CAPUT 13

Ascendit ergo Abraham de Aegypto. Ascendisse dicitur eo quod terra promissionis est in situ altior Aegypto; et multo magis est hoc in rebus figuratis per eas. Ad Australem plagam. Non quidem Australem respectu Aegypti, sed respectu Jerusalem. Erat autem dives valde. Secundum Hieronymum in Hebraeo est: erat autem gravis vehementer, idest Aegypti pondere gravabatur. Divitiae enim Aegyptiae viro sancto graves sunt. Vel est modus loquendi, quo per pondus divitiarum ipsarum copiam significamus. Et fuit hoc figura spoliorum et divitiarum Aegypti, quas filii Israel secum tulerunt in exitu de Aegypto. Utrumque autem horum fuit figura thesaurorum, sapientiae quos sapientes Christianorum a Judaeis et a mundi philosophis tamquam ab injustis possessoribus abstulerunt. Et universaliter in omni solenni recessu virorum spiritualium a carnalibus aliquid simile contingit. Figuratur etiam hic copia spiritualium divitiarum, quam habent ascendentes de hac miseria ad aeternam patriam, vel de statu imperfecto ad statum perfectum. Et non quibant habitare communiter et cetera. Nota quomodo copia rerum temporalium aufert seu impedit convictum communem et pacificum: et ideo Abraham dixit: discede a me, obsecro. Possidentibus enim propria expedit rerum certa divisio et divisa cohabitatio ad tollendum multas contentiones ac suspitiones, ac aemulationes et rixas. Dixit etiam, ne quidem sit jurgium inter me et te; fratres enim sumus. Pejus enim et indecentius est inter fratres seu propinquos esse discordiam, quam inter extraneos. Si ad sinistram ieris, ego ad dextram pergam et cetera. Nota secundum Augustinum, 16 de civitate Dei, capite vigesimo, quod hinc fortasse exiit consuetudo ut quando terrenorum aliquid partiendum est, major dividat, minor eligat. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa. Hoc ideo videtur interponi ad innuendum quod dissensio inter Abraham et Loth fuisset tunc periculosior eis propter gentes eas inter quas habitabant. Dicitur etiam hoc ad ostendendum, quod quamquam erant divites, erant tamen in illis terris ut peregrini. Loth vidit omnem circa regionem Jordanis, idest totam terram Sodomorum quae erat circa Jordanem, quae universa irrigabatur sicut Paradisus domini, et sicut Aegyptus. Jordanis enim per varias sui deductiones eam irrigat, sicut Nilus irrigat terras Aegypti, et sicut fluvius Paradisi terrestris irrigat Paradisum. Quod dicitur ad monstrandum quod terra Sodomorum ante subversionem erat valde fertilis et amoena. Venientibus in Segor, idest quae terra occurrit his qui veniunt in Segor, quae fuit una quinque urbium terrae Sodomorum; et per hanc designat totam terram illam, quia ista sola remansit, sicut habetur infra capite decimo nono. Et recessit ab oriente, idest ab Orientali parte, idest a terra circa Bethel, quae respectu terrae Sodomorum erat ad orientem. Dicitur etiam hoc signanter ad innuendum quod recessus Loth ad Abraham, declinatioque ejus ad Sodomam, erat quasi recessus ab oriente in occidens. Divisique sunt alterutrum a fratre suo, idest divisi sunt ab invicem. Fratres autem dicuntur, idest cognati. Loth enim erat nepos Abrahae. Peccatores coram domino nimis. Secundum Hieronymum, superflue hic in Septuaginta interpretibus additum est in conspectu Dei, sive coram domino. Non enim oportet quod aliquis dicatur peccator esse in conspectu Dei, nisi qui potest apud homines justus videri. Potest tamen dici quod per hanc additionem designatur excessus peccati eorum; quasi dicat: tanta erant peccata eorum, quod ascendebant usque ad dominum et erant intolerabilia oculis Dei. Nota quod in Abraham designantur altiores religiosi, vel puriores observatores regulae, quales sunt patres ipsarum religionum. In Loth vero designantur hi qui sunt inferiores vel imperfectiores respectu ejusdem regulae. Expedit autem perfectioribus plerumque segregari ab inferioribus et imperfectioribus; quia aliquando ex disparitate morum surgit occasio rixarum et aemulationum et spiritualium impedimentorum. Et haec est una ratio distinctionis diversarum religionum. Dixitque dominus ad Abraham postquam divisus est Loth ab eo. Hic agitur de tertia apparitione. Et vide a loco in quo nunc es. Erat autem inter Bethel et hai, sicut ex superioribus convincitur. Omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Septuaginta habent, usque in saeculum; quod secundum Augustinum aliquando significat idem quod in aeternum, aliquando vero tempus unius generationis. Nota autem, quod plurimis locis veteris testamenti, in quibus temporalia promissa vel pacta, vel praecepta in aeternum non duratura, dicuntur in aeternum mansura, quod talis locutio quadrupliciter verificatur. Primo, ut sumatur in aeternum pro aliquo longo tempore, juxta quod de homine nimis diu vivente dicimus: iste semper vivet, et nunquam morietur. Secundo, ut illud dicatur in aeternum, quod respectu humanae potestatis et respectu inferiorum est quasi in aeternum, licet hoc non sit respectu Dei: et secundum hoc tota lex caeremonialium Moysi aeterna dicitur, quia non potuit ab homine humana autoritate mutari, sed a solo Deo: et hoc modo dicitur in aeternum esse illud, cujus terminus non est praefixus apud illum, respectu cujus dicitur: et hoc modo servus aeternus dicitur ille, qui in aeternum semper, quamdiu vivet, servire tenetur, nisi aliter a domino suo absolvatur. Tertio dicitur aeternum illud, cujus significatum est aeternum. Sumitur enim saepe signum pro suo significato: et ideo saepe attribuitur signo illud, quod est proprium signati: et hoc modo terra promissionis debebat esse seminis Abrahae in aeternum, quia status gratiae et gloriae erat spiritalis seminis ejus in aeternum. Et sic etiam omnes figurae veteris legis possunt dici in aeternum mansurae. Quarto dicitur aliquid in aeternum causaliter seu dispositive, quia scilicet habet fructum aeternorum causaliter, et disponit ac ducit ad aeterna. Et hoc modo lex Mosaica erat aeterna, quia dispositive ducebat ad gratiam et gloriam Christi aeternam. Hoc etiam modo temporale meritum aeternae gloriae dicitur aeternum, quia scilicet meruit rem aeternam. Sed quomodo dicit, tibi dabo et semini tuo, cum sibi non sit data in sua persona, sed solum in semine suo? Dicendum, quod duplici ex causa hoc dicit: primo, ut ostendat, quod merito Abrahae est data semini ejus, ita quod quantum ad intentionem dantis potius fuit data Abrahae quam populo ex ipso deducto. Secundo, ut more veteris testamenti figurative subinnuat, quod potius intendit loqui de aeterna haereditate, quam de terrena. Aeterna autem erat danda personae Abrahae, sicut et personis sanctorum filiorum suorum. Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae. Hoc hyperbolice dicitur. Non enim ad literam tot erant ex Abraham nascituri, quot sunt atomi terrae et pulveris ejus. Surge et perambula terram. Hoc facere jubetur, ut exerceatur, et etiam ut firmior modus divinae promissionis per hoc ipsi Abrahae et posteris ejus fortius afferatur et imprimatur: et etiam ut Abraham per hoc quasi in corporali possessione poni videatur: tum etiam ut a filiis ejus, quibus erat danda, in majori devotione habeatur tamquam bona perambulata et inhabitata a tam sanctissimo patre, et hoc non humanitus, sed jussu divino: tum etiam in mysterium, quod possessio spiritualis per virtualem et mentalem perambulationem obtinetur. Et habitavit juxta convallem Mambre. Est nomen viri et vallis, et vallis hic denominatur. Aedificavitque ibi altare. Hoc fuit tertium altare ab ipso constitutum. Signanter vero tria altaria scribitur construxisse in mysterium Dei trini, et etiam in signum, quod cultus Dei habet solidum principium, et nobile medium, et perfectum finem sive terminum. Secundum haec etiam fuerunt tria loca insignia. Unus scilicet circa Sichem, de quo Joannis quarto dicit Christo mulier Samaritana, patres nostri in monte hoc adoraverunt. Secundus fuit prope Bethel, quae interpretatur domus Dei. Tertius fuit in Hebron, ubi sepulti sunt quatuor patriarchae, et ubi primo regnavit David. Et possunt per hoc significari tres status divini cultus: scilicet legis naturae, scriptae et gratiae: vel divinae sedis primo plantatae in Jerusalem, deinde in Antiochia, deinde Romae.