|
Veneruntque duo Angeli vespere sedente Loth et cetera. Poterant
expendisse tempus a sexta usque ad vesperam in comedendo et stando cum
Abraham. Nota autem charitatem et hospitalitatem Loth. Primo in
expectando peregrinorum adventum. Secundo in occurrendo venientibus.
Tertio in invitando cum humillimis precibus. Quarto in compellendo.
Quinto in splendore ministrando. Sexto in defensando hospites.
Septimo in credendo eorum sano consilio. Sedente Loth in foribus,
idest ante portam civitatis, quasi expectans hospitum seu peregrinorum
adventum. Qui ivit obviam eis. Ex hoc patet quam fervidus et
promptus, et quam assuetus erat ad hospitalitatem; et praecipue quando
hospites apparebant esse sancti, et hujusmodi obsequiis indigentes.
Adoravitque pronus in terra. Adorare in Scripturis saepe sumitur pro
reverentia prostrationis seu genuflexionis, quae fit homini alicui
insigni, utpote regi. Unde infra 33 cap. dicitur Jacob et filii
et uxores ac famuli ejus adorasse Esau. Et I Reg. 25, dicitur
Abigail adorasse David. Quum autem hujusmodi reverentiae excessus
non soleat fieri nisi personae supra modum reverendae, patet Angelos
istos apparuisse in specie valde admirabili et reverenda, declinate in
domum pueri vestri. Puer enim in Scripturis saepe sumitur pro servo.
Qui dixerunt, minime, supple, nisi nos amplius compellas. Non enim
erat dignus eos accipere et habere, nisi tanta esset ejus charitas quod
compelleret eos. Et hanc ejus charitatem voluerunt per operis
evidentiam comprobari. Sed in platea manebimus. Ex hoc patet quod
ibant in forma pauperum, non habentes unde hospitium conducere
possent. Compulit illos etc. viri civitatis vallaverunt, idest
circuierunt, et quasi obsederunt domum ejus a puero usque ad senem,
omnis turba, idest omnes pueri et senes. Potest tamen legi, a puero
exclusive. Secundum aliquos, puer sumitur hic pro adolescente: nisi
forte etiam pueri septennes vel decennes illo pessimo crimine jam essent
infecti. Educ illos ut cognoscamus eos, idest abutamur eis. Hinc
patet singulare flagitium Sodomorum. Ex hoc etiam convincitur quod
Angeli in pulcherrima et gratiosissima specie virorum apparebant, unde
et tam vehementer fuerunt incitati ad abutendum eis. Egressus ad eos
Loth post tergum occludens, idest ne scilicet ipso egresso, possent
forinseci intrare in domum illius. Adducam eas ad vos, abutimini eis
et cetera. Hoc, secundum Augustinum in libro contra mendacium, ex
perturbatione credendus est dixisse, non ex deliberato consilio, quia
illud non potuit fieri sine culpa. Nullum autem quantumcumque minimum
peccatum debet facere quis ut vitet aliorum peccata quantumcumque
majora. Sed nihilominus in ipso apparet quantum ipse illud scelus
detestabatur, et quam maximo affectu ad suos hospites defensandos
ferebatur, et praecipue ad tales. Qui ingressi sunt sub umbra
culminis mei, idest lecti mei. Hoc dicit, tamquam innuens impium
esse si ipse proderet vel non defensaret eos, quos sub tutela sua
receperat: et ad quem sicut ad patrem ipsi fiducialiter intraverant.
Sed quaeritur an Loth recte fecerit volendo committere minus
peccatum, in tradendo scilicet suas filias illorum abusui, ut eorumdem
majorem abusum vitaret? Et videtur quod sic: quia stultus est qui
permittit majus damnum quam minus. Sed proximi peccatum est
damnosius, non solum ipsi proximo, imo etiam ipsi et toti Ecclesiae,
quam sit suum veniale. Item quod est Deo contumeliosius, tardius
debet permitti, quam illud quod minus (plus enim debemus evitare Dei
contumeliam quam damnum nostrum): nam alias malefaceret qui ponit se
ad confessiones audiendas, vel ad aliud aliquod obsequium proximi in
quo quasi certus esset se habiturum aliquos veniales motus
concupiscentiae, vel avaritiae, vel vanae gloriae. Dicendum,
secundum Augustinum Lib. contra mendacium, quod nullus debet etiam
minimum peccatum facere, ut vitet alterius peccatum majus. Prima
ratio est, quia nullus peccat in eo quod facit recte et debite; alias
esset ibi contradictio, scilicet quod rectum facere inquantum esset
rectum facere, esset pravum agere seu peccare. Si enim minimum
peccatum recte et debite fit, pro vitando majori peccato alterius,
ergo faciendo illud peccatum non peccat quis, ut peccando non peccat;
quod est impossibile. Secunda ratio ejus est, quia si hanc peccatis
aperimus viam ut committamus minora ne alii majora committant, lato
limite crimina tanta intrabunt; quia secundum hoc stupris nostris
cavebuntur furta et incesta aliena. Et si qua impietas visa fuerit
pejor incestis, erunt a nobis incesta fienda, ut illa impietas non
committatur ab aliis; et sic de aliis quibuscumque. Pauciora etiam
peccata ejusdem ponderis erunt a nobis fienda, ne plura illis
consimilia ab aliis fiant. Tertio potest hoc probari ex relatione ad
Deum, qui secundum Anselmum in omni peccato offenditur. Unde 1
Lib. cur Deus homo cap. 21, dicit, quod nec minimus aspectus
illicitus seu intuitus est a nobis contra Dei voluntatem fiendus pro
infinitis mundis servandis. Quarto probatur hoc respectu ad Dei
voluntatem, ex qua utique constat, quod nullo modo potest velle
aliquod nostrum peccatum quantumcumque minimum, nec ad illud nos
movere; imo odit et cohibet omne peccatum. Sed Deus nos movet, et
vult, et operatur omne id quod recte facimus; et peccando modicum ne
alius amplius peccet, Deus vellet et operaretur illud modicum peccatum
nostrum. Quinto ex ordine cujuscumque mali ad finem bonum et e
contra. Omnis enim finis est pravus, qui ex sua ratione exigit aliqua
mala fieri: ex quo patet quod nullus bonus finis exigit aliquod
peccatum fieri. Omnis enim malitia in quantum talis, est privatio
debiti ordinis ad finem rectum vel ipsius finis recti. Sexto, quia
secundum hoc Deus et Angeli licite et recte possent mentiri, et
venialiter peccare ad vitandum aliorum peccata majora, seu propter
alium aliquem bonum finem; quod dicere est impossibile et blasphemum.
Septimo quia omne peccatum nostrum plus nocet nobis quantum est ex se
et per se quam quodcumque peccatum aliorum; nam nec parum, nec multum
pecco, nec parum nec multum inficior per illa vel depravor; quorum
contrarium est in quocumque minimo peccato nostro. Et sic constat quod
nullum peccatum debeo committere pro vitando alterius majori peccato.
Modus hic sequitur sententiam apostoli ad Rom. 3, ubi ostendit quod
nec nostra iniquitas, nec nostrum mendacium valet per se ad Dei
gloriam vel justitiam; quia si ad hoc per se valeret, tunc talia
peccata non posset Deus juste punire: et ideo subdit, quod illi qui
dicebant apostolum dicere quod facienda sunt mala ut eveniant bona,
erant blasphemi et juste damnandi. Ad primum igitur in contrarium
patet quod nullum peccatum alterius est mihi ita damnosum, sicut
minimum meum, nisi forte per accidens et indirecte. Ad secundum
dicendum, quod licet minus peccatum aliorum sit simpliciter et absolute
contumeliosius Deo quam meum minus, non esset tamen in me et respectu
mei. Plus enim offenditur Deus a me et in me per meum minimum, quam
offenditur a me et in me per omnia peccata aliorum in quantum aliorum.
Quod dico, quia si peccata aliorum essent mea, sicut sunt peccata
subditorum, pro quanto manant a praelatorum negligentia, vel a malo
praecepto vel exemplo: tunc illa in quantum essent mea, sortirentur
rationem et comparationem meorum. Ad tertium dicendum, quod multum
differt facere malum, et facere bonum aliquod, ad quod per accidens
subsequitur aliquod malum. Primum enim directe est contra intentionem
boni. Secundum autem non fit ex primaria intentione boni quod
facimus, imo est contra illam: unde illa potius patimur et toleramus,
quam quod illa elective et ex intentione faciamus. Praeterea non omnes
motus vitiosi habent semper in nobis rationem venialis culpae sive
reatus; alias sancti patres in omni opere conjugali necessario
peccassent venialiter, aut sanctimoniales in foedis violentationibus
corporis sui, quibus eorum consensus totis viribus renitebatur.
Numquid ut judices, idest ut nos corrigas qui sumus hujus patriae
cives. Te ergo ipsum magis affligemus quam hos, scilicet nisi adducas
eos ad nos. Vimque faciebant Loth vehementissime. Ex hoc patet quod
Loth quantum bono modo poterat obsistebat eis ne introire possent.
Percusserunt caecitate. Non quod nihil penitus viderent, sed quod
ostium videre et invenire non possent, sicut mox subditur. Et hoc
modo, secundum quosdam, percussi sunt qui quaerebant Elisaeum cum
esset coram eis, de quo habetur 4 Reg. 6; quamvis potius videatur
quod aut illi nihil viderunt aut saltem non sic quod possent discernere
terram quam Elias fecit eos usque in Samariam ire, sicut ibi patet.
Et tali genere caecitatis creduntur tenti oculi duorum discipulorum
Christi ne eum agnoscerent usque ad fractionem panis. Sed forte
videbitur alicui quod impossibile sit me videre omnia videndo omnia, et
non videndo ostium vel personam existentem in loco quem video, cum in
loco nihil sit a me visibile, nisi illud ostium videretur vel illa
persona. Quod si dicas quod talis non videt locum occupatum, sed
solum loca circumadjacentia, tunc sequitur quod saltem advertat locum
suum in confiniis illius loci terminari, et eo ipso de facili poterit
advertere, quod ibi est locus vel persona quam quaerit. Dicendum quod
hic modus excaecandi, variis modis potest fieri, secundum varia ad
actum visus et judicii visualis concurrentia. Nam concurrit ibi medium
et objectum, et organum visus, scilicet oculus et debitus aspectus et
judicium sensus communis; et ideo ex unoquoque eorum vel ex omnibus
simul sumptis potest dari multiplex visus impedimentum. Nam ex parte
objecti poterit in loco ostii offerri species similis parieti, ita quod
in nullo discerneretur a caeteris locis. Aut poterit judicium sensus
communis subverti, ita quod semper hoc vel consimile videatur sibi.
Potest etiam aspectus visualis ita duci vel diverberari, quod in loco
ostii aliam rem videat, aut videatur sibi videre: sicut aliquando sibi
videtur quod lucernam vel fenestram domus videat in duobus locis, ita
quod unum sibi videatur duo. Sic etiam videtur sibi quod rem in tantum
in profundo speculo videat quantum res distat a speculo; quod tamen est
impossibile, cum dimensio tantae profunditatis non sit, nec esse
possit infra illud speculum. Dixerunt autem ad Loth, habes hic
quempiam tuorum generum? Nota quod ob meritum ejus, suos, qui
vellent ei credere, salvare volebat. Egressus itaque Loth, eadem
scilicet nocte. Ex quo patet, quod mox in tantum credidit, quod
exivit hoc dicere generis suis. Unde videtur quod vel ab hora
excaecationis Sodomitarum cognovit esse eos Angelos, vel Deum in
specie virorum, vel saltem ex quo dixerunt, delebimus enim locum
istum. Nota etiam quod licet Deus communiter non revelet horam
secretorum judiciorum suorum, quantum tamen expedit saluti et imminenti
necessitati electorum, hic pro loco et tempore revelat, sicut et hic
fecit. Egressus itaque Loth, locutus est ad generos suos. Secundum
Hieronymum in Hebraeo est, locutus est ad sponsos qui accepturi erant
filias ejus, nondum enim acceperant eas: quamvis Septuaginta habeant
quod acceperant eas. Posset tamen legi, acceperant, idest
desponsaverant. Et visus est eis quasi ludens loqui, idest quasi homo
qui non loquitur assertorie nec seriose; quasi diceret: illud quod
dicebat, fuit eis ludicrum et incredibile, et derisorium, et quasi
fabula. Cogebant eum Angeli, idest importune instabant ut
recederet, surge et tolle uxorem tuam. Ne et tu pariter pereas in
scelere civitatis hujus. Nota quod si non vellet juxta praeceptum
Angelorum inde exire, non solum dicitur periturus, sed periturus in
scelere civitatis; quia sicut communicare excommunicatis cum suis
participantibus inducit crimen participationis et poenam
excommunicationis: sic et in proposito; ita quod praeter peccatum
incredulitatis et contemptus tanti beneficii sibi a Deo oblati videtur
quodammodo favere et consentire illorum sceleri damnato. Dissimulante
autem illo, idest negligente, et non plene curante recedere. Non
enim perfectae fidei, nec perfectae obedientiae erat. Sed mirum est
quod cum prius ita credidisset eis, quod modo ita tardabat et
negligebat exire. Ad hoc triplex ratio potest dari. Prima est quia
difficilius est aliquid contra apparentiam sensus credere ut mox
futurum, quam sit ut tarde futurum. Secunda est quia actualis
recessus a consuetis, addit novam et grandem difficultatem; et ideo
inchoando hujusmodi recessum de facili homo tentatur et angustiatur.
Tertia est quia forte ex derisione generorum suorum aliquantulum
obscurata et turbata fuerat fides ejus. Sed nihilominus per manum
trahitur, in signum quod Deus sublevat infirmitates et negligentias
electorum suorum, alias omnes perirent. Noli respicere post tergum
tuum. Hoc praeceptum non datur sibi soli, sed etiam caeteris qui cum
eo erant. Unde uxor ex hujus transgressione legitur paulo post
punita. Sed quare hoc sibi praeceperunt, cum hoc de se esset
indifferens? Dicendum primo quod in probationem obedientiae, ut sic
per hoc plenius suam liberationem mererentur. Secundo in detestationem
sceleratae gentis et terrae, et ut docerent talia flagitia in tantum
esse detestanda et fugienda, quod etiam usque ad primum conspectum
visus vel memoriae non venirent. Tertio in reverentiam divini
judicii; ut sic docerent quod Dei judicia non sunt curiose
perscrutanda, sed potius metuenda et fugienda. Quarto in signum
necessariae festinationis in fuga, eo modo quo Christus discipulis ad
praedicandum per orbem ituris dixit, neminem per viam salutaveritis:
quasi dicat: ita sitis attenti et festini ad iter, et ad salutem
animarum, quod de exteriori salutatione et aspectu viatorum quasi non
curetis; et sic est in proposito. Quinto in exemplum et in mysterium
futurorum, ut primo scilicet advertentes poenam uxoris inobedientis,
timeremus etiam in praeceptis minimis non obedire. Sexto ut exeuntes a
vitiis, vel a saeculari statu, timerent retrocedere ad ea quae primo
reliquerant; et ut scirent quod non solum per opus extrinsecum
retrocedentes, sed etiam per solam intentionem contra Dei praeceptum
vel votum retro aspicientes aeterno supplicio sunt damnandi. Nec
possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Ex
hoc iterum patet quod Loth omnino perfectus et constans non erat in
credendo et obtemperando verbis Dei per Angelos sibi dictis, quamvis
ad hoc obediens esset quod sine Dei licentia humiliter obtenta nollet
aliud facere. Sed quid malum sibi timebat in monte potius quam in
villa cujus refugium petit? Dicunt quidam quod forte quasi jam senex
montium frigora et laborem ascensus et itineris perhorrebat. Quicquid
tamen fuerit, sufficit nobis quod aliquod malum aestimavit et timuit
sibi eventurum in monte potius quam in villa illa. Numquid non modica
est. Quasi dicat: non est magnum quod eam mihi concedas, quia modica
est et meae vitae utilis. Festina etc. quia non potero facere
quicquam, scilicet subversionis terrae. Donec ingrediaris illuc.
Non posse hic idem est, quod nolle, quamvis Deus id quod jam
supponitur firmiter promisisse et velle, eo ipso ponitur non posse,
cum hoc, contrarium operari, propter contradictionem ibi inclusam.
Firmiter autem volebat ab incendio illo salvare Loth, et hoc firmiter
promiserat Abrahae. Quamvis autem ipsum non ingressum in Segor
posset ab incendio salvare, vult tamen in hoc servare communem cursum;
et ideo non vult quod in hora incendii sit in locis subvertendis.
Idcirco, quia scilicet Loth duxit eam modicam, vocatum est nomen
loci illius Segor, quod interpretatur parva; prius enim vocabatur
Bala, et erat una de quinque principalibus urbibus Sodomorum, quae
propter preces Loth fuit dimissa. Sol egressus est et cetera. Ex
hoc patet quod in mane sequentis diei, quo Deus cum Abraham et Loth
fuerat hospitatus, terra illa subversa est. Igitur dominus pluit
super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, hoc est, sulphur
ignitum seu ignem sulphureum. A domino de caelo, idest de superiori
parte aeris. Dicit autem, dominus pluit a domino, ut distinctionem
et originalem habitudinem personarum Dei subinnuat. Quamvis enim
essent plures, si una non esset ab alia, non posset proprie dici quod
una ab alia accepit potentiam et actum pluendi. Quidam tamen legunt
quod dominus ut existens in terra, pluit a domino, idest a se ipso,
ut existente in caelo; sed hoc nihil est dictum. Habitudines enim
diversorum locorum Dei nihil faciunt respectu actus pluviae ut manantis
a Deo. Et multum ridiculosum est quod Scriptura de tali modo
curaverit, cum nihil sapientiae contineat in se. Congrue autem gentem
foetidissimam ac foetido et viscoso igne incensam concupiscentiae,
foetido ac sulphureo igne combussit: et gentem quae leges naturae
funditus subverterat, congrue subvertit, supremum terrae eorum ponens
in infimo. Licet autem hic non dicatur, locum illum vertit Deus in
mare sterile salsissimum, sicut ex aliis Scripturis colligitur, et
sicut experientia docet. Versa est in statuam salis. Corpus enim
suum versum est in substantiam, remanente sua figura priori, quam
Josephus dicit se vidisse, et usque ad tempus suum mansisse. Et
secundum Augustinum, convenienter est conversa in salem, quia per hoc
fidelibus quoddam injicitur condimentum quod sapiant aliquid unde illud
caveatur exemplum. Factum est etiam hoc in signum, quod exeuntes de
saeculo, et assumentes regularem vitam, et tandem corde quae retro
sunt, respicientes, sunt hypocritalis statua, quae sibi quidem est
mortua, aliis vero dat saporem, et sensum vivendi bene. Abraham vero
mane consurgens ubi steterat prius coram domino, idest consurgendo
videns ad illum locum ubi steterat etc. (nisi forte ibi jacuit in
nocte illa, quamvis supra sit dictum quod Abraham ab illo loco
reversus in locum suum). Intuitus est Sodomam et Gomorrham.
Videtur quod tamquam de terrae illius incendio certus, scienter
aspexerit versus regionem illam: et forte fecit hoc tamquam volens tunc
ibi orare pro liberatione Loth. Unde subditur: cum enim subverteret
dominus civitates regionis illius, recordatus est Abrahae et liberavit
Loth. Ad quid enim diceret: cum enim, nisi vellet innuere quod
Abraham tamquam dominum pro Loth exorans aspexit illuc, et obtinuit
quod petebat? Hoc loco (enim) non est causalis conjunctio, sed
adverbium similitudinis vel certitudinis: vel est conjunctio
expletiva, quia nihil significat, sed solum ponitur caussa ornatus.
Vel est quasi conjunctio illativa, ut sit sensus: cum igitur
subverteret dominus et cetera. Nota autem ex hoc loco, quod Loth non
solum merito justitiae suae fuit liberatus, sed etiam principaliter
meritis et precibus Abrahae. Viditque ascendentem favillam, idest
scintillam igneam, quasi fornacis fumum, idest tetro fumo immixtam:
flamma enim illius incendii erat multum fumosa, qualis suo modo est in
Inferno. Ascenditque Loth de Segor, et mansit in monte; timuerat
enim manere in Segor. Hieronymus secundum traditionem Hebraeorum,
dicit, quod Segor frequentes terraemotus fuerat hactenus passa,
propter quod vocata fuerat Bala, idest, absorpta et inveterata. Et
ideo visa subversione ceterarum urbium, timuit ibi manere. Et in hoc
ipso de aliqua imperfectione fidei ad Dei promissum reprehensibilis
fuit. Posset etiam dici quod pro tanto plus timebat manendo in Segor
quam in monte, quia sua imperfecta voluntate extorserat prius a Deo
licentiam manendi in illa, quod cum plenius credidit, intravit in
montem, in quo Deus prius voluerat quod maneret. Vel forte uterque
timor, humanus scilicet et divinus, fuit causa hujus translationis
suae. Dixitque major ad minorem, pater noster senex est, et nullus
virorum remansit in terra et cetera. Ex hoc patet quod omnes viri
Segor erant deleti, quamvis ipsa civitas propter Loth fuit ab
incendio praeservata. Circa hoc factum filiarum Loth sunt tria
dubia, ex quorumdam expositionibus in parte consurgentia. Primum est
an ipsae peccaverunt inebriando patrem et concumbendo cum eo, ut
salvarent semen humani generis, quod omnino deperditum esse credebant.
Nam dixerunt quod nullus virorum remansit in terra qui posset ingredi
ad nos. Sed ad hoc patet responsio. Et primo de concubitu cum
patre, qui nullo fine potuit bene fieri, cum sit hoc jure naturali a
Deo prohibitum; nec unquam super hoc a Deo fuerit dispensatum.
Horret etiam hoc naturalis sensus honestatis, pudoratae erubescentiae
et paternae reverentiae. In hoc etiam opere confunditur ordo et
distinctio naturalis combinationum et correlationum, utpote ordo et
distinctio principii ad principiatum, superioris ad inferiorem,
coaequalis ad disparem, matris ad prolem, et lineae descendentium ad
lineam stantium et ascendentium. Hic enim filia principiata a patre
fit immediate principium ejusdem prolis, hic etiam filia fit suo gradu
superior, ascendit enim ad gradum et locum suae matris; et in eo quod
per modum conjugalem, fit quasi una persona cum patre et pater cum
ipsa. Inferior etiam fit superior et superior fit inferior. Hic
etiam eadem respectu prolis ex patre habitae est mater et soror ac
coaequalis ac dispar, cum etiam linea generationis naturali ordine
descendat a patre per filios in nepotes, et sic deinceps; et hic
pervertitur ordo ille. Unde et hic membrum inferius assumit rationem
sui capitis, et ramus gradum et rationem sui stipitis suaeque radicis.
Tanti igitur tamque naturalis ordinis subversionem non immerito et
natura et lex naturalis abhorret et divina sapientia, ejusque lex
ordinatissima et omnia ordinans; imo et omnium ordo ut praefati ordinis
caussa, ejusque subversioni contrariatur. Non tamen dico quin
fortasse sciret ipsa et posset hoc opus sub aliquo ordine sic
rectificare, quod ex ejus singulari dispositione fieret licitum.
Secundo hoc patet de inebriatione, quae quidem de se est illicita
tamquam auferens usum et statum qui proxime competit homini in quantum
est rationalis, et in quantum est homo; et sine quo nihil virtualis
boni potest neque ad Deum, neque ad proximum, neque ad seipsum. Et
dato quod aliquis pro aliqua cura proprii morbi fortasse posset quasi
medicinaliter absque peccato se inebriare, ut aliqui concedunt, opus
tamen quod a recta ratione singulariter exigit regulari, non solum non
exigit inebriationem, imo potius maximam sobrietatem. Et certe tale
opus est concubitus conjugalis. Et ideo filiae Loth peccaverunt
patrem inebriando, quamvis utrumque peccatum eorum multum allevietur ex
intentione et affectione earum: quia non ex carnali lascivia, sed ex
sola intentione prolis et salvationis humani generis, secundum earum
aestimationem deperditi, motae fuerunt. Alleviatur etiam ex praefata
aestimatione earum, et ex ratione seu caussa hujus aestimationis, quae
fuit ex viso judicio subversionis terrarum circum adjacentium.
Verumtamen quo ad aliquod aggravatur, ex hoc quod aestimaverunt patrem
hoc factum tantum horrere, quod omnino conatae sunt hoc eum latere,
cum tamen etiam in altera persona nihil tale deberent inchoare, sine
consilio patris. Secundum dubium, an Loth in hac sui inebriatione et
in filiarum suarum incestu peccaverit. Videtur enim quod non; quia
semel aut bis ab altero cautelose inebriari se nesciente, neque
advertente, fit aut potuit fieri absque peccato sic inebriati. Sed
Loth videtur primo hic cautelose inebriatus fuisse a filiabus suis;
ergo videtur quod absque peccato fuerit inebriatus. Hoc autem
concesso, sequitur quod non peccaverit in incestu filiarum suarum;
quia nullo modo fecit hoc volens aut sciens nisi solum voluntate
sensuali brutali more, sicut movetur in somniantibus et furiosis.
Quod autem Loth secundum voluntatem rationalem incestum hujusmodi
abhorreret, patet quidem ex fama justitiae suae ostensae et
commendatae, tam ex verbo Abrahae orantis Deum pro ipso tamquam pro
justo, quam ex ejus hospitalitate, propter quam secundum apostolum
meruit recipere Angelos, imo et Deum: quam ex detestatione flagitii
Sodomorum et intentionis eorum contra hospites Angelos: quam ex
liberatione sua de communi incendio Sodomorum: quam ex verbo sancti
Petri in secunda epistola sua dicentis, quod Deus justum Loth
oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit, aspectu enim et
auditu justus erat et cetera. Patet etiam secundo ex hoc quod, prout
hic dicitur, filiae suae bene viderunt quod ipse nullo modo tali
incestui consensisset, nec illum aliquatenus peregisset, nisi nescius
et inebriatus. Unde Augustinus 22 contra Faustum dicit: ab illo
autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut illud se impleturas
esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent. Ad hoc dicunt
quidam quod ipse non fuit plene ebrius, ita quod ex illa ebrietate usum
totum rationis amiserit, quia tunc (ut dicunt) non potuisset
concumbere: sed dicitur fuisse ebrius quia non fuit ita compos
rationis, nec dominus suae voluntatis, sicut prius. Et ideo dicunt
quod dupliciter peccavit: scilicet se inebriando, et in aliquo modo
voluntarie concumbendo cum filiabus. Sed contra istos est non solum
quod superiori relationi praemissum est; sed etiam quia Scriptura
expresse dicit, et signanter dicere curavit, quod Loth in neutro
concubitu sensit quod concubuerit, vel quando illa surrexit. Sed isti
e contra dicentes, quod hoc fuerit impossibile exponunt, hoc verbum
dicendo, quod sensus est, non sensit, idest, non advertit quod illa
esset filia sua; credebat enim tunc quod esset uxor sua, mater
scilicet earum defuncta. Sed certe Scriptura videtur hic omnino
velle, quod ipse rationabili discretione nullo modo senserit seu
advertit aliquid de toto isto concubitu, et hoc quidem est et fuit
possibile, quia certum est quod ab amente et ab existente extra totalem
usum liberae rationis posset aliqua impraegnari. Alii vero supponentes
quod inebriando se peccaverit tamquam nimis negligenter et insolenter
potus nimium a filiabus sibi propinati incommensurate accipiens, dicunt
quod etiam peccavit concumbendo, quia peccatum causatum ab ignorantia
vel impotentia per culpam propriam introducta, non excusatur omnino a
culpa. Unde Aristoteles 3 Ethicorum dicit: quod legislatores,
sive judices puniunt eos qui ignoranter peccant, si ipsi videantur
causa est ignorantiae. Unde ebriis alios percutientibus duplices
increpationes irrogant, quia ipsi fuerunt causa suae ebrietatis et
ignorantiae ipsam consequentis: et similiter puniunt in aliis
quaecumque propter negligentiam ignorare videntur: eo quod ipsi
poterant habuisse diligentiam et repulisse illam. Alii vero dicunt,
quod dato quod voluntarie se inebriasset, non plus peccavit postmodum
concumbendo, quam si non concubuisset; quamvis peccatum ebrietatis sit
semper aggravandum; non solum ratione deformitatis, quam de se habet
genus ebrietatis: sed etiam ratione omnium peccatorum, ad quae homo
per ebrietatem ejusmodi se disposuit, et quodammodo necessitavit; et
praecipue respectu illorum peccatorum, de quibus potuit advertere quod
ipse jam inebriatus de facili posset habere occasionem incidendi in
illa. Hoc autem dictum probant duplici via. Primo scilicet ex mutua
comparatione duorum consimiliter ex consimili ac coaequali culpa se
inebriantium, et ad haec coaequales occasiones habentium et sibi
dantium ad caetera peccata. Quo posito detur quod solus alter eorum
occidat aliquem vel fornicetur vel furetur. Quo dato, probatur
necessario ex datis, quod iste nihil plus habeat culpae vel reatus quam
alter qui nullum occidit. Probatur ex datis; quia iste non majorem
occidendi causam sibi dedit, quam alter: nec ille minorem quam iste.
Secundo probant hoc ex causa et formali ratione peccati et culpae, et
ex eo in quo culpa principaliter et formaliter existit. Existit autem
principaliter in libero voluntatis consensu; in actibus vero aliarum
potentiarum non existit, nisi solum prout causaliter dependent a primo
actualiter referuntur ad illum. Causa etiam principalis omnis culpae
est libera voluntas, et ejus actus in quantum est liber seu
depravatus. Cum igitur in praefato ebrio fornicante vel occidente,
non sit alius liber consensus, nec alia libera causalitas nisi solum
praeterita qua se inebriavit, patet quod hic non est addita nova
causalitas, aut formalitas natae culpae. Ad verbum autem Aristotelis
respondent quod secus est respectu legis civilis quae punit opus
extrinsecum, non autem intrinsecum, nisi pro quanto operi extrinseco
est conjunctum, et quae in puniendo potius attendit commune damnum et
periculum civium et temporalis boni communis, quam internum et aeternum
reatum, Deique occultam offensam. Aliud autem est de lege Dei et de
lege seu de recto dictamine internae conscientiae. Dicunt igitur isti
quod si Loth nullo modo peccavit inebriando se (quod utique contingere
potuit si in hoc nullam culpabilem negligentiam aut insolentiam habuit
sicut sancto Noe creditur contigisse) tunc in neutro illorum nullo
modo peccavit. Si autem inebriando se aliquo modo saltem venialiter
peccavit, tunc sequens concubitus nullam novam culpam primo peccato
addidit vel adjunxit, quamvis primum ejus peccatum culpabilius fuit
propter periculum incestationis filiarum. Quamvis et hoc adhuc valde
excusabile esset, quia quasi omnino incredibile erat quod filiae tale
factum facerent aut excogitarent. An autem Loth se inebriando
peccaverit vel non, dicunt quod non potest pro certo probari ex textu.
Augustinus, in libro 22 contra Faustum, dicit quod licet filiae
aliqua Sodomorum arte pessima, etiam paucis poculis potuerunt patrem
sic inebriare, ut illud peccatum cum ignorante vel potius de ignorante
committerent: mirum tamen si hoc Scriptura tacuisset, vel si Deus
servum suum sine aliquo voluntatis ejus vitio haec perpeti sineret.
Haec Augustinus ibi: qui tamen paulo ante praemittit: quapropter
culpandus est quidem non quantum ille incestus, sed quantum meretur
illa ebrietas. Sed nota quod Deus hunc incestum permisit induci etiam
in sanctum Loth, primo in signum quod gula et ebrietas sint matres
luxuriae. Secundo in signum quod post recessum ab infimis ad ardua et
a carnalibus ad spiritualia, de facili quis labitur in vitia prioribus
conformia et propinqua. Nam incestatio filiarum flagitiis sodomiticis
est vicina. Tertio ut ostenderetur quanti periculi est ebrietas quae
etiam inopinata mala inducit, et sic per consequens fortius timeretur
et cautius vitaretur. Tertium dubium est an filiae adhuc virgines
poterant in primo concubitu concipere absque miraculo? Ad quod quidam
dicunt, quod non. Sed isti nec auctoritate, nec ratione probant
dictum suum: quia non est impedimentum propter quod in prima sui
cognitione et defloratione non possit virgo concipere, cum utique vigor
et temperamentum matricis non sit minor tunc quam postea. Scriptura
etiam hic non ascribit hoc miraculo; sed absolute sic refert ac si
secundum cursum naturae sit possibile. Quocumque tamen modo hoc
fuerit, divina providentia hoc contigit. Primo propter multiplex
mysterium. Secundo ad revelandum earum incestum, et in exemplum
occulto fornicantium quae in sui revelationem poenalem saepe justo Dei
judicio impraegnantur, sicut Bersabeae cum David contigit. In primo
enim concubitu, cum prius videretur esse sterilis, impraegnata fuit.
Tertio forte ad implendam piam intentionem illarum, sicut et in
Thamar quae ex primo concubitu cum Juda geminos concepit; et tamen
Chrysostomus credit quod adhuc esset virgo. Vult enim Deus saepe
ostendere se etiam in terra velle remunerare opera bona, eo quod etiam
bona multis impuritatibus annexa, quantum decet remunerat. Nota pro
mysteriis hujus capituli, quod moraliter per Sodomorum judicium
designatur poenitentiale judicium. Poenitens enim per amarae
compunctionis incendium omnia vitia carnis in seipso subvertit et perdit
et incendit: quod quia foetorem peccatorum mentali sensui imprimit,
sulphuri proprie comparatur, vertiturque locus eorum in mare
salsissimum, idest in memoriam peccatorum mordacem et tenacem atque
profundam. Duo autem Angeli sunt illustratio intellectus et
inflammatio affectus, immissi a Deo ad compunctionis incendium
inducendum, quo patris earum hospitalitas saepius promeretur. Qui
quidem duas filias pulchras invenitur habere, sexus quidem feminei
potius, quam virilis; scilicet affabilitatem curialem et jucundam et
communicabilitatem humanam quo ad temporalia subsidia hujus vitae: quas
quidam de carnalibus, quasi sponsi earum in viris sanctis amant,
quamvis nec propter eas cum viris sanctis mundum deserere velint; imo
derident in sanctis salutifera verba mundani interitus et contemptus:
et sic de aliis amplifica. Allegorice vero per duos Angelos
designantur primo Moyses et Aaron plangentes Aegyptum, et exinde
educentes populum Israel. Secundo Joannes et Christus synagogam
caeremonialem percutientes et exinde coetum apostolicum educentes.
Tertio Barnabas et Saulus, vel Petrus et Paulus idolatriam gentium
subvertentes et exinde Christianum populum educentes. Quarto
anachoritae et coenobitae per Eliam et Elisaeum praefigurati
carnalitatem Jezabel, idest carnalis Ecclesiae intendentes et exinde
coetum regularium carnem suam mortificantium educentes. Quinto
doctores Latini et Graeci errores haeresum subvertentes, et exinde
coetum fidelium educentes. Sexto duo ordines praedicantium pauperum,
seu duo primi patres eorum missi ad ecclesiasticae cupiditatis
exterminium, ut educatur inde coetus pauperum Evangeliorum et cetera.
|
|