CAPUT 10

Hae sunt generationes filiorum Noe. Habito de termino diluvii et separatione facta sub Noe, sequitur tertia pars de divisione stirpis Noe in varias gentes et linguas. Et primo dinumerat generationes trium filiorum Noe, tangendo aliqua de appellatione terrarum et distinctione facta per filios eorum. Secundo narrat causam divisionis linguarum, ibi, erat autem terra labii unius. Tertio repetit generationem Sem, ut eam continuet, et per eam numerum temporum tradat, ibi, hae generationes Sem. In prima primum praemittit titulum generationis. Secundo enarrat ipsas. Et primo generationes minimi, scilicet Japhet. Secundo medii, ibi, filii autem Cham. Tertio generationes primi, ibi, de Sem quoque nati sunt. Nota quod secundum Augustinum, decimo sexto de civitate Dei, capite tertio, hic narrantur septuaginta tres generationes; scilicet quindecim de Japhet, triginta una de Cham, viginti septem de Sem; et quaelibet istarum fecit per se unam linguam, praeter Phalegh, in quo lingua Hebraica patris sui remansit; et ideo Hebraei et Phalegh non fecerunt nisi unam linguam, et sic secundum eum fuerunt solum septuaginta duae linguae. Verum est quod Augustinus sequens translationem Septuaginta in generatione Sem, ponit unum qui non est in Hebraeo, scilicet, Cainan genuit sale. Quam litteram beatus Lucas sequitur. Sed sequamur veritatem Hebraicam quae non ponit Cainan, quia forte Cainan non fuit naturalis filius Arphaxad, ut sic amoto Cainan sint septuaginta duae. Quod si objicias quod secundum hoc Judaei potius habuissent linguam Phaleg tamquam linguam Abrahae quam Hebraei: dicitur quod forte ideo Septuaginta apposuerunt Cainan, quia fecit per se unam linguam. Phaleg autem bis numeratus est, quia in ipso lingua patris remansit, et quia in diebus ejus divisae sunt linguae. Nota etiam quod quando fuit divisio linguarum, non solum fuerunt septuaginta duo homines sic numerati, imo potius septuaginta duae gentes. Unde in fine hujus capituli dicitur, isti sunt filii Sem secundum cognationes et linguas, et generationes in gentibus suis. Et post de omnibus insimul dicitur: hae familiae juxta populos et nationes suas. Et supra dicitur: hi filii Cham in cognationibus et linguis et gentibus suis. Et similiter supra dicitur de filiis Japhet: et ubi agit de filiis Cham, expresse ponit nomina gentium, unde dicit in isto cap. Mesraim genuit Ludim et Anamim et cetera. E quibus egressi sunt Philistini et Caphtorimi. Et secundum Augustinum, ideo multorum filii non sunt commemorati, quia ipsi gentes seu linguas per se non fecerunt, sed aliis gentibus adjuncti sunt. Quomodo enim alias, cum filii Japhet octo enumerentur, ex solis duobus filii nati commemorantur? Et similiter cum filii Cham quatuor nominentur, ex solis tribus qui sunt nati adjiciuntur. Et similiter cum filii Sem nominentur sex, ex solis duobus nati describuntur. Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absque dubio non videtur. Nota etiam quod secundum Hieronymum, et secundum Josephum, filii Japhet tenuerunt aquilonarem plagam a tauro et Amano montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim. In Europa vero usque ad Gadita, omnia scilicet maritima loca a praedictis montibus usque ad Oceanum Britannii. Tamen etiam nota, secundum Isidorum Lib. 9 Etymologiarum sequentem Hieronymum libro Hebraicarum quaestionum et Josephum, quod filii Japhet sunt septem: scilicet, Gomer, ex quo Galatae, id est, Galli: Magog a quo arbitrantur Scytas et Gotthos traxisse originem: Madai, a quo Medi: Javam a quo Jones, qui et Graeci, unde et vocatur mare Jonium: Tubal, a quo Iberi, qui et Hispani, licet quidam ex eo et Italos natos suspicentur: Mosoth, a quo et Cappadoces, unde et urbs usque hodie apud eos Mozata dicitur. Thyras ex quo Thraces. Filii Gomer Aschanaz, etc. a quo Sarmatae quos Graeci Reginos vocant. Riphath, a quo Paphlagenes; Thogarma, a quo sunt Phryges. Filii Jovam vel Javan, Elisa a quo Graeci Elisaei, qui vocantur Aeolides. Unde et lingua quinta Graeca Aeolis appellatur. Tharsis, a quo Cilicii, ut Josephus arbitratur: unde et metropolis eorum Tharsus appellatur de qua fuit apostolus Paulus. Cetim, a quo Citii, idest Cyprii nominantur. Dodanim, a quo Rhodii, qui Rhodum insulam occupant. Hae sunt generationes de stirpe Japhet, quia a tauro monte ad Aquilonem mediam partem Asiae, et omnem Europam usque ad Oceanum Britannicum possident, quarum gentium vocabula partim sunt immutata, partim manent. Filii Cham. Nota secundum Hieronymum libro praefato quod Septuaginta interpretes non valentes, heth, litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in sermonem Graecum vertere, frequenter chi, Graecam litteram addiderunt, ut nos docerent hujusmodi vocabula aspirari debere. Unde hic transtulerunt Cham pro eo quod est ham, a quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua, ham dicitur. Et sic dicitur quia descenderunt a Cham usque in Aegyptum. Unde in Psalmo legitur Jacob accola fuit in terra Cham. Filii autem Cham: Chus, a quo Aethiopes progeniti (Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur), Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. Phut, a quo Lybii. Unde et Mauritaniae fluvius usque hodie Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis, licet in una tantum climatis parte Lybiae nomen resederit, et reliqua terra Africa nominata sit. Chanaan, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. Filii Chus Saba, a quo scilicet Sabaei, de quibus Virgilius, solisque et thurea virga Sabaeis. Hevila a quo Getuli in parte remotioris Africae et eremo cohaerentes. Sabbata, a quo Sabbateni, qui nunc Astabari nuncupantur. Rema vero et sabbata paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeat ignoratur, filii Rema Sabaa et Dadan. Hic scribitur Saba per sin, litteram, supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimoprimo Psalmo ubi nos habemus reges Arabum et Saba, munera offerent, scriptum est in Hebraeo, reges Saba, primum per Sin, secundum per samech. Sunt ergo duae Arabiae citerior et ulterior. Dadan, a quo gens est Aethiopiae in Occidentali plaga. Porro Chus genuit Nemroth. De isto Nemroth agit diversum a praemissis filiis Chus, tum propter ejus singularem primatum in robore et regno et malitia, tum quia hic aliquid breviter de eo tradere intendebat. Voluit enim breviter notare a quo post diluvium coepit tyrannis, et Orientale imperium: videlicet a filiis Cham, a Noe maledicti: et inter filios Cham, ab isto Nemroth, qui secundum Hieronymum, arripuit prius in populo tyrannidem insuetam et regnavit in Babylone. Et in Arath, idest in urbe Edessa: et in Achadi, quae nunc dicitur Nisibis, et in Chalamne, quae postea a Seleuco rege dicta est Seleucia. Et secundum Augustinum, hic Nemroth fuit gigas. Et secundum Isidorum 7 Lib. Etymolog. Nemroth interpretatur tyrannus; et ipse aggressus est contra Deum, impietatis aedificare turrim. Si vero quaeratur quomodo regnaverit in Babylone, et in terris circumadjacentibus, cum Babylon et terra Chaldaeorum spectaverint ad filios Sem (nam secundum Hieronymum de Arphaxat filio Sem fuerunt Chaldaei). Potest dici quod per tyrannidem obtinuit varias terras eorum. Videtur autem Moyses velle hic innuere quod Nemroth esset tunc rex in Babylone quando turrim ejus aedificabant, et quando ibi divisae sunt linguae. Dicit ergo: ipse coepit esse potens in terra, potentia scilicet tyrannica et regali, et erat robustus venator coram domino. Secundum Augustinum, praepositio Graeca est aequivoca ad coram et ad contra. Unde et hic melius esset contra dominum, quam coram domino. Vult ergo dicere quod iste per praeceptum et voluntatem venabatur homines ac si feras, idest quod per varias oppressiones eorum sibi eos subjecit. Ab hoc, idest de hoc exivit proverbium, scilicet inter gentes. Quasi Nemroth robustus venator coram domino. Sensus est, quod quando aliquis erat crudelis, et aliorum fortis oppressor dicebatur, parabolice inter gentes: iste quasi alter Nemroth fortis venator contra dominum. Fuit autem principium regni ejus Babylon, principalis scilicet sedes et metropolis regni ejus, et Arath et Chalamne, scilicet fuerunt de regno ejus, et forte post Babylonem erant principales urbes regni sui. Vel Babylon cum aliis tribus urbibus fuerunt principium, idest principalis pars regni ejus. In quo innuitur ulterius quia longe lateque regnum ejus fuit diffusum. In terra Sennaar. Est planicies provinciae Babylonis, id est de terra Sennaar. Egressus Assur. Secundum Hieronymum per Assur significatur Assyriorum imperium. Secundum Augustinum, proprie significat filium Sem: unde et hic tamquam de quodam singulari homine subditur, et aedificavit Ninivem et plateas ejus, et duas alias urbes, scilicet Chale et Resen. Licet posset hic dici quod Assur, id est Assyriorum gens aedificaverit hanc, scilicet Niniven, sed longe post. Nota quod idcirco de Assur facit hic mentionem, cum tamen non sit de filiis Cham, ut innuat quod prophetia Noe de subjugatione filiorum Cham sub filiis Sem in isto coepit impleri: quia regnum Nemroth ad regnum Assyriorum fuit tandem translatum. Fecit etiam hoc ut simul conjunctim duo primaria initia et duas principales sedes primi et Orientalis imperii demonstraret, at vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim et cetera. Exceptis Laabin a quo Lybies qui quondam Phutaei vocabantur, et Casluim, a quo Philistini dicti sunt, ceterae gentes ignotae nobis sunt, ait Hieronymus et Isidorus, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza urbe Philistinorum usque ad extremos fines Aegypti. Chanaan autem genuit Sidonem, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Secundus fuit Hetheus a quo Hethei. Tertius Jebusaeus, a quo Jebusaei, et ita de aliis intermediis quos genuit. Sextus fuit Hevaeus, a quo Hevaei: ipsi sunt Gabaonitae qui supplices venerunt ad Josue. Septimus fuit Archaeus qui archas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Nonus Aradius, a quo Aradii qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei vero sunt quibus Edessa dicta nobilis civitas Syriae, quae vocatur Coeles, civitas Amath usque ad nostrum tempus tam a Syris, quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur: quae post Alexandrum dicta est Epiphania. Nonnulli vero putant Antiochiam primo vocatam esse Emath. Factique sunt termini Chanaan, idest Chananaeorum, venientibus a Sydone Geraram usque ad Gazam et usque ad Lasan. Lasa autem secundum Hieronymum est quae nunc Caliache dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes, in mare mortuum defluunt. Hi sunt filii Cham, qui scilicet a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent. De Sem quoque fratre Japhet majore nati sunt, patre omnium filiorum Heber. Nota quod secundum Augustinum, quod hunc titulum ante enumerationem generationum Sem signanter praemittit, et ostendit quod Heber inter filios et nepotes Sem omnibus est praelatus. Unde et ex Heber Hebraei sunt appellati, cujus linguam solus populus Israel potuit obtinere: in quo Dei civitas quasi tota remansit in tempore illo. Vocat autem Sem fratrem Japhet, et non fratrem Cham, in signum reprobationis Cham. Filii Sem: Elam, a quo Elamitae principes Persidis, quae metropolis vocatur Elam. Assur, qui Niniven condidit, ut supra dictum est. Arphaxad, a quo Chaldaei. Lud, a quo ludii. Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Filii aram: Hus, qui conditor Trachonitidis et Damasci inter Palestinam et Coelen Syriam tenuit principatum. Unde in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur terra Hus, Septuaginta dixerunt Ansitidem, quasi Hussitidem transtulerunt. Et Hul a quo Armenii. Gether, a quo Acarnanii seu Carii: Mes, a quo hi qui tunc vocantur Maeones: Phaleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra. Phaleg enim divisio interpretatur. Nota quod non sine causa Moyses ita signanter enarrat has septuaginta duas linguas, nec sine causa Deus hunc numerum ordinavit. Nam et sub consimili numero septuaginta duobus senioribus de spiritu Moysi dedit, ut spiritualibus eum juvarent, sicut habetur Num. 11, et Christus septuaginta duos discipulos sub duodecim apostolis ad praedicandum elegit et misit, sicut patet Luc. 10. Sicut enim in hoc numero, duodecim senarii, vel sex duodenae (ex quibus septuaginta consurgunt) sunt, et sunt numeri universitatis, ita competenter in ipsis universitas gentium et linguarum comprehensa fuit.