|
His itaque transactis factus est sermo domini ad Abraham. Haec est
quarta apparitio, idest quare promissio sibi facta astruitur esse
implenda in semine non adoptivo, sed naturali. Et primo Deus ingerit
se Abrahae et tamquam protectorem et plenum remuneratorem. Secundo,
ad plene sciendum modum remunerationis et mercedis, ostendit Abraham
Deo se non habere naturalem haeredem, sed solum adoptivum, ibi,
dixitque Abraham, domine, Deus, quid dabis mihi. Tertio
promittitur sibi filius de suo corpore procreandus et innumerabiliter
multiplicandus, ibi, statimque sermo domini. Quarto, amorose
commendatur fides Abrahae haec credentis, ibi, credidit Abraham
Deo. Quinto, iterata a Deo promissione terrae promissionis petit et
accipit super hoc signum a domino, ibi, dixitque dominus ad eum: ego
dominus. Sexto, quia cum ex Sara filium procreare non posset,
accipit ancillam et gignit filium ex ea, ibi, igitur Sarai. Dicit
ergo: factus est itaque sermo domini ad Abraham. Et hoc per
corporalem apparitionem, vel imaginativam, vel intellectualem. Noli
timere, scilicet a quibuscumque hostibus. Jam experimento probas,
quod ego protector tuus sum; noli timere, etiam per diffidentiam
necessariorum et praemiorum. Quia ego sum merces tua magna nimis
valde. Dicitur autem Deus merces causaliter et etiam
substantialiter, quia ipse est dator praemii. Et loquendo de praemio
finali, ipse est substantia ejus. Ego vado, scilicet ad mortem,
sine liberis: quasi dicat: neque in mea persona, neque in filio ex me
genito videtur temporaliter complenda promissio tua. In Dei enim
promissione duplex promissio includebatur: una scilicet temporalis de
terra Chanaan, alia vero aeterna de gloria caelesti. Et de hac
quidem pro se non conqueritur Abraham, quamvis quaerat hoc pro quanto
promittebatur hoc sibi in multiplici prole. De prima autem quaerit hoc
proprie. Et filius procuratoris domus meae, est supple, iste
Damascus Eliezer. Quasi diceret, filius dispensationis domus meae,
qui vocatur Damascus Eliezer. Ex quo videtur quod disposuerat illum
facere haeredem suum. Ab hoc autem, secundum Hieronymum, ajunt
Damascum dictum et nuncupatum. Augustinus autem libro 22 contra
Faustum dicit: Abraham, cum videret sibi non nasci filios et factam
tamen promissionem semini ejus, primo de adoptivo cogitabat. Et hoc
indicat, quod cum Deo loquens ait de vernaculo. Haeres hic meus
erit. Semen enim in Scriptura aliquando quis appellatur, quamvis de
carne ejus non nascatur. Haec Augustinus: eduxitque eum foras. Hoc
potuit fieri in visione imaginaria absque motu corporali. Suspice,
idest sursum erectis oculis aspice caelum et stellas numera, si potes:
quasi diceret. Sicut hoc non posses, sic nec numerare semen tuum
futurum. Non quod simpliciter fuit innumerabile aut infinitum, sed
nobis. Et secundum Augustinum libro 15 de civitate Dei, cap.
23, hic promittitur multitudo seminis spiritualis. Et illud quod
supra 13 dictum est de semine ejus carnali, hic vero de iis qui per
gratiam debebant esse, sicut stellae caeli. Quamvis utrumque possit
referri ad idem. Dicit etiam Augustinus ibidem: quicumque universum
stellarum numerum apprehendisse jactatur, sicut Aratus vel Eudoxius,
vel si qui alii sunt, eos libri hujus condemnat auctoritas. Credidit
Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam. Et ex hac fide
reputavit eum justum, et etiam fideles qui noverunt eum in hoc
reputaverunt eum justum. Nota quod hoc signanter ponitur in hoc loco,
non quin in praecedentibus promissionibus ipse Deo credidisset, aut
quin illa fides sibi ad justitiam reputaretur: sed hoc ponitur triplici
ex causa. Prima est, quia expresse credidit, quod de proprio corpore
tantum ac talem haberet: hoc autem fuit majus quam credere indistincte
de quocumque semine. Secunda est, quia in sequenti apparitione ipse
circumcisus est. Voluit autem ostendere Scriptura, quod ipse
justificatus est per fidem, et non per corporalem circumcisionem; ac
per consequens, quod semen ejus erit potius justificandum per fidem:
ita quod circumcisio nihil proderat, nisi pro quanto fides in ipsa
includebatur sacramentaliter. Et hoc est, quod apostolus ostendit ad
Romanos quarto, quare omnis fides Abrahae quamdam antonomasiam
justitiae habeat. Et ideo de praerogativa hujus antonomasiae in
exemplum futurorum debuit alicui singulariter dari: quod convenienter
factum est circa mediam apparitionem. In hoc enim docetur, quod
gradatim augebatur et proficiebat in bono: et quod profectus ejus non
fuit solum in fine; ita ut hic debeat hoc verbum legi per
antonomasiam, ut sit sensus: credidit Abraham, scilicet in singulari
excessu. Et reputatum est ei ad justitiam, singularem et
antonomastice. Sed adhuc restat quaestio, quomodo per fidem, qua
credidit se habiturum filios, et eos terram Chanaan haereditaturos,
fuit justificatus, cum constet, quod hoc potuit credere absque
charitate? Et cum sola fides Christi et haereditatis aeternae
justificet, sine qua utique potuit credere praedicta? Ad hoc potest
dupliciter dici. Primo, quod in fide seminis ex eo propagandi
principaliter includebatur fides seminis Christi ex eo nascituri, et
fides haereditatis aeternae. Et hoc vult Scriptura hic more veteris
testamenti sub cortice figuralium et terrenorum innuere per hoc, quod
Deus seipsum ei proposuerat, dicens: ego sum merces tua, non
qualiscumque, sed magna nimis, idest excessive magna. Et per hoc
etiam, quod ex fide dicit eum justificatum, patet quod loquitur de
fide per charitatem vivificata. Secundo potest dici, quod licet fides
temporalis terrae vel seminis, inquantum est objectorum talium
directe, non justificet; inquantum tamen est Dei, cui credidit in
hoc, et innititur bono, justificat, si tamen includat, sicut et hic
includit, fidem sufficientem in Deum respectu eorum, quae necessaria
sunt ad salutem aeternam. Dixitque ad eum: ego dominus. Nota
quomodo Deus in hujusmodi apparitionibus altitudinem suae majestatis et
potentiae ingerit sanctis, quibus apparet. Hoc enim principaliter
expedit eorum illuminationi et confortationi, et sublevationi in
Deum. Rememorat etiam hic beneficium liberationis, subdens: qui
eduxi te de Ur Chaldaeorum, idest de incendio Chaldaeorum, secundum
Hieronymum. Ut darem tibi terram istam et cetera. Vel ego sum, qui
ideo feci te exire de terra Chaldaeorum, ut darem terram istam, et
possideres eam. Domine Deus unde scire possum et cetera. Secundum
Augustinum sequentem litteram Septuaginta interpretum quae habet
secundum quid sciam. Non ait, unde sciam, quasi non crederet adhuc:
sed ait, secundum quid sciam, similitudinem aliquam quaerens qua ejus
modus cognosceretur; sicut virgo quando ait, quomodo fiet illud et
cetera. Certa erat illud futurum, sed modum quo illud fieret,
inquirebat. Unde et hic similitudo data est de animalibus. Sed et
littera nostra quae habet, unde sciam, potest et ad hoc ipsum
referri, ut sit sensus, ex quo signo, vel ex qua similitudine hoc
intelligam. Sed adhuc restat dubium, quomodo ad rem in verbis claris
et propriis sibi promissam petit similitudinem umbratilem? Numquid
melius hoc sciebat per verba propria, quam per verba figuralia?
Praeterea similitudo quae subditur quid facit ad hoc sciendum? Ad hoc
potest dici, ut sequamur litteram nostram simul et Septuaginta, quod
Abraham non petit, unde credam? Sed, unde, id est, ex qua ratione
hoc quod credo, sciam, idest intelligibiliter sive rationabiliter
conjiciam et speculabor? Petit etiam secundum quid, idest sub quo
modo et ordine sciet illud esse fiendum. Specificatio enim modi et
ordinis et temporis impletionis rei promissae, multum facit ad
clariorem ejus notitiam. Ad utrumque autem praedictorum valet
similitudo subjuncta. Ad primum quidem, quia in ea innuitur ratio,
ex qua per modum justae conclusionis poterat juste inferri quod
haereditas promissa erat juste et rationabiliter a semine Abrahae
consequenda. Nam in similitudine data significatur quod in semine
Abrahae debebant esse perfecte activi ac contemplativi, ac poenitentes
et innocentes, pro quibus erat patria illa sibi repromissa, velut
peregrini et advenae, quia a Daemonibus simul et hominibus multa
tentamenta essent passuri, ut fornace tribulationum et igne divinarum
immissionum perfecte expurgarentur. Quod autem in semine suo essent
futuri perfecte activi, quorum aliqui poenitentes essent, aliqui
innocentes, designatur et innuitur per vaccam, capram et arietem,
quorum quodlibet ponitur esse trimum, idest trium annorum; tunc enim
perfectae aetatis, perfectique roboris non sunt. Partium vero divisio
facta per medium significat divisionem activorum in duo officia.
Oportet enim quod regant temporalia, et nihilominus quod se et illa
dirigant ad aeterna, et quasdam actiones distribuant proximo. Per hoc
vero, quod partes divisas altrinsecus, idest alteram contra alteram
posuit, designat mutuam coordinationem praedictorum actuum et
officiorum. Sic enim debent dividi ad propria, quo nihilominus sibi
mutuo coordinentur. Per capram autem hirsutam et horridam amara et
austera compunctio poenitentium designatur. Per vaccam vero jugum
ferentem, obedientia legis et fortitudo. Per arietem vero simplicem,
et principem ovium et agnorum, perfectio innocentiae designatur. Per
aves vero, turturem et columbam, contemplativorum ad patriam cum
gemitu suspirantium volatus et perfectio notatur. Specialiter autem
per turturem, contemptus inferiorum, reddens hominem castum ac
solitarium. Per columbam autem amorosam et gregalem et foecundam,
amor aeternorum in spiritualibus socialis et foecundus. Haec enim duo
complent statum contemplativum. Quae aves non dividuntur, quia
contemplativi, inquantum talis, est unum solum quaerere, uni soli
vacare. De quo Christus Mariam Marthae praefert, dicens: porro
unum necessarium. De divisione vero status activorum, secundae
Corinthiorum septimo dicitur: qui cum uxore est, solicitus est quae
sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Tentatio vero a
Daemonibus, quae magis est super activos, designatur per volucres
super cadavera procedentes quasi ad pastum. Daemones enim propter
volatum superbiae, et agilitatem naturalis potentiae, volucres
appellantur, qui de nostris carnalitatibus quodammodo quaerunt pasci.
Quod autem eas abigebat Abraham, significat, quod merito patrum, et
per bonum regimen justorum tentationes hujusmodi a subditis abigunt.
Finalem vero tentationem ejusque terribilitatem et obscuritatem et
difficultatem, quam erant passuri, designat per soporem et tenebrosum
horrorem, qui in occasu solis, quasi in fine diei super Abraham
irruit, sicut et vox Dei facta ad Abraham declarat. Scito, quod
peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et affligent et cetera.
Apparuit clibanus fumans et lampas ignis. Per lampadem ignis, idest
per flammam ignis ad modum lampadis fulgentem transeuntis inter partes
animalium divisas, significatur numerus finalis tentationis, quae
purgativa erit et illuminativa, et decoctiva carnalium, seu
activorum, qui purgatione indigent, plusquam contemplativi; et ideo
expressior mentio fit de eis. Justitiam vero Dei, remunerativam
afflictorum, et punitivam affligentium expresse docet, dicens:
verumtamen et cetera. In occasu autem solis praeit tenebra, deterrens
etiam patres majores: post occasum vero solis sequitur major tenebra,
et fornax ignea, quae et circa initium finalium tentationum primo
immittitur, et terror ex imminenti tribulatione consurgit. Secundo
sequitur pressura fortior ipsius tribulationis, sola carnalia
consumens, spiritualia vero servans et complens. Dicit autem, sume
mihi, idest ad meum munus potius quam ad tuum, quia populum illum erat
ipse propagaturus per se, et successores Deo oblaturus, tentamenta
sequentia non erat ipse immissurus. Et ideo non dicitur, quod assumat
illa iis. Ex iis autem ostenditur, sub quo modo et ordine populus
Dei esset perventurus ad haereditatem promissam. Et nota, quod sicut
sub temporali promissione terrenae haereditatis continetur promissio
spiritualis et aeterna, sic in hac similitudine ostenditur ratio,
modus et ordo perventionis ad aeternam gloriam: et similiter modus et
ordo, quod de servitute legis ad libertatem Ecclesiae per Christi
passionem intratum est, expurgata per forte judicium faece carnalium
caeremoniarum, et faece idolatriae. Et consimiliter monstratur hic
modus et ordo, quo ad activa in excessum contemplationis et
perfectionis evangelicae, intrabit Ecclesia, et specialiter
evangelicus status, praeeunte forti judicio sub Antichristo tam
mystico quam aperto. Et ex his potest quis advertere multas allegorias
alias et moralitates. Quod autem dicit, quadringentis annis,
secundum quosdam, non refertur ad immediate praecedens, scilicet
subjicient et affligent; sed solum ad peregrinandum. Nam a quinto
anno Isaac, in quo coepit semen Abrahae, usque ad exitum filiorum
Israel ex Aegypto, sunt anni quadringenti. Ab exitu vero Abrahae
de terra sua, quando primo sibi facta est promissio de hac
haereditate, sunt, secundum apostolum ad Galatas tertio, anni
quadringenti triginta. Secundum alios autem est mos Scripturae
numerum totalem illi loco vel operi tribuere, in quo ipse numerus
consummatur, licet non inceperit ibi; ut sit sensus: affligent eos
quadringentis annis, idest circa finem quadringentorum annorum
affligentur, et haec afflictio tunc finietur. Vel est sensus, quod
infra illos quadringentos annos in Aegypto servient et affligentur.
Et consimili modo debet exponi illud Exod. duodecimo: habitatio
autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit
quadringentorum triginta annorum. Ille enim numerus incipit computari
ab exitu Abrahae de terra sua, quo coepit esse peregrinus. Ex hoc
autem et consimilibus adverte diligenter, et nota, quod in visionibus
propheticis significationes numerorum mirabiliter sunt occultae, ita
quod raro ad plenum claret, a quo tempore sint illi numeri inchoandi.
Unde Isaiae 7 cap. ubi dicitur: adhuc sexaginta et quinque anni,
et desinet Ephraim esse populus, idest post sexaginta quinque annos
deficient decem tribus. Non fuit hoc verificatum inchoando a tempore,
quo hoc praedictum est ibidem ab Isaia; sed oportet computare a
tempore anteriori, sive a tempore motus facti ab Ozia, sive a tempore
missionis primorum prophetarum prophetantium sub Ozia. Et simile est
de numero septuaginta septimanarum apud Danielem, qui numerus,
secundum Bedam, non est computandus a tempore, quo hoc dicitur a
Daniele cap. 8 nec a tempore primae libertatis populi illius. Deus
enim numeros temporum sic vult praedici, quod ad plenum intelligi
nequeant, usque quo sunt impleti. Et post haec egredietur cum magna
substantia. Hoc impletum fuit, quando exeuntes de Aegypto petierunt
multa sibi dari ab Aegyptiis accommodato, et sic de Aegypti spoliis
sunt ditati, ut habetur Exod. 12. Generatione autem quarta
revertentur huc. Contra hoc esse videtur, quod secundum litteram
Septuaginta habetur, Exod. 13. Ubi enim nos habemus, armati
ascenderunt filii Israel de terra Aegypti illi habent, quinta autem
generatione ascendunt et cetera. Ad quod dicitur, quod computando
generationem sacerdotalem, scilicet levi, ascenderunt generatione
quarta, idest post quatuor successive genitos: ut tot sint
generationes, quotiens ibi dicitur, genuit Char, qui Amariam, qui
genuit Aaron, qui Eleazar, qui cum Aaron egressus est. Computando
vero secundum regiam tribum, scilicet Judae, ascenderunt quinta
generatione. Judas enim qui cum Jacob intravit in Aegyptum, genuit
Phares, qui Esrum, qui aram, qui Aminadab, qui genuit Naasson,
qui cum patre egressus est. Et secundum hoc etiam nota, quomodo etiam
hoc obscure praedictum est. Non enim praedictum est, an a primo filio
cujuscumque filiorum Jacob intrantium in Aegyptum, vel a primo filio
levi, hae quatuor generationes essent computandae. Necdum enim
completae sunt iniquitates Amorrhaeorum. Per Amorrhaeos vel
Chananaeos aliquando designantur omnes gentes, quae tunc erant in
terra Chanaan, sicut nunc hic. Aliquando vero solam aliquam partem
illorum designant, sicut paulo post faciet. Sed quid ad propositum
dicere, quod iniquitates istorum nondum sint completae? Cujusmodi
etiam completionem exigat Deus in peccatis hominum, cum potius exigat
quod non peccent, et peccata non consumment? Ad hoc dicendum, quod
per hoc verbum Deus vult ostendere, quod mirabili mensura et
moderamine judicat universos. Est autem inter cetera duplex in hoc
vita judicium Dei. Unum scilicet justae permissionis, quo hominum
peccata usque ad condignum malitiae et demeritorum cumulum aggravari
permittit; praevia enim peccata merentur praecipitium sequentium
peccatorum, et illa iterum ampliorum, usque ad tertium cumulum a Dei
justitia et sapientia commensuratum. Aliud est judicium Dei
exterminii temporalis. Et licet Deus omnem mortaliter peccantem
posset exterminare, decet tamen bonitatem suam, quod aliquam mensuram
misericordis expectationis apponat, saltem respectu multitudinis
populorum, et respectu suorum universalium judiciorum; et praecipue,
quando in multitudine sunt aliqua bona temporaliter a Deo remuneranda.
Pro utroque autem judiciorum dicitur: nondum completae sunt
iniquitates Amorrhaeorum. Hoc autem ideo hic dicitur, ut ostendat
causam unam, propter quam differebat Deus dare semini Abrahae terram
Chanaan in haereditatem. Nota, secundum quosdam, totum hoc, quod
dicitur de animalibus, factum fuisse in visione. Magister vero
historiarum dicit, quod ad literam ea accepit et divisit, et tunc in
occasu solis contingit ei horror, et illa visio clibani, de qua hic
agitur. Sed quodcumque horum fuerit, quo ad significationem, nihil
refert. Nota etiam, quod secundum Augustinum, in animalibus divisis
figuratur, quod in populo Israel essent carnales, qui inter se
dividuntur. Per aves vero figuratur, quod essent ibi spirituales,
qui nullo modo inter se dividuntur, sive ab hominum conversatione se
removeant, sicut turtur, sive inter illos degant, sicut columba. In
hoc vero, quod animalia sunt trina, designatur tertia aetas, tendens
ab Abraham usque ad David, sub quo populus Israel terram promissam
plenius possedit. Per vaccam autem designatur plebs sub jugo legis.
Per capram vero eadem, ut peccatrix futura. Per arietem eadem, ut
regnatura. Nota etiam, quod in quadringentis annis peregrinationis
potest idem signari, quod in quadraginta annis deserti et quod in
quadraginta diebus Eliae, et jejunii Christi. Quadragenarius enim
numerus mystice est numerus laboris. Sicut autem in quadragenario sunt
quadraginta virtutes, sic in quadringentis sunt quadraginta denarii;
et ideo in idem mysterium quo ad hoc concurrunt. Quod vero in quarta
generatione ab Aegypto redeunt, signant tres praecedentes in
afflictione mansisse, ut sic post triduum de servitute exirent. Et
habes de hoc in Scripturis multa mysteria tridui, et trium annorum.
Nota tamen, quod ab immediato semine Abrahae, scilicet Isaac,
septima generatione redierunt. In quo apertum sabbatismi mysterium
cerni potest. In die illo pepigit dominus cum Abraham foedus,
dicens, tibi dabo et cetera. Nota, quod per hujusmodi pacta Dei cum
hominibus significatur, quod Deus gratia et electione homini per
peccatum a Dei societate alienato confoederabatur. Per successionem
autem multiplicationis peccatorum significatur majoritas firmitatis
individui foederis seu amoris ad illos, cum quibus paciscebatur. Non
quod in Dei amore secundum se cadere possit magis et minus: sed solum
respectu nostri, absque tamen ulla variatione sui. Nota etiam, quod
hujusmodi pacta faciebat Deus cum patribus, non solum pro eis, sed
etiam pro statu divini cultus per eos formando. Sicut videmus, quod
fundatur stabiliter fundamentum, non solum pro se, sed pro tota domo
firmius in ipso fundanda. A fluvio Aegypti. Non quidem a magno ejus
fluvio, qui dicitur Nilus; sed a quodam parvo, qui Palaestinam
dividit ab Aegypto, ubi est civitas Rhivoarura. Numerat autem
secundum Augustinum undecim gentes terrae promissae, licet alibi
pauciores nominantur, quia aliquando una subintelligitur per alias, et
e contra.
|
|