|
Apparuit autem ei dominus. Haec est sexta apparitio, in qua
singulariter apparuit Deus trinus et unus. Commendatur autem haec
apparitio singulariter ex septem. Primo ex evidentia expressionis.
Secundo ex familiaritate comestionis. Tertio ex efficacia
promissionis, ibi: cumque comedissent et cetera. Quarto ex
reseratione familiarissimae revelationis divini consilii et judicii,
ibi: cum ergo surrexissent. Quinto ex singulari exauditione precum
Abrahae, ibi: Abraham vero adhuc stabat. Sexto ex severitate justi
judicii Sodomae, ibi: veneruntque duo Angeli. Septimo ex
liberatione Loth propter preces Abrahae, quae partim interseritur,
partim subjungitur sextae parti. Post haec autem subjungitur etiam,
quomodo duae filiae Loth conceperunt ex eo, ibi: dixitque major ad
minorem. Et postea subditur recessus Abrahae de Hebron in Geraram,
et liberatio Sarae de manu Abimelech regis, infra profectus inde
Abraham: et praedicitur etiam conceptus et partus Isaac, ibi:
visitavit autem Deus Saram. Circa hanc autem apparitionem est primo
quaerendum, an tres viri Abrahae apparentes tenuerunt personam Dei,
an solum alter eorum. Secundo, an Abraham a principio cognoverit
Deum sibi apparere in specie trium virorum, vel solummodo tres
crediderit esse homines. Tertio, an hi tres secundum rem fuerunt
Angeli. Quarto, quare et quomodo Deus vel Angeli in specie virorum
comederint. Quinto, erit videndum de circumstantiis hujus visionis
hic signanter descriptis, scilicet de loco et standi modo, quia
sedebat in ostio, et in convalle Mambre, quia in fervore diei, et
sic de aliis. Ad primum dicendum, quod licet quidam falso dixerunt,
quod unus solus tenebat personam Dei et domini, duo vero reliqui
tenebant personam Angelorum et sanctorum Dei: unde et infra, dicto,
quod dominus discessit ab Abraham, subditur, quod venerunt duo
Angeli: certum est tamen ex verbis hujus Scripturae, quod tres viri
praedicti tenuerint pariter personam unius Dei: sic tamen, quod unus
proprie tenuit personam patris: duo vero, qui dicti sunt Angeli,
gesserunt personam filii et spiritus sancti. Quod probatur primum ex
eo, quod Loth infra ad duos, qui dicti sunt Angeli, loquens, dicit
in singulari, quaeso domine mi. Et ascribit eis auctoritatem et
potestatem uni competentem; subditque in singulari, quod dominus dixit
ad eum: ecce etiam in hoc suscepi preces tuas. Et secundo, quia in
principio hujus totalis visionis dicit Moyses, quod apparuit dominus
Abrahae; et postmodum non dicit qualiter, nisi solum pro quanto
subdit, tres viros ei apparuisse. Nullumque horum in speciali
exprimit altero dissimilem aut majorem. Tertio, quia plerumque
praemisso in plurali quod Abraham loquitur ad eos, subditur in
singulari, domine mi. Et ipsi consimiliter primo praemissi ut plures
subdunt in singulari. Ego veniam, et consimilia. Praeterea recta
ratio dictat, quod ex quo Dei filius ei pro semine in quo benedicendae
erant omnes gentes, promittebatur, licet more veteris testamenti hic
sub velamine exprimatur: quod sibi Trinitatis mysterium revelaretur.
Decebat etiam quod haec veritas radices mitteret in patribus et
prophetis veteris testamenti, instar stipitis et ramorum propalanda in
novo. Ad secundum, quod secundum Augustinum, 16 de civitate
Dei, cap. 29, Abraham in principio eos aestimavit esse homines,
alias non tamquam mortalibus et humana refectione indigentibus
ministrasset. Verumtamen verissime cognoscebat dominum esse in eis,
sicut esse assolet in prophetis. Sed contra hoc ultimum quidam
arguunt. Primo, quia ex tali aestimatione Dei in prophetis non est
consuetum loqui ad eos tamquam ad unum existentem Deum in eis, nec in
adoratione eorum adorare unum Deum. Secundo, quia nec ipsi prophetae
soliti sunt loqui in persona Dei, nisi praemittendo: haec dicit
dominus Deus, aut aliquid aequivalens. Potest igitur dici, quod
sicut Christi discipulis euntibus in Emaus, Christus eis apparens,
primo creditus est esse peregrinus; ex quo tamen coepit loqui ad eos,
aestimatus est ab eis multum reverendus: et ut postmodum confitentur,
multum ardoris in corde eorum per sua eloquia immissum est, et tamquam
reverendum peregrinum ipsum invitant, et ad suam coenam compellunt, et
tandem in fractione panis ipsum Christum agnoscunt: sic, ut videtur,
Abraham in principio hos tres aestimavit esse homines: postquam autem
comederunt, et auctoritate majestativa tamquam unus Deus loquuntur ad
eum, revertens veniam ad te et cetera. Tunc se habuisse videtur ad
eos tamquam ad unum Deum, idest tamquam ad tres personas unius Dei.
Et consimiliter videtur fuisse in Loth, ubi scribitur dixitque Loth
ad eos. Quaeso domine mi etc., coepit Loth cognoscere illos duos
Angelos sive viros, idest unum Deum, et tamquam duas personas unius
Dei. Sed huic modo dicendi obviare videtur, quia in primo occursu
Abrahae ad eos, dicitur eos adorasse, et in singulari dixisse,
domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum.
Sed ad hoc potest dici quod etiam in principio facta est in Abraham
quaedam occulta et interna inspiratio et motio compellens eum sic
loqui, quamvis nondum in seipso plene adverteret, quid in mente sua,
quo ad haec, gerebatur. Certum est enim saepe fieri immissiones et
internos sensus et motus in aliquibus, et hoc in quibusdam nostri
temporis me arbitror comprobasse. Unde et saepe contingit quod tales
postmodum advertunt se aliqua sensisse in visionibus suis, aut etiam in
Scripturis, quae prius non adverterant se sensisse, dum divina
legerent, et viderent, vel audirent. Et praecipue hoc contingit
quando homo sic sibi quasi suae libertati aut libero arbitrio
relinquitur; quod in quibusdam divinitus agitur, sibimet non plene
relictis. Nonne enim mirabile est quod Paulus in raptu ad tertium
caelum nescivit an ejus anima esset tunc in corpore sive extra corpus?
Et sic puto in Abraham contigisse. Ad tertium Augustinus, ubi
supra, dicit, quod ipsos fuisse Angelos Scriptura testatur, non
solum in hoc libro ubi haec narrantur, sed etiam in Epist. ad
Heb., cap. scilicet ult.: ubi cum hospitalitas laudaretur, per
hanc (inquit) quidam nescientes hospitio receperunt Angelos: vel,
ut nostra litera habet, per hanc enim placuerunt quidam Angelis
hospitio receptis. Videtur ergo dicendum quod forma corporalis horum
trium Abrahae visibiliter apparens habuit triplicem respectum. Primo
videlicet, ad suam visibilitatem sive figuram visibilem; et secundum
hoc praetendebat humanam speciem virorum, et pro tanto vocantur hic
viri. Secundo ad suum efficiens, et movens proximum et immediatum;
et hi fuerunt Angeli, juxta regulas Dionysii de legibus hierarchiae,
quod Deus per ministros intermedios regit inferiora. Tertio ad suum
principale significatum, per quod principaliter repraesentandae erant
species virorum formatae: et hoc modo apparebant et repraesentabantur
in eis principaliter tres personae unius Dei. Unde tam in figura quam
in aspectu et gestu et locutione et efficacia, refulgebat quidam modus
majestativus et dominativus et deificus, soli summo Deo singulariter
competens. Potest autem esse quod sicut Daemon in viris arreptitiis
plerumque ita loquitur, quod audientes aliquando principaliter feruntur
ad Daemonem in illis loquentem, aliquando vero ad ipsos arreptitios,
quod sic Deus per Angelos suos quos immediate inhabitat, moveret
illas species visibiles trium virorum, sic quod aliquando mentem et
sensum Abrahae principaliter ducebant in Deum inde apparentem et
loquentem: aliquando vero quasi in homines, et forte aliquando quasi
in Angelos Dei. Ad quartum dicendum, quod non fuit magnum in
corporibus assumptis cibos trajicere et occulte consumere et resolvere.
Caussa autem propter quam Deus voluit assumere formam comedentis et
lotionis pedum, et consimilium, inter caeteras fuit triplex. Prima
est ut in principio ad literam crederentur esse homines: et sic per
consequens pietas et hospitalitas Abrahae et Loth probaretur et
exerceretur; quae quidem tanti est ponderis apud Deum, ut apostolus
ex ejus virtute dicat eos meruisse Angelos hospitio habere. In
hospitalitate enim generaliter ad omnes, et specialiter ad sanctos,
non solum liberalitas, sed etiam multa humilitas et pietas, et
societas et fraterna charitas, et sanctorum spiritalis collocutio, et
domestica et commensalis communicabilitas connutritur et
comparticipatur. Sed tamen quomodo Abraham potuit credere ipsos esse
viros sanctos, cum sciret illo tempore omnes gentes ad idololatriam et
ad multa alia vitia declinasse? Ad hoc dicendum, quod non est
credendum omnes illius temporis in tantum errasse, quin adhuc essent
hic inde aliqui singularis sanctitatis, sicut utique erat Melchisedech
et Sem filius Noe adhuc vivens, et aliqui alii patres antiqui. Et
quantum ex hoc capite et sequenti apparet, illo tempore sanctorum
patres in multa simplicitate incedebant, et in suis mutuis
receptionibus, soliti erant sibiinvicem pedes lavare. Unde Abraham
et Loth invitaverunt istos ad lotionem. Secunda caussa est, ut per
hoc familiarius se jungeret Deus Abrahae, et etiam omnibus fidelibus
hoc factum audientibus et credentibus; et ut per hoc ipsum Abraham ad
majorem spem et timorem, et fiducialiorem amorem erigeret sursum.
Tertia est, ut veram humanationem Christi futuram, in qua cum
hominibus vere comedit, prophetice praefiguraret: et ut epulas
aeternae patriae nos cum Deo finaliter participaturos in quadam
visibili imagine praemonstraret; et etiam epulas gratiae quas tota
Trinitas facit in mentibus amicorum suorum, juxta illud Joan. 14:
si quis diligit me, pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus. Et nota, quod congrue Deus dicitur hic
apparuisse, ut viator et pauper verecunde subsidia vitae petens, ut
praefiguraretur vita Christi, de qua Jerem. 54 dicitur: quare
quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad
manendum? Quare futurus es veluti vir vagus et cetera. Et ut
praefiguraretur quod tota Trinitas in nobis viatoribus et peregrinis
viam quasi ductor, et sub specie aenigmatica et peregrina ut viator
demonstrat. Patet autem quod dictum est, tum quia vidit eos stantes,
tum quia ad pedum lotionem invitat, quia id non solet fieri
equitantibus, tum quia dicit eis, postea transibitis, ut pauperes
scilicet: et etiam quia dicit eos idcirco de via communi declinasse et
venisse ad tabernaculum ejus, ut reficerentur ab eo. Et supra non
dicitur quod viderit eos euntes, sed stantes; et hoc est proprie
signum petentium. Unde hodie sicut fratres mendicantes, dum declinant
ad domum alicujus sibi ignoti, stant sic ad portam, ibi gradum
figentes quasi petentes hospitium. Et sic videtur quod fecerit Deus
in specie trium virorum. Quia secundum Ambrosium libro de officiis:
verecundia petendi, ingenuos prodit natales. Idcirco hanc formam
decet nos discere a Deo in specie pauperis apparente: non autem decet
nos esse importunos et inverecundos quaestores. Unde Abraham et se et
sua liberaliter offerenti, non dicunt, da mihi hoc et illud; sed
solum, fac quod locutus es: quasi dicant: specialia non petimus, sed
quod dare volueris, recipiemus. Ad quintum dicendum quod
circumstantiae hujus apparitionis tamquam sextae, vel praecipuae,
debuerunt congruere, spirituali excessui hujus visionis designando.
Fit igitur in meridiano fervore diei, ut simul designaret charitatem
et fervorem amoris Abrahae ad Deum, et Dei ad Abraham. Fit et in
sexta hora diei tamquam apparitio sexta, ut designet apparitionem
sextae aetatis factam in Christo et sexti temporis ecclesiastici. De
quo satis habetur in Apocalypsi. Fit etiam sedenti, ad designandum
tranquillitatem mentis Abrahae, et ad innuendum quod excessus
contemplationis non est nisi in mente quieta. Fit sedenti in ostio
tabernaculi, sicut et Eliae stanti in ostio speluncae, quia non fit
nisi in mentibus suum corpus habentibus pro transitorio tabernaculo et
pro carcerali spelunca, nec immersis in illis, sed quasi de illo ad
aeterna egressis. Fit etiam in convalle Mambre, quae interpretatur
divisio, vel claritudo, vel alienatio. Fit enim in profundo
humilitatis in se habentis divisionem et contemptum omnium mundalium et
claritatem celestium radiorum, et alienationem sensuum ab operationibus
sensualibus. Fit etiam, secundum literam Septuaginta circa quercum,
quae secundum Isidorum 17 Etymologiarum, fertur usque ad
Constantini regis imperium perdurasse. Est enim arbor ex suo genere
multum annosa, cujus fructus glandula vocatur, quae in medicaminibus
adhibetur. Sub hac autem quieverunt et comederunt, quia crux Christi
et tota textura operum naturae, gratiae et gloriae, et omnis divinae
Scripturae atque doctrinae, est veluti quercus, solida arbor et
ramosa. Sub qua, et in qua excessus divinae contemplationis menti
sanctae apparet. In quolibet enim praedictorum instar arboris invenies
radices fundamentalium principiorum, procedentium per media usque ad
fructus finalium operum seu circumcisionum. Nota autem actus
Abrahae. Primo enim videt. Secundo, in occursum currit. Tertio,
adorat. Quarto, invitat. Quinto, pedes lavat. Sexto, festine
mandat Sarae ut panes de simila purissima paret. Septimo, ipse
optimum vitulum celeriter assumit, et per famulum occidit et coquit,
coctumque cum butyro et lacte coram apponit, ipsisque assistit. Post
primam enim Dei speculationem insilit et occurrit, affectus ad Deum,
totumque Deo usque ad infima subjicit et prosternit, ac proinde
dominum ad se invitat et trahit. Et ut Deum reficiat potius quam
seipsum, quod est charitatis altioris et transcendentioris: ac deinde
profunda divinorum processuum mentali puritati detegit,
superapparentium et superpositarum contrarietatum obstacula, quasi
sordes divinorum pedum spiritali lavacro abstergendo. Vel per pedes
designantur, non profunda, sed infima ipsius Christi. Potest etiam
per lotionem pedum significari humilis pietas et reverentia, quae menti
occultam ipsam utilitatem membrorum Christi dictam purissimam fidem et
intelligentiam beatissimae Trinitatis subtili perscrutatione et
collatione commixtam, et igne charitatis sub cineribus humillimae
abnegationis omnis proprii sensus et rationis, sibi per Saram
apponit. Quae quidem per tria sata similae designantur. Simila enim
est purissimus flos farinae triticeae, provinciae Palestinae, capiens
unum et dimidium modium secundum Isidorum. Dei enim essentia in
tribus personis capit unum summum bonum, et omne ens creatum vel
creabile quod est quasi dimidium et semiplenum bonum, ut cum offert
sibi totam puritatem trinae potentiae, scilicet intelligentiae,
voluntatis et memoriae. Sed ipse per se tamquam per summum apicem
mentis suae offert vitulum per famulum de armento ablatum, occisum et
coctum, Christum videlicet, non per sanctos patres, sed per impios
Judaeos ab hominibus segregatum et crucifixum: et per incendium
devotionis coctum, et sacrificatum. Quae apponuntur cum butyro,
idest, cum sapore sincero, suavi et pingui: et cum lacte, idest cum
pura et innocenti seu infantuli simplicitate; sicque totus divinae
mensae, divinaeque refectioni assistit. Et nota quod omnia praedicta
facta sunt etiam mira festinatione et celeritate; quia spiritus
extaticus et superfervidus nescit agere lente et tarde, imo instar
aquilae vivaciter et agiliter volat. Dicit autem, et ponam bucellam
panis. Ubi sumit panem pro omni comestibili. Bucellam vero dicit aut
ex humilitate, aut in signum accelerati et succincti prandii,
festinantibus ministrandi. Dicit etiam vitulum tenerrimum, idest
multum juvenculum, et non duras, et tenerrimas carnes habentem.
Vitulus enim et hoedus quia sunt de matre sicca, eo sunt meliores quo
sunt juniores: agnus vero quia est de matre multum humida, est in
principio minus bonus ad esum. De arbore autem sub qua haec refectio
fuit, sunt quaedam alia mysteria tacta supra. Cumque comedissent,
dixerunt ad eum. Ubi est Sara uxor tua? Non hoc quaerunt quasi
ignorantes; sed ut ex responsione Abrahae detur occasio sequentia
subtexendi. Ille respondit: ecce in tabernaculo est. Nota
religiositatem sanctae Sarae. Sic enim eis devote servivit, quod
tamen seipsam extraneis non monstravit, sed in interioribus mansit;
hoc enim decet feminas et dominas sanctas; et in hoc servatur ordo
hierarchiarum; quia superioris est absque velo et immediate Deo
assistere, sicut hic Abraham faciebat: inferioris vero per
intermedium velum et mediante superiori cui dixit, revertens veniam et
cetera. Quaeritur quomodo a trina corporali specie trium virorum
potuit una vox emanare, ut de omnibus tribus in singulari dici potuerit
hoc quod dixit, revertens veniam ad te. Ad quod duplex responsio
potest dari. Prima est quod quamvis vox fuerit corporaliter trina,
significatione, tamen causaliter ac intellectualiter fuit una, tamquam
scilicet ab uno Deo in tribus loquente. Sicut dato quod unus et idem
Daemon tres viros agitans per eorum linguas eamdem rem consimili voce
loquatur: apud eum qui audiret Daemonem in tribus et per tres
loquentem, esset quodammodo una vox: sicut et si aliquis nobis per
Scripturas trium schedularum loquatur, non dicimus in plurali, hi
dixerunt haec nobis, sed, iste dixit. Secunda responsio est quod
Deus miraculose per trium personarum corpus assumptum unam solam vocem
protulit, aut secundum rem, aut saltem secundum sensualem
apprehensionem Abrahae. Ita quod ipsi Abrahae fuit sensibiliter
visum quod eadem vox fuit trium. Et quicquid sit de primo, hoc
ultimum fuit valde facile Deo. Alias posset dici quod unus loqueretur
in persona omnium trium, sicut Petrus in persona omnium apostolorum
aliquando respondebat. Primi tamen modi videntur magis honorifici Deo
et amplius congruere mysterio sanctae Trinitatis: quamvis modus
tertius respectu nostri bene competat Deo; tum quia per filium
incarnatum tota Trinitas locuta est nobis; tum quia more Scripturarum
appropriative loquendo tota Trinitas aliquando loquatur nobis per
spiritum sanctum, aliquando per verbum inspiratum vel per visibilem
apparitionem sicut nunc, vel per invisibilem et novum gratiae
effectum. Nota quod annum integrum ab apparitione usque ad partum
Isaac ponit, tum propter alias causas, tum etiam ne statim quasi in
Dei adventu carnalis conceptio videatur facta fuisse, sed potius fere
post tres menses. Vita comite. Secundum Hieronymum, Septuaginta
habent, in tempore hoc, et in hac hora. Sed pro hora est in Hebraeo
vita, ut sit ordo vel sensus. Revertar ad te in tempore vitae: quasi
dicat: si vixero vel si vita fuerit comitata. Dicit hoc autem more
humano. Haec Hieronymus. Et tunc potest id dici, non quasi sit
incertus de sua vita in tempore illo, cum ejus vita sit immutabilis et
aeterna; sed ut suo exemplo doceat nos sic debere loqui cum loquimur de
futuris per nos fiendis, juxta quod docetur Jacobi 4. Quamvis eo
quod in Hebraeo est (in tempore vitae) possit nominari occulte tempus
gratiae vivificae. Vel si ibi est in tempore hoc et in vita hac sive
in tempore hujus vitae, significetur quod Deus venturus sit ad eum in
tali tempore secundum effectum vel formam pertinentem ad statum hujus
vitae. Secundum literam vero Septuaginta quae habet, in hora hac,
videtur Deus vim suae praescientiae et providentiae velle monstrare,
ita ut non praedicat tempus nativitatis Isaac in generali, sed etiam
horam. Et desierunt Sarae fieri muliebria, idest menstrua, quibus
deficientibus deficit vis concipiendi et pariendi. Quae risit occulte
dicens, scilicet in corde vel quasi inter dentes, aut valde silenter.
Haec enim narrantur ad ostendendum quomodo Deus praescivit secretum
risum et verbum. Dixit autem dominus ad Abraham, quare risit Sara?
Nota quod Deus volens corripere Saram, non convertit sermonem suum
ad illam, sed ad virum ejus. Primo ut doceat quod ordine hierarchico
debet a Deo per intermedium superiorem inferior gubernari et corripi.
Secundo, quia Sara non erat tunc corporaliter ibi praesens, erat
autem ibi vir ejus. Tertio ut parceret rubori et confusioni Sarae;
et ideo loquens ad virum, eam quasi dissimulatorie corrigit. Sed
quare Deus increpat Saram? Numquid debuit ipsa hoc statim credere?
Dicendum quod si ratio sui dubii provenisset ex ambiguitate senilis
aetatis, et ex incertitudine divinae revelationis, tunc discrete et
meritorie dubitasset, quia tunc praesumptuosum et temerarium esset
firmiter asserere, quod Deus non clare et evidenter revelat. Quia
vero hoc contingit ex praeponderatione communis cursus naturae super
potentiam Dei ex diffidentia ex hoc sumpta, ideo peccavit. Numquid
Deo est quicquam difficile? Nota quod Deus volens ostendere se posse
praedictum miraculum foecundationis Sarae facere, dixit, numquid Deo
est quicquam difficile? Et illud idem fecit Jeremiae (32 cap.)
ubi dicit se traditurum filios Juda in manus Chaldaeorum et tandem
reducturum: ubi tamen praemittit, ecce ego dominus Deus universae
carnis. Numquid mihi difficile erit omne verbum? Et paulo ante dicit
Jeremias, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et
non erit tibi difficile omne verbum. Et hoc ipsum dicit Angelus
virgini annuncians conceptum filii Dei, prout habetur Luc. 1. Per
omne autem verbum vel per quidquam, idest per quodcumque, intelligitur
omne quod habet rationem entis et factibilis, et absque contradictione
cogitabilis et dicibilis. Unde quando Judaei negant miracula et
magnalia fidei Christianae tamquam impossibilia Deo, ut sunt Christi
incarnatio et ejus aeterna generatio et consimilia, inter multa quibus
confutari possunt, et hoc unum est. Quae risit occulte dicens:
postquam consenui et cetera. Ex hoc patet quod ipsa risit tamquam
dubitans et diffidens de conceptu prolis propter senectutem tam sui quam
viri. Videtur etiam quod ultra hoc Sara in verbis istis velit notare
quod a modo inconveniens erat ipsam viro suo corporaliter commisceri et
carnali delectationi vacare. Quod utique verum esset, nisi ex
speciali Dei praecepto vel consilio et citra spem prolis hoc fieret.
Sed quaeritur, quomodo decenter Deus vivificaverit vim generativam
Sarae et Abrahae quae secundum apostolum ad Romanos 4, jam erat
quasi mortua, cum in hoc ipso sit vivificatio vitiosae concupiscentiae
illius partis. Dicendum quod Deus per se non vivificavit nisi
naturale bonum vis generativae, et quod hoc decenter fecit et facere
potuit, quamvis ad hoc per accidens sequeretur revivificatio vitiosae
concupiscentiae illi parti ingenitae: non enim habet Deus relinquere
suos bonos et fructuosos effectus. Quamvis possit dici quod in
vivificatione generativae eorum non fuerit vitiosa concupiscentia plus
accensa quam prius esset; hoc enim modo bene potuit fieri a Deo.
Juxta condictum, idest juxta quod sibi promisi et dixi: negavit
Sara, dicens: non risi, timore perterrita. Hoc ultimum subdit
Moyses, ut ostendat quod Sara non negavit hoc quod Deus asseruerat
tamquam scienter et irreverenter vellet Deo contradicere, aut quasi
assueta mentiri, aut tamquam voluntarie sive elective mentiens: sed
potius tamquam ex passione timoris seu verecundiae ad hoc quasi repente
et sine deliberatione impulsa. Sed quomodo Sara potuit credere posse
se a Deo abscondi? Dicendum, sicut supra dictum fuit de Adam se
inter arbores a facie domini abscondente. Dominus autem: non est
(inquit) ita, sed risisti. Duplici ex caussa Deus ita fortiter
obviat negationi Sarae. Primo scilicet ut ostendat infallibilitatem
praescientiae suae, quod nihil potest eum latere, et ut eo ipso eos
amplius certificet de verificatione sui promissi. Secundo, ut per eam
fortem obviationem et increpationem Sarae diffidentia plenius
expurgetur, et ut etiam a repentino mendacio in posterum reddatur
cautior. Dixitque dominus: num celare potero Abraham quae ego
gesturus sum? Quasi diceret, non potero. Non quin de potestate
absoluta hoc posset; sed vult dicere quod ex tam familiari amicitia
diligit ipsum, quod non posset velle illa sibi celare. Super quo
nota, quod in hoc ipso Deus innuit quod in paucissimis et rarissime et
difficillime secreta suorum judiciorum revelat antequam fiant; alias
frustra praemitterentur verba ista. Hujus autem prima ratio est, ut
in hoc ipso Deus doceat quod secretum consilium regalis personae non
est passim revelandum, quia eo ipso fieret minus reverendum, et ipsa
detectio caperet levitatem. Secunda ratio est, quia summa et
profundissima solum summis et solum ad hoc idoneis sunt a Deo immediate
revelanda, ut tandem per illos ceteris, suo tamen tempore et sub
debita proportione revelentur. Et hic igitur praemittitur idoneitas
Abrahae, tam respectu suae futurae magnificentiae, ad quam erat a
Deo electus, quam suae magistralis et paternae solicitudinis respectu
ad tradendum posteris salutaria praecepta divini cultus. Tertia ratio
est, quia Deus est valde difficilis ad publicandum occulta crimina
nostra; unde vix secrete soli Joanni voluit subinnuere Judam
proditorem; quamvis nobis hoc expedire videretur ad sciendum quod
Christus est voluntarie passus tamquam praescius proditionis contra se
fiendae. Plures sunt et aliae rationes, quas super Matthaeo
scripsi. Sed quaeritur. Ad quid Deus Abrahae revelat judicium
destructionis istius? Dicendum quod fecit hoc primo, ut ex hoc
plenius conciperet Deum ut sibi familiarissimum et apertissimum, ut
sic ex hoc plus incalesceret in Dei amorem et fiducialius speraret in
illum: et hinc est quod Deus eidem in principio dixit se ad revelandum
moveri ex multo amore communicandi se sibi. Secundo, ut per hoc et
consimilia ostendatur, quod Deus notabilia judicia hujus mundi revelat
aliquibus multum specialibus priusquam faciat illa. Tertio, ut
Abrahae detur occasio deprecandi pro Loth, et sic per consequens
pateat, quod ejus meritis est liberatus. Quarto, ut ostendatur quod
Deus vult nos scire et timere judicia sua, et quod eorum notitia et
meditatio multum expedit nobis, et quia per sanctos patres tamquam per
Dei ministros sumus de eis plenius edocendi: idcirco oportet quod illa
clarius et immediatius revelentur a Deo. Unde et hic dicitur, quod
Deus revelavit hoc Abrahae, quia erat futurus pater gentis magnae et
praecepturus eis ut Deum ejusque judicia semper timerent. Quinto, ut
ostendatur quod in hac vita consolationibus tristia sunt miscenda. Et
ideo post visionem consolatoriam et promissoriam subditur revelatio
terribilis judicii Dei. Sexto, ut ostendatur quod de perfectione
contemplationis est, non solum Dei praemia, sed etiam judicia et
supplicia contemplari: et ut cum hoc mystice figuretur, quod in clara
revelatione beatissimae Trinitatis mundialia evanescunt, videturque in
ea seu per eam destructio carnalium et reproborum. Unde quando fuit
virgini revelatio per Angelum facta, tunc casum Judaeorum paulo post
factum praevidit et praedixit, dicens: deposuit potentes de sede et
cetera. Et etiam cum per Christum et apostolos fuit evangelica
veritas praedicata, tunc potestas Daemonum et idolatria corruerunt:
quando vero per doctores fuit subtiliter exposita et defensata, tunc
haereses ceciderunt; cumque apertione septimi signaculi liber
beatissimae Trinitatis plenius revelabitur, tunc corruet character
bestiae Antichristi. Septimo, ut ex subsequente eventu praeindicati
judicii Sodomorum Abraham et Sara sensibilius confirmarentur, tam
visione beatissimae Trinitatis, quam de promissione filii nascituri ex
eis. Cum futurus sit in gentem magnam et cetera. Duplici ex caussa
hoc pro ratione quod non deberet sibi illud judicium celari, subditur.
Prima est praeexcellentia meriti et gratiae Abrahae diffundendae in
omnes gentes, et singularitas charitatis ejus ad ampliandum divinum
cultum. Secunda est praesidentia sui regiminis, propter quam decebat
sibi sicut aliorum rectori et doctori plura Dei arcana revelari. Et
faciant judicium et justitiam. Haec duo in Scripturis aliquando pro
eodem sumuntur. Vel per justitiam significatur actus singularis
justitiae, per judicium vero actus ejus universalis, qui in communi
judicio ejus exercetur. Ut adducat dominus propter Abraham omnia quae
locutus est ad eum. Nota quod sicut in potestate et scientia invenitur
hierarchicus ordo ad superiorum et inferiorum ordinem, sic et in
merito. Unde meritum Abrahae habuit quamdam instrumentalem
causalitatem respectu fidelium futurorum, quamvis hoc ipsum non habuit
nisi ab ordine divinae electionis et praedestinationis: et hoc in his
et consimilibus modis loquendi Scriptura innuere intendit. Clamor
ergo Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est. Clamor in
hujusmodi locis et consimilibus vocatur publica et excessiva diffamatio
peccati, quasi pro se clamans ad judicem, ut de ea fiat judicium et
vindicta. Licet autem plura peccata in eis fuerint, unum tamen
singulariter turpe, de quo infra, cum ad Loth perventum fuerit,
agetur, ad Deum clamare intelligitur. Per Sodomam autem et
Gomorrham etiam ceteras urbes intelligit tamquam per principaliores.
Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint.
More humano de seipso loquitur, ut juxta rectam et naturam formam
divini judicii, doceat ordinem et maturitatem judicii humani. Et
etiam ut in hoc ipso praelatos doceat quomodo debeant suos subditos
judicare. Innocentius III, in quadam decretali sua dicit, quod ex
hoc loco probatur, quod cum subditus vel praelatus excedit, si per
clamorem vel per famam ad aures superioris pervenit, non quidem a
malevolis et maledictis, sed a providis et honestis; nec semel
tantum, sed saepe: quod clamor et diffamatio innuunt quod debet coram
Ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari: et si rei
poposcit qualitas, canonica ultio de culpa fiat delinquentis. Non
quasi idem superior sit actor et judex; sed quasi denunciante fama vel
deferente clamore, ut officii debitum exequatur. Fama enim et clamor
tenent hic locum accusatoris. Est ergo sensus, descendam et videbo
etc. idest veritatem omnium judicandorum, et veritatem famae vulgaris
volo plene videre antequam judicium proferam. Per descendere igitur ad
locum, et per examinare seu inquirere de veritate clamoris seu famae an
ita sit sicut dicitur, an non, significat praesentiam et efficaciam ac
diligentiam divinae justitiae et scientiae super veritate judicandorum:
quam tamen habet Deus sine reali motu et descensu, et sine praevia
inquisitione. Ultra hoc etiam intendit dicere quod etiam in assumpto
corpore vult quasi visibilis homo probare, vel potius per factum in
seipso probari, an in ipsomet nefaria perpetrari contemnant, quasi
dicat: tunc etiam coram hominibus habebo rationem aptam et necessariam
puniendi, si etiam in persona mea vel nunciorum meorum nefaria inferre
non verentur. Si quaeratur quare Deus sic singulariter voluerit
delere Sodomam, cum non legantur idololatrae fuisse? Potest dici
quod populo Dei legem suscepturo, et etiam omnibus posteris erat valde
expediens, per aliquod terribile judicium aperte monstrari, quam
detestanda sint flagitia contra naturam. Et quia hujusmodi exempla et
documenta solent praecipue dari circa initialem fundationem statuum
populi Dei; idcirco congruum fuit hoc tempore quo agebatur de
spiritali conceptu Isaac. Secunda ratio est ne Deus videretur
injuste disperdere Chananaeos Sodomitis intimos, quorum promittebat
terram Abrahae. Idcirco enim terribile judicium circa vicinos eorum
exercuit, ut per hoc quasi compellerentur redire ad dominum; quod si
nollent, justius suo tempore delerentur et ipsi. Est autem hoc
consuetum Deo in consimilibus casibus et temporibus. Abraham vero
adhuc stabat coram domino. Si viri illi jam abibant, quomodo Abraham
stabat? Vult dicere, idest ambulabat cum eis immotus. Tunc illi
abierunt, idest ad alienandum se converterunt et disposuerunt: vel per
anticipationem hoc dictum est quod abierunt. Nota quomodo secundum
successiva incrementa divinarum visionum et condescensionum crevit
familiaris ausus Abrahae ad dominum. Nam in quarto coepit primo
dicere, domine Deus, quid dabis mihi, et unde scire possum quod
possessurus sum eam? Hic vero audet sibi appropinquare, et etiam pro
Sodomis deprecari. Numquid perdes justum cum impio? Quasi dicat:
non: vel quasi diceret, utinam hoc non faceres. Absit a te ut hanc
rem facias. Secundum quosdam vult dicere: Deus, precor te ut non
sit ita. Vel potest legi adversative, seu negative. Perdere enim
justum cum impio potest intelligi dupliciter. Aut eo modo quo cedit in
utilitatem justorum; et tunc hoc potius est ipsum salvare quam
perdere. Aut sic quod perditio illa sic cedat in detrimentum
justorum, sicut et impiorum. Et hoc secundo modo non est Deo
possibile: et hunc sensum magis videtur hic Abraham intendere: unde
absolute subdit: non est hoc tuum qui judicas omnem terram. Nequaquam
facies judicium hoc. Sed verba Dei quae subduntur, scilicet quod non
delebo propter quinquaginta, vel propter decem justos ibi inventos,
sunt vera simpliciter et absolute; quia facilius posset Deus nunquam
impios perdere, quam unum justum injuste damnare cum eis. Et Abraham
non solum intendit suis allegationibus extorquere quod justus Loth cum
Sodomitis aeternaliter non damnetur: sed etiam ultra hoc intendit
Deum suis precibus inflectere quod justus ab eorum temporali
subversione servetur. Idcirco verba ista sic sunt legenda quod
contineant aliquam rationem justitiae, et aliquid precis et
misericordiae. Quamvis enim Deus possit justos homines temporaliter
perdere propter originalem culpam: per poenam tamen non decet divinam
clementiam et piam justitiam sic horribiliter occidere justos cum
impiis, quod sub consimili impietate videantur involvi; saltem ubi
grandes preces amicorum Dei pro hoc intervenerint. Et secundum hoc
est legendum, non est hoc tuum, idest tuae pietatis. Vidi omnem
terram, scilicet pie et cum pia justitia, facies judicium, scilicet
pium. Et tunc verba Dei, quibus dicit, non faciam propter
quinquaginta, vel non propter triginta vel non propter triginta vel
decem, non sunt universaliter intelligenda: sed tunc dici potuit quod
Deus sciebat, nec decem justos ibi esse: et concedit hoc Deus
Abrahae ad exaggerationem culpae Sodomorum, in tantum quod innotuerit
familiae Loth, quod non fuerint tunc in ea decem justi; unde nullus
inde liberatus est, praeter ipsum. In quo notandum occurrit quam
nociva est spiritualibus carnalium societas et impiorum. Posset tamen
dici quod Deus hoc ex speciali gratia concedit Abrahae deprecanti:
quasi diceret, tuarum precum interventu propter solos decem justos ibi
inventos, omnibus parcam. Et secundum hoc significatur hic
admirabilis efficacia precis et meriti praecipuorum sanctorum, loquar
ad dominum meum cum sim, idest quamvis sim pulvis et cinis, scilicet
primaria origine et finali resolutione, et terrea compositione. Ne
quaeso, inquit, indigneris domine si loquar. Hieronymus dicit quia
videbatur interrogans dominum ad responsum eum arctare, ideo temperat
praefatione quod quaerit. Sed quare cum tanta gradatione precum a
quinquaginta pervenit usque decem? Numquid melius et facilius fuisset
hic rogare pro decem? Dicendum quod propter reverentiam quam habebat
ad dominum, et propter magnitudinem rei postulandae, non fuit a
principio ausus petere hoc pro decem; sed Deo concedente in
quinquaginta accepit ausum seu fiduciam petere hoc pro quadraginta
quinque, et sic successive magis et magis usque ad decem. Praeterea,
Deus occulte sic movit et temperavit animum ejus, quod forma suarum
precum spiritalibus mysteriis deserviret: coepit enim a quinquaginta,
et petitionem terminavit in decem; idest a summo culmine gratiae, qui
est plenus jubilaeus spiritus sancti, per quinquagesimum quasi per
annum jubilaeum mystice designatus. Minor autem justitia ad salutem
sufficiens esse non potest, quin saltem impleat Decalogum
praeceptorum. Sunt etiam ipsae petitiones notandae. Nam in secunda
et in tertia fit minutio solum de quinque ad quinque: in tribus vero
ultimis semper de decem. Sex enim tempora sunt hujus vitae. In
septimo autem est quies in qua erimus ab omni necessitate et miseria
liberati. In graduali autem diminutione perfectionis justorum, primo
fit descensus a plenitudine contemplativae sapientiae, in quinque
prudentibus virginibus, quasi in quinque spiritualibus sensibus
designatae. Secundo a culmine perfectionis activae, quae sanctam
mortificationem et moderationem quinque sensuum comprehendit. Deinde
fit trinus descensus per Decalogum, infra tamen Decalogum remanendo.
Tum quia in statum imperfectorum est gradus primorum, mediorum et
infimorum. Tum quia in observantia mandatorum citra mortalem casum est
trinus defectus. Perfectus enim modus est implere illa ex puro et solo
amore; ita quod dulcor bonitatis praeceptorum est primus solus motor
voluntatis ad illa implenda. Et ab hoc est primus defectus. Quidam
vero nituntur illa implere non quasi perfecti, sed tamen ferventer
inhiantes ad perfectionem illorum adipiscendam; et ab hoc fervore est
secundus defectus. Quidam autem conantur illa implere etsi non ex
fervore, saltem ex ratione qua conferunt secum vilitatem et
insipiditatem ac damnum vitiorum et transgressionum ad pretiositatem et
fructum ac condecentiam virtutum et observantiae praeceptorum: et ab eo
est tertius defectus; et tunc non restat salutifera observantia, nisi
ex timore damnationis movente amorem, et quasi charitatis scintillam ad
praecepta saltem formidolose servanda. Abiitque dominus versus
Sodomam, juxta quod se descensurum ad eos praedixerat; vel abiit
idest disparuit.
|
|