire Dei praecepta, et mandata ejus gravia non sunt,
idest difficilia. Et ideo, ut dicit Glossa, libenter custodienda
sunt. Matth. 11, jugum enim meum suave est et cetera. Glossa,
quae natura sunt dura et aspera, amor Dei et spes praemii facit
levia. Si quis gravia ea esse dicat, infirmitatem suam accuset, quia
forti sunt levia. Ideo reputat ea minima. Matth. 5, qui solverit
unum de mandatis istis minimis et cetera. Vel gravia non sunt, idest
ponderosa et deprimentia. Glossa, non trahunt deorsum ut talentum
plumbi etc., Zachariae 5. Sursum pervehit et excelsos facit
custodia mandatorum. Quoniam omne quod natum et cetera. Hic ostendit
efficaciam hujusmodi fidei et virtutem respectu mundi, ostendens primo
quod per fidem mundus vincitur. Secundo per quam fidem vincitur, quia
divinitatis Christi, ibi: quis est autem qui vincit. Et
humanitatis, ibi: hic est enim qui venit per aquam. Dicit ergo,
quoniam omne, idest omnis vir vel mulier. Neutrum tamen ponit, quia
in generatione spirituali distinctio sexus nihil facit. Ad Galat.
4, in Christo Jesu non est masculus neque femina, quod natum est ex
Deo, nativitate spirituali per fidem et charitatem. Glossa,
nascitur ex Deo qui diligit Deum et proximum, vincit mundum.
Glossa, contemnit blandimenta vel adversitates saeculi, idest mundi
prospera et adversa, et ipsam mortem corporis; et quae sursum sunt
quaerit. Joan. 15, confidite, ait filius, quoniam ego vici
mundum, et haec est. Glossa, ne quis sua virtute confidat se posse
vincere mundum, subdit, haec est. Glossa, demonstrative quasi
digito ostendit, fidem tamquam consistentem et permanentem, secundum
illud, ad Hebr. 11, est autem fides substantia sperandarum rerum
etc., victoria, causaliter virtus efficiens. Victoria, inquit,
quae vincit mundum, fides nostra. Ad Hebr. 11, sancti per fidem
vicerunt regna etc., Glossa, illa fides quae per dilectionem
operatur, Galat. 5, non fides haereticorum aut peccatorum. Sed
objicitur de hoc quod dicit, omne quod natum est ex Deo vincit
mundum: quia iste imperfectus natus, natus est ex Deo, non tamen
vincit mundum, quia vincere mundum est abrenuntiare mundo, quod
perfectorum est. Responsio. Vincere mundum dupliciter dicitur.
Subjiciendo vel abstinendo sive abjiciendo. Primo modo vincunt
imperfecti. Secundo modo perfecti. Quis est autem. Determinat quae
fides vincit mundum, quia fides Christi. Qui vincit mundum, mundi
prospera et adversa contemnendo, nisi qui credit, fide formata,
quoniam Jesus est filius Dei? Scilicet naturalis coaeternus
consubstantialis patri: quasi dicat: quis est qui vincit mundum nisi
is qui habet fidem de divinitate Christi? Mundus enim quasi duplici
manu pugnat contra nos: scilicet dextera prosperitatis per prospera nos
alliciendo. Et sinistra adversitatis nos per adversa terrendo. Et
certe qui bene crediderit Christum esse filium Dei, de facili
vinceret mundi prospera et adversa. Si enim Christus est filius
Dei; ergo summe bonus; ergo in ipso non fuit defectus veri boni, nec
praesentia veri mali. Cum ergo temporalis prosperitas in ipso defuerit
et adversitas affuerit, restat quod temporalis prosperitas non est vere
bona, et ita non est appetenda; nec adversitas est vere mala, et ita
non est timenda. Augustinus, omnia bona terrena contempsit homo
Christus ut contemnenda monstraret: et omnia mala terrena sustinuit
quae sustinenda praecipiebat; ut nec in illis quaereretur felicitas,
nec in istis timeretur infelicitas. Unde ad Hebr. 11, fide
grandis effectus Moses, negavit se esse filium filiae Pharaonis et
cetera. Hic est qui venit. Glossa, et quia sola fides divinitatis
non sufficit, addit de humanitate, hic est Jesus Christus, Jesus
nomen proprium, Christus nomen appellativum, qui venit, qui erat
aeternus apud patrem, venit ad homines, sicut dicit Glossa, ad
salutem et peccatorum remissionem per aquam. Glossa, Baptismi, et
sanguinem, Glossa, passionis. In aqua venit, ut vim regenerativam
ex contactu suae mundissimae carnis aquis conferret; et sic Baptisma
consecraret in sanguine et nos redimeret. Et significatum fuit Joan.
19, ubi dicitur: unus militum lancea latus ejus aperuit, et
continuo exivit sanguis et aqua. Jesus, idest salvator. Christus
idest unctus, non in aqua, Baptismatis, solum, ad abluendum, sed
in aqua et sanguine. In aqua Baptismatis ad abluendum et sanguine
passionis ad redimendum. Aqua enim solum non lavaret nisi a sanguine
virtutem haberet. Et ipse est qui testificatur. Hic allegat
veritatis attestationem; allegans primo testium sufficientiam et
idoneitatem. Secundo testimoniorum receptibilitatem, ibi: si
testimonium hominum et cetera. Testium, inquam, sufficientiam et
idoneitatem. Primo allegat de divinitate et humanitate. Secundo
specialiter de divinitate, ibi: tres sunt qui testimonium dant in
caelo. Tertio specialiter de humanitate, ibi: et hi tres unum sunt.
Dicit ergo, et spiritus est. Glossa: licet secundum hominem sit
passio, tamen, spiritus est qui testificatur, vel spiritus sanctus
qui visus est super eum in specie columbae. Luc. 3, vel spiritus,
idest doctor spiritualis. Utroque modo exponit Glossa. Quoniam
Christus est veritas, idest vere in duabus naturis, idest habens
veritatem in utraque natura, non apparentiam sive existentiam: quod
esset si haberet carnem phantasticam et corpus phantasticum sicut posuit
Manichaeus. Joan. 14, ego sum via, veritas et vita. Hoc
testimonium perhibuit ei spiritus sanctus, Matth. 3, et Luc. 3,
quando descendit super eum. Et Joan. 1, quando descendit super
baptizatum et in specie columbae requievit et cetera. Idem, super
quem videris spiritum descendentem super eum, hic est qui baptizat,
quoniam tres sunt et cetera. Glossa. Per hoc apparet quod Christus
est veritas, idest verus Deus et verus homo, quia de utroque certum
habemus testimonium. Quoniam tres sunt personae, scilicet,
quaerebant enim olim haeretici: qui tres? Et responsum est eis, tres
personae, ut dicit Augustinus, non ut illud diceretur, sed ne omnino
taceretur, qui testimonium, de veritate Christi secundum Glossam,
dant in caelo, vel materiali, quia ibi magis relucent opera
Trinitatis. Unde ibi per quamdam appropriationem dicitur esse Deus.
Psalm. Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. Vel
spirituali, scilicet anima facta ad similitudinem ejus. Isaiae ult.
Caelum mihi sedes est. Vel in caelo, idest de caelo. Quia vox
patris de caelo audita est, tu es filius meus dilectus et cetera. Et
spiritus apparuit de caelo. Luc. 3, apertum est caelum et descendit
spiritus sanctus corporali specie. Ipsum etiam verbum de caelo missum
est. Psalm. A summo caelo egressio ejus, pater. Glossa, pater
dedit testimonium deitatis Christo, cum dixit, hic est filius meus
dilectus, Luc. 3. Verbum, idest filius. Glossa, ipse filius
dedit testimonium, quando in monte transfiguratus personam deitatis et
speciem aeternae beatitudinis ostendit, Luc. 9. Et spiritus
sanctus. Glossa, spiritus dedit testimonium quando super Christum
baptizatum in specie columbae requievit, Luc. 3. Vel quando ad
invocationem nominis Christi corda credentium replevit, Act. 1.
Item pater dat testimonium quod erat Deus, dans ei potentiam faciendi
miracula. Filius dans sapientiam docendi utilia. Spiritus sanctus
dans bonitatem perfectam et operandi meritoria, et hi tres unum sunt,
in testimonium. Et ideo magis eis credendum. Glossa, de eadem re
testantes. Vel unum sunt in essentia, quia unus Deus, quod
figuratum fuit Gen. 23, ubi legitur quod Abraham tres vidit et
unum adoravit, et tres sunt, scilicet testes, qui testimonium, de
humanitate Christi, secundum Glossam, dant in terra, ad literam,
hoc est in hac inferiori parte mundi. Vel in terra, idest de
humanitate quae est terra ratione carnis. Et ponitur pars humanitatis
pro toto. Vel in terra, idest in terrenis humanitatem Christi
confitentibus. Et notandum quod ubi est testimonium de divinitate,
dicitur in caelo. Ubi autem de humanitate, dicitur in terra. Quod
valde congruit: ut de caelo detur testimonium de divinitate: de terra
autem testimonium de humanitate. Spiritus. Glossa, anima humana
quam emisit in passione. Luc. 23, pater, in manus tuas et
cetera. Aqua, quae fluxit de latere, Joan. 19. Et sanguis,
qui similiter fluxit de latere jam mortui, Joan. 19. Vel de toto
corpore viventis gutta sanguinis perfluens, Luc. 22, vel sanguis
quem effudit in circumcisione, Luc. 2. Item in oratione, Lucae
22. Item in flagellatione et in cruce, Matth. 27 et Joan.
19. Vel aqua in cunabulis ab eo emissa prae fletu. Sapient. 7,
primam vocem similem omnibus emisi plorans. Item in suscitatione
Lazari, Joan. 11, item in ascensu ad Jerusalem. Item in
cruce. Ad Hebr. 5, cum clamore valido et lacrymis exauditus et
cetera. Si testimonium hominum accipimus et cetera. Hic allegat
testimoniorum receptibilitatem; ponens primo testimonium de filio
naturali. Secundo testimonium de filiis, ibi: et hoc est
testimonium. Testimonium de filio naturali ostendit esse receptibile.
Primo ex parte testificantis. Secundo ex parte rei testificatae,
ibi: quoniam hoc est testimonium Dei. Tertio ex parte suscipientis,
ibi: qui credit in filium Dei. Quarto ex parte recusantis, ibi:
qui non credit. Dicit ergo. Si testimonium hominum, Glossa: quasi
ista certa testimonia debemus accipere. Quia si testimonium hominum,
accipimus, mentiri scilicet possunt. Et dicit, hominum, in
plurali. Quia Deuteron. 19, dicitur, in ore duorum vel trium
stabit omne verbum. Vel sic, si testimonium hominum, idest
prophetarum qui de Christo testificati sunt, accipimus, idest
acceptamus et recipimus, testimonium Dei majus est. Et ideo magis
accipiendum. Est enim Deus verax: omnis homo mendax, ut habetur
Rom. 3. Glossa, si creditis hominibus praenunciantibus Christum
venturum esse, credite et patri testificanti venisse. Magnum quippe
fuit testimonium David, ut ait Glossa, dicentis, dixit dominus
domino meo: sede a dextris meis. Magnum testimonium praecursoris,
qui ait, Matth. 3, ego baptizo vos aqua: ille baptizabit vos
spiritu sancto. Sed majus testimonium patris, qui ipsum visibiliter
misit. Et vere majus; et ideo melius accipiendum, quoniam hoc est
testimonium Dei quod majus est testimonio hominum, quia non est Deus
sicut homo ut mentiatur, ut habetur Num. 23. Quia testificatus
est de filio suo, naturali, scilicet Christo, quod est filius ejus,
dicendo in Baptismo, hic est filius meus dilectus et cetera. Luc.
3. Et in transfiguratione, Matth. 17, qui credit in filium
Dei: quasi dicat: ita pater testificatus est de filio suo, qui autem
credit in filium Dei. Non ait filio vel filium, sed in filium.
Differt enim, secundum Augustinum, credere Deo, credere Deum et
credere in Deum, habet testimonium Dei patris in se, idest consentit
quod testimonium Dei de filio suo sit verum. Vel sic, habet
testimonium Dei patris in se, idest approbat divinum testimonium quod
pater perhibuit de illo, et sic intelligit ipsum esse veracem in
testimonio de filio. E contrario, qui non credit in filium Dei.
Glossa. Qui dicit eum non esse filium vel minorem patre, mendacem
facit eum. Quantum in se est: quia non reputat credibile quod dicit,
eum scilicet Deum patrem. Glossa, qui non credidit, dicit patrem
esse mentitum. Quoniam non credit in testimonium. Illud scilicet,
hic est filius meus, Luc. 3. Quod testificatus est Deus de filio
suo. Et hoc est testimonium quoniam et cetera. Hic ponit testimonium
de filiis adoptivis. Et primo ostendit quale sit testimonium.
Secundo qualiter verificandum, ibi: qui habet filium. Dicit ergo,
et hoc est: quasi dicat: non solum testatur de filio naturali, sed
etiam de filiis adoptivis. Unde Glossa: de filio testatus est, et
etiam de nobis filiis adoptivis, quod vitam aeternam daret illis, et
hoc est testimonium patris de filiis cui credendum est. Quoniam vitam
aeternam dedit nobis, Deus nobis, scilicet apostolis vel filiis
adoptivis, hic in spe, tamdem in re. Et hoc potest haberi eo quod
dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus: ipsum audite.
Ipsum enim audire est vitam aeternam habere, hic in spe, in futuro in
re. Joan. 6, domine ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes.
Et in eodem, verba quae ego loquor vobis spiritus et vita sunt. Et
haec vita, aeterna, in filio ejus est, idest per fidem filii.
Joan. 6, omnis qui credit in me habet vitam aeternam. Vel in filio
ejus, idest in filii visione. Joan. 17, haec est vita aeterna et
cetera. Ipse enim est fons vitae. Psalm. 35, quia apud te est
fons vitae, qui habet filium, Glossa, credendo et imitando, habet
vitam aeternam, jam in spe, tandem in re. Sicut enim pater habet
vitam in semetipso, sic dedit filio et cetera. Joan. 5. E
contra. Qui non habet filium, nec credendo, nec imitando, non habet
vitam. Nec in spe habet nec in re habebit. Joan. 3, qui
incredulus est filio non videbit vitam aeternam: sed ira Dei manet
super illum. Et nota quod Christus multa habuit testimonia. Primo a
patre suo. Joan. 8, testimonium perhibet de me pater qui misit me.
Secundo a seipso. Joan. 8, si ego testimonium perhibeo de meipso,
testimonium meum verum est. Tertio a spiritu sancto. Joan. 15,
cum venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me. Quarto a
Scripturis sanctis. Joan. 5, scrutamini Scripturas et illae sunt
quae et cetera. Quinto de operibus bonis. Joan. 10, opera quae
ego facio ipsa testimonium et cetera. Sexto a miraculis. Psalm.
35, mirabilia testimonia tua domine. Septimo a turbis. Joan.
11, testimonium perhibebat turba quae erat cum eo et cetera. Octavo
ab apostolis. Act. 4, virtute magna reddebant apostoli testimonium
de omnibus his. Psalm. 92, testimonia tua credibilia facta sunt
nimis. Haec scribo vobis ut sciatis et cetera. Hic allegat
credentium utilitatem triplicem. Prima est futurae beatitudinis
certitudo. Secunda petitionum exauditio, ibi: et haec est fiducia et
cetera. Tertia est a peccatis conservatio, ibi: scimus quia omnis
qui natus est et cetera. Quarta Dei veri cognitio, ibi: et scimus
quoniam filius Dei venit et cetera. In secunda parte ostendit primo
qualiter per fidem exaudiuntur orantes pro seipsis. Secundo qualiter
orantes pro aliis, ibi: qui scit fratrem suum et cetera. In prima
parte primo dat impetrandi fiduciam. Secundo fiduciae ostendit
causam, ibi: scimus quoniam habemus petitiones. Dicit ergo haec
scribo vobis. Glossa, hic debetis adhibere fidem, quia ut certi
sitis de vestra beatitudine futura, haec scilicet praedicta scribo,
non tantum praedico ad majorem certitudinem, ut sciatis, certitudine
fidei et spei, quoniam vitam aeternam habebitis, in futuro, qui
creditis, in praesenti, in nomine filii Dei. Joan. 11, ego sum
resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit vivet,
et haec est fiducia. Glossa, non tantum in futuro sperare debemus
caelestia, sed etiam in hac vita impetrabimus quidquid salubriter
petierimus: et haec est fiducia spei, quam habemus ad Deum. Non ad
hominem, Psalm. 124, qui confidunt in domino sicut mons Sion et
cetera. Hebr. 4, adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus.
Quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus. Non secundum
desideria nostra carnalia. Ideo dicitur, Matth. 26, non mea
voluntas, sed tua fiat. Secundum voluntatem ejus petitur dupliciter,
secundum Glossam: uno modo ut quod velit rogemus. Alio modo ut
quales nos esse desiderat ad rogandum inveniamur, audiet nos.
Petitionis effectum dando, aliter non, ut patet in Paulo, 2
Corinth. 12, et dicit, audiet nos, utendo futuro tempore ad
significandum quod tale debet esse quod petitur quod in futuro
accipiatur et ad futurum ordinetur. Unde temporalia non sunt petenda,
nisi prout sunt ad vitam aeternam ordinata, et scimus, idest certi
sumus ex promissione ejus. Joan. 15, si quid petieritis ad patrem
in nomine meo et cetera. Quia audit nos quidquid petierimus, vel ad
votum vel ad meritum. Et nota quod dicit quidquid; scilicet
substantiale insolidum, quod est quid non accidentale sicut bonum
temporale. Matth. 7, primum quaerite regnum Dei et cetera.
Nota: si aliquis peteret a rege Franciae unam guttam aquae, unam
picam, multum indignaretur. Scimus quoniam habemus et cetera. Hic
ostendit per quid scire possumus, quia scilicet audiet nos. Ideo
scilicet, quoniam petitiones habemus, nobis a Deo traditas. Vel
traditione manifesta, quando docuit orare discipulos dicendo, pater
noster qui es in caelis, Matth. 6. Vel traditione occulta quando
docuit quid petendum. Nam quid petamus prout oportet nescimus, ut
habetur Rom. 8. Quas postulamus ab eo. Glossa, nihil petamus
quod sit eis adversum; nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit
petamus. Et si in aliquo erramus, statim corrigamur. Argumentum
quod major sit confidentia exauditionis in oratione dominica quam in
aliis, unde frequentius et libentius dicitur. Qui scit fratrem. Hic
ostendit qualiter exaudiuntur orantes pro aliis. Ubi primo ostendit
pro quibus est orandum. Qui scit fratrem suum peccare, peccatum:
quasi dicat: quia orantes exaudimur, qui scit per confessionem vel
alio modo, fratrem suum Catholicum de Ecclesia numero et merito
existentem peccare, peccatum, non ad mortem, Glossa, de quotidianis
et levibus peccatis quae sicut difficile vitantur, ita de difficili
curantur. Non ad mortem vero dicitur quis peccare secundum Glossam
qui peccat non criminaliter vel non usque ad mortem. Est enim veniale
peccatum quoddam per naturam propriam, quoddam per poenitentiam
subsecutam. Tertio etiam modo peccatum non ad mortem potest dici quo
non impugnatur gratia fraterna: petat, scilicet pro eo. Glossa. Si
dicto seu verbo, aut cogitatione vel oblivione vel ignorantia
peccasti, confitere fratri et postula ut pro te interveniat. Porro si
grave peccatum fuerit, induc presbyteros Ecclesiae et ad illorum
examen castigare. Et dabitur ei vita peccanti non ad mortem.
Glossa, non criminaliter vel non usque ad mortem. Sed cum per
veniale non amittatur vita gratiae, quomodo dicit quod dabitur vita
peccanti non ad mortem, idest venialiter secundum unam expositionem?
Responsio, dabitur ei vita gratiae major. Vel dabitur vita auferendo
occasionem, scilicet veniale quod occasionaliter ducit ad mortem, quia
diminuit fervorem charitatis. Est peccatum ad mortem: non pro illo
dico ut roget quis. Ad evidentiam litterae quaeritur quid sit peccatum
ad mortem. Et dicit Glossa, quod peccatum ad mortem est quod separat
animam a Deo, sicut mors animam a corpore; sed quolibet mortale hoc
facit; ergo quodlibet mortale est peccatum ad mortem. Si dicatur quod
peccatum ad mortem plus separat quam mortale; contra: magis et minus
non diversificant speciem; ergo secundum hoc, peccatum ad mortem et
non ad mortem non differunt specie. Responsio, peccatum ad mortem
dicitur dupliciter; generaliter et specialiter. Generaliter sic,
quodlibet peccatum mortale dicitur peccatum ad mortem. Specialiter
dupliciter: vel quo impugnatur gratia fraterna et quando adversus
gratiam qua reconciliatus est invidis faucibus agitatur, vel quo agnita
veritas impugnatur, vel ipsa finalis impoenitentia. Et hoc
dupliciter: vel per propositum non poenitendi finaliter, vel
protractione peccati usque ad mortem inclusive. Primo modo est
peccatum generale. Secundo et tertio modo est peccatum speciale.
Quarto modo circumstantia cujuslibet peccati mortalis in quo homo
decedit. Et secundum hoc diversimode exponitur, illud quod sequitur,
non pro illo dico ut roget quis. Nam si peccatum ad mortem dicitur
primo modo, scilicet quodlibet peccatum mortale, sic exponitur. Non
pro illo dico ut roget quis, idest qualiscumque; sed solum justus;
injustus enim non posset ei impetrare primam gratiam, quia in tali
statu existens non est dignus exaudiri. Si autem dicatur peccatum ad
mortem secundo modo vel tertio modo, scilicet peccatum in spiritum
sanctum, tunc exponitur sic. Non pro illo dico ut roget quis, idest
qualiscumque justus, sed perfectus; quia non quicumque justus sufficit
impetrare tali gratiam propter peccati immanitatem, secundum quod
peccatum ad mortem dicitur. Quarto modo, scilicet peccatum in quo
homo decedit, sic exponitur. Non pro illo dico ut roget quis, idest
aliquis vel parvus vel magnus, quia nihil valeret ei. Isto modo
negatio cadit super hoc verbum, roget. Aliis modis super hoc verbum,
dico. Omnis iniquitas. Vere orandum pro peccantibus non ad mortem,
quia multis peccatis occupantur omnes, et nullus potest esse sine
peccato. Quia omnis iniquitas, idest inaequalitas vitae. Virtus
enim est aequalitas vitae, rationi undique consentiens, ut ait
Tullius. Peccatum est, supra 3, omne peccatum est iniquitas, et
est. Glossa, super alia peccata, peccatum ad mortem, animam a Deo
separans, vel usque ad mortem durans, vel fraternae charitati directe
oppositum, sicut illud quod fit ex certa malitia, quod est peccatum in
spiritum sanctum. Scimus quia omnis qui natus est et cetera. Hic
ponitur utilitas tertia: ubi primo ostendit quod adeptio fidei
conservat a peccato. Secundo quod ipsi sunt de adoptivorum numero,
ibi: scimus quoniam ex Deo sumus. Dicit ergo, scimus. Ostendit
qui sunt illi pro quibus orandum est, quia pro fratribus, quia omnis
qui natus est ex Deo. Nativitate fidei formatae; de qua Joan. 1,
dedit eis potestatem filios Dei fieri. Non peccat. Peccato ad
mortem. Sed numquid haeretici et mali Christiani in Baptismo filii
Dei facti fuerunt? Responsio. Intelligendum est per se inquantum
natus est ex Deo; vel conjunctim, idest dum servat nativitatem;
quamdiu natus non peccat mortaliter, scilicet peccato ad mortem, sed
generatio Dei, idest gratia regenerans, conservat eum, a peccato ad
mortem. Et non solum dicit, servat, sed conservat; quia non solum
servatur a gratia, sed a libero arbitrio cooperante. Et malignus,
idest Diabolus malo igni incendens. Psalm. 14, ad nihilum
deductus est in conspectu ejus malignus. Vel malignus, idest homo
malus igne malo inflammatus. Sap. 5, in malignitate nostra
consumpti sumus. Vel malignus, idest mundus, in maligno, idest in
malo igne positus, non tangit eum, idest immutando et in se
convertendo. Quae enim se tangunt immutantur, praecipue si sint
activa et passiva adinvicem. Licet enim Diabolus tentet interius et
mundus exterius et amatores mundi persequantur, non tamen immutatur a
stabilitate sua. Non ergo tangit trahendo a stabilitate sua.
Sapient. 3, justorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget
illos tormentum malitiae, idest peccati mortalis. Scimus. Glossa,
qui natus est ex Deo non peccat: nos autem sumus de illis. Scimus
inquam certitudine fidei, quoniam a Deo sumus. Per fidem non per
carnem. Joan. 3, oportet vos nasci denuo. Et scimus inquam, quia
mundus totus in maligno positus est. Mundus, idest mundi amatores.
In maligno, idest in malo igne triplici; concupiscentia scilicet
divitiarum, deliciarum et honorum, de quibus supra 2, omne quod est
in mundo et cetera. Vel secundum Glossam, in maligno, idest in
maligni hostis subjectione. Unde dicitur princeps mundi Joan. 12.
Vel mundus in maligno positus est, idest in malo anno. Dicitur vulgo
de aliquo quod est positus in malo anno, quando quilibet accipit ab eo
quicquid boni potest accipere. Quilibet enim capit et accipit a mundo
quicquid boni potest. Unde in maligno positus est. Vel totus mundus
materialis in maligno positus est, id est in malo igne, scilicet
libidinis et peccati. Et maxime in igne triplici, scilicet luxuriae,
de qua Job 31, ignis est usque ad consummationem devorans. Item
superbiae. Job 1, ignis Dei descendit de caelo, et cunctas oves
puerosque consumpsit. Item avaritiae. Jerem. 7. Filii colligunt
ligna et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem. Et
scimus quoniam et cetera. Hic ponitur utilitas quarta: ubi primo
ostenditur quod per fidem cognoscunt verum Deum. Secundo monet non
redire ad culturam simulacrorum, ibi, filioli custodite. Dicit
ergo, scimus, certitudine fidei. Quoniam filius Dei, id est
Christus, qui est filius secundum divinitatem. Venit. Per
assumptam humanitatem, non locum mutando, sed in assumpta humanitate
mundo visibiliter apparendo. Unde non dicitur venisse, quod esset ubi
prius non erat qui ubique erat, quia fuit alio modo quam prius. Prius
enim erat in utero virginis per potentiam, praesentiam et essentiam.
Postmodum vero fuit per unionem naturae assumptae. Et dedit nobis
sensum, spiritualem fidei et sapientiae et intellectus, et hujusmodi
donorum ad cognitionem spectantium. Rom. 12, reformamini in
novitate sensus vestri. Aliter non potest haberi sensus, nisi a Deo
detur. Sapien. 9, sensum autem quis scit, nisi tu dederis
sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Et
cognoscamus Deum verum, patrem scilicet credendo. Et simus in vero
filio ejus. Glossa, amando. Et dicit, vero, ad differentiam
filiorum adoptivorum. Simus in filio ejus sicut membra in corpore, et
hoc ut vivamus. Actuum 17, in ipso vivimus, movemur et sumus.
Item ut fructificemus. Joan. 15, sicut palmes non potest ferre
fructum a semetipso, nisi manserit in vite: ita nec vos, nisi in me
manseritis. Hic, scilicet filius Dei. Est verus Deus. Per
essentiam. Joan. 1, et Deus erat verbum. Et vita aeterna. Per
causam. Joan. 17, haec est vita aeterna, et cetera. Filioli.
Glossa. Et quia verum Deum cognoscitis, et vitam aeternam
expectatis. Filioli inquam. Sic eos vocat affectus teneritudine, et
eorum obedientiae promptitudine. Custodite vos, id est intellectum
vestrum et affectum. A simulacris. Secundum Glossam, a cultura
idolorum, vel a simulacris hypocrisis haereticorum, qui speciem
sanctitatis assumunt cum non habeant. Et ideo vocantur simulacra,
quia habent speciem viventium, et tamen vita carent. Vel ab
avaritia, quae est servitus simulacrorum. Qui enim mundum Deo
praeponunt, idololatrae sunt. Ad Galat. 5, quae est idolorum
servitus, et cetera.
|
|