|
Senior Caio charissimo et cetera. Haec est tertia epistola
Joannis, cujus auctor fuit ipse Joannes apostolus, non Joannes
presbyter, ut quidam putarunt. Quod patet ex similitudine sermonis et
affectionis. Hanc autem scribit, scilicet Caio Corinthio,
instruens eum de operibus charitatis, et monens ut in charitate
perseveret. Differt autem a duabus praecedentibus. Quia in prima
egit de charitate ad Deum et proximum communiter. In secunda de
charitate ad Deum specialiter. Hic agit de charitate ad proximum
etiam specialiter. Modus agendi est. Quia primo praemittit suam
salutationem. Secundo ponit suam ad Deum affectionem, ibi, gavisus
sum valde. Tertio subdit ejus ad bonum, quod incepit, continuandum
exhortationem, ibi, carissime fideliter facis. Quarto ponit suam
excusationem, ibi, scripsissem forsitan Ecclesiae. Dicit igitur,
senior, ego scilicet aetate, vel moribus, vel sapientia, vel
dignitate, quia presbyter Graece, senior Latine. Cajo, scilicet
scribit. Iste Cajus dicitur fuisse Corinthius, de quo 1 Corinth.
1, neminem baptizavi nisi Crispum et Cajum. Et Roman. ult.
Salutat vos Cajus hospes meus. Hic, ut ait Glossa, fide suscepta
dedit se hospitalitati, et susceptioni praedicatorum. Quem ego diligo
in veritate, non ficte. Glossa. Non temporalium bonorum gratia,
sed aeternorum causa. Carissime: merito vocat eum carissimum, quia
operibus charitatis deditum. De omnibus, Glossa, quae facis.
Orationem facio. Glossa. Hoc a domino crebris precibus exopto, ut
quod bene agis bene perficias. Simile ad Rom. 1, sine
intermissione memoriam vestri semper facio in orationibus meis. Et
instruitur praelatus, quod debet semper orare pro subditis. Prospere
te ingredi. Dicit Glossa, de bono in melius. Profectum autem viri
justi vocat ingressum, ad significandum quod homo, quantumcumque sit
bonus, semper se debet reputare in ingressu et inchoatione, et nunquam
in consummatione, ut dicat cum Psalm. et dixi, nunc coepi, haec
mutatio et cetera. Eccl. 18. Cum consummaverit homo tunc
incipiet. Et valere vita spirituali. Sicut, id est ita, prospere
agit anima tua. Glossa, proficiendo in animarum operibus. Et alia
Glossa. Ut sicut vales anima, sic valeas corpore. Optat enim ei
prosperitatem animae bonam, non quae est contra animam. De qua
Proverb. 1, prosperitas stultorum perdet eos. Gavisus sum valde et
cetera. Hic ostendit affectionem circa eum. Primo ex gaudio de fama
ejus. Secundo ex gaudii magnitudine, ibi, majorem horum. Dicit
ergo, gavisus, ita: pro te oro, sed et gavisus sum gaudio
spirituali, non carnali valde, quia gaudio interiori et exteriori.
Venientibus. Glossa, a te. Fratribus. Glossa, peregrinis. Et
testimonium perhibentibus veritati tuae. Glossa. Verae charitati
quae non cessat ab opere. Veritati enim testimonium reddendum est.
Joan. 18, in hoc ergo natus sum mundo, ut testimonium perhibeam
veritati. Sicut tu in veritate ambulas. Glossa. Tam studiose
reddunt testimonium, quam studiosus tu es ad bene operandum. Et vere
gavisus sum. Majorem enim horum. Glossa, ad me venientium. Non
habeo gratiam. Glossa. Quando fratres veniunt ad me, in nullo facto
eorum vel verbo magis gaudeo. Quam ut audiam, eis mentientibus.
Filios meos. Glossa. Quos praedicando vel baptizando genui. 1
Corinth. 4, per Evangelium in Christo Jesu vos genui. In
veritate ambulare. Glossa, in veritate verae fidei, et bonae
operationis observare. Sed quomodo istum baptizando genuit, quem
Paulus baptizavit? 1 Corinth. 1, nisi Crispum et Caium.
Responsio. Genuit hunc praedicando, non baptizando: vel filius ejus
erat imitatione Pauli. Quando enim loquitur de generatione, loquitur
de filiis generaliter, sed Glossa specialiter. Carissime, fideliter
facis et cetera. Hic ponit principalem causam quae est exhortari ad
hospitalitatem: quod facit primo laudando factum. Secundo,
commendando personas, quibus fit, ibi, pro nomine enim ejus.
Tertio, monstrando meritum, ibi, nos ergo debemus. Dicit ergo,
carissime. Glossa. Ideo non debes proficere ab hospitalitate.
Fideliter facis, scilicet secundum quod vera fides exigit, et veram
fidem tuam operibus ostendis. Jacob. 2, ostende mihi ex operibus
fidem tuam. Quicquid operaris in fratres, subveniendo scilicet eis,
a quibus nihil expectas temporale, ut dicit Glossa. Unde ad Galat.
6, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et hoc
in peregrinos, scilicet maxime, quos scilicet non nosti. Deut.
10: Deus amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum. Et vos
amate peregrinos. Qui, scilicet fratres maxime peregrini,
testimonium reddiderunt charitati tuae, Glossa operibus
misericordiae. Charitas autem hic intelligitur non charitatis habitus
vel affectus, sed effectus; non solum in secreto, sed in conspectu
Ecclesiae, id est in praesentia fidelium, ut sic exemplo tuo alii
excitentur ad hospitalitatem. Matth. 5, sic luceat lux vestra et
cetera. Quos, scilicet peregrinos, benefaciens. Glossa, dum apud
te sunt. Deducens, ad alia loca ad quas ire volunt digne Deo, id
est ad honorem Dei quem honoras in suis membris, qui dicit Matth.
10, qui vos recipit et cetera. Et subdit tantum, pro nomine enim
ejus, id est pro fide et honore et praedicatione nominis ejus.
Profecti sunt, a patria sua exules. Glossa. Alienati a rebus
propriis. Nihil accipientes a gentilibus. Glossa, contribulibus
suis, quia nihil dabant eis, ut ait, ut sic a pietate famis
cogerentur fidem negare; non quin liceret accipere. Dicitur enim 1
Corinth. 10, si quis infidelium vocat vos ad coenam et vultis ire,
quod vobis apponitur manducate. Nos ergo, Glossa, qui possumus
supplere indigentiam eorum. Sed numquid ipse erat pauper? Matth.
19, ecce nos reliquimus omnia et cetera. Quomodo ergo se divitibus
connumerat? Responsio Bedae in Glossa sua. Hoc ideo facit ut
alacriores eos reddat et promptiores ad miserandum pauperibus. Vel
quia omnia bona Ecclesiae in manu sua erant. Debemus suscipere, nam
seminantibus spiritualia debemus carnalia. 2 Corinth. 4, nostra
abundantia inopiam illorum suppleat. Hujuscemodi. Fratres nomen
Christi praedicantes. Ut ideo scilicet cooperatores simus veritatis,
necessaria eis ministrando. Veritatis inquam cujus illi sunt ministri
eam praedicando: quasi dicat: nos qui non praedicamus debemus
necessaria praedicantibus ministrare, ut sic simus cooperatores
veritatis, et socii mercedis. Matth. 16, qui suscipit prophetam
in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Sed numquid hospes
praedicatorum eamdem mercedem recipiet quam recipit praedicator?
Responsio. Accipiet similem mercedem aureae coronae, sed non
aureolae. Scripsissem forsitan Ecclesiae et cetera. Hic ponit suam
excusationem. Primo de hoc quod nihil scripsit Ecclesiae. Secundo
de hoc quod tam breviter scripsit ei, ibi, multa habui scribere tibi.
Causa autem quia non scripsit Ecclesiae, fuit praesentia cujusdam
haeretici verba sua non recipientis, cui favebant. Primo ergo illum
reprehendit et redarguit, scilicet Diotrephen nomine: et illum
notat. Secundo Cajo illius imitationem vetat, ibi, carissime noli.
Tertio alterum, scilicet Demetrium ad imitandum proponit et laudat,
ibi, Demetrio testimonium. Notat autem illum, scilicet
Diotrephem. Primo de ambitione. Secundo de detractione, ibi,
propter hoc si venero. Tertio, de inhospitalitate, ibi, et quasi ei
ista non sufficiant. Praedicit ergo, scripsissem forsitan, de hac
materia epistolam Ecclesiae, id est toti congregationi fidelium. Sed
is qui amat primatum gerere, id est usurpat sibi principatum. Matth.
23, amant primas cathedras in synagogis et cetera. In eis, id est
inter eos qui nunc erant in Ecclesia illa. Diotrephes. Nomen
proprium cujusdam haeresiarchae. Non recipit nos, id est nostra
mandata et verba. Glossa. Nostram auctoritatem. Matth. 10.
Qui vos spernit me spernit. Propter hoc, Glossa, quia depravat
Scripturam. Si venero, dubitative ponit propter dubium eventus.
Commoneam. Glossa, idest in omnium notitiam manifestius arguendo
deducam. Opera ejus quae facit, quorum exemplar a nobis non habuit,
sed nova adinvenit mendacia. Verbis malignis. Malo igne, scilicet
invidiae, accensus. Psalm. supercecidit ignis et non viderunt
solem, scilicet claram veritatem. Garriens, falsis rationibus ad
similitudinem avis, quae est animal irrationale et garrulosum in nos,
id est contra nos. Et dicit opera quae facit verbis malignis, ad
significandum quod verba quandoque faciunt multa mala. Eccles. 28,
plaga linguae comminuet ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed
multi etiam interierunt per linguam suam. Et quasi non ei ista.
Glossa, quod mihi detrahit, quod hospitalitatem dissuadet.
Sufficiant, Glossa ad damnationem. Neque ipse suscipit fratres.
Glossa, indigentes, cum tamen dominus in ipsis suscipiatur. Matth.
25. Hospes eram et collegistis me et cetera. Et Matth. 10,
qui vos recipit, me recipit. Cum enim aliquod bonum fit alicui
membro, puta pedi, os quod est in capite dicit, tu mihi facis bonum.
Et eos qui suscipiunt prohibet, scilicet ne suscipiant: quod est
contra illud, Proverb. 3, noli prohibere illum qui potest
benefacere, si potes et ipse benefac. Et de Ecclesia ejicit.
Glossa. Non de consortio fidelium, sed de loco in quo conveniunt:
quasi dicat, non tantum prohibet suscipere, sed et suscipientes et
susceptos ejicit de Ecclesia, ut dicit Glossa. Haec excommunicatio
manifestum errorem continens non ligabat. Talis erat excommunicatio
Judaeorum. Joan. 13. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si
quis Christum confiteretur, extra synagogam fieret. Charissime:
quasi dicat, quidquid ille dicat: noli imitari malum, scilicet ejus
doctrinam; vel malum, id est malam ejus operationem. Psal. 36,
noli aemulari in malignantibus et cetera. Sed quod bonum est, ad
Galat. 4, bonum aemulamini in bono semper, et debes bonos imitari.
Nam qui benefacit. Non solum bonum ex genere operis, sed et ex
intentione operantis. Ita qui ex timore implet praeceptum, ut dicit
Augustinus, bonum est, sed non bene facit. Ex Deo est,
imitatione. Unde Lucae 6, estote misericordes, sicut pater
vester; non propagatione, sed imitatione. Qui autem malefacit non
videt Deum. Et intelligenda sunt haec per se; quia inquantum bonum
facit, ex Deo est. Quia homo non facit bonum a se, sed a Deo.
Joan. 15, sine me nihil potestis facere. Et inquantum malum
facit, non videt Deum, nec visione fidei formatae in praesenti, nec
spei in futuro. Supra 1 Joan. 3, qui non diligit, non novit
Deum. Demetrio. Glossa. Illud verbum, quod velit imitari
aperit, testimonium scilicet bonum de operibus pietatis et charitatis.
Redditur ab omnibus. Glossa, ad eum venientibus, vel ab eo
recedentibus. Et ab ipsa veritate. Glossa, a Deo qui est
veritatis. 1 Joan. 5, si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei majus est. Sed et nos, apostoli veritatis nuncii,
testimonium ei perhibemus. Glossa, ad commendationem hospitalitatis,
et nosti, per experimentum. Glossa. Per alia testimonia quae
probasti esse vera, quoniam testimonium nostrum verum est. Joan.
ult. Qui vidit, testimonium perhibuit, et verum et testimonium
ejus. Multa habui tibi scribere et cetera. Hic excusat se de hoc
quod tam breviter scripsit. Et primo ostendit quod in proximo videbit
eum corporaliter. Secundo ut moram patientius sustineat, salutat eum
multipliciter, ibi: pax tibi. Dicit igitur. Multa habui tibi
scribere, ad commendationem. Glossa, de commendatione eleemosynae et
aliis. Sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi, idest per
Scripturam quae fit cum calamo et atramento. Sed per vocem vivam.
Efficacior enim est vox viva quam mortua, quae scripta est in
Pergameno: et subdit causam, spero autem protinus videre,
personaliter, et os, meum, ad os, tuum, loquemur, vel ad os
Diotrephis obstruendum. Pax tibi, Glossa, ab illo Diotrephe et ab
omnibus malis. Salutant te, idest salutem tibi optant, amici, idest
fideles qui sunt nobiscum, saluta tu, ex parte mea, amicos. Fideles
amicos tuos et nostros. Glossa, amicis gratias pacis et salutis
mandat, ut inimicos veritatis a salute monstret esse extra nos, sicut
et Paulus expresse facit. 1 Corinth. 15, si quis non amat
dominum Jesum Christum et cetera. Nominatim, singulos: quod
dicit, ut ostendat specialem ad singulos dilectionem. Sed quaeritur
de hoc quod dicit, sed nos testimonium perhibemus, quare testimonio
veritatis adiungit suum testimonium cum omni testimonio veritatis sit
credendum? Responsio, etsi testimonium veritatis erat verissimum,
non tamen certum. Et ideo addit suum testificans testimonium.
|
|