|
Factum est autem in illo tempore. Hic interserit historiam cujusdam
magni praelii inter diversos reges habiti, ut enarretur victoria, quam
habuit de eis Abraham cum sola familia sua. Rex Sennaar, idest
provinciae Babylonis. Rex Elamitarum, idest Persarum, quia Elam
erat metropolis Persidis. Et Thadal rex gentium. Non quidem
omnium, sed quarumdam, quae nomen commune gentium quasi sibi proprium
vendicabant. Omnes hi convenerant in vallem sylvestrem, id est,
nemorosam. Erant enim ibi multae arbores, quae nunc est mare salis,
idest mare salsissimum, et salis generativum. Et nota, quod non
convenerunt ibi, nisi postquam percusserunt gentes illas, de quibus
subditur: duodecim annis servierunt Chodorlaomor. Et hoc dicitur ad
mirandum magnificentiam hujus regis, ac per consequens victoriae,
quando devictus est ab Abraham. Ex hoc autem quidam putant, quod
iste rex esset tunc temporis, quasi monarcha orientis; quia non est
verisimile, quod de urbe Elam dominaretur regioni Sodomorum et
regibus ejus, nisi terris intermediis imperaret. Et potuit esse,
quod sedes imperii Babylonici esset tunc in urbe Elam. Unde et
caeteri tres reges viderentur secum venisse, quasi cum monarcha suo.
Contra hoc tamen Augustinus, 16 de civitate Dei, capite
decimoseptimo, dicit, quod Ninus filius Beli, quando natus est
Abraham, erat rex Assyriorum, cujus regni caput erat Babylon, et,
exceptis Indis, erat monarcha totius Asiae, quae, secundum eum
ibidem, est media pars orbis. Et 18 de civitate Dei, dicit, quod
tempore exitus Abraham de Chaldaea, quartus Assyriorum rex
regnabat. Et secundum hoc videtur, quod Chodorlaomor subesset tunc
regi. Quodcumque autem horum fuerit, sufficit quo ad praesens quod
magnum posse habebat. Unde ad potentiam sui exercitus plenius
demirandum, subditur, et percusserunt Raphaim, idest gigantes,
secundum Hieronymum. Et infra decimoquinto connumerantur inter
undecim populos terrae semini Abrahae promissae. In Astaroth et
Carnaim, idest in terris sic nominatis. Et Zuzim cum eis et Emim
in Sabe, civitate scilicet, quae secundum Hieronymum usque hodie sic
nominatur. Et secundum eum Zuzim et Emim, terribiles et horrendi
interpretantur. Pro quo Septuaginta: gentes fortissimas,
posuerunt: et sunt in Arabia secundum eum. Reversique sunt,
scilicet de solitudine Pharam versus cades, quae per anticipationem
notatur. Hic fons Mesphat, idest judicii, quia Deus ibi populum
Israel judicavit, sicut habetur numerorum 20. Et est iste fons in
petra seu rupe, quam bis percussit Moyses. Et percusserunt omnem
regionem Amalechitarum. Non quod tunc essent Amalechitae, qui nati
sunt de Amalech filio Eliphat, filio Esau; sed quia erat pater
eorum. Et Amorrhaeorum, qui habitabant in Hasason Thamar.
Secundum Hieronymum, hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi,
balsami et palmarum fertile, et sonat idem quod urbs palmarum. Thamar
enim palma dicitur: et est prope mare; unde dicti reges pervenerant ad
confinia provinciae Sodomorum. Et egressi direxerunt aciem contra eos
et cetera. Vallis autem sylvestris habebat puteos multos bituminis,
de quibus videlicet bitumen extrahebatur. Hoc autem dicit, quia multi
Sodomitarum in illis puteis corruerunt. Itaque rex et cetera.
Cecideruntque ibi. Non quidem rex Sodomorum, sed multi de suis.
Nuntiavit Abraham Hebraeo, idest de genere Hebraeorum. Ex quo
patet, quod Hebraei dicti sunt ab Heber potius, quam ab Abraham.
Ex hoc etiam patet, quod lingua Hebraea remansit in Heber in
divisione linguarum. Mambre Amorrhaei fratris Eschol et fratris
Aner. De his tribus fratribus mentionem hic facit, quia cum Abraham
profecti sunt in praelium. Vernaculos. Vernaculi sunt servi in domo
domini sui nutriti. Expeditos, idest leves et agiles ad pugnam, vel
bene paratos et armatos, quantum expediebat. Et persecutus est eos
usque Dan. Dan, secundum Hieronymum, est unus fons Jordanis: nam
alter vocatur Ior, et est juxta oppidum Phoenices, quod nunc Penas
dicitur, et est terminus Judaeae a parte aquilonari. Et divisis
sociis, irruit in eos. Interficiens scilicet plures eorum. Et
persecutus est eos quo ad illos scilicet, qui interfecti non erant,
usque Heba et Phoenicem, quae scilicet Obba, vel terra Phoenicis
est ad laevam Damasci in valle Save, quae est vallis regia, secundum
Magistrum, et est secundum eundem juxta urbem Salem. Sed quomodo
hic primo legitur bellum a viro sancto factum? Quaeritur, an licuerit
Abrahae bellum gerere? Et videtur quod non. Christus enim Matth.
26, dicit: omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Super
quo Augustinus, Lib. 22 contra Faustum Manichaeum ait: ille
gladium accipit, qui nulla superiori ac legitima potestate vel
volente, vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Sed Abraham
non habuit ex se hanc auctoritatem, cum non esset rex terrae: nec a
rege eam habuit, quin potius contra principem pugnavit. Sciendum,
quod ad bellum justum sex exiguntur: primum est rationabilis causa,
secundum affectio et intentio recta, tertium est status idoneitas,
quia in nova lege sacerdotes et viri evangelici nullo modo propria manu
aliquem occidere debent. Quartum est debita in modo mensurabilitas,
ut scilicet nihil fiat ultra mensuram rectam. Quintum est legitima
potestas sive auctoritas. Sextum est discretionis provida maturitas,
ne scilicet temere se et alios periculo mortis exponat. Haec autem
omnia supponendum est hic fuisse. Nam nisi fide et spe divina esset
armatus, non video, quin temere se et suos periculo exposuisset.
Item si rex Elamitarum justum bellum contra Sodomam habuisset, tunc
Abraham injuste bellasset. Unde praesumitur, quod rex ille tyrannice
et injuste prius sibi subjugaverat Sodomam, aut saltem quod illi juste
recesserant a dominio ejus. Et forte Abraham praeter inspirationem a
Deo habitam iniit bellum de licentia regum terrae praesumpta vel
expressa. Unde et dominos terrae Hebron, in qua tunc habitabant,
secum duxit ad bellum. At vero Melchisedech et cetera. Hic subito
agitur de rege Melchisedech, tum in laudem Abrahae et victoriae
suae, quia tantus rex sibi tunc singulariter benedixit, et pro seipso
sacrificavit, tum ad breviter innuendum, quod praeter Abraham erant
tunc inter gentes magni cultores summi Dei: tum etiam secundum
apostolum ad Hebraeos, ad mystice designandum praecellentiam
sacerdotii Christi super sacerdotium Aaron, et super sacerdotium
populi Abrahae, de quo in Psal. 110, dicitur: tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem et cetera. Nam mirabile est, quod
Abraham, qui secundum ritum illius temporis erat sacerdos Dei, et
inter sanctos illius temporis a Deo singulariter electus, post tantam
victoriam dedit decimas ipsi Melchisedech, quasi summo pontifici suo
et benedictus est ab eo: ita quod Melchisedech obtulit pro eo
sacrificium panis et vini. Ad quid enim Abraham hoc fecisset, nisi
quia in spiritu Dei praesensit in hoc facto significari, quod ipse et
totum sacerdotium Levitarum ab ipso propagandum et subjectum et
subjiciendum Christo regi et pontifici, et per Christum decorandum et
sanctificandum tanquam ex se imperfectum, nec sanctum nec
sanctificatum? Et ad hoc facit nomen Melchisedech; quia melchos est
rex, et sedech, justitia, quia Christus est rex justitiae et pacis.
Quod autem quidam exponunt: proferens panem et vinum, quasi
Melchisedech more humano protulerit Abrahae et servis ejus cibaria,
tamquam ex praelio redeuntibus, stare non potest, quia in hujus
probationis causam subditur: erat enim sacerdos Dei altissimi. Ex
quo patet, quod panem et vinum obtulit tamquam Dei sacerdos in
sacrificium. Et deinde tamquam in divinum cibum, juxta ritum, quo
offerentes, et hi pro quibus offerebantur, vescebantur oblatis in
sanctuario Dei, tamquam Dei commensales. Non enim, sicut falso
exponitur, benedixit Abrahae benedictione vulgari, sed potius
benedictione sacerdotali tamquam sacerdos Dei, sicut hic aperte
dicitur. Dixit autem: benedictus Abraham Deo, idest a Deo, vel
Deo, id est ad honorem Dei: vel benedictione contingente ipsum
Deum, tamquam cultori suo. Et dedit ei decimas, scilicet Abraham
ipsi Melchisedech, tamquam scilicet sacerdoti Dei. Erat enim
conveniens, quod qui hic signanter dicitur rex et Dei sacerdos,
haberet decimas ab Abraham. Refert autem Hieronymus, quod Hebraei
ajunt, hunc esse Sem primogenitum Noe, omnesque primogenitos a Noe
usque ad Aaron fuisse pontifices: et supputantes annos ipsius Sem,
ostendunt eum usque ad Isaac vixisse. Nam sicut supra undecimo
habetur, vixit quingentis duobus annis post diluvium. A diluvio vero
usque ad Abraham ortum sunt ducenti nonaginta duo anni, et usque ad
ejus mortem trecenti nonaginta duo anni. Et sic restant adhuc vitae
Sem centum decem anni. Qua de re tractat Hieronymus in epistola ad
Evagrium. Verisimilius est ergo, quod Abraham dederit decimas
Melchisedech prophetico et divino spiritu et divino jussu sive
instinctu: et quod Melchisedech eodem prophetico spiritu tamquam
pontifex se habuit ad Abraham. Volebat enim Deus in ejus sacerdotio
praefigurari praecellentiam sacerdotum leviticorum. Dicitur autem,
quod dedit ei ex omnibus: non quidem de his quae in praelio ceperat,
quia illa dicit esse regis Sodomorum. Unde et tamquam sua sibi omnia
reddidit: sed de omnibus propriis, quae habebat, dedit ei decimam
partem. Nota autem, quod secundum Bedam super illud Joannis
tertio: erat Joannes baptizans in Aenon juxta Salim, quod Salim
est oppidum juxta Jordanem situm, ubi olim Melchisedech regnabat.
Et secundum Hieronymum in epistola ad Evagrium presbyterum: non
refert, utrum Salem sive Salim nominetur, quia perraro Hebraei
notis in mediis literis utuntur, et pro voluntate lectorum, ac
regionum varietate, eadem verba diversis sonis atque accentibus
proferuntur. Dicit etiam ibi, quod Salem non ponitur ibi pro
Jerusalem, prout Josephus arbitratur; sed est oppidum juxta
Scytopolim, quod usque hodie vocatur Salem; et ostenditur ibi
palatium Melchisedech ex magnitudine materiarum veteris operis
ostendens magnificentiam. De quo infra, capite scilicet 33,
dicitur: venit Jacob in Sochor et transivit in Salem civitatem
regionis Sichem. Nota, quod hic primo legitur decimas fuisse datas,
supra vero leguntur datae primitiae. Pro quanto dicitur, quod Abel
obtulit de primogenitis gregis sui. Et quia fuerunt facta in lege
naturae, putant quidam, quod primitiae, decimae, ac sacrificia sint
de jure naturali: quod tamen non est simpliciter verum. Imo secundum
aliquid sunt ceremonialia et figuralia. Si enim essent simpliciter
moralia, omni tempore homines tenerentur ad illa. Constat autem,
quod homo ante lapsum non tenebatur ad ista, nec ad sacrificia
animalium nunc tenemur. Praeterea, quum pontifices ad moralia
teneantur, tenerentur et ipsi dare decimas. Sed primitiae et decimae
habent pro tanto aliquid morale, pro quanto populus Dei tenetur dare
necessaria suis praelatis qui eis ministrant et ministrare tenentur
spiritualia. Fuerunt tamen tunc divina inspiratione ad illa incitati
in figuram triplicem. Prima est, quia debuit homo solemniter
profiteri, quod Deus erat omnium principium et finis, sive creator et
remunerator. Per hoc vero, quod Deo dabant primitias,
profitebantur, quod soli Deo est attribuenda dignitas primi
principii; sicut et per denarium numerum, in quo est primus limes et
primus terminus numerorum, adscribebatur ei omnium rerum finalis
perfectio. Secunda, quia de Christo redemptore debuit homo lapsus
sub figuris profiteri non solum quod ipse esset sacrificium pro
expiatione peccatorum nostrorum immolandum, sed etiam quod ipse erat
assumpturus primitias nostrae massae, idest purissimam et praecipuam
naturam ex nobis. Et quod erat futurus primogenitus mortuorum et
primogenitus filiorum Dei; et quod tota perfectio gratiae,
justitiae, gloriae humani generis, quasi decimae erat illi
adscribenda: et quod dando decimas sacerdoti, nostram perfectionem
adscribimus sacerdoti Christo. Tertia est in signum, quod duo
singulariter exigit a nobis Deus; scilicet subjectionem et ordinem:
ut scilicet omnia faciamus tamquam ab ejus primatu et imperio moti, et
ut omnia in ejus gloriam ordinemus. Vult ergo Deus omne imperium
operum nostrorum, principium et finem sibi soli adscribi. Et per haec
duo obtinet medium operum nostrorum, imo et totum. Dixit autem rex
Sodomorum ad Abraham: da mihi animas, idest personas captivorum
terrae meae. Cetera, idest totam substantiam aliam quam cepisti.
Tolle tibi. Quasi diceret, de omnibus a te captis, quae quatuor
reges prius abstulerunt, non volo nisi personas. Qui respondit ei,
levo manum meam, idest juro tibi per Deum. Loquitur autem sic, quia
jurantes solent levare manus ad caelum, quasi ad Deum. Dicit autem,
ad Deum possessorem caeli et terrae, ut sic ostendat, quod soli Deo
principaliter competit, eo quod ipse sibi poterit satis dare, et quod
non vult nisi ab ipso solo ditari. A filo subtegminis. Quod est
filum transversale, quod in navicula textoris ex transverso per telam
discurrit; et dicitur a subtegendo et subtexendo, quia sub stamine in
telam tegitur et texitur: quasi diceret, nec minima aut vilissima
accipiam. Non accipiam ab omnibus, quae tua sunt. Quaerit
Ambrosius libro de patriarchis: quomodo dicit, non accipiam abs te,
quum praeda fuerit in potestate victoris? Et respondet, quod per hoc
virilitatem ostendit et disciplinam, ut scilicet regi serventur omnia;
sociis tamen partem emolumenti tribuendam asserit, tamquam mercedem
hujus laboris. Et quoniam sibi mercedem ab homine non quaesivit, a
Deo accepit. Unde post hoc dixit Deus ad eum: noli timere: ero
protector tuus et merces tua magna nimis. Ne dicas, ego ditavi
Abraham. Sed quare nolebat hoc dici? Ratio triplex est ad
praesens: prima est, quia rex Sodomorum et sui ex hoc de facili
inviderent divitiis Abrahae, ac per consequens ad ipsarum ablationem,
et etiam ad ejus occisionem suo tempore citius incitarentur. Secunda,
quia tam Abraham quam sui ex hoc essent subjugati illi regi et suis,
et per consequens ad multa inexpedientia corpori et animae eorum,
possent ex hoc in posterum magis trahi. Tertia est, quia tam
praesentibus quam futuris volebat esse notum, quod de tota terra illa
nihil unquam habuerat nisi per Dei providentiam et industriam suam.
Praeter hoc est quarta ratio, quare noluit ista retinere; in
exemplum, scilicet abjiciendae cupiditatis, et etiam in signum
plenioris charitatis ad eos quos liberaverat. Ex hoc enim patuit,
quod non fuit motus ad insectandum hostes cupiditatis, sed solius
charitatis causa. Nota autem quod ex hoc quod non fit mentio de
regibus aliarum quatuor urbium, sed solum de rege Sodomorum, videtur
quod iste rex dominaretur quatuor aliis regibus terrae suae. Nota
etiam, quod ex hoc, et ex multis aliis Scripturae perpenditur quod
fere quaelibet urbs tunc temporis suum habebat regem. Dicitur autem
Sodomorum, idest Sodomae, quia in singulari et in plurali captum hoc
nomen semper est nomen ejusdem urbis; sed Sodoma in singulari stat pro
sola urbe, in plurali autem pro ipsa et pro suburbanis ejus. Nota pro
mysteriis hujus partis moraliter, quod per quinque reges Sodomorum
designatur regnum carnale quinque sensuum, in quibus praeest
concupiscentia gulae sive gustus. Quae duae designantur per duas
principales urbes Sodomae. Per quatuor vero reges designantur quatuor
principales venti daemoniacarum tentationum dominantium regno carnis et
quinque sensuum ejus, ut sunt ventus superbiae, avaritiae et invidiae
et cetera. Superbia quae omnibus praesens est designatur per regem
Elamitarum. In adventu autem spiritus sancti, qui erat in Abraham
et Loth, incipit regnum carnis recedere a servitute superbiae: quia
etsi tunc omnino delicta carnalia non tolluntur, saltem recognoscunt
carnales se esse abjectos respectu spiritualium virorum. Quia vero
Diabolus rex superbiae acrius impetit recedentes a se, ideo si rex
superbiae eos impetat, et non solum illos, sed etiam quosdam
spiritualium perfectos et minus perfectos designatos per Loth, capiat
et asportet, tunc zelus Abrahae, idest spiritualissimorum patrum,
cum vernaculis, idest cum virtutibus in ipso connutritis et suae summae
charitati et humilitati famulantibus de illis triumphant, Lothque
reddunt: sed nihil carnalium sibi reservat, praeter sola ea quae in
usus necessarios sociorum, idest virtutum inferiorum zelo charitatis
servientium fuerunt expensa. Infirmioribus tantum sibi adjunctis, per
tres fratres Abrahae contentos designatis, partes vult donari, quia
inferiores et seculares fideles nolunt compelli ad suam summam
perfectionem. Allegorice autem figuratur hic primo captivitas populi
Israelitici sub quinque libris Moysi et sub quinque sensibus, quasi
sub quinque urbibus et regibus carnalia sectantis, inchoata per
Assyrios et consummata per Chaldeos. Et quia inter illos fuerunt
capti aliqui spiritales designati per Loth, utpote Ezechiel et
Daniel et alii: idcirco merito Abrahae et per promissionem sibi
factam, de captivitate illa reducti fuerunt et restitutus est
sacerdotalis cultus Dei. Secundo figuratur hic captivitas ejusdem
populi tempore Christi facta occulte per Daemones et visibiliter per
Romanos. Ex quibus tunc apostoli et primi discipuli sunt reducti, et
in fine temporum omnes sunt plenius reducendi. In utroque autem horum
tempore magnificandum est sacerdotium Christi in specie panis et vini
proferentis corpus et sanguinem suum. Tertio figuratur hic captivitas
Ecclesiae facta per Arianos et alios haereticos, ac deinde illa quae
fienda est per Antichristum et illa quae in Apocalypsi fienda
dicitur. Et universaliter omnes consimiles captivitates per hoc
figurantur, in quibus carnalis Ecclesia, subdita sensibus per regna
Sodomorum figuratur, cujus carnalis exercitus cadit in puteum
bituminis, idest in voragine concupiscentiae fervidae et tenacis,
nimiumque viscosae et glutinosae. Qui putei sunt in valle sylvestri,
idest in profundo vitae non regularis, sed saecularis: sed tamen qui
ex iis evadant, fugiunt ad montem spiritualis perfectionis. Et nota
quod signanter tredecim recesserant a dominio regis Elamitarum et
tredecim ab ipso capti sunt et ab Abraham liberati; quia duodecim sunt
horae diei status mundanorum et cujuslibet consimilis status. In cujus
figuram filia archisynagogi per Christum suscitata, erat duodecim
annorum et sanguinis fluxum totidem annis passa erat. Item in decima
tertia generatione a Christo Arianorum haeresis consurrexit. Et in
decima quarta per trecentos octodecim patres sub Papa Romano, quasi
sub altero Abraham condemnatur, sicut Beda in libro de temporibus
scribit. Nota etiam quod sicut Christi sacerdotium triplicem habet
actum, scilicet redemptionis, justificationis et glorificationis: sic
in triplici termino temporum est singulariter magnificandum. In primo
enim Christus veniens in carne mortali, per Petrum fide ferventem,
tamquam per Abraham alterum, cum ceteris tamen discipulis, de Romano
imperio triumphavit et ostensus est legalis sacerdotii finis, apostolis
se ipsi subdentibus, tamquam pontifici summo. In secundo veniens in
spiritu destruet superbiam Antichristi; et suae evangelicae
paupertatis sacerdotium in seipso et apostolis primitus exemplatum,
exaltabit super sacerdotium temporali et carnali fulcimento quasi
legalibus ceremoniis circumcinctum; ita quod Christus ut pontifex
altissimae paupertatis ostendetur esse decorator, non autem sacerdotii
temporalis. In tertio veniens beatificus, ut omnes electos offerat in
gloria Dei patris de omnibus hostibus triumphando, aeternaliter
monstrando, quod sacerdotium beatificum decimat et perficit omne
sacerdotium hujus vitae.
|
|