|
Igitur Sarai et cetera. Ingredere ad ancillam meam. Augustinus
vigesimosecundo contra Faustum, dicit, quod Abraham obedivit in hoc
Sarae, credens, ex nutu Dei id voluisse, qui jam ex seipso haeredem
illi promiserat, sed ex qua femina non praedixerat. Et paulo ante
dicit, quod Sara sciens se esse sterilem, ancillaris uteri
foecunditatem in usum viri sui potestate licita vendicavit, non cedens
viro concupiscenti, sed jubens obedienti. Et decimosexto de civitate
Dei, dicit, quod hac concubina ad generandum prolem, non ad
explendam libidinem usus est: et non insultans, sed potius obediens
conjugi. Et in hoc est jure illo usa Sara, de quo dicit apostolus,
quod non habet potestatem sui corporis vir, sed mulier. In quibus
Augustini verbis duo sunt cavenda, et sane intelligenda. Primum
est, quod Sara ex communi et absoluto jure conjugii non habuit
potestatem in corpore viri sui, ut posset sibi jubere, quod
concumberet cum ancilla sua; nec de communi jure posset excusari ex
isto praecepto. Secundum est, quod opinio vel credulitas, qua vir
credidit hoc ex Dei nutu jussum, ad viri excusationem non sufficeret,
nisi in tantum certus esset, quod praeponderaret vel aequipolleret
certitudini, quam habebat de praecepto juris naturalis, quod est de
non concumbendo cum aliqua nisi cum legitima uxore. Et ideo pro certo
tenendum, quod tam Sara quam Abraham certi fuerunt, quod Deus hoc
volebat. Praeter autem haec duo, Augustinus tria addit in facti
hujus excusationem. Primum est rectitudo intentionis, quia scilicet
propter prolem ad cultum Dei propagandum fiebat. Secundum est
sinceritas affectionis, quia non ex amore carnalis concupiscentiae,
sed ex voluntate casta hoc factum fuit: quod probatur tum ex hoc, quod
Abraham hoc fecit ab uxore jussus; tum quia de ancilla jam habita,
jam praegnante, dicit Sarae: utere ea ut libet. Ex quo patet, quod
nulla intemperantia irretitus erat ancillae. Tertium est, quod
secundum Augustinum, tunc plures habere uxores nulla adhuc lege
prohibebatur. In quibus Augustini verbis advertenda sunt iterum duo.
Primum, quia licet nulla lege scripta prohibebatur, lege tamen
divinitus indita et naturali prius prohibitum erat. Secundo, quia mos
vel communis consuetudo non potest aliquid facere licitum, quod divino
et naturali praecepto est illicitum, nisi certum esset Deum super hoc
dispensasse. Et ideo in praedictis oportet intelligi, Abraham certum
fuisse, quod Deus cum ipso dispensabat. Sed adhuc quatuor restant
quaerenda. Primo, scilicet an habere simul plures uxores sit contra
jus naturale. Secundo, an Deus potuerit dispensare super pluralitate
uxorum, cum hoc sit contra jus naturale. Tertio, an concubinatus
potuerit aliquo modo fieri licitus, et concubinam aliquam habere ad
tempus solum liceat, sicut Abraham habuisse legitur Agar. Nam
postmodum fuit ejecta. Nec videtur, quod ad eam accesserit ut ad
uxorem, sed sicut ad ancillam uxoris, ita etiam quod domina ejus
uteretur jure suo in illa. Quarto, quare Deus non potius a principio
foecundavit Saram? Numquid tantum delectatur in commixtionibus
carnalibus extraordinariis? Ex hoc enim et consimilibus Faustus
Manichaeus arguit, Deum veteris testamenti fuisse malum, et patres
ejusdem fuisse de gente tenebrarum. Quinto etiam posset quaeri, quare
Deus voluit, quod hoc fieret jussu Sarae, ex quo dispensatum est cum
viro super pluralitate uxorum, ut hoc faciat jussu vel licentia primae
uxoris? Ad primum dicendum, quod est utique contra jus naturae: quod
patet primo ex Dei opere, quia primo non creavit nisi unam.
Secundo, ex primorum patrum communi observatione. Nam nullus
sanctorum patrum usque ad Abraham legitur habuisse plures uxores;
sicut patet in Noe et filiis ejus. Tertio, ex Christi lege, qui in
hoc reduxit orbem ad primam rectitudinem legis naturalis. Quarto, hoc
ostendit natura prolis, quae est finis operis conjugalis. Proles
enim, quantum in se est, horret aliam a matre patri subdi, et ad
filios alterius de facili aemulatorie fertur, et noverca ad filiastros
suos vix unquam amore plenario, pio et liberali. Quinto ostendit hoc
natura conjugalis societatis, quae est tantae unitatis, quod conjuges
sunt quasi caro una, unum corpus, unus sensus, et quasi una persona.
Et ideo sicut est contra naturalem appetitum viri, quod ejus uxor sit
simul alterius viri uxor: sic etiam plures ejusdem difficillime in unum
concordant, et vix pacifice cohabitant; licet pluralitas virorum,
propter quaedam annexa, sit magis contra naturae rectitudinem, quam
pluralitas uxorum. Unde et in primo nunquam legitur fuisse
dispensatum: tum quia mulier non potest sic eodem modo foecundari a
pluribus viris, sicut plures feminae ex eodem viro possunt simul esse
praegnantes. Tum quia non est contra rationem dominii et principatus
plures habere subjectos: est autem contra ipsum, quod eorumdem
subditorum plures sint domini principales: constat autem, quod vir
plus habet de principatu in uxorem, quam e contra. Tum quia si eadem
femina esset simul plurium virorum uxor, vir incertus esset, an proles
sua esset, an alterius; et ex hoc neuter curaret de prole nutrienda et
docenda; nec proles etiam obediret alicui eorum tamquam patri certo et
indubitabili. Sexto ostendit hoc donatio mutua corporum respectu
operis conjugalis, et juris mutuae potestatis ex praedicta donatione.
Cum enim vir det corpus suum uxori, et uxor viro, uxor habet
potestatem in corpore viri respectu operis conjugalis. Constat autem
contra naturam esse, ut id quod est jam datum uxori detur alteri
feminae, contra naturam primae donationis, nisi ex speciali causa Deo
dispensante fractio praedicti juris recompensetur et excusetur. Ad
secundum dicendum, quod potuit dispensare super hoc, et rationabiliter
pro tempore dispensavit. Quod autem potuerit, ostenditur ex duobus:
primo, quia omnia, quae sortiuntur bonitatem et rectitudinem ex aliquo
ultimo fine, et ab aliqua regula et forma superiori, non contrahunt
obliquitatem, si aliquando varientur eorum ordines ad ultimum finem,
et ad regulam superiorem, integro remanente fine ultimo. Finis autem
ultimus status et operis conjugalis, est gloria Dei, et propagatio et
dilatatio divini cultus, et communis utilitas generis humani, et
totius universi; ejusque suprema regula est charitas. Quia autem non
solum absque laesura charitatis et finis praedicti, sed etiam sub modo
conferenti ad illa potuerunt in conjugium plures simul duci, ideo est,
et fuit a Deo dispensabile. Secundo, quia si Dei honor est omnium
ultimus finis, et Dei voluntas et imperium est causa et regula omnis
juris et rectitudinis, nihil est rectius, quam quod omnia sint
subjectissima suae voluntati, suoque honori. Et ideo illa, quae
repugnantiam ad ipsam Dei voluntatem et gloriam in sua essentia
essentialiter non includunt, rectissimum est, quod possint variari a
Deo, prout liberius suae majestatis hoc exigit, et magnificentia sui
honoris. Quod autem tempore Abrahae et veteris legis sit
rationabiliter super hoc dispensatum, ostendit multiplex utilitas ex
hoc tracta. Prima est utilitas praesignantiae. Sicut enim per
indivisibilem copulam unius cum una, significatur copula unius Christi
cum sola una Ecclesia universaliter: sic per plures uxores et
concubinas significatur, quod praeter unam principalem Ecclesiam sunt
aliae secundum quid Deo conjunctae, ut synagoga, in quantum
ceremonialis, et plures congregationes errantium vel peccantium, in
quantum habent aliquid veri et boni. Sicut enim ex libera liberi: sic
ex ancilla sunt servi, qui ex solo timore Deo serviunt, non ex
libertate amoris. Fuit enim signanda differentia inter filios carnis
et filios gratiae ex eodem stipite prodeuntes, et conformitas filiorum
gratiae, sive ex ancillari utero genitorum, quae in duodecim Jacob
filiis est monstrata: suntque plures aliae in his figurae et
significantiae, de quibus infra suis locis tangetur. Secunda est
utilitas comparativae differentiae. Quia enim Christus erat venturus
ut conderet nova et destrueret vetera, decuit quaedam dispensatione
aliqua induci, ex quorum evacuatione Christi lex commendabilior et
perfectior appareret. Quia autem lex Moysis speciali populo, instar
specialis religionis sive regulae erat danda: decuit ex primis patribus
legis varios filios et populos propagari, ex quorum comparatione
legalis populus merito praeferretur. Tertia est dilatatio divini
cultus, quae per pluralitatem uxorum in lege facilius poterat majorem
populum propagare: fuitque hoc expediens tempore Abrahae, quo
universalis verus Dei cultus non erat in orbe, quum adhuc non esset
tempus dilatandi ubique cultum Dei per solam Dei gratiam specialem,
scilicet per evangelicae praedicationis verbum. Hoc enim privilegium
Christo et ejus statui servabatur; et ideo oportebat tunc per carnis
propagationem hoc fieri. Et quamvis ceteri filii Jacob non ita pure
unum Deum coluerunt: nihilominus non ita ab initio ab unius Dei cultu
elongati fuerunt, sicut ceteri, qui de semine Abrahae non fuerunt.
Praeterea famosa magnificatio fidei et meriti Abrahae per varios
filios et populos per ipsum propagatos, multum profuit omnibus
cultoribus veri Dei, qui eum sequuti sunt. Quarta ratio est utilitas
condescensionis ad infirmos et carnales sub lege, quibus tam ratione
infirmitatis quam exempli gentilium, qui tunc communiter plures
habebant uxores, fuit expediens, quod possent etiam plures habere.
Ad tertium dicendum, quod sicut Deus potuit statuere jus conjugale ad
totam vitam, sic potuit ad unum annum vel unum diem, sub, debitis
tamen rationibus et circumstantiis recompensantibus bonum
indivisibilitatis copulae conjugalis. Et sic volunt aliqui factum
fuisse in Osea propheta, qui jussus est facere fornicationum filios;
quamvis illud pluribus aliis modis exponatur. Dicta est autem
concubina non ratione separabilitatis, sed potius ratione
disparitatis, quia tenebatur non ut domina domus et familiae, sed ut
ancilla. Illo vero tempore etiam inter gentiles quaedam uxores
habebantur ut dominae, quaedam ut ancillae. Quod autem nutu vel jussu
Sarae ducta est, indicat, quod Sara sibi potius intendit ex illa
suscipere prolem, quam ipsi ancillae. Et hujus rei triplex assignatur
causa. Prima ad demonstrandum sinceram intentionem et affectionem
patrum: per hoc enim patet, quod non ex propria voluntate, nec ex
carnali concupiscentia duxerunt plures uxores. Secunda causa est ad
monstrandum, quod purificatio haec vim trahebat a primo jure unius
uxoris, ac si esset quaedam subderivatio juris illius. Et, ut
pateat, quod est subinducta ad implendum defectum carnalis
propagationis illius unius. Tertia causa est ad mystice designandum,
quod caro debet servire spiritui et activa vita contemplativae et
synagoga Ecclesiae et congregatio schismatica vel illegitima seu
carnalis verae columbae: et quod quidquid in his boni est,
subderivatur ab uxore principali. Et per hoc patet responsio ad
quintum. Ad quartum dicendum: absit hoc dominum jussisse, quasi
delectatum in foedis concupiscentiis carnis, sed potius propter causas
praedictas. Et etiam ut monstraret quod per varios gradus servitium
accipit. Unde prius praeeunt filii carnis et animales ante filios
gratiae et spirituales; et quod ante partum activae contemplativa
sterilis manet. Et quod prius parit etiam in hac vita, quam in vita
aeterna. Et sic de aliis mysteriis hic comprehensis. Rursus tanta
tardatio foecunditatis Sarae valuit ad plenius declarandum et
magnificandum miraculum Dei foecundantis eam non solum sterilem, sed
etiam senem. Et iterum valuit ad illud mysterium, quo Isaac dicitur
filius promissionis et gratiae potius, quam naturae; quia quanto
tardius et quanto magis supra legem naturae datus est, tanto
supernaturalius est opus et gratiosior ejus conceptus: tantoque ejus
parentes fuerunt Deo gratiores; et tanto fuerunt et apparuerunt
majoris fidei in credendo, quod senex de sene et sterili prolem tandem
haberet. Dixit Sarai ad Abraham: inique agis contra me et cetera.
Suspicata autem fuit, quod ille dissimularet arrogantiam Agar
corrigere; quia verisimile videbatur, quod Abraham advertisset illius
arrogantiam in Saram. Utere ea ut libet, idest prout tibi placet.
Supponit enim Saram esse talem, quod non uteretur ancilla nisi
moderate. Super quo Augustinus decimo sexto de civitate Dei, cap.
25 dicit: o virum viriliter utentem feminis, conjuge temperanter,
ancilla obtemperanter. Invenit eam juxta fontem aquae, idest juxta
puteum, ut ex sequentibus patet. Omnis enim puteus fons, et non e
contra. In solitudine quae est in via Assur, nomen ejus Ismael, eo
quod audierit, idest exaudierit, seu benigne attenderit, afflictionem
tuam. Secundum enim Hieronymum Ismael interpretatur exauditio Dei.
Hic erit servus homo. Secundum Hieronymum, in Hebraeo habetur
phere, quod interpretatur onager qui est asinus Sylvester.
Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, idest Saracenos
vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex
latere jungitur, impugnant et ab omnibus impugnantur. Et hoc est,
quod dicit: manus ejus contra omnes et cetera. Et e regione fratris
sui figet tabernacula, idest ex opposito et quasi contra omnes figet in
deserto tentoria mansionum suarum. Vocavit autem, dicens, tu Deus,
qui vidisti me, scilicet oculo misericordi, et per affectum
misericordiae. Unde per contrarium dicimus: talis non videt me,
idest non habet curam de me. Unde pro causa hujus nominis a se
interpositi subdit, profecto, idest pro certo. Hic vidi posteriora
videntis me, idest Dei curam habentis de me et pie meam miseriam
attendentis. Dicit autem posteriora, quia forte ob mysterium, et ob
reverentiam divinae majestatis noluit monstrare faciem formae in qua
apparebat, sed quasi dorsum. Et Magister historiarum dicit, quod
cum loqueretur dominus ad Agar, pertransiit in turbine et ipsa tunc
vidit posteriora Dei. Propterea appellavit puteum viventis et
videntis, idest vivi mihi et partui meo vitam dantis et me
misericorditer adspicientis. Est autem hoc in sequentibus valde
notandum, quod persona sibi apparens ante dicta est Angelus domini:
hic vero dicitur esse Deus: et consimiliter infra decimo nono, duo
Angeli dicuntur venisse Sodomam, ad quos tandem loquitur Loth,
tamquam ad unum summum Deum. Et infra trigesimo primo dicitur: dixit
Angelus domini ad Jacob in somnis: leva oculos tuos et cetera. Vidi
omnia quae tibi fecit Laban. Ego dominus Deus Bethel, ubi unxisti
lapidem. Et judicum secundo et sexto duo similia exempla habentur.
In datione etiam legis ille qui loquitur Moysi, nunc vocatur Deus,
nunc domini Angelus. Et Exodi trigesimo tertio, dicit Deus: ecce
ego mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat et introducat in
locum quem paravi. Observa eum et audi vocem ejus, quia est nomen
meum in illo. Oseae etiam duodecimo dicitur, quod Jacob invaluit ad
Angelum, et corroboratus flevit et rogavit eum in Bethel et cetera.
Et tamen in Genesi decimo sexto, qui sibi apparuit in Bethel vocatur
Deus summus; et decimo quinto cum quo Jacob praevaluit luctando dicit
se nomen habere mirabile; et de ejus visione dicit Jacob, vidi
dominum a facie ad faciem. Unde et locum illum appellavit Phanuel,
idest apparitio Dei. Quamvis autem plures rationes possint dari; una
tamen signanter videtur a Deo intenta; ut scilicet per hoc
inveniretur, quod in Deo plures sint personae et earum una est ab
altera. Quod quidem declaratur per hoc quod Deus dicitur esse nuntius
Dei, idest missus a Deo. Et cum hoc sacramentaliter monstratur
missio filii Dei in carnem, in qua ipse fuit summus Deus et nuntius
Dei. Pro quanto tamen in Angelis Dei divina majestas adhaeret et
hominibus, poterat qui apparebat, dici Deus et Angelus Dei,
quamvis non ita proprie sicut Christus. Et cum Scriptura fuerit
edita fervente ubique idolatria, et sub lege summe inhibente cultum
plurium deorum, non est verisimile quod aliquem deinde Angelum diceret
summum Deum et adoratum ut Deum, nisi Trinitatis et incarnationis
Christi mysterium sub hoc modo innuere vellet. Nota pro mysteriis,
quod per Agar ancillam Sarae designatur caro vel sensualitas quae est
ancilla mentis, et scientia quae est ancilla sapientiae caelestis: et
lex vetus quae est ancilla legis novae, et litera occidens quae est
ancilla vivificantis gratiae; et Ecclesia activa quae est ancilla
Ecclesiae contemplativae, et temporalia bona quae ancillantur
spiritualibus bonis: et Ecclesia militans quae est ancilla
triumphantis. Saepe autem contingit quod ex scientia et litera, et ex
sensualibus fructibus activae, et ex ceremoniis legis scriptae etc.
ancilla inflatur contra dominam suam. Concepit enim ex viro Sarae,
idest a Deo et a virili animo aliquem fructum virilem, et hoc post
decem annos mansionis Abrahae et Sarae in terra promissa, idest post
aliquam impletionem seu notitiam Decalogi divinae legis: plerumque
autem per zelum charitatis afflicta fuit, quia saepe spiritus videns se
ex hujusmodi donis et studiis inflari et meliora dona contemnere,
cogitat omnino fugere studia et opera inferiora: sed Angelus domini
eam reducit, docens eam humiliari dominae suae, et cum hoc promittens
innumerabilitatem fructuum. Divina enim illuminatio, per quam
spiritus advertit, quod si inferiora studia et dona perfecte
subjiciantur charitati pariunt multiplices fructus, et ideo facit
hujusmodi dona resumi: ad fontem aquae, idest sanctae Scripturae,
vel sanctarum meditationum, facit occurrere qui foris propter sui
profunditatem vivificam et scientificam, puteus videntis et viventis
vocatur. Vel puteus iste potest intelligi qualitas nostrae culpae et
miseriae: vel vilitas universae creaturae vel profunda humilitas vitae
Christi et sanctorum. Vel humilitas contritionis et poenitentiae:
vel simplicitas Scripturae sacrae: vel prima principia fidei vel
scientiae. Ad unumquodque enim istorum plerumque fugiendo ad dominam,
idest sublimem vitam, aliquando pervenimus, quia descensus ad culpae
infima frequenter nos disponit ad videndum et sciendum praedicta
profunda. Nota etiam, quod hic est primus locus, ubi Angelus sub
nomine Angeli simul et Dei legitur apparuisse; in signum, quod ratio
angelici ad nos descensus est ad nos fugitivos reducendos ad Deum. Si
enim lapsi per primum hominem non fuissemus, reduxissent quidem nos,
sed non a fuga dominae, idest sapientiae et legis aeternae. Si enim
fuga non fuisset in nobis, non venisset ad nos Deus homo. Et nota
quod ancilla non videt nisi posteriora Dei dirigentis illam, quia
solius superioris partis et virtutis est contemplari faciem Dei. Haec
etiam ancilla bene intelligitur Aegyptia et per desertum fugiens in
Aegyptum. In cujus signum populus Israel multum numerum famulorum et
servorum ex Aegypto eduxit, in qua et populus et ipse in palea et luto
servierunt: quia de tenebra hujus mundi oritur haec ancilla. Et ideo
quantum recedit a domina sua, fugit ad tenebras istas, tamquam ad
locum originis suae et tamquam ad propria immediata. Objecta enim
ancillarum, idest virtutum vel industriarum inferiorum, sunt creata et
sensibilia. Unde, quia sunt nobis viciniora, idcirco ex donis et
fructibus ancillantium virtutum facilius inflamur. Et haec est una
causa rebellionis ancillae contra dominam suam superius tacta. Secunda
vero est, quia facilius experimur delectabilitatem inferiorum, quam
superiorum et aeternorum; et ideo ad allia et pepones et ollas Aegypti
redire voluit populus qui exierat de Aegypto, spreto dulcore
invisibilis mannae. Tertia vero est fiducia potentiae et divitiarum et
inferiorum virtutum et objectorum, in quibus mens profuga fortius
fidit, quam in Deo et in potentia ipsius: unde propterea per
prophetam arguitur populus Israel, qui jam exierat de Aegypto; quia
in sua defensione quaerebant a regibus Aegypti auxilium, confidentes
in umbra Aegypti, quae est sicut arundo et cetera. Hujus etiam
filius futurus dicitur ferus et sylvestris homo, cujus manus contra
omnes et omnium manus contra eum: quia si servit dominae: contra omnia
carnis vitia militat: si vero superbit, universa simplicium bona
devastat. Unde synagogae filius, pro quanto fuit bonus, multa
propter Deum bella gessit temporalia et omnes hostes populi domini a
quibus impeditur perfectio evangelicae legis superavit. Vides ergo
quod filiis ancillae proprium est pugnare: propter quod merito
dicitur. Manus ejus contra omnes, scilicet suos hostes agrestis et
ferus.
|
|