|
Judas Jesu Christi servus et cetera. Haec est quarta pars hujus
libri et ultima, in qua ponitur epistola Judae apostoli. Hujus
epistolae auctor fuit Judas Thadaeus frater Jacobi minoris Alphaei.
Scribit autem non genti, nec personae specialiter, sed generaliter
omnibus fidelibus. Cujus materia est de fide et charitate, ut tangit
Glossa, intentio vero est commonere fideles ne consentiant haereticis
eos a fide et charitate retrahentibus. Ordinatur autem ultimo ejus
epistola, quia vel ultimo edita, vel quia minoris famae et dignitatis
erat ceteris. Modus autem agendi est. Quia primo ponit
salutationem. Secundo subdit scribendi causam et rationem, ibi:
charissimi, omnem solicitudinem. Tertio prosequitur principalem
intentionem, ibi: commonere autem vos volo. In salutatione. Primo
describitur persona salutans. Secundo ponuntur personae salutatae,
ibi: his qui sunt et cetera. Dicit ergo, Judas, idest confitens
verbo et facto. Non addit Thadaeus, licet sic cognominaretur. Quia
forte a religiositate sua hoc nomen ab hominibus erat ei impositum.
Interpretatur corculus, idest cordis cultor. Ad vitandam igitur
jactantiam dixit Judas tantum se esse Jesu Christi servum, quia
secundum Gregorium in Glossa super illud Rom. 1, servus Jesu
Christi et cetera. Cui servire regnare est. Non enim dicit,
apostolus, causa humilitatis. Frater autem Jacobi. Glossa,
natura, fide, doctrina, vita. Jacobi scilicet minoris qui erat
primus episcopus Jerosolymitanus, qui dictus est Jacobus Alphaei.
Hoc autem dicitur ad differentiam Judae proditoris. Et notandum quod
Judas bene dicitur frater Jacobi, quia Judas confitens, Jacobus
supplantator interpretatur. Et significant confessionem et
satisfactionem per quae vitia supplantantur. Judas inquam talis
scribit, his, scilicet fidelibus et non infidelibus, qui sunt in Deo
patre, tamquam filii per fidem et imitationem per quam sunt filii
patris, Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Dilectis. Per charitatem et bonam operationem et aeternam
praedestinationem. Malach. 1, Jacob dilexi et cetera. Et
Christo Jesu, filio Dei, conservatis, ab errore infidelium, et
vocatis. Ad hanc dignitatem fidelium. Vocat enim, ut ait Glossa,
conservat, dirigit et diligit filios et membra facit. Misericordia
vobis. In peccatorum condonatione quo ad culpam, et pax, in
inimicorum perfecta reconciliatione quo ad poenam debitam, et
charitas. In donorum infusione per gratiam, adimpleatur. Per
finalem perseverantiam. Haec tria hic inchoantur, sed in futuro
adimplebuntur. Carissimi, omnem solicitudinem et cetera. Hic ponit
scribendi causam et rationem. Prima est in ipsis solicita haereticorum
subintroductio, ibi: subintroierunt enim. Secunda ibi: impii,
domini nostri gratiam et cetera. Dicit ergo, carissimi. Charitate
mihi conjuncti, omnem solicitudinem faciens. Glossa, omnia quae
pertinent ad solicitum solicitudine spirituali quam sancti habent: 2
Corinth. 11, solicitudo omnium Ecclesiarum et cetera. Scribendi
vobis. Epistolam, supple, continentem doctrinam, de communi vestra
salute. Glossa, de fide quae est tam mea salus quam vestra et omnium
fidelium, scilicet fides quae per dilectionem operatur. De hac salute
1 Petr. 1. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt
prophetae qui de futura in nobis gratia prophetaverunt. Necesse habui
urgente mea solicitudine interius et periculo vestro exterius, scribere
vobis. De pertinentibus ad salutem vestram, et hoc ratione officii,
deprecans, non impetrans. Quod facit, vel quia non habeat generalem
auctoritatem super eos quibus scribebat, sed persuasionem. Vel ex hoc
innuens servitutis Christi libertatem et suam humilitatem,
supercertari, vos scilicet. Glossa, usque ad mortem certari.
Eccles. 4, pro justitia agonizare usque ad mortem. Et dicit
supercertari. Certamini enim interiori quo captivatur intellectus
oportet addere certamen exterius, quo confundatur haereticus. Primum
pertinet ad credulitatem cordis. Secundum ad effectum oris. Rom.
10, corde creditur ad justitiam etc. fidei, idest super fidem
cordis addere oportet certamen confessionis: quasi dicat: rogo vos ut
pro fide servanda certetis, semel traditae vobis, idest perfecte. Et
dicit, semel, propter fidei veritatem. Ephes. 4, unus Deus, una
fides. Vel semel traditae a Christo et ab apostolis. Sanctis, alii
libri habent, sanctae fidei, vel sanctis fidei: hoc accidit, quia
est de Christo Deo et homine, qui est sanctus sanctorum. Item quia
a sanctis apostolis est tradita. Item quia sanctificat corda. Act.
15, fide purificans corda eorum, subintroierunt enim quidam
homines. Ideo necesse est, quia subintroierunt Glossa. Sub specie
religionis; qui quasi fidem Christi praedicent. In quo notatur eorum
dolositas, quia sub specie boni praetendunt ministrare venenum.
Matth. 7, veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem et
cetera. Quidam inquit, particulares ab universali Ecclesia divisi,
homines, ab humo quia carnales. 1 Corinth. 2, cum sit inter vos
zelus et contentio, nonne carnales. Glossa, humana tantum
sapientes. Qui olim praescripti sunt. Glossa, ab aeterno Dei
praescientia praevisi. In hoc judicium, praesentis scilicet
reprobationis. Glossa, ut sordescerent, et alios in sordes
praecipitarent, et postea judicium fieret damnationis. Alia litera
habet. In hoc judicio: et legitur sic. Qui olim, idest ab aeterno
praescripti, idest a Deo praevisi, in hoc idest ut sordescant et
alios in sordes praecipitent, judicio Dei scilicet justo, impii.
Glossa, ipsi dico impii divina Scriptura dolo abutentes et ad
subvertendum cultum Dei. Hic ergo pietas accipitur cultus Dei, non
compassio proximi. Vel impii generaliter, quia sui ipsius non
miserantes. Vel impii pietate proximorum carentes, et eos ad peccatum
trahentes. Proverb. 12, iter impiorum decipiet eos. Domini
nostri, scilicet Christi, qui est Deus omnium generaliter per
creationem, sed Christianorum specialiter per cultum, devotionem et
gratiam. Gratiam transferentes in luxuriam. Beda, legis duritiem
quae dicit oculum pro oculo etc. temperat gratia Evangelii, purgantur
per poenitentiam. Hanc gratiam transtulerunt in occasionem luxuriae,
quia, ut dicit Glossa, tanto licentius peccant, quanto vident se
minus asperitate legis de facinoribus examinari sive puniri. Galat.
5, vos in libertatem vocati estis fratres, tantum, ne libertatem in
occasionem detis carnis. Et solum dominatorem, omnium generaliter.
Glossa tam volentium quam nolentium. Et dominum nostrum.
Christianorum singulariter, qui ei soli serviunt: et secundum hoc
dominator dicitur a potestate dominandi, dominus ab actu. Vel
dominator a dominatione naturali, dominus a gratuita. Per hoc a quo
Christus solus dicitur dominator et dominus, non excluditur pater et
spiritus sanctus; quia dictio exclusiva addita termino essentiali non
excludit personam. Sic canit Ecclesia, tu solus altissimus et
cetera. Jesum. Glossa, salvatorem. Christum. Glossa, regem,
negantes, corde, ore, et opere. Hic est triplex negatio, quam
significat triplex negatio Petri, Matth. 26. Commonere autem et
cetera. Hic scribit principalem exhortationem de cautela haereticorum
Christum negantium et blasphemantium, quos detestandos ostendit,
propter eos qui negant potestatem. Secundo propter ipsorum qui eum
negant perversitatem, ibi, ut illis qui in via Cain. Potestatem
ostendit primo exemplo Aegyptiorum. Secundo exemplo Daemonum, ibi,
Angelos vero et cetera. Tertio exemplo Sodomorum, ibi, sicut
Sodoma. Quarto exemplo bonorum Angelorum, ibi, cum Michael.
Dicit igitur, commonere. Glossa, quia illi negant et volunt vos
inducere, ut negetis, ideo, commonere vos volo idest semel omnes
monere contra illos: vos dico. Scientes semel, idest perfecte,
omnia. Glossa, arcana fidei, et non habetis opus recentia quasi
sanctiora a novis audire magistris: ideo ego commoneo, quia non
indigetis nova instructione, sed jam auditis commonitionem, unctio
enim in Baptismo semel accepta docet vos de omnibus, 1 Joan. 2.
Quoniam Jesus, non solum filius Mariae, sed dominus noster. Aliis
enim convenit hoc nomen nuncupative, sed ei solum substantialiter.
Matth. 2, vocabis nomen ejus Jesum. Populum suum. Glossa,
humiles: unde nomine populi eos appellat, salvans, primo scilicet.
Psal. salvavit eos de manu odientium. De terra Aegypti educendo;
Exod. 12. Secundo. Glossa, postea. Proprium enim ejus est
misereri et parcere: irasci vero non est ex sua principali intentione,
sed ex nostra culpa provenit. Eos. Glossa, murmuratores, de quibus
Num. 11, quando desiderabant carnes. Exod. 16, de Datan et
Abiron. Qui non crediderunt, verbis Moisi in deserto, perdidit.
Per serpentes, Numer. 21, et aliis modis, quia multis modis
interierunt. Quidam igne, Num. 11, et 16, quidam devoratione
terrae, Num. 16. Quidam morte communi, scilicet omnes a viginti
annis, et supra, exceptis Josue et Caleph, Num. 14, salvavit
ergo populum suum, primo per misericordiam: sed punivit malos per
justitiam. Praemittitur autem de salute, et sequitur de punitione;
quia promptior est dominus ad miserandum, quam ad puniendum. Item
dicit secundo, ad significandum, quod primo punit eos poena
temporali, secundo aeterna. Et quia nunc et in futuro malos perdit:
unde Glossa: secundo, idest bis perdidit; quia malos et nunc, et
postmodum punit. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia
perducuntur. Angelos vero: quasi dicat, non solum homines, vero pro
sed. Glossa: quorum natura et potentia major est. Qui non
servaverunt. Glossa, per humilitatem et obedientiam. Suum
principatum, quo per gratiam Dei principabantur aliis sibi subjectis
spiritibus. Ex ista Glossa videtur, quod habuerunt gratiam: sed
debet intelligi de gratia gratis data, non de gratia gratum faciente.
Sed dereliquerunt. Per superbiam. Suum domicilium. Glossa,
caelestem habitationem vel visionem Dei spiritualem, non visionem
gloriae, sed contemplationis internae: non enim voluerunt esse
contenti domicilio sibi assignato. Isaiae 14, ascendam in caelum et
cetera. In judicium magni Dei. Glossa, venturi et tunc gravius
puniantur. Unde et ipsi dicunt, Matth. 1, quid venisti ante
tempus perdere nos? Dies vero judicii dicitur magnus, ob magna quae
ibi fient. Joel 2, dies domini magnus et horribilis. Vel magni
Dei: Glossa. Cui resistere vel aliquid occultare non potuerunt.
Unde magnus est potentia et sapientia. Et in signum hujus praecedet
ignis ante ipsum; qui habet duo; scilicet lucere et ardere: ratione
lucis patet quod nihil eum latebit, ratione ardoris quod sententia sua
erit crudelis. Vinculis aeternis. Ligatos, supple, secundum
Glossam. Vincula aeterna vocat, vel eorum superbiam, vel
impoenitentiam, vel divinam sententiam, vel cupiditatem rerum
cupitarum infirmarum; quia vincti non possunt ad superiora reverti.
Sub caligine. Glossa, hujus aeris caliginosi: unde dicuntur
rectores tenebrarum harum, ad Ephes. 6. Reservavit, idest iterum
servavit sub caligine hujus aeris. Jam damnatos gravioribus reservat
poenis. Simile supra 2 Petri 2, si Deus Angelis peccantibus non
pepercit, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum tradidit
cruciandos et cetera. In judicium reservari. Sicut Sodoma et
Gomorrha. Has duas nominat, quia celebriores et peccato deteriores.
Et finitimae civitates, aliae tres scilicet. Simili modo
exfornicatae. Simili modo sicut Sodoma et Gomorrha, quia exemplo
earum ad hoc inductae. Ex fornicatae. Glossa. Extra materiam
debitam, relicto naturali usu feminae. Et abeuntes, longe a Deo
euntes in regionem dissimilitudinis cum filio prodigo. Luc. 15.
Post carnem alteram, idest sequentes concupiscentiam. In carne
altera, idest in carnem masculorum, quae est altera, et indebita
concubitui. Caro enim viri cum carne mulieris est, Genes. 2. Sed
caro masculi est aliena et diversa ab illo opere. Illae inquam
civitates. Factae sunt exemplum ignis aeterni. Glossa, aeternae
combustionis; sicut enim exarserunt igne libidinis aeternae
combustionis; ita exarserunt igne materiali, igne sulphureo, qui non
fuit Purgatorius, sed initium poenae et signum ignis futuri. 2
Petr. 2, civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens
eversione damnavit. In exemplum eorum, qui impie acturi sunt.
Poenam sustinentes, temporalis ignis. Genes. 19, pluit dominus
super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem. Similiter et hi.
Glossa, sicut Sodomitae sunt damnandi. Qui carnem quidem maculant,
propriam vel aliorum, sicut Sodomitae: fornicatio enim corpus
maculat. 1 Corinth. 7. Qui fornicatur, in corpus suum peccat,
hi inquam, damnandi sunt poena aeterna. Hebr. ult., fornicatores
et adulteros judicabit Deus idest condemnabit, secundum Glossam.
Dominationem autem spernunt, idest auctoritatem principum et
praelatorum Christianorum per inobedientiam et propriae excellentiae
appetitum: quod est contra illud Rom. 13, omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit propter Deum. Majestatem autem Dei
blasphemant. Glossa, Angelos vel sanctos vel Deum, quod est
peccatum gravissimum. Matth. 12, spiritus blasphemiae non
remittetur et cetera. 2 Petr. 2. Sectas vero non metuunt
introducere blasphemantes; quod faciunt dum de Deo patre et filio et
spiritu sancto indigna dicunt. Ex his patet quod haeretici
damnabuntur, qui carnem maculant per luxuriam, dominationem spernunt
per superbiam, majestatem blasphemant, per doctrinam erroneam. Cum
Michael et cetera. Hic ostendit Christum non esse blasphemandum,
exemplo Angelorum bonorum. Et primo tangit Angeli in verbo
sobrietatem. Secundo haereticorum in verbis praecipitationem, ibi,
hi autem quaecumque. Dicit ergo. Cum Michael Archangelus et
cetera. Blasphemant enim Deum haeretici sicut Daemones, quod
nullatenus debet fieri exemplo Angeli boni. Cum enim Michael et
cetera. Sicut dicit Glossa, de quibus Scripturis hoc testimonium
accepit Judas apostolus, non est certum: tamen credibile est quod
mortuo Moyse subtraxit dominus, misso Angelo, corpus Moysi, ita ut
nullus sciret ejus sepulturam, ut habetur Deut. ult. Et hoc ne
Judaei ad idolatriam proni eum colerent ut Deum. Angelus vero
volebat occultari ejus sepulturam. Diabolus vero volebat eam
manifestari, ut faceret Judaeos idololatrare. Et haec contrarietas
vocatur altercatio eorum. Bonus vero Angelus non maledixit nec
blasphemat eum quasi malae creaturae, sed modeste compescuit eum per
divinum imperium invocatum. Haec vero altercatio, ut ait Glossa,
ubicumque facta fuerit, diligenter advertendum est, quod si Michael
adversanti sibi Diabolo dicere blasphemiam noluit, sed modesto sermone
compescuit, multo magis blasphemia est cavenda, et maxime in
creatorem. Sed e contrario, hi, scilicet haeretici, quaecumque
ignorant. Glossa, blasphemanda esse, scilicet spiritualia Dei
arcana, blasphemant. Glossa, ex sola superbia, non ex alia causa.
Simile habetur 2 Petr. 2: in his quae ignorant blasphemantes in
corruptione sua peribunt. Ita et in his quae ignorant blasphemant:
autem, pro sed, in his quae sciuntur, aliter se habent. Quaecumque
autem naturaliter, idest naturae instinctu, noverunt tamquam muta
animalia, sine ratione existentia. Glossa, solo appetitu carnis
sicut bruta nulla ratione ab aliis discreta. In his corrumpuntur,
implendis scilicet. Glossa, totum affectum ad hoc inclinant:
peccatum enim est corruptio modi, speciei et ordinis, ut ait
Augustinus. In hoc autem quod dicit, quaecumque norunt tamquam
animalia muta, innuit quod non solum affectu brutali inclinantur ad
illicita, sed ex propria malitia excaecati. Sapient. 2, excaecavit
eos malitia eorum. Excellit enim homo animalia bruta in ratione. Sed
ratio deordinata vergit in malitiam. Vel in his corrumpuntur, idest
computrescunt ex nimia frequentia. Joel 2, computruerunt jumenta in
stercore suo. Vae illis qui in via et cetera. Hic dissuadet imitari
haereticos ob perversitatem ipsorum. Ubi primo describit ipsorum
conversationem. Secundo dissuadet imitationem, ibi, vos autem
carissimi. Conversationem eorum describendo. Primo exprimit culpam.
Secundo praedicit poenam, ibi, prophetavit autem de his et cetera.
Tertio ostendit poenae justitiam, ibi, hi sunt murmuratores. In
prima primo describit peccata spiritualia. Secundo, carnalia, ibi,
hi sunt in epulis. In prima, primo describit peccatum invidiae.
Secundo avaritiae, ibi, et errore Balaam. Tertio superbiae, ibi,
in contradictione. Dicit ergo: vae illis. Et quia tales sunt, vae
illis, scilicet praedictis haereticis. Glossa, damnatio erit illis,
qui in via Cain abierunt. Glossa, viam Cain abeunt qui propter
invidiam meliorum Christianorum nomen doctorum, ut honorificentur,
sibi assumunt et fratres suos prae invidia spiritualiter, et etiam
corporaliter aliquando occidunt. Vel in via occidunt qui gladio suae
perversae doctrinae fratres suos interficiunt. Cain interfecit fratrem
suum gladio materiali, isti gladio spirituali. Psalm. exacuerunt ut
gladium linguas suas; de hac materia Genes. 4. Et errore Balaam,
idest errore simili Balaam. Glossa, errore Balaam pereunt qui pro
amore terrestrium commodorum veritatem quam noverunt impugnant. De hoc
Num. 23. Mercede, idest pro mercedis appetitu, effusi sunt,
aliqua re gratiae divinae. Eccles. 20, gratiae fatuorum
effunduntur. Et vae illis supple, qui in contradictione Chore
perierunt. Glossa, contradictione Chore perierunt, qui increpatione
sanctae Ecclesiae nolunt emendari, sed appetitu indebiti primatus ab
unitate Ecclesiae se dividunt. De hoc Num. 16. Tangit ergo
triplicem causam motivam eorum: scilicet invidiam ecclesiasticae
felicitatis, avaritiam terrenae cupiditatis, superbiam et ambitionem
honoris. Hi sunt in epulis suis. Hic describit peccata eorum
carnalia, scilicet gulae et luxuriae, maculae convivantes. Glossa,
non solum in comessationibus et ebrietatibus et pereunt et maculantur,
sed etiam sunt maculae aliorum. Et dicuntur maculae ad majorem
expressionem, et causaliter, quia alios maculant, sine timore, omnia
mala cum multo contemptu facientes. Eccles. 1, qui sine timore est
non poterit justificari. Semetipsos pascentes. Glossa, non pauperes
Christi. Ezechiel. 34, vae pastoribus qui pascunt semetipsos.
Dicuntur ergo maculae quo ad impudicitiam, convivantes quo ad
crapulam; sine timore, quo ad ineptam laetitiam: pascentes
semetipsos, non pauperes, quo ad mensam. Nubes sine aqua quae a
ventis et cetera. Hic describitur eorum malitia ex carentia, sive ex
privatione boni. Primo doctrinae. Secundo vitae, ibi: arbores
autumnales. Dicit inquam, nubes sine aqua, idest praedicatores sine
divina sapientia. Praedicatores enim dicuntur nubes, Isa. 60,
qui sunt isti qui ut nubes volant et cetera. Dicuntur enim nubes,
quia a terra elevantur et aqua sapientiae replentur. Cum vero sunt
sine divina sapientia, sunt nubes sine aqua. Glossa, comparant se
praedicatoribus pluentibus justitiam et coruscantibus per miracula; et
ipsi sunt nubes solem obscurantes, in caelum os suum ponentes,
perverse et superbe docentes, quae a ventis circumferuntur. Glossa ad
suggestionem spirituum immundorum in diversos errores rapiuntur.
Ephes. 4, non circumferamur omni vento doctrinae arbores
autumnales. Glossa. Tarde ferentes fructum bonum sicut arbores in
autumno plantatae. Vel quia tunc folia et fructus cadunt. Vel si
supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Sed siquid faciunt
quod bonum videatur, non bona intentione agunt, sed ut bona in aliis
exuperent. Matth. 7, non potest arbor mala fructum bonum facere.
Infructuosae. Glossa, nullam utilitatem sibi vel aliis ferentes.
Matth. 7, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et
cetera. Bis mortuae, in ramis et in radice. In ramis quidem bonorum
operum, et radice bonorum voluntatum, eradicatae, idest extra radicem
charitatis extractae et fundatae. Vel sic: bis mortuae, primo per
peccatum originale. Secundo per peccatum apostasiae. Eradicatae
inquam a Deo. Deus enim est locus animae. 1 Joan. 4, qui manet
in charitate, in Deo manet et cetera. In hoc notat quod omnis
dispositio et habilitas ad bonum privata est in eis, sicut in arbore
eradicata dispositio ad fructificandum. Dicuntur ergo arbores
autumnales propter foliorum casum, idest verborum varietatem.
Infructuosae propter operum inutilitatem. Bis mortuae propter
apostasiae crimen. Eradicatae propter schismatis praecisionem.
Fluctus feri maris, idest crudeliter et amare alios inquietantes.
Isa. 57, impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
Interlinearis, semper inquieti, tumidi, tenebrosi, amari,
stabilitatem Ecclesiae impugnantes. Despumantes, idest ad modum
maris inquieti spumantes, confusiones suas, idest inquietudinem suam
ostendentes; unde erit eis confusio. Vel in spuma notatur eorum
elatio. Sapient. 5, tamquam spuma gracilis quae a vento spargitur,
ad quam elationem sequitur confusio. Unde dicitur confusiones suas.
Quidam exponunt sic. Despumantes confusiones suas, idest spuma gulae
et luxuriae suam immunditiam manifestantes. 1 Petr. 2, post carnem
in concupiscentia immunditiae ambulant. Sidera errantia, sidera ob
lucem veritatis quam praedicant se habere. Errantia idest fundamento
veritatis vel fidei, non fixa. Glossa, in hoc apostatas significat.
Et ideo tales sequentes seducunt in errorem nec sunt imitandi. Nautae
enim non dirigunt naves secundum stellas erraticas, sed fixas. Isti
sunt de illis stellis, quarum tertiam partem traxit secum draco.
Apoc. 12, quibus, haeresiarchis, procella tenebrarum, idest
magnitudo poenarum infernalium, conservata est in aeternum. Glossa,
non ad tempus, ut haeretici dicunt Infernum post judicium non fore:
contra quos Matth. 25, ite in ignem aeternum et cetera. Per hoc
quod dicitur procella, intelligitur poena sensus. Per hoc quod
dicitur tenebrarum, intelligitur poena damni, idest carentia visionis
divinae. Hae tenebrae significatae sunt Exod. 10, ubi dicitur
quod factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti. Per
hoc quod dicitur, conservata in aeternum, intelligitur aeternitas
utriusque. Isa. ult. vermis eorum non morietur et ignis eorum non
extinguetur. Sic igitur haeresiarchae comparantur nubibus,
arboribus, fluctibus, sideribus. Nubibus propter fidei
instabilitatem, scilicet quo ad ipsos: arboribus propter operum
sterilitatem: fluctibus propter eorum turbationes: sideribus
errantibus propter doctrinae falsitatem. Prophetavit autem et de his
et cetera. Expressa eorum culpa, hic praedicit eorum poenam. Et
primo ostendit eos in judicio arguendos et puniendos. Secundo de quo
sunt arguendi etc. ibi: de omnibus operibus. Dicit igitur,
prophetavit. Glossa, non solum auctoritate mea probo quod puniendi
sunt, sed etiam auctoritate prophetae; quia prophetavit verbo. De
his, idest de eorum punitione et perditione haereticorum, hoc quod
prophetavit de damnatione impiorum, Enoch septimus ab Adam, scilicet
utroque computato. Gen. 5, iste Enoch fuit de stirpe Seth qui in
Paradisum fuit raptus, ut habetur Sapient. 10. Dicens, ecce
veniet, idest in proximo est adventus ejus. Matth. 24, scitote
quia prope est in januis. Vel hoc dicit ad denotandum quod praesens
est sibi judicium. 2 Petr. 3, mille anni coram domino quasi unus
dies. Dominus. Dicit, dominus, absolute, quia ipse est dominus
dominorum. Apoc. 19, et dicit ex hoc quod veniet potenter et
terribiliter, in sanctis millibus suis, idest cum innumerabili
multitudine sanctorum, Isa. 3, dominus ad judicium veniet cum
senioribus populi sui. In hoc autem quod dicitur in millibus notatur
consummata perfectio sanctorum, facere judicium, condemnationis.
Glossa, poenas inferendo, contra omnes. Glossa malos, et arguere,
disceptando cum illis, dicendo, esurivi et non dedistis mihi manducare
et cetera. Matth. 25, et Joel 3, congregabo omnes gentes et
adducam illas in vallem Josaphat et disceptabo cum eis. Vel arguere,
Glossa, convincere eos qui prius latebant, secundum illud Ephes.
5, omnia quae arguuntur in lumine manifestabuntur, omnes impios,
idest majores et minores et mediocres impios qui carent pietate quae est
cultus Dei et pietate in proximum. Jacob. 2, judicium fiet sine
misericordia illi qui non fecerit misericordiam. De omnibus operibus.
Hic ostendit de quo punientur et arguentur in judicio. Primo in
generali. Secundo in speciali, ibi: hi sunt murmuratores. In prima
primo tanguntur peccata operis. Secundo oris, ibi: et de omnibus
duris et cetera. Dicit igitur de omnibus operibus impietatis eorum
quibus impie egerunt, sive occultis sive manifestis. Et accipitur
opus large sive sit interius sive exterius, sive sit commissionis,
sive omissionis, secundum quod quaedam Glossa dicit super epistolam ad
Romanos, quod non operari et operari partes sunt ad operari, secundum
quod vulgariter dicitur, bene fecisti, quia non fecisti.
Ecclesiast. ult. cuncta quae fient adducet dominus in judicium pro
omni reatu, sive bonum sive malum, et de omnibus duris, scilicet
verbis, imo et de otiosis. Matth. 12, omne verbum otiosum quod
locuti fuerunt homines et cetera. Quae locuti sunt contra Deum,
idest de omnibus verbis blasphemiae. Glossa, blasphemantes
majestatem, peccatores, in moribus, impii, in cultu fidei. Vel
peccatores in homines, impii in Deum. Notandum autem, ut ait
Glossa, quod sententia haec vera est quod dominus arguet impios et de
operibus et de verbis. Sed liber de quo assumpsit hoc testimonium est
apocryphus ab alio quodam sub nomine quodam compositus; in quo libro
multa incredibilia continentur. Unde haec epistola Judae quae de
apocrypho habet testimonium priscis temporibus a plerisque
rejiciebatur; sed jam auctoritate et vetustate et usu meruit ut inter
sanctas Scripturas computetur. Maxime quia tale testimonium de
apocrypho sumpsit, quod non apocryphum et dubium, sed vera luce esset
perspicuum. Licet enim de apocryphis testimonium veritatis assumere.
Hi sunt murmuratores, contra Dei dispositionem. Et hoc in
adversitate: contra quos 1 Corinth. 10, neque murmuraveritis
sicut quidam murmuraverunt et cetera. Vel murmuratores et querulosi.
Glossa, si fratribus aliquid boni contigit, murmurant vel
conqueruntur, quasi sua felicitas sit de eorum prosperitate murmurare
et fama eorum minuatur. Vel querulosi, idest conqueri assueti
quaecumque sibi contingant secundum Glossam. Secundum desideria sua
ambulantes, idest de peccato in peccatum ruentes secundum desideria sua
carnalia, contra illud Galat. 5, spiritu ambulate et cetera. Et
Eccles. 18, post concupiscentias tuas ne eas et cetera. Et os
eorum loquitur superbiam, idest verba superba. Glossa, jactant se
nullo timore dimissuros quae agunt, se solos Deum cognoscere. Alia
Glossa, alios contemnunt, mirantes, Glossa honorantes: in quo
notatur excessus honoris qui solet inducere admirationem. Personas,
Glossa, divitum, pauperes vero contemnunt, unde sunt acceptores
personarum. Contra quod Levit. 19, non consideres personam
pauperis, nec honores vultum potentis, questus caussa. Glossa non
dilectionis. Proverb. 19, multi colunt personam potentis, et
amici sunt dona tribuentis. 1 Tim. 6, aestimantes questum
pietatem. Vos autem charissimi, scilicet Catholici, memores
estote. Glossa, verbo et opere. Verborum quae praedicta sunt,
nobis, ab apostolis. Glossa, quoniam fuerunt nuntii praeteritorum,
et prophetae futurorum. Domini nostri, quo ad divinitatem. Jesu
Christi, quo ad humanitatem. Qui dicebat nobis. Glossa, spiritu
sancto illuminatis. Spiritus enim loquebatur in eis. Matth. 10,
non enim vos estis qui loquimini et cetera. Quoniam in novissimis
temporibus. Glossa. Tempore Antichristi cujus isti sunt
praeambuli. Venient, propria usurpatione, non Dei missione.
Jerem. 23, non mittebat eos, et ipsi currebant. Et Joan.
10, quotquot venerunt fures sunt et latrones. Illusores, veritatis
per doctrinam erroris. Secundum desideria sua ambulantes, per
consuetudinem in operibus carnalitatis. Glossa. Quos tali signo
potestis cognoscere quod gulosi et avari sunt et luxuriosi. Et dicitur
ambulantes scilicet de malo in pejus proficientes. 2 Tim. 3,
malitia proficient in pejus. Psalm. ibunt in adinventionibus suis.
Ambulantes inquam, in impietatibus, non in pietate, scilicet cultus
divini, quia corrupti in moribus et in fide. 2 Tim. 3, homines
corrupti mente, reprobi circa fidem. De adventu talium haereticorum
dictum est supra 2 Petri 3, in diebus novissimis instabunt tempora
periculosa et erunt homines seipsos amantes. Hi sunt, scilicet
haeretici, qui segregant, id est separant per haereses et schismata
semetipsos. Glossa. Dividunt enim tunicam domini inconsutilem, quod
milites facere noluerunt, Joan. 19. Animales, vita et sensu.
Glossa, animae concupiscentias sequentes. Spiritum non habentes.
Glossa, scilicet spiritum sanctum, quo Ecclesia congregatur et
spiritualis efficitur. 1 Corinth. 2, animalis homo non percipit ea
quae Dei sunt. Vos autem carissimi. Hic monet ad bonorum operum
superaedificationem. Primo quo ad se. Secundo, quo ad alios, ibi,
et hos quidem arguite. In quo primo hortatur ad operationem boni.
Secundo ad perseverantiam in operatione, ibi, expectantes
misericordiam et cetera. Dicit ergo, vos autem carissimi, ita
segregati ab Ecclesia fidelium, sed sitis. Superaedificantes
vosmetipsos, in aedificio spirituali per bonam operationem tamquam
lapides vivos. 1 Petr. 2, et ipsi tamquam lapides vivi,
superaedificamini et cetera. Sanctissimae nostrae fidei, quasi
fundamento. Ephes. 2, superaedificati super fundamentum
apostolorum, et prophetarum et cetera. Quae fides dicitur
sanctissima, quia purgat ab omni contagio erroris, carnalitatis et
terrenitatis. Vos inquam dico non errantes. Glossa, non de vestris
meritis praesumentes, et parvos salvari putantes: sed, orantes, id
est divinum auxilium implorantes. In spiritu sancto, id est in vestro
spiritu sanctificato. Vel in spiritu sancto monente ad orandum, et
docente quid orandum. Rom. 8, nam quid oremus sicut oportet
nescimus: sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus. Vosmetipsos in dilectione Dei servate. Non tantum
alios, ut multi, de quibus 1 Corinth. 13, factus sum velut aes
sonans. Aliter enim salvari non poteritis; imo necesse est perire.
Deuteronom. 4, custodi temetipsum, et animam tuam solicite.
Expectantes, spei certitudine. Psalm. expectans expectavi dominum
et cetera. Misericordiam, id est misericordiae effectum in peccatorum
remissione et donorum collatione. Etenim bonum est praestolari cum
silentio salutari. Domini nostri, secundum deitatem. Jesu
Christi, secundum humanitatem in vitam aeternam ducentis.
Misericordia enim Christi ducit. In vitam aeternam. Eccles.
16, omnis misericordia facit locum unicuique secundum merita sua.
Ad Titum 3, non ex operibus justitiae quae fecimus nos et cetera.
Et hos quidem arguite. Vos quidem superaedificate vos, ut sitis
radicati, in fide, spe et dilectione. Et hos quidem inquit, id est
obstinatos haereticos fidem impugnantes. Arguite, Glossa, id est ad
utilitatem eorum et vestram. 2 Timoth. 4, argue, obsecra,
increpa. Judicatos. Glossa. Certissime divino judicio jam
damnatos. Joan. 3, qui non credit jam judicatus est. Illos vero,
id est alios qui non sunt de haeresi obstinati, tamen sunt in ardore
peccandi. Salvate, scilicet inquantum in vobis est, ut salventur
orate et cetera. Et subdit modum, dicens, de igne, scilicet
peccati. Rapientes, quasi quadam violentia extrahentes. Proverb.
24, erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum
liberare eos non cesses. Aliis, autem poenitentibus pro peccatis.
Miseremini, adjuvando et pro eis orando, et eorum labores
supportando. Job 19, miseremini mei saltem vos amici mei. Vel
aliis, quos in peccato videtis, ut dicit Glossa, miseremini
condolendo, quod non potestis eos salvare, ut dicit Glossa. Hoc
ultimum ad tria illa praedicta jungendum est. Nam et apostatas cum
quisquis arguit et damnabiles ostendit, debet in timore, arguere, ne
forte simile sibi suisque aliquid tale contingat. Qui de incendio
vitiorum alium castigare cupit, timeat ne et ipse tentetur: et qui
poenitenti proximo miseretur, circumspiciat ne forte plus justo, vel
severus existat vel pius. Et nota quod quidam sanctus homo dicebat,
quod multum debet esse securus in se qui alium vult eripere de periculo
submersionis. Odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam.
Odientes inquit, odio, scilicet perfecto, quo separatur vitium a
natura. Psal. 134, perfecto odio oderam illos. Eam tunicam.
Glossa. Corpus mortale et passibile quo velatur anima. Glossa.
Quae concupiscentiis carnis polluitur. Et alia Glossa. Non
corpus, sed maculatum, aut maculam odire debemus, ut immaculatum
reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Vel odientes eam
tunicam maculatam, id est conversationem carnalibus desideriis
immundam. Ei autem qui potens est. Hic monet ad Dei de utroque
glorificationem, tangens primo glorificationis causam. Secundo modo,
gloriam et magnificentiam. Dicit igitur, ei autem, Glossa, quia
hoc non nostra potestate, sed gratia Dei perficiendum est. Recte
subjungitur, ei autem, scilicet Deo patri, qui potens est, imo
omnipotens. Cui potentia appropriatur. Exod. 15, omnipotens
nomen ejus. Vos conservate. Glossa, in praesenti, sine peccato
scilicet mortali, Glossa. In omnibus operibus nostris. Et
constituere nos. Glossa, in futuro. Ante conspectum gloriae suae.
Glossa, coram Angelis, qui contemplantur Dei gloriam. Juxta illud
Matth. 18, Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui et
cetera. Vel ante conspectum gloriae suae, id est in praesenti a
domino glorificati: quod desiderabat David dicens, quando veniam et
apparebo ante faciem Dei mei. Hoc erit quando boni videbunt dominum
gloriosum in humanitate et divinitate. Psalm. 16, satiabor cum
apparuerit gloria tua. Immaculatos. Glossa, ab omni sorde peccati
veniali et mortali. In exultatione, laudis et gratiarum actionis.
Psalm. 149, exultabunt sancti in gloria, id est exultabimus et
laetabimur in te. In adventu, tendentes ad occurrendum ei, domini
nostri Jesu Christi: in adventu inquam, idest in die judicii, in
quo erit exultatio sanctis, et tribulatio reprobis. 2 Pet. 1, in
quo exultabitis modicum, nunc si oportet contristari. Et Joan.
16, vos quidem nunc tristitiam habetis et cetera. Soli Deo, id
est patri qui solus creator et salvator omnium est, mittendo filium.
Non per hoc excluditur filius vel spiritus sanctus, quia cum ipso
patre filius et spiritus sanctus unus est Deus. Salvatori nostro,
omnium, maxime fidelium. Ad Tim. 1, qui est salvator omnium,
maxime fidelium. Per Jesum, salutis mediatorem, per quem pater
omnia operatur per Jesum Christum ratione humanitatis: dominum
nostrum, ratione divinitatis. Gloria et magnificentia, in
operatione, imperium, in regimine, potestas, in malorum
correctione. Vel secundum Glossam, purae fidei et conscientiae. Et
magnificentia in operatione. Imperium, super infirmitates vel
Daemones. Et potestas, resistendi vitiis et tortoribus ante omnia
saecula, id est qui fuit ab aeterno, sicut dicit Glossa. Et nunc et
in omnia saecula, id est qui erat et qui venturus est, id est ante
mundi constitutionem, in mundi cursu, post mundi consummationem.
Amen. Confirmatio est. Sed quaeritur de hoc quod dictum est,
expectantes misericordiam Dei in vitam aeternam. Ex hoc enim
videtur, quod vita aeterna detur ex misericordia. Contra. Cum detur
ex meritis, videtur quod detur ex justitia. Responsio. Vita aeterna
datur ex misericordia et gratia. Ex justitia et ex misericordia datur
quantum ad radicem meriti, quae est gratia. Et quo ad mensuram
remunerationis quae est supra: de qua Rom. 8, non sunt condignae
passiones hujus temporis. Quo ad opera non facta ex conventione
operantis cum operariis ex denario diurno, detur ex justitia.
Quaeritur et de hoc quod dicit, et hos quidem judicatos arguite.
Glossa, scilicet et damnatos. Contra. Nullius videtur esse
utilitatis argutio damnatorum. Responsio, licet argutio non valeat
eis, valet tamen aliis. Unde ipsi sunt arguendi, ne alii imitentur
ipsos. Deo gratias. Qui est benedictus in saecula.
|
|