|
Senior, electae dominae et cetera. Haec est secunda canonica
Joannis. Cujus auctor Joannes apostolus esse ostenditur, ut patet
per similitudinem, et in verbis, et in assertione fidei et
charitatis. Non Joannes presbyter, ut quidam dixerunt. Persona
autem cui scribit est quaedam matrona Babylonica, electa nomine. Per
quam, ut ait Glossa, designatur universalis Ecclesia. Cujus
intentio, secundum Glossam, est monere ipsam et natos ejus ne propter
haereticos desistant a proposito fidei. Differt autem a praecedenti
epistola: quia ibi actum est de affectu et effectu dilectionis ad Deum
et proximum communiter. Hic autem ad Deum specialiter magis. Primo
ergo praemittit salutationem. Secundo captans benevolentiam, ostendit
affectionem, ibi, gavisus sum valde. Tertio subjungit principalem
scribendi causam, sive rationem, ibi, quoniam multi. Quarto de hoc
quod tam breviter scripsit, ponit suam excusationem, ibi, plura
habens vobis scribere. In salutatione vero, primo tangit personam
suam. Secundo personam salutatam, ibi, electae dominae. Tertio
causam salutandi, ibi, quos ego diligo. Quarto formam salutationis,
ibi, sit vobis gratia et cetera. Dicit ergo, senior, tam aetate
quam moribus vel sapientia, quin etiam officii auctoritate, quia
presbyter et episcopus. Sap. 4, senectus venerabilis non diuturna,
et cetera. Non ait Joannes et apostolus, vel quid hujusmodi.
Scripturus enim mulieri ponit illud, quod magis caret suspitione, et
plus habens securitatis et credulitatis. Electae dominae, proprium
nomen est cujusdam matronae Babylonicae, de Babylonia Aegypti, haec
erat electa nomine. Electa etiam re, quia erat devota. Et natis
ejus, Glossa, tam natura quam fide, quia etiam Catholici erant
filii ejus. Quos, scilicet matronam et natos. Ego diligo in
veritate, id est vere non ficte. Glossa, vero amore, secundum illud
1 Joan. 3, non diligamus verbo, neque lingua et cetera. Vel in
veritate, id est in Christo qui est veritas. Vel in veritate, id
est ad veritatem habendam, scilicet vitam aeternam, ubi est plena
veritas et nulla falsitas. Et non ego solus, scilicet diligo vos.
Sed et omnes. Glossa. Ut major auctoritas sit. Qui cognoverunt
veritatem, id est omnes fideles, qui cognoverunt Christum, qui est
veritas. Joan. 14. Loquitur autem de cognitione approbationis,
quae est per fidem formatam, de qua Psalm. 94, ipsi vero non
cognoverunt vias meas et cetera. Propter veritatem fidei, scilicet
quae permanet in vobis, id est perfecte manet, vel perseveranter
manet. Glossa. Non ob aliam causam vos diligimus nisi propter
veritatem fidei, quae inaestimabilis perdurat. Et vobiscum erit in
aeternum. Glossa, usque in finem vitae, vel durans in aeternum.
Sed quomodo veritas fidei erit in futuro, cum fides evacuetur? 1
Corinth. 13. Responsio, intelligit de veritate fidei, quae
creditur, id est articulorum: non qua creditur, id est ipsius
habitus: unde erit in aeternum ratione visionis, quae ei succedet.
Sit vobiscum, constructio sic ordinatur. Senior ego electae
dominae, et natis ejus quos ego diligo et cetera. Scribo, sic
supple, sit vobiscum. Gratia, culpam delens. Misericordia, poenam
indulgens. Et pax, Deo reconcilians. Unde optat remissionem
culpae, relaxationem poenae, cautelam divinae offensae. Vel gratia
illuminans intellectum contra errores haereticorum. Misericordia
purgans affectum a reliquiis peccatorum. Et pax, id est mentis
tranquillitas contra recidivum, ne amplius Deum et fratrem offendat.
Similiter salutat apostolus ad Rom. 1. Gratia vobis et pax. A
Deo patre. Qui totius boni est auctor, Jacobi 1. Et a Jesu
Christo. Qui totius boni est mediator. Per quem scilicet pater
omnia operatur. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Tangit autem
naturam humanam dicens, a Christo Jesu; divinam, in filio patris.
Spiritus autem intelligitur ut nexus in extremis; indivisa enim sunt
opera et dona Trinitatis. In charitate, ut scilicet proficiatis in
charitate Dei et proximi, quae affectum purgat. Et veritate, fidei
quae intellectum illuminat. Glossa. In veritate fidei quam in
Baptismo promisistis. Promittit autem charitatem, quia charitas dat
fidei perfectionem. Jacob. 2, fides sine operibus mortua est. Vel
notatur hic quibus optat praedicta sub hoc sensu, gratia vobiscum, et
cetera. In charitate et veritate, id est vobis existentibus in
charitate Dei et proximi, et in veritate fidei. Per primum
perficitur affectus, per secundum intellectus. Gavisus sum valde et
cetera. Hic benevolentiam captans ostendit ad eos suam affectionem.
Primo ad filios. Secundo ad matrem, ibi, et nunc rogo, domina.
Dicit, gavisus sum: quasi dicat: opto vobis gratiam,
misericordiam, et pacem et cetera. Gavisus sum inquit valde, quoniam
inveni de filiis tuis. Quoniam inveni tamquam solicite tales
quaerens, et raro inveniens. De filiis tuis, aliquos non omnes.
Ambulantes, idest de bono in melius proficientes. Glossa,
quotidie. Psalm. ibunt de virtute in virtutem et cetera. In
veritate, scilicet fidei. Ad Ephes. 5, ut filii lucis ambulate.
Joan. 12, ambulate dum lucem habetis. Vel in veritate, idest in
charitate a qua omnes virtutes verae sunt. Ad Ephes. 5, ambulate
in dilectione et cetera. Solent enim perfecti multum gaudere de
profectu proximorum et maxime subditorum, 1 ad Thess. 2, vos estis
gloria nostra et gaudium nostrum. Et Proverb. 10, filius sapiens
laetificat patrem. Sic ambulantes inquam, sicut mandatum accepimus,
idest in ea perfectione qua mandatum fuit nobis, a patre, scilicet per
filium Matth. 5, diligite inimicos vestros. Et Joan. 12,
ambulate dum lucem habetis. Et nunc rogo te domina. Hic ostendit
suam affectionem ad matrem; et ideo monet eam ad bene agendum.
Secundo ad proficiendum, ibi: et haec est charitas. Tertio ostendit
quod proficere est necessarium, ibi: hoc est enim mandatum. Et nunc
rogo te domina. Glossa, per eam quam habes fidem jam certificatus de
cetero confidenter rogo ut rem non debitam, licet res debita sit,
tamen non impero, sed rogo, ut diligamus alterutrum, idest unus
alterum et cetera. Non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod
habuimus ab initio, a prioribus patribus; vel ab initio fidei et
vestrae conversationis: quasi dicat: sic hortando non novum mandatum
propono. Sed contra. Joan. 13, mandatum novum do vobis et
cetera. Responsio, mandatum de charitate et est vetus et est novum.
Vetus ratione substantiae, quia ab antiquo scriptum in corde rationis
et in codice legis; sed novum ratione circumstantiae, quia in
Evangelio addit novum modum. Lex dicit diligite amicos, Evangelium
diligite inimicos. Item novum ratione efficaciae, quia spiritualiter
hominem innovat, et haec est charitas, idest in hoc esse ostenditur et
apparet, ut ambulemus, passibus morum non corporum de bono in melius
proficiendo, secundum mandata ejus, ea custodiendo. Joan. 13, si
diligitis me, mandata mea servate. Haec est enim. Quasi dicat,
debemus ambulare secundum mandata, hoc est enim mandatum, scilicet
Dei, ut quemadmodum audistis ab initio nostrae fidei, vel nostrae
conversationis vel nostrae praedicationis, in eo ambuletis, assidue
proficiendo et perseverando. Quoniam multi seductores exierunt et
cetera. Hic subjungit causam principalem et intentionem, scilicet
propter haereticos, quorum primo monet cavere errorem. Secundo vitare
communionem, ibi: si quis venit ad vos. Vitando errorem monet primo
ex parte haereticorum. Secundo ex parte ipsorum, ibi: videte
vosmetipsos. Tertio ex parte utrorumque, ibi: omnis qui recedit.
Dicit ergo, quoniam multi. Glossa, necesse est ut perseveretis,
quoniam multi per vanas sectas sunt divisi, seductores, idest seorsum
a via veritatis ductores. Isti seductores sunt haeretici qui
praedicant contrarium veritati, et exierunt in mundum. Glossa, ad
amorem et doctrinam mundi scilicet. Unde Glossa, de vestri
consortio. Et nota quod boni exeunt de mundo. 1 Corinth. 5,
alioquin debueratis de mundo exisse. Mali vero exeunt in mundum. 1
Joan. 4, multi pseudo prophetae exierunt in mundum. Qui, scilicet
seductores, non confitentur. Glossa, nec doctrina nec vita,
Christum, magistrum et normam sanctitatis, venisse in carne, alia
littera, venisse in carnem, idest salvatoris adventum qui venit in
carnem quando conceptus est, in carne quando natus. Hic, quicumque
talis, est seductor, hominum, et Antichristus, idest Christo
contrarius. Vel Antichristus, idest membrum Antichristi. Dicitur
autem seductor ob doctrinam perversam: Antichristus propter
operationem pravam. Doctrina enim ejus ad alios seducendum: operatio
prava contra Christum. Talis autem dicitur Antichristus non in
persona, sed in officio. Sicut Joannes Baptista dicitur Elias,
Matth. 11, videte, ne seducamini ab eis, ac solicite et
diligenter attendite, vosmetipsos, ne scilicet a fidei veritate
declinetis et ne eis fidem adhibeatis. Matth. 24, videte ne quis
vos seducat. Bernardus, multi multa sciunt et seipsos nesciunt:
alios aspiciunt et seipsos negligunt. Ne perdatis, de fide, quae
operati estis. Glossa, illam mercedem quam bene operando meruistis.
Eccles. 10, qui in uno offendit, multa bona perdet. Sed videte,
inquam potius, ut mercedem planam accipiatis, verae scilicet gloriae
quae replet animam, non vanae ut hypocritae. Matth. 6, receperunt
mercedem suam. Vel plenam, quia remunerabit supra merita, et merita
sunt hic semiplena et non sufficiunt ad tantam gloriam. Sed pro
operibus semiplenis dabitur merces plena; Psalm. 15, adimplebis me
laetitia cum vultu tuo. Haec autem impletio erit in tribus quantum ad
animam. Rationabilis implebitur limpidissima cognitione, irascibilis
sublimitate gloriae et honoris; concupiscibilis jucundissima et vera
dilectione. Item quoad corpus in quinque: quia nativitas humanitatis
implebitur immortalitate, vacuitas passibilitatis impassibilitate,
obscuritas claritate, ponderositas agilitate et subtilitate. De
omnibus 1 Corinth. 15, seminatur in corruptione, surget in
incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in gloria et cetera.
Omnis et cetera. Quasi: bene dico ne perdatis. Omnis enim, sive
de majoribus, sive de minoribus, sive de mediocribus, qui recedit,
alios praecedit, idest se alios praecedere dicit, sicut haeresiarcha
alios sibi praecedere videtur praesumptione sapientiae, quod fit per
inventionem novi dogmatis vel erroris, et non permanet in doctrina
Christi. Glossa, ex superbia discedit ab humili praedicatione
Christi. Deum non habet, in se per inhabitantem gratiam nec in
futuro per gloriam. Sed qui permanet, idest perfecte et perseveranter
manet in fide et moribus, in doctrina, scilicet Christi sive Dei.
Glossa, manet in evangelica doctrina, quae secundum eam sapit et
agit, separat se ab illo qui aliter sapit et agit, hic et filium et
patrem habet, in praesenti per gratiam, in futuro per gloriam. Qui
enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. 24.
Habet autem simul utrumque, quia unus ab altero non separatur.
Joan. 14, non credis quia ego in patre et pater in me est?
Praeponitur autem hic filius patri, quia ad patrem non venitur nisi
per filium. Si quis venit ad vos et hanc et cetera. Hic monet
communionem haereticorum vitare. Primo ostendit modum vitandi.
Secundo peccatum non vitantis, ibi: qui enim dicit ave. Tertio
commodum vitantis, ibi: ecce praedixi vobis. Dicit ergo, si quis,
ita qui permanet in doctrina Christi habet filium et patrem. Et ideo
ut permaneatis, si quis venit ad vos, visitandos vel docendos, et
hanc doctrinam, scilicet de Christo, non affert, imo affert
contrariam, nolite recipere in domum, participando in facto.
Glossa, non tantum non assentiatis, sed et nec recipiatis, nec ave
ei dixeritis, participando in verbo. Ad Tit. ultim. Haereticum
hominem post unam et secundam admonitionem devita. Secundo, quia
subversus est qui hujusmodi est. Notandum autem quod in quinque
vitandus est haereticus perversus: in loco orationis, item in mensa
dominica, item in privata mensa, item in osculo pacis et salutatione
privata. Comprehenduntur autem in hoc quod dicit, nolite eum recipere
in domo, idest in Ecclesia ad orandum vel communicandum. Vel in
domo, idest in hospitio ad mensam privatam. Duo ultima in hoc quod
dicit, nec ave ei dixeritis. Solent enim haec se concomitari: unde
uno remoto removetur et aliud. Glossa: quia videtur signum consensus
erroris. Hoc enim dicimus amicis, quorum opera nobis placent. Sed
videtur quod non solum de praescito sic intelligendum, sed etiam de
quolibet peccatore notorio. 1 Corinth. 5, si quis frater nominatur
inter vos et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut
maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere et
cetera. Responsio, praescitos debemus vitare propter praeceptum
Ecclesiae. Notorios vero propter scandalum infirmorum, vel ne detur
eis audacia peccandi, vel ne corrumpantur consortio eorum. 1
Corinth. 15, corrumpunt bonos mores colloquia prava. Qui enim
dicit illi ave, salutando sicut amicum et fratrem, communicat, idest
communicando utitur; nam hujusmodi salutatio, ut ait Glossa,
communionem cum eo ostendit. Alioquin simulatio est quae in
Christianis esse non debet. Operibus ejus malignis, quod prohibetur
Ephes. 4, nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,
magis autem redarguite. Ecce praedixi vobis, scilicet ut eos non
respiciatis seu recipiatis. Gregorius, minus jacula feriunt quae
praevidentur. Ut in die domini. Dies domini est dies judicii.
Psalm. cum accepero tempus et cetera. Hoc vero tempus dicitur dies
hominum. Luc. 19, et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi.
Non confundamur, Christum nunc negando et inde tunc confusionem
habendo. Luc. 9, qui me erubuerit et cetera. Plura habens vobis
scribere et cetera. Hic excusat se quod tam breviter scripsit; ubi se
primo excusat, postea salutat, ibi: salutant te. Et primo salutat
ex parte aliorum. Secundo ex parte sua, ibi: gratia tecum. Dicit
ergo, plura habens vobis scribere, pertinentia ad vestram
instructionem, scilicet de aliis documentis vel diffusius de istis,
nolui per chartam et atramentum. Glossa per Scripturam. Scriptura
enim non adeo commovet, sicut vox viva et praesentia magistri. Et
subdit causam, spero enim, de gratia Dei, non de me praesumo, me
futurum, idest me venturum, apud vos et os ad os loqui, et os, meum
spero, ad os, vestrum, et haereticorum obstruendum, loqui, idest
praesentialiter loqui vobiscum et vos mecum ut plenius vos instruam.
Hieronymus, habet nescio quid latentis energiae vivae vocis actus, et
in auditoris aures de auctoris voce transfusa fortius sonat. Ut
gaudium vestrum plenum sit. Glossa, haereticis confusis et vestra
fide confirmata, salutant te, idest salutem optant, filii sororis
tuae electae, illa dicebatur electa sicut et ista cui scribit, cujus
filii eam salutabant. Vel filii sororis tuae electae, idest alterius
Ecclesiae. Unde Glossa, vos ad litteram vel forsan filii alterius
Ecclesiae metropolitanae. Gratia tecum. Glossa, ego ex parte mea
dico, gratia tecum, bona societas. 1 Corinth. 15, non ego, sed
gratia Dei mecum. Gratia inquam operans ad peccatum delendum,
cooperans ad bene faciendum, tecum ad perseverandum. Amen,
confirmatio est praedictorum.
|
|