|
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat et cetera.
Haec est quinta apparitio; in qua primo Abraham novo foedere ad
perfectionem erigitur et nomen ejus immutatur atque innovatur. Et
prius promissio de semine plenius confirmatur. Secundo circumcisio pro
pacto specialis cum Deo foederis instituitur, ibi, hoc est pactum
meum, quod observabitis. Tertio, dura sententia pactum non
observantium exprimitur, ibi, masculus cujus praeputii caro.
Quarto, ex Sara filius promittitur, ibi, dixitque Deus ad
Abraham. Quinto subditur, quomodo confestim Abraham praeceptum
circumcisionis impleverit, ibi, tulit autem Abraham et cetera.
Ambula coram me. Non hoc dicitur quia prius hoc non fecerat, sed ut
altius hoc faciat. Unde subditur: et esto perfectus. Ad hoc enim
exhibet Deus sanctis praesentiam suam, ut eos ad se semper magis
sublevet ut sursum agat. Cecidit Abraham pronus in terram, idest
genuflectendo vel se totum prostrando et caput ad terram demittendo
supplicavit Deo in signum summae adorationis et humiliationis. Et
nota, quod quanto altiora sibi proponuntur et promittuntur, tanto plus
se humiliat Deo. Dixitque Deus, ego sum. Ego solus habeo verum et
summum et immutabile esse. Hujusmodi autem sibi proponit, tum ut in
promissis suis stabilius confidere faciat, tum ut ipsum ad
contemplationem ejus altius erigat. Et nota, quod sicut ens est
primum quod occurrit intellectui, ita quod omnis conceptus intellectus
dependet a conceptu entis; sic radix omnium illuminationum Dei a
conceptu et gustu summi et purissimi sui esse. Et ideo merito Abrahae
et legislatori se ingerit Deus sub hac ratione. Erisque pater
multarum gentium, tam per viam naturae, quam per viam fidei. Et hoc
unum sonat nomen gentium; quia per hoc omnes nationes gentilium
communiter designantur. Appellaberis Abraham quia patrem et cetera.
Prius enim dicebatur Abraham, quod interpretatur pater excelsus.
Abba enim pater et Ram excelsus interpretatur. Postea vero vocatus
est Abraham, quod transfertur pater multarum. Nam quod sequitur
gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Mirandum non est
(dicit Hieronymus) quare cum apud Graecos et nos a litera videatur
addita, nos he litteram additam dixerimus: quia idioma linguae
Hebraeae est per he quidem scribere, sed per a legere, sicut e
contrario a literam saepe per he pronuntiant. De nomine vero Sarai
subdit, quia non scribitur nisi per unum I, et primo scribebatur per
Sin, res, jod. Ergo jod, idest I addita est he litera quae per a
legitur, et vocata est Sara. Causa autem mutati nominis est, quia
antea dicebatur princeps mea, quasi unius tantum domus familias mater:
postea vero absolute dicitur princeps, quia ex ejus filio debebant esse
gentes et reges. Signanter autem hoc dicitur, quia non legimus in
Graeco, dixit Deus ad Abraham, Sara uxor tua non vocabitur
Sarai: sed ut in Hebraeo habetur, non vocabis nomen ejus Sarai,
idest non dices ei, princeps mea est. Omnium enim gentium futura jam
princeps est. Haec Hieronymus. Et statuam pactum. Secundum
Hieronymum, ubicumque in Graeco testamentum legitur, in Hebraeo est
foedus sive pactum, idest berith. Omnem terram Chanaan in potestate
et cetera. Expone, quomodo aeternam, juxta quatuor supradictos
modos. Circumcidetur ex vobis. Quare hoc instituit? Primo, ut hic
subditur, in signum specialis foederis domini cum semine Abrahae: et
ad hoc ipsum reducitur, quod secundum Apost. ad Rom. 4 habetur,
quod fuit in signum fidei Abrahae, per quam factus est pater omnium
gentium sequentium fidem ejus. Secundo in signum distinctivum seminis
Abrahae ab aliis gentibus; ut ex hoc ab idololatria, et a ceteris
vitiis aliarum gentium magis sibi caverent: et ut populus, ex quo
Christus secundum carnem erat nasciturus, in signo generativae
potentiae discerneretur. Tertio in sacramentale remedium originalis
peccati, quod utique per generativam trahitur; et etiam respectu
adultorum in poenitentiale moderamentum et macerationem carnalis
concupiscentiae, quae potissimum viget in loco illo. Et ad hoc
reducitur, quod dicitur fuisse in exercitium et experimentum
obedientiae Abrahae et suorum successorum, quia est opus valde
poenale. Quarto in signum spiritualis circumcisionis vitiorum a
corde, quae fit per gratiam Christi. Et ideo quia haec debet esse
totalis, et non partialis; ideo bene designatur per circumcisionem
corporalem, quae erat abscissio anterioris pellis membri virilis.
Quinto in signum evacuationis figurarum, id est ceremoniarum
carnalium, quasi pellium occultantium doctrinam generativam filiorum
Dei per Christum revelandam. Sexto in signum abdicationis
temporalium per spatium evangelicae paupertatis. Septimo in signum
depositionis veteris hominis, et mortalitatis in resurrectione finali
explendae. Unde secundum Augustinum libro 16 de civitate Dei,
capite vigesimosexto: quid aliud circumcisio significat, quam naturam
exuta vetustate renovatam? Propter quod parentum mutantur et nomina,
ut omnia resonent novitatem. Et paulo ante dicit, quod quia hoc non
per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc
imperata est circumcisio, in filio promissionis, quo significatur
gratia, non natura, id est quando de Sara promissus est. Ex vobis
omne masculinum. Sed quare in solis masculis hoc signum instituit?
Dicendum, quod hujus prima ratio fuit, quia tam carnalis generatio,
quam populorum distinctio, principaliter pendet a masculis. Secunda,
quia in generativa mulieris hoc non potuit convenienter fieri. Tertia
est mystica, in signum scilicet, quod carnale et femineum manet
incircumcisum a corruptione corporali. Infans octo dierum. Sed quare
octavo die potius quam alio? Ad hoc datur primo literalis ratio, ut
hoc non fieret nimis cito, propter periculum mortis infantium.
Oportuit etiam, quod non fieret nimis tarde, ne forte jam grandiores
effecti nollent circumcidi; et quia decens et necessarium erat, quod
statim cum bono modo profiterentur cultum Dei, et statum suae
religionis ac fidei; et quod mox cum possent, susciperent sacramentale
remedium peccati originalis: ideo taxatum est tempus, quod scilicet
transiret prius hebdomada una, et non plus. Secunda datur ratio
mystica propter mysterium resurrectionis factae die octavo, et
resurrectionis finalis futurae post septem mundi aetates. Omne
masculinum etc. tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur. Sed
quare servi in domo nati, vel postmodum emptitii, erant
circumcidendi, ex quo non erant de semine Abrahae? Ad hoc est primo
ratio literalis: quia si servi eorum non essent sui ritus et cultus,
hoc tam ipsis quam eorum servis obesset. Possent enim facilius trahi
ad idolatriam servorum, si essent alterius ritus. Praeterea mutua
conformitas ritus multorum facit ad unanimitatem. Decet autem, et
expedit, quod tota familia ejusdem domus unanimis sit. Secundo est ad
hoc ratio mystica: quia et gentes infideles erant trahendae et
convertendae ad Christi legem et fidem, et ex eis et Judaeis debebat
fieri unus populus et unum ovile. Unde secundum Augustinum, ex hoc
ostenditur, ad omnes istam gratiam pertinere. Masculus, cujus
praeputii caro non fuerit circumcisa, delebitur anima illius, de
populo, scilicet. Quaeritur hic, quomodo haec sententia fuit justa,
respectu infantium, quorum culpa non erat non circumcidi? Quomodo
etiam in eis erat verum, quod habet pars hujus sententiae, quae
subditur, quia pactum meum irritum fecit? Dicendum, quod in pacto
circumcisionis includebatur primum pactum Dei cum toto genere humano
irritum factum in Adamo, eo modo, quo generale includitur in
speciali, et antecedens in consequenti, et prius in posteriori, et
morale in ceremoniali, sive figurali et sacramentali. Primum autem
pactum Dei quaevis anima irritum fecit in Adam, eo modo, quo omnes
in eo peccavimus, seu peccatum contraximus. Et hoc Scriptura vult
hic occulte more veteris testamenti subinnuere. Unde Augustinus
decimosexto de civitate Dei, capite vigesimoseptimo, dicit, quod
omnes in Adam testamentum Dei dissipaverunt, et in illo peccaverunt.
Testamentum autem primum factum ad Adam, est illud: qua die
comederis, morte morieris. Unde scriptum est Ecclesiastici capite
nono: omnis caro sicut foenum veterascet. Testamentum enim a seculo
est morte mori eos, qui transgrediuntur praecepta Dei. Sed cum dicat
apostolus: ubi non est lex, nec prevaricatio; quo pacto in Psalmo
dicitur, praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae? Nisi quia
omnes legis alicujus praevaricatores sunt rei, qui aliquo peccato
tenentur obstricti? Quia ergo circumcisio signum regenerationis fuit,
sic intelligenda sunt verba praedicta, tamquam sic dicta: qui non
fuerit regeneratus, interibit anima ista de populo suo, quia
testamentum Dei dissipavit quando in Adam peccavit. Si autem quis
hoc de isto pacto circumcisionis esse dictum contendit, potest dici
ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est
dissipatum. Verumtamen advertendum est quod propter hoc non posset
anima parvuli incircumcisi exterminari de populo, nisi originali
peccato esset obligata. Haec Augustinus. Non vocabis Sarai, sed
Saram. Cujus ratio, secundum Hieronymum, tradita est: secundum
Augustinum vero hujusmodi est ratio. Quia Sarai interpretatur
princeps mea, Sara autem virtus. Unde scriptum est ad Hebraeos
undecimo: fide et ipsa Sara accepit virtutem ad emissionem seminis.
Erat enim illa jam senex et etiam sterilis, et menstruo cruore
destituta, propter quod jam parere non posset, etiamsi sterilis non
fuisset, quia eis quae ita provectioris aetatis non sunt, ut solita
mulierum eis adhuc fluant, de juvene parere possunt, sed de seniore
non ita: quamvis posset ille senior, sed de adulescentula gignere.
Et risit uxor. Secundum Augustinum, risus exultatio est
gratulantis, non irrisio diffidentis. Verba quoque ejus (in animo
suo, scilicet) sed centenario mihi nascetur filius, et Sara
nonagenaria pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Hoc autem
potest probari primo ex commendatione fidei ejus de promissione futuri
seminis, quae habetur supra decimo quinto. Secundo ex hoc quod infra
Sara de risu suo increpatur a Deo: quod multo magis de Abraham
fiendum esset, si ex consimili dubitatione risisset. Tertio quia hic
promittitur quod cecidit Abraham in faciem suam tamquam Deo humillima
adoratione gratias agens de tanto ac tali promisso. Quarto, quia tam
perfecte Deo credens, statim ipso die circumcidit se, et omnes mares
domus suae. Quod autem subdit: utinam Ismael vivat coram te, id est
ad tuum obsequium et honorem, non dicit ex dubitatione alterius filii
sibi de Sara promissi; sed tamquam significans, quod pro magno
habebat, si solum eum haberet. Et in hoc significatur se pro maximo
et summo habere, si praeter illum alium, ex Sara scilicet, habeat.
Vocabisque nomen ejus Isaac, id est risum. Secundum Hieronymum ex
solo risu Abrahae vocatus est risus, non autem ex risu Sarae; quia
risus Sarae, post praedictionem hujus nominis contigit. Augustinus
decimosexto de civitate Dei, capite trigesimo primo, dicit, quod
Abraham vocavit nomen ejus Isaac, quia, ut habetur infra
vigesimoprimo capite, ipse pater riserat, quando sibi promissus est
admirans in gaudio; riserat et mater dubitans in gaudio, a quo dubio
per exprobrationem Angeli purgata est, et per Angelum in fide
postmodum confirmata. Et subdit: ex hoc ergo puer nomen accepit.
Unde et Sara merito dixit, risum mihi fecit dominus. Nonaginta
novem annorum erat Abraham, quando circumcidit et cetera. Nota,
quod signanter hic rememoratur antiquitas ejus in signum et in exemplum
nostrum, quod nulla vetusta consuetudine, nullaque saeculi
attritione, ac novitate, et poenalitate, ritus circumcisionis est
redditus difficilis vel tardus. Sed numquid servi ejus debuerunt ei
mox credere, ita ut statim se circumciderent? Dicendum, quod non,
nisi prius per apparentia signa constaret, quod ipse habuerat hoc a
Deo. Pactum vero meum statuam ad Isaac. Ex hoc innuit, quod id
quod infra vigesimosecundo clarius dicitur, scilicet quod erit filius
ancillae, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Quem pariet tibi Sara
tempore isto in anno altero. Ex hoc patet, quod sequens apparitio,
in qua vidit dominum in specie trium virorum, fuit facta eodem anno,
et fere eodem, quo et illud dictum: revertar ad te, et habebit Sara
filium. Patet etiam ex hoc quod subditur, quod nonaginta novem
annorum erat Abraham, quando se circumcidit; centum autem annorum
fuit, quando natus est Isaac, prout dicitur infra vigesimoprimo
capite. Et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die.
Hoc signanter dicitur ad commendandam celerem obedientiam Abrahae, et
miram reverentiam et subjectionem omnium servorum ad ipsum tamquam ad
optimum patrem et dominum: quia eos seducens nequaquam circumcidisset.
Et Ismael filius suus tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis. Hoc signanter videtur exponi ad innuendum mysterium
numeri tertiidecimi, qui designatus est in tribus miraculis in diversis
annis factis decimotertio die a die natalis Christi, de quo plura
recenseri queunt, et aliquid tactum est supra capite decimoquarto, ubi
agitur de decimotertio anno recessus Sodomitarum a tributo regis
Elamitarum. Nota secundum Hieronymum, quod in veteri testamento
quatuor absque velamine, antequam nati, sunt vocati, scilicet
Ismael, Isaac, Salomon, Josias. Sed et praeter hos etiam in
novo testamento sunt duo: Joannes, et dominus Joannis, ut huic
sexto septimum non desit. Isaiae 7 praedicitur vocandus Emmanuel,
et velociter spolia detrahens, licet hoc ultimum sit oratio potius,
quam nomen. Quia enim soli filii gratiae in libro vitae sunt
nominati, et hi per septem aetates saeculi currunt, idcirco congrue
septem per ordinem sunt conscripti, in quorum nominibus gratia
commendatur: cujus prima ad veros miseros condescensio congrue
exauditio et consolatio risus merito vocatur ac deinde mentis in Deum
oblatio ac sacrificium optime vocatur. Nostri vero per eam in Deum
oblatio et intentio et sacrificatio optime vocatur Josias, id est in
quo est incensum: et post hoc singulariter illuminatio praecurrens
Christum inducitur. In hora enim incensus dictum est Zachariae,
quod uxor ejus pareret sibi filium, quem vocaret Joannem, id est in
quo est gratia. Sexto autem mense nominatur nomen Jesu et conceptio
ejus, quia post praedicta ipse fons gratiae salvificus expressus
praegustatur; et tunc cum hoc sentitur nomen Emmanuel, id est quod
Deus est nobiscum, et hic est virtus et victoria depraedationis
hostium nostrorum.
|
|