CAPUT 2

Igitur perfecti sunt et cetera. Postquam determinavit de rerum factione, agit de rerum perfectione: et ponuntur tria per ordinem, perfectio ibi, facti sunt; completio ibi, complevitque Deus, cessatio ibi, et requievit Deus, benedictio ibi, benedixitque diei. Dicit igitur: perfecti sunt caeli et terra. Expressis enim operibus, et sigillatim acceptis, et secundum se distinctis, sequitur necessario totius operis perfectio. Et sicut ex praemissis bene ordinatis secundum artem sequitur necessario conclusio: sic etiam Deus, faciendo opera singula et ornatus, operabatur secundum perfectam sapientiam et voluntatem, et ex istis infert perfectissimam universi machinam: ideo dicit: igitur et cetera. Et dicit pluraliter, caeli, quia comprehendit caelum Empyreum, cujus ornatus sunt Angeli. Qui facti etiam fuerunt, quamvis illud in Scriptura non sit evidenter expressum, et aqueum caelum et firmamentum, et omnes orbes planetarum. Per terram autem innuit totam mundi machinam inferiorem sub orbe lunae conditam, quam vocamus naturam elementalem. Elementa etiam cum suis ornatibus comprehenduntur: bestiae enim et homines sunt ornatus terrae: aves aeris, pisces aquae: ignis vero non legimus ornatum distinctum, quia sicut tactum est prius, forte non est elementum ab aliis distinctum sed alia elementa per sublimationem naturae ascendit. Si autem opponitur, quod postea sunt alia facta, quae non fuerunt tunc producta, nec secundum speciem, sicut multa, quae fiunt per putrefactionem, per quam generantur etiam novae species, sicut etiam fuit nova stella, quae magos deduxit, Matth. 2, et columba, quae super Christum descendit, Matth. 3: respondeo secundum Augustinum, quod omnia fuerunt facta vel causaliter vel potentialiter et materialiter vel exemplariter. Causaliter, sicut illa, quae generantur per putrefactionem, quorum ratio causalis est in natura. Exemplariter, sicut illa stella et columba, quorum exemplar fuit in ceteris stellis et ceteris columbis. Potentialiter, sicut aliqua miraculose facta, quae nec habent causam in natura, nec similitudinem: sed tantum sunt in materia secundum obedientiam, qua Deo omnia obediunt, ut inde faciat quicquid disponit et ordinat. Et sequitur, complevitque Deus die septimo, ubi ponitur rerum completio. Illud autem verbum magnam adducit difficultatem: qualiter, scilicet, die septimo Deus complevit mundum, cum illa die nihil fecerit, ex nihilo autem facto non potest advenire aliquod complementum alicui creaturae aut facturae. Praeterea nihil faciendo non aliquid fecit; ac ideo, cum septima die nihil fecerit, videtur quod nihil complevit. Ista autem difficultas sic explanari potest. Nam completio rei potest haberi dupliciter: vel in ipso fieri rei, et sic non complevit Deus in die septima mundum, quia, secundum quod est probatum, nihil tunc fuit in fieri, nec Deus fuit in facere. Alio modo potest haberi completio in ipso facto esse: quia tunc res est completa proprie, quando jam est facta, non quando est in fieri; et sic mundus fuit completus die septimo. Primo autem modo fuit completus die sexto. Et secundum quod dupliciter potest sic exponi, habetur duplex translatio. Una enim dicit, quod die sexto complevit. Translatio autem secundum Hebraicam veritatem dicit, quod die septimo: et hoc habet una Glossa ordinaria super illum locum; quae dicit, quod una translatio habeat sexto die, Hebraica autem veritas habet die septimo. Si autem quaeritur, a quo opere dies ista denominatur? Dic, quod ab opere conservationis praecise: in aliis enim diebus aliqua faciebat, et etiam omnia jam facta in esse conservabat. In ista autem die nihil fecit, sed solum et praecise omnia conservavit. Sic ergo dicendo ponit, complevit Deus die septimo opus suum, quod fecerat. Et sequitur, et requievit Deus die septimo. Ubi post completionem congrue ponitur cessatio: quia cum omne ordinetur ad rei completionem, completione habita est quiescendum: sicut et motus ad formam, ordinatur ad quietem sub forma; ideo Deus quievit. Attende tamen quod quies ista intelligitur ab opere primae conditionis, quae fuit miraculosa et supernaturalis; non de opere cooperationis in operibus propagationis et productionis naturalis, quae sunt ex propriis causis rerum, secundum quod dicitur Joan. 5: pater meus operatur usque modo, et ego operor: quod bene insinuatur, cum dicit: requievit ab universo opere, quod patrarat. Non enim cessavit ab opere futuro, sed ab opere jam facto: quia postmodum non fecit opus conditionis partium principalium mundi, nec opus communis exornationis. Et sequitur, et benedixit Deus diei septimo. Ubi ponitur istius diei benedictio: et ponuntur tria: primo ponitur benedictio, ibi, benedixit et cetera. Secundo sanctificatio, ibi, et sanctificavit illum. Tertio sanctificationis ratio, quia in ipso cessaverat et cetera. Primo igitur ponitur benedictio: dicitur autem dies benedicta non ex se, sed ex felici eventu diei jam dictae, quia in ipsa die fuerunt partes mundi completae secundum esse; sicut etiam dicitur maledicta dies ex infelici eventu, sicut ibi Job 3 maledixit diei suae pereat dies in qua dictum est, conceptus est homo. Ideo dicitur dies benedicta, idest a bono diei. Et sequitur sanctificatio, et sanctificavit illum, idest sanctitati deputavit. Nam a nobis sancte diem dominicum coli voluit; et ideo specialiter etiam sancto cultui divino vacare, et in ipso et in memoriali ejus continue beneficium nostrae creationis recolere; et ideo in lege veteri praeceptum est in dicta die ab operibus servilibus vacare, ut Deo magis et cultui divino liberius possent intendere. Unde vocatur illa dies sabbatum, quod idem est quod requies. Non tantum enim fuit ratio moralis vel literalis, quod idem est in materia ista, sed etiam figuralis. Nam ista dies multas signativas refulgentias habuit, quas longum esset enarrare: quia quot possunt inveniri quietis spiritualis mysteria, tot possunt inveniri etiam sabbata. Si autem quaeritur, utrum adhuc maneat observantia sabbati? Dic, quod ibi fuit aliquid morale, scilicet vacatio a servili opere, secundum quod possibile est, et attentio ad divinum cultum, cum idoneo modo et tempore et circumstantiis. Aliud est ibi figurale, sicut determinatio talis diei praecise; et talis determinatio erat ad aliquid designandum, videlicet quietem corporis in sepulchro et aliqua alia. Ideo cum jam non sit tempus umbrae, sed veritatis exhibitae, quantum ad ista potuit et debuit cessare. Ideo Ecclesia ex ratione naturae, ne videatur judaizare, diem illum transtulit in diem dominicum, et propter quietem completam corporis et animae, quam Christus assumpsit in resurrectione, quae fuit facta in dominica die. Et sequitur, quia in ipso cessaverat ab omni opere, quod creavit Deus, ut faceret. Ubi ponitur sanctificationis causa: nam beneficia sunt magis grata, quanto magis completa: ac ideo, quia die septimo ab omni opere cessavit, et omne opus complevit, merito illum diem memoriale operum divinorum reliquit et servitium ex suo tam magno exposcit beneficio; ideo sanctificavit, idest sanctitati deputavit, et cultui sancto, et in ipso grates et laudes requirit. Et nota, quod dicit, quod Deus creavit ut faceret. Quod dupliciter potest exponi: uno modo sic, quod Deus creavit primo in materia informi, ut faceret postmodum de illa communi. Alio modo, secundum modum loquendi Hebraicum, forte quod Deus creavit, ut faceret, id est in opere vel de facto. Sicut dicimus, aliquid generatur in effectu, contra generationem in potentia, secundum modum loquendi Avicennae et Aristotelis. Aristoteles enim dicit in actu, et Avicenna in effectu. Et hoc videtur dicere Glossa interlinearis: dicit enim sic: creavit ut faceret, id est in opere. Istae sunt generationes caeli et terrae. Hic ponitur primo recapitulatio praecedentium. Secundo prosequitur propositum, ibi, formavit igitur Deus hominem et cetera. Intentio istius libri et propositum est describere hominis et Ecclesiae fundationem productionem et introductionem ad legis susceptionem. Et primo recapitulat rerum productionem generaliter. Secundo specialiter, ibi, et omne virgultum agri. Tertio ostendit, quomodo producta fuerunt prius, et post differenter, ibi, non enim pluerat dominus super terram. Dicit igitur, istae sunt generationes caeli et terrae, quando creatae sunt. In hoc autem duplex modus producendi notatur: unus, quo res exiverunt in esse per productionem de materia praejacenti: quem modum vocat Scriptura generationem, et nos rerum distinctionem. Alius quo res fuerunt factae de nihilo secundum unam informem materiam, quam vocat creationem. Propter quod dicit, sunt generationes quando creatae sunt. Ita quod prius fuit creatio rerum, quam earum generatio. Vel accipitur hic generatio et creatio pro eodem ab eodem termino ad quem: motus enim denominatur a termino ad quem est, secundum philosophum 3 physicorum. Et ideo, cum creatio et generatio sint ad esse rerum substantiale, generatio accipitur hic pro creatione. Non autem per respectum ad terminum a quo: quia generatio est de aliquo, creatio autem de nihilo. Si autem quaeritur, quare non facit mentionem de mediis, sed tantum de caelo et terra? Jam dictum est, quod per caelum intelligit omnem naturam superelementarem vel caelestem, per terram autem naturam inferiorem vel subcaelestem. In die quo fecit Deus caelum et terram. Ponit autem hic diem in singulari: non quod creatio fuerit facta una die vel rerum productio, de qua hic loquitur. Sed per diem intelligit totum tempus sex dierum vel productionis rerum. Scriptura enim habet istum modum, quod quandoque diem accipit pro tempore, sicut habetur Matth. 4: tolerabilius erit in die judicii Sodomae et Gomorrhae, quam illi civitati. Non enim est certum, quantum protendetur judicium. Sed accipit diem judicii pro toto tempore judicii. Unde Augustinus de civitate Dei, Lib. 20 cap. 1: cum dicimus ultimum diem divini judicii, novissimum tempus significare intendimus, et non solum unum diem. Nam per quot dies judicium hoc protendatur, hoc incertum est: sed Scripturarum more sanctarum, diem solere poni pro tempore, nemo qui illas literas quamlibet diligenter legit, nescit. Item per hoc solvitur, quod dici potest, quod caelum et terra fuerunt facta ante omnem diem, non in die igitur. Ad quod dicendum, quod si dies acciperetur pro diurno motu solis vel lucis, sic valeret objectio: quia ante talem diem fuerunt facti caeli et terra, ratione scilicet illorum, qui dicunt, superiorum et inferiorum informem factam fuisse materiam: quia fuerunt facta ista in principio ante productionem lucis, sicut Scriptura habet quae dicit, in principio creavit Deus caelum et terram. Sed dies non accipitur pro motu solis vel lucis, sed communiter pro duratione qualibet temporalis productionis: et sic cessat objectio. Quod autem accipiatur hic dies non pro una tantum die, sed communiter pro productionis vel primae conditionis tempore, ostenditur, cum dicit, et omne virgultum agri. Certum est enim, quod virgultum fuit factum tertia die. Nam per virgultum intelligit herbas et ligna fructifera: unde illa translatio, quam sequitur Augustinus, dicit, et omne viride agri. Ista autem fuerunt tertia die facta. Antequam oriretur in terra. Et omnem herbam regionis, antequam germinaret. Istud videretur implicare contradictionem, nisi suam acciperet expositionem. Nam primo dictum est, quod creatum fuit virgultum, et caelum et terra et cetera. Hic autem dicitur, antequam oriretur: quod sic declaratur, quod prius habuerunt herbae et arbusta esse a prima conditione et divina dispositione, quam a naturali germinatione: unde prius ea condidit: et postmodum per rationes seminales terrae inditas a Deo, et per vim seminativam, produxit terra consimilia. Et quod iste sit intellectus, patet ex litera sequenti, quae reddit rationem, quare virgulta et herbae non fuerant vel non eruperant per germinationem, sed per divinum imperium et voluntatem. Nam subjungit: non enim pluerat dominus super terram. Ad actum enim germinationis naturalis communiter necessarius est humor pluvialis. Quia igitur dominus super terram non pluerat, terra non germinaverat. Sicut autem ad simplicem generationem indiget terra pluviali humore: ita ad perfectam germinationem indiget humano opere, quo excolitur. Humanum autem opus tunc non erat: unde sequitur, et homo non erat qui operaretur terram. Igitur istae generationes fuerunt, antequam oriretur virgultum de terra per germinationem de ratione seminali: non antequam a Deo de nihilo vel de materia virtute divina fieret. Triplicem enim legimus hujusmodi originem rerum. Prima enim est per exitum a Deo de nihilo. Secunda est per exitum rei de materia ad speciem. Tertia est per exitum rei de consimilibus, consimili virtute speciei se multiplicantis. Primus exitus est creatio. Secundus est factio. Tertius generatio. Primus habet causam solum Deum. Secundus Deum et materiam. Tertium Deum, et materiam et speciem. Rationes primi exitus sunt in solo Deo, et dicuntur extra res. Rationes secundi exitus sunt in Deo et materia, et dicuntur causales. Rationes tertii exitus sunt in Deo, materia et specie, et dicuntur rationes seminales. Primus exitus notatur ibi, quando creatae sunt. Secundus ibi, in die quo fecit Deus caelum et terram. Tertius ibi, antequam oriretur et cetera. Et nota quod hic recapitulat de ornatu terrae, non de ornatu aliorum elementorum, ut ordinate introducat propositionem de formatione hominis et ejus collocatione in Paradiso herbis et arboribus consito. Et sequitur, sed et fons ascendebat a terra, irrigans universam superficiem terrae. Quia posses quaerere, ex quo non pluebat, et ad generationem temporalem humor sit necessarius: quomodo res poterant germinare, et se multiplicare? Dicit, quod aqua fontis terram irrigantis vices pluviarum supplebat. Si autem quaeritur, quomodo unus fons poterat tantum? Solvere possumus multipliciter. Uno modo, quod sumitur ibi singulare pro plurali, more Scripturae in multis locis, sicut ibi, et homo non erat, qui operaretur terram, idest homines: quia per unum hominem non posset bene excoli. Unde accipitur fons collective pro omnibus fontibus terrae qui a terra erumpebant et eam irrigabant et fecundabant: unde non erat ita arida, nec ab aquis sequestrata, quin posset per irrigationes talium fontium producere terrae nascentia. Vel forte intelligit unum fontem, Paradisum voluptatis irrigantem, e quo exiliunt quatuor flumina, sicut dicitur infra 4: unde per universam superficiem terrae intelligit superficiem Paradisi, de quo volebat specialiter agere. Formavit igitur dominus Deus hominem de limo terrae. Terminata recapitulatione agitur de hominis formatione. Secundo de formati conservatione, ibi, plantaverat autem Deus. Tertio de formati et conservati multiplicatione, ibi, dixit quoque Deus: non est bonum hominem esse solum. Item primo agit secundum esse corporis materiale, secundo quantum ad esse formale, ibi, et inspiravit in faciem ejus. Dicit ergo, formavit igitur Deus, idest fieri voluit, idest jussit, quia ipse solus agit solo voluntatis imperio. De limo terrae, id dicitur per synecdochen, accipiendo totum pro parte. Nam sola pars corporalis hominis fuit facta de limo terrae: anima enim non fit de limo terrae, sed creatur de nihilo. Formatus est autem homo de limo terrae, quae est vilis terra aquae admixta, ut homini generoso, qui de levi ex consideratione suae dignitatis effertur, occasio humiliationis daretur. Et fuit factus de limo terrae, non quod non essent ibi alia elementa, sed quia elementum terrae est ibi per praedominium, sicut etiam in aliis omnibus corporibus sensibilibus, eo quod terra habeat in omnibus terminum ex eorum densitate, quae propria passio terrae apparet. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Hic agitur de formatione hominis secundum esse formale ipsius, scilicet animae rationalis. Unde dicit, inspiravit, id est substantiam animae et spiritus fecit quae hominem vivificant, sine qua homo non vivit, unde dicitur spiraculum vitae, et quia a Deo spiratur ad vitam dandam corpori: et etiam dicitur spiraculum vitae activae, quia scilicet spirat vitam formalem, vitam rationalem, vitam animalem, vitam vegetalem: unde ex hoc habetur aliqua suasio, quod ista tria sunt una substantia. Nam hic nominatur spiraculum singulariter. Quod licet sit verum, non disputo in praesentiarum. Licet ad inductionem hanc respondetur ab aliquibus, quod non cogit: quia est dictum in singulari spiraculum, non quia una sit substantia vel natura simpliciter sola sensitiva vel vegetativa: sed quia ista tria vel duo unum actum vitae perfectae praestant, propter quod possunt dici una anima, ab uno actu completo animandi, secundum triplicem differentiam animationis, quam ponit philosophus secundo de anima et 3. Sicut videmus, quod ad actum justitiam exequendi multae ordinantur particulae: quae tamen omnes propter unum actum completum justitiam exequendi vocantur singulariter justitia, unde dicitur: recurre ad justitiam. Hic autem potest moveri quaestio, utrum anima rationalis sit de substantia Dei: nam per istam litteram videtur quod sic. Illud enim, quod aliquid inspirat, videtur, quod de se aliquid emittat. Igitur cum Deus animam inspiraverit, videtur quod de sua substantia emisit. Respondeo quod circa istam quaestionem fuit multiplex error: aliqui enim dixerunt, quod idem spiritus erat divinus et humanus. Divinus enim dicebatur prout in se consideratus: humanus, secundum quod perficit humanum corpus. Quod falsum est. Nam illud, quod informat aliquid, est imperfectum respectu illius, quod cum forma et in esse formali surgit: et sic Deus esset homine imperfectior. Item spiritus nobis conjunctus errat, et in operabilibus, et in speculabilibus: Deus autem est sapientiae infinitae, nec potest errare. Alia est opinio Manichaeorum, quae sine argumento respondet, secundum quod recitat Augustinus de duabus naturis, quod in homine est duplex anima: una bona, et ista non errat: et alia mala, et ista errat, et ad malum inclinat. Quae opinio est contra veritatem, et contra philosophiam. Nam secundum philosophum secundo de anima, propriae materiae respondet propria forma. Si autem essent duae, nulla esset propria. Item una materia non recipit duos actus non coordinatos ad invicem, maxime contrarios: quia cum recipiat formam secundum dispositionem congruam, jam sequitur, quod simul contrarie disponeretur. Item si esset de substantia Dei; aut de toto, aut de parte. Non de parte, quia sic Deus esset partibilis, nec esset simplicissimus, quod esset haereticum. Si de toto, tunc non posset assignari pluralitas animarum. Unde dic, quod secundum philosophum, 2 physicorum, quaedam sunt causae rei extrinsecae, sicut causa efficiens, exemplaris et finalis: et tales possunt Deo convenire respectu creaturae, quia dicunt et ostendunt Dei perfectionem: efficiens enim ostendit Dei potentiam: finis suam bonitatem: exemplum suam sapientiam. Aliae sunt intrinsecae, sicut materia et forma, et istae Deo non conveniunt. Nam tales causae rei sunt commixtae. Deus autem regit res ita, quod non commiscetur eis. Item ista sunt partes compositi, et compositum est totum, et totum est majus parte, et sic Deo aliquid majus esset. Dic ergo, secundum Augustinum super Genesim circa finem, ubi movet quaestionem de hoc, quod anima est de nihilo. Unde in primis rebus non fuit secundum materiam, ex qua fieret: sed secundum materiam, in qua fieret; quia corpus fuit factum ex materia, et anima fuit infusa corpori. Item quaeritur, utrum fuit facta anima in corpore vel extra corpus? Augustinus refert aliquos dixisse omnes animas cum Angelis productas et postmodum successive suis corporibus conjunctas jussu Dei. Sed istud reprobat Augustinus 6 super Genesim et 7: et rationabiliter: quia sic haberent animae ad unionem aliqua merita vel demerita, quod est contra apostolum ad Rom. 11, de Jacob et Esau, qui dicit: cum nihil boni aut mali egissent et cetera. Item sic Baptismus non tantum esset in parvulis contra peccatum originale, sed contra actuale. Ideo sunt alii, qui dicunt, et videntur sequi Augustinum, quod aliae animae infunduntur corporibus, et creantur in eis. Sed anima Adae non, sed prius fuit producta: nam a principio fuit mundus completus, quantum ad partes principales: et hoc quantum ad esse actuale. Credo tamen, quod Augustinus hoc non dicit asserendo, sed inquirendo: et tenendum est potius, quod etiam Adae et aliae animae creantur, cum corporibus infunduntur. Et ad hoc ratio est: nam secundum philosophum primo et secundo physicorum, ars imitatur naturam, et natura artem: quia in rebus creatis prius fuit effectus artificialis, quam naturalis (nam res procedunt a Deo per modum artis), posterius autem habet esse naturale. Unde, cum natura prius materiam disponat, deinde formam inducat, Deus similiter agens, ita fecit de anima, cum ipsa sit corporis forma, quia est actus corporis physici organici, ut dicitur de anima libro 2. Et hoc innuit Scriptura haec, quae dicit, quod Deus formavit corpus de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus. Nominat autem faciem, quia opera vitae rationalis praecise in facie relucent. Et sequitur: factus est homo in animam viventem. Antequam enim anima corpori infunditur, homo non dicitur nisi aequivoce. Homo enim mortuus non est homo. Unde expone, factus est homo in animam viventem, idest per animam viventem. Plantaverat autem dominus et cetera. Determinavit de hominis formatione, agit de ejus conservatione. Tria autem necessaria sunt ad hominis conservationem: locus aptus continens, et nutrimentum sustentans, et exercitium exterius delectans. Igitur primo ostendit, quomodo ista duo Deus ordinavit, secundo qualiter homini communicavit, ibi, tulit igitur, et cetera. Et primo de loco dicit, plantaverat et cetera. Credo, quod tertia die, quando fecit herbas et ligna pomifera. Paradisum, Paradisus Graece idem est quod hortus Latine. Alia translatio dicit Paradisum in Eden, quod interpretatur delitiae, quam sequitur Augustinus octavo super Genesim. Unde sensus est, quod Deus fecit hortum diversis plantis consitum, amoenum et deliciosum, et hoc a principio, id est, tertia die, sicut dictum est. Littera autem Septuaginta, secundum Hieronymum, habet, ad orientem, et sic accipitur principium non pro initio temporis, sed pro prima parte terrae habitabilis versus orientem. Dicit autem Isidorus libro 14 Etymolog. cap. 3, quod ille semper vernalem temperiem habet: quod satis est credibile, cum esset locus hominis, pro statu nobilissimo viae illius. Istius autem temperiei multiplex potest esse ratio: una, aeris subtilitas, quia calor minus potest sibi incorporari, sicut videmus de igne, qui fortius agit in materia grossa, quam subtili vel rara. Ignis enim in stipula est minus calidus, quam in ferrea materia. Secunda causa esse potest puritas impermixta; quia propter altitudinem terreni vapores ad locum illum non adscendebant, nisi aliqui pauci valde: qui per naturam illius ex propinquitate cum igne tepefacti, cito poterant converti. Praeterea radii a terra usque ad illum locum non reflectebantur: ac ideo calor ille ibi generatus ad amplissima spatia illius interstitii totius se refundens, remanebat in illo loco minus. Item et temperatus erat locus, quantum ad superioritatem. Nam ille locus erat sub circulo medio, vel aequinoctiali: unde bis in anno radius solis erat directe super illum locum, scilicet in adscensu suo ad tropicum aestivalem, et in descensu ad tropicum hyemalem: et nunquam sol ab illo loco multum recedit: quia est inter duos suos terminos, scilicet tropicum aestivalem et hyemalem: et propter hoc, quantum in se est, est locus calidissimus ex dispositione radiorum: et ideo vocatur a philosophis torrida zona. Tamen ex praecedentibus rationibus accidentibus erat temperatus. Item erant ibi fontes, qui illam partem temperabant, et subtilitatem nimiam aeris respectu hominis ad grossitiem proportionatam reducebant. Quod autem dicunt Magister et Beda, quod usque ad lunarem circulum pertingit, intelligendum est hyperbolice, hoc est, quia altissimus fuit. Nam ille locus supra se habuit auram respirabilem, sicut infra legitur, dominum ambulasse ad auram post meridiem: quod tamen non esset, si lunarem circulum attingeret. Et quia unumquodque est vanum, nisi ordinetur ad finem debitum et bonum, subjungit finem plantationis istius Paradisi, dicens, in quo posuit hominem, quem formaverat. Sequitur, produxitque dominus. In qua parte agitur de nutrimento hominis. Et primo ponitur productio arborum communium; et secundo productio praerogativarum singularium, ibi, lignum etiam scientiae boni et mali. Produxitque dominus et cetera. Nota, quod illud dicitur per recapitulationem. Nam tertia die istud fuit factum, sicut loquitur supra. Primo autem describitur illud, quod a Deo factum est, ut appetibile gustui, et delectabile visui, ut inferret homini delectationem, non tantum conjunctam, sed etiam separatam: non tantum ut ab homine consumitur, sed etiam secundum quod in se manet et conservatur. Lignum etiam vitae dicitur secundum Augustinum libro decimotertio de civitate Dei, capite vigesimo, quia aliis lignis alebantur homines, ne esuriendo et sitiendo molestiae aliquid sentirent. De ligno autem vitae gustabant, ne mors eis unquam subreperet: quod habebat non ex qualitate aliqua absoluta, sed ex ordinatione divina: sicut nunc videmus, quod sacramentis novae legis inest divina vis ad conferendam gratiam: quamvis non sit vis aliqua absoluta ibi. Et hoc videtur dicere Augustinus super Genesim ad litteram libro 11, capite 18: ubi dicit, quod status suae immortalitatis de ligno vitae virtute mystica praebebatur. Alii autem dicunt, quod lignum vitae ex vi suae naturae administrabat homini nutrimentum: erat enim assimilabile et convertibile, quantum erat conveniens conservationi et restaurationi humanae. Et credo, quod Augustinus istam vim praesupposuit, sed aliam ad istam addidit: quia forte ista omnino non sufficeret, nisi cum hac vis divina adesset: sicut homo non sufficit ex sua voluntate, vel etiam gratia habita particulari sanante animam, ad continuationem vitae spiritualis sine exercitio in sacramentis, et sine vi sacramentali. Et dicitur lignum vitae sicut lignum scientiae boni et mali, quod sic vocatum est, quia Diabolus dicit, per ejus esum posse acquiri scientiam boni et mali, sicut infra dicitur, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Alia ratio, quia per ejus esum habuit experimentalem scientiam boni et mali. Boni, scilicet, quod perdidit, et mali culpae, quod commisit, et mali poenae, quod incurrit. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis, idest de medio istius horti, vel de qualibet ejus parte, qui inde dividebatur in quatuor capita, id est, in quatuor fontalia initia quatuor fluminum. Utrum autem ante peccatum fieret per alveos, nescitur: tamen modo non videtur hoc fieri. Imo, sicut ait Magister historiarum, Ganges fluvius Indiae, qui hic dicitur Fhison, dicitur nasci in locis cavernosi montis. Nilus vero fluvius Aegypti, qui hic dicitur Gion, dicitur nasci non procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ab Armenia. Igitur per occultas regiones modo, et non per alveos apertos sub visceribus terrae a Paradiso oriuntur, et ab illo altissimo loco fluunt. Unde dicit Augustinus quod sub terra sunt, et post longos tractus rumpunt. Istorum autem fluviorum, excepto ultimo, ponitur duplex notificatio: scilicet et per nominis interpretationem, et per vicinam terram, et ejus proprietatem: et hoc, quia pro magna parte ex natura fluviorum est nobilitas terrarum. Fhison interpretatur mutatio oris. Nam mutatur a facie sua, id est, specie, quam habuit in Paradiso secundum diversa loca: quia in uno est clarus, in alio est turbidus: alibi parvus, alibi magnus: alibi calidus, alibi frigidus: ipse est, qui circuit terram Hevilath, id est Indiam. Hieronymus dicit, quod Hevilath est regio Judae, quae possessa est ab Hevila filio Ocham filii Heber patriarchae Hebraeorum, sicut dicitur 1 Paralip. 1. India autem secundum Plinium, est terra, quae venis aureis prae caeteris abundat. Ibi invenitur bdellium. Bdellium secundum aliquos est genus lapidis. Secundum Plinium est arbor aromatica ad magnitudinem olivae, cujus lacryma lucida, gustui amara, et boni odoris. Et lapis onychinus. Glossa. Onyx est pretiosus lapis, sic dictus, quia habet candorem permixtum cum rubedine ad similitudinem unguis humani: quia onyx Graece, unguis Latine dicitur. Antiqua autem translatio habet carbunculum, qui est ignei coloris. Nomen secundo fluvio Gion. Gion interpretatur hiatus terrae, quia impetu suo dissolvit terram, et terram aperit, et secum trahit. Nomen tertio fluvio Tigris, qui ad similitudinem illius animalis velocissimi, est velocissimus, et decurrit contra Assyrios. Haec tria flumina sic determinantur, quasi remota et ignota. Quartus vero fluvius dicitur Euphrates, quasi frugifer, nec determinatur per terram, quia notus est: est enim unus limes terrae promissionis. Tulit igitur dominus Deus hominem. Descripta Paradisi amoenitate, subdit de hominis collocatione: ut ex fructuum bonitate, et loci amoenitate conservetur in esse. Et primo ponitur in Paradiso. Secundo deputatur exercitio, ut operaretur et custodiret. Tertio sibi dantur praecepta disciplinae, ut proficeret in obedientiali merito, ibi, de omni ligno. Et ponitur praeceptum et affirmativum et negativum. Tulit igitur de loco, in quo factus fuerat. Non enim factus fuerat in Paradiso, ut ex hoc sciret, quod ex mera gratia ibi erat positus: et sic esset magis gratus ex illis, quae erant donis naturae superaddita. Item ut ex hoc esset humilior, et remotior ab omni praesumptione et superbia. Et ex hoc etiam cognosceret, quod nisi benefaceret et obediret, Deus, qui eum ad illum locum transtulerat, eum inde extraheret. Si quaeritur, quare Deus non fecit totam terram habitabilem pro Paradiso hominis? Respondetur, quod decuit prae caeteris animalibus magnam partem terrae parari, ut ibi starent communiter. Homini autem nobilissimae parti mundi, et qui erat aliarum partium quasi finis, nobilissimam partem deputari specialiter. Si quaeritur, utrum in illo statu Adam ad ista inferiora ex illo loco esset descensurus? Respondeo, quod ex Scriptura non habetur, quod non posset descendere, et inde ex aspectu creaturarum ad laudem Dei assurgere. Verum est tamen, quod non deberet nec vellet descendere, tamquam habitaturus: sed quantum conveniret suae jucundae contemplationi, et inferiorum gubernationi. Ut operaretur et custodiret illum. Hortum illum scilicet, et Paradisum excoleret et custodiret. Nota tamen, quod illam operationem non faciebat laboriose, sed deliciose. Labor enim non sequitur operationem, nisi improportionatam agenti: et in substantia passibili et debili et infirma. Dederat autem dominus facultatem operandi homini non propter indigentiam, quae cogeret, sed quantum volenti satis esset. Videmus etiam nunc multos ex voluptate agrum colere: tunc vero major voluptas erat: quia nihil adversi accidebat, nec de caelo, nec de terra. Si quaeritur, quid operaretur, cum locus ille gratis daret omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave? Dicendum quod locus ille daret gratis omnia, quae deberent exire per naturalem influentiam, et etiam per occultam Dei administrationem: tamen adhuc aliqua possent surgere specialia per hominis industriam, et posset etiam facere locum illum aliquantulum amoeniorem. Sed ad quid oportebat custodire illum locum, cum nullus esset violentus invasor? Potest dici, quod licet Deus locum illum sufficienter custodiret, et nunc etiam custodiat: decens tamen fuit, quod aliqua ejus custodia homini committeretur, quamdiu ibi staret. Unde quaelibet incommoda, quae poterant vel ab avibus, vel ab aliis animalibus, vel etiam a Daemonibus contingere, poterant per hominem removeri vel impediri. Praecepitque ei dicens et cetera. Non fecit autem Deus aliquod praeceptum morale homini, sed praeceptum disciplinae: quia ad praecepta moralia erat per virtualem et naturalem rectitudinem sufficienter inclinatus, et ad illa, quae sunt a natura, non oportet tantum insistere: sicut non habent homines praeceptum de amore filiorum. Item dedit sibi praeceptum ceremoniale, nullam in se bonitatem includens: ut probaretur ejus obedientia, retrahendo se ab appetibili materia secundum gustum, sensum vel tactum. Fuit autem praeceptum in materia gulae magis, quam alterius sensus: quia gustus aliis sensibus subservit, et ex ejus ordinatione vel deordinatione, aliorum sensuum ordinatio vel deordinatio multum dependet. Et si contra hoc objicitur: cur ergo ponitur praeceptum de aliis fructibus comedendis, cum de se esset ad hoc inclinatus, ut, quantum expediebat suae necessitati, sumeret? Ad hoc dicendum, quod hoc fuit factum, et prohibitioni ligni vetiti annexum, ut ex hoc convinceretur magis illius contumacia, quando pro sua necessitate haberet cibaria ita delectabilia, et ita varia. Nec est intelligendum, quod esset coactus de omnibus comedere; sed tantum de aliquibus eorum, quantum sufficiebat nutritioni suae: unde aliud erat ibi praeceptum, aliud concessum, et suae libertati commissum. Praeceptum quod comederet, quantum suae necessitati expediret. Liberum quod acciperet de quibus vellet, excepto ligno scientiae boni et mali. Fuerunt autem data ista praecepta statim, quia non erat ratio differendi, et debuit ad Dei cultum statim ordinari. Illud autem praeceptum fuit factum per aliquam vocem sensibilem, et etiam forte intelligibilem, sicut homo est ex anima et corpore: quamvis hoc non sit clarum ex Scriptura. Fuit etiam dictum illud praeceptum non tantum pro se, sed pro tota sua posteritate. Quod patet, quia ad Evam devenit, sicut infra tertio dicitur: dixit Daemon, cur praecepit vobis et cetera. Item poena est communis, et omnes contingit, et sic praeceptum, unde omnes fuissent obligati, si Adam stetisset. In quacumque die comederis, morte morieris. Hic iteratur, et per se primo intelligitur necessitas moriendi: unde translatio Symmachi magis proprie loco illius, morte morieris, habet, mortalis eris. Includebatur et ibi mors damnationis aeternae, scilicet, carentia visionis divinae: quae per illam transgressionem incurrebatur, et janua Paradisi claudebatur. De ista tamen morte non agitur in litera aperte, sed tantum occulte, secundum Augustinum in libro de civitate Dei: quia hujus mortis explicatio ad novum testamentum pertinebat et spectabat, ubi secunda mors apertissime declaratur. Item per mortem intelligitur tota infectio concupiscentiae originalis. Si autem quaeritur, utrum ex solo isto peccato incurrisset mortem pro se, et pro sua posteritate, vel etiam eam incurrisset pro alio quovis peccato mortali, incertum est mihi, tamen credo quod sic, si fecisset contra unum praeceptum morale. Si tamen opponitur de Eva, quae statim non incurrit, donec comedit, et dedit viro, potest dici, quod ex ratione fuit dilatum, donec fuisset probatum, quid faceret vir suus. Vel etiam incurrit, latenter tamen, neque ita evidenter, quod posset deprehendi; ut probaretur virtus mariti. Non est bonum hominem esse solum. Descendendo de conditione viri, in quo completa est subsistentia singularis hominis: determinatur de formatione mulieris propter multiplicationem speciei hominis: et primo ponitur dispositio, secundo factio. Immisit ergo Deus soporem in Adam. Tertio ordinis determinatio ad ipsum virum mulieris jam factae, ibi, adduxit eam ad Adam. Primo enim res disponitur fieri, secundo fit, tertio ad finem ordinatur. Non est bonum. Bonum, secundum Dionysium, est sui diffusivum: solus autem si esset vir, non posset se diffundere: ergo si esset solus, non esset sufficienter bonus. Et nota, quod non intelligitur, quod non sit bonum esse hominem solum, etiam pro statu illo, quia sic Deus fecisset non bonum, quod est contra rationem: sed refertur ad tempus futurum, quia erat factus, ut esset totius generis humani principium. Si quaeritur, quare Deus non fecit, quod solus vir esset generationis principium? Dicendum, quod id magis competebat et ordini naturae, et societati humanae et proli propagandae. Ordini naturae competebat. Nam ad hoc, quod proles formaretur, oportet ibi esse aliquid activum vehementer, et forte et praedominans in calore, ad sufficientem digestionem materiae, et siccitatem solidioris compactionis. Requiritur etiam materia mollis et humida, et bene formabilis. Ista autem duo non possunt in una persona concurrere: et ideo oportet pro primo esse masculum, qui est calidus et fortis: et pro secundo feminam, quae est humida et mollis. Convenit etiam societati humanae, ut fratres, qui debent simul convivere in una domo, vel in una urbe, habeant exemplar in suis parentibus. Et necessitas etiam prolis hoc exigit, quae indiget prius, quantum ad corpus, pie ac blande foveri, et simpliciori et rudiori doctrina imbui: et tandem robustioribus exerceri, et instrui perfectiori et subtiliori doctrina: quorum unum habet ex muliere vel matre, quae est pia et magis infirma; aliud ex viro magis duro et forti, et magis docto: propter quod dicit rationabiliter, faciamus ei adjutorium sibi simile. Et dicit simile, quia dissimile non conveniret simul speciei multiplicandae, vel productioni univocae: sicut ex equo et asino similis species non exit. Formatis igitur dominus Deus cunctis animantibus. Ponitur autem necessitas productionis mulieris, quia ad prolem generandam, seu propagandam necesse fuit, ut haberet homo aliquam naturam similem. In rebus autem prius factis, et ad Adam adductis, non est inventa aliqua similis natura: ac ideo oportuit quod de novo fieret. Dicit igitur, formatis de humo. Prius dixit volatilia de aquis formata. Quomodo igitur dicit de humo? Respondeo, quod omnia animalia sunt de humo per praedominium et simpliciter, quia plus est ibi de terra, quam de alio elemento: quod probatur per suam densitatem, et per suam soliditatem, quae sunt magis passiones ad terram spectantes: propter quod dicit hic formari omnia de limo. Cum vero aliqua dicuntur fieri de aqua, dicitur id, quia in ipsis magis abundat aqua, quam in aliis: sicut in piscibus aqua fluxibilis et humida, in avibus aqua vaporalis, et vaporaliter elevata. Adduxit ea ad Adam. Non tantum visione intellectuali vel imaginaria, ut aliqui dixerunt: sed coram oculis suis praesentata. Quamvis enim verisimile sit, quod omnium istorum receperat scientiam: tamen ad suam consolationem etiam assurgere specialius in Deum voluit, eo quod haberet etiam de eis notitiam non tantum inditam, sed a rebus acceptam. Non enim Scriptura ita solemniter istam adductionem describeret, si tantum fuisset imaginaria, nec istum modum tenuisset. Sed quare non fit mentio de piscibus? Potest dici, quod sub illo nomine animantium intelliguntur. Unde paulo post dicitur, Adam omni viventi nomina imposuisse. Vel potest dici, quod de piscibus non erat tanta ratio, quia non habebant tantam vicinitatem et societatem cum homine sicut alia animalia: nec erat eis ita usurus. Praeterea probato, quod nullum simile sibi erat in animalibus, evidens erat de piscibus: cum minus conveniat cum illis, quam cum animalibus aliis. Item pisces non possunt aquas dimittere communiter, ideo commode venire non potuerunt: unde fuerunt eis nomina imposita, postmodum cum paulatim venirent ad hominum notitiam: et similitudinem haberent ad animalia terrestria, secundum quod dicit Papias: sicut canis marinus et porcus et cetera. Fuerunt autem adducta, ut homo probaret sensibiliter, quod nullum sufficiebat sibi ad sapientialem collocutionem, nec ad amicitiam socialem, nec ad Dei laudem: ideo desideraret sociam similem. Et illud verbum, faciamus adjutorium etc. et illud, non est bonum esse hominem solum. Dixit Deus non tantum intra, sed etiam illustratae menti ipsius Adae. Fuit enim conveniens praeexigere ejus consensum: quia nulli debet dari uxor sine ejus proprio consensu, neque de substantia sua debebat fieri quicquam sine ejus consensu aliquali. Sicut nec Christus voluit de beata virgine concipi, nisi requisito ejus consensu; et propter ista forte praefata narrantur. Ut videret quid vocaret ea, idest, ita fecit, ac si vellet probare, quomodo vocaret ea. Loquitur enim nobis Deus more humano, sicut mater balbutiens condescendit puero. Si quaeritur, utrum Adam tunc haberet aliquam scientiam terrenarum vocum, vel idioma ad signanda specialia signata (si enim ante habebat, tunc videtur, quod prius sciret nomina animalium, sicut et nomina aliarum rerum. Si non habebat, cur fuit dictum specialiter? Quia primitiva nomina imponere non est difficile, nec requirit magnam scientiam) dicendum, quod verisimile est, quod Adam primarum rerum, sicut primorum generum, et corporum mundi, et principiorum nascibilium, et mixtorum, et talia nomina accepit. Vel ipse primo nominavit ea secundum placitum. Animalium autem nominationem per quamdam derivationem a principio homini ipse Deus reliquit. Et intelligo derivationem non solum quae fit per flexionem plurium nominum, sicut ab homine humanus, ab humo homo: sed de illa, quae fit per transumptionem, per comparativas habitudines et analogias. Ipsum est nomen ejus. Ex hoc videtur, quod nomina animalium, prout apud Hebraeos tempore Moysis vocabantur, fuerunt eadem, quae et tempore Adae. Ex quo etiam patet, quod lingua Adae Hebraeis mansit. Immisit ergo dominus Deus soporem in Adam. Ubi post dispositionem de muliere facienda ponitur formatio mulieris. Et ponit factum, et modum. Modum ibi, omnique et cetera. Immisit ergo soporem et cetera. Septuaginta habent extasim, idest mentis excessum. Symmachus habet gravem et profundum soporem. Et ex verbo immissionis satis patet. Somnus enim est quies virtutum animalium cum intensione naturalium. Immisit, dico, somnum, qualis immittitur prophetis ad videndum aliquas illustrationes divinas. Ista tamen somnia, secundum Augustinum, tam felicia fuissent in statu innocentiae, quantum visa vigilantium: unde intellectus Adae talis esset. Videtur intelligere Augustinus quod numquam ligaretur: imo semper esset in aliquo suo usu: a laude enim Dei et merito numquam ad horam deberet impediri. Omnis enim recta ratio vult semper Deum contemplari, et semper facere aliquid meritorium: et ideo ligatio intellectus et liberi arbitrii respectu istorum est aliquid poenale, respectu status innocentiae, et aliquid damnosum. Impedimentum etiam liberi arbitrii provenit ex prostratione dominativae beatitudinis potentiarum respectu inferiorum. Quae prostratio videtur esse ex peccato: et ideo non esset tale ligamentum. Si autem quaeritur, utrum ibi esset naturalis somnus? Hoc non definit Augustinus. Tamen aliquibus videtur, quod non: quia sicut corpus poterat praeservari a corruptione, sic vires sensibiles poterant teneri in tali moderamine operandi, quod numquam lassarentur per vigiliam, et quod cum vigilia vigerent maxime in operibus vegetativae partis: et sic non esset somnus necessarius, nec propter repausationem virium, nec propter praeservationem earum a lassitudine, nec propter vigorationem earum in actibus vegetativae partis. Abstraherentur tamen a sensibus quandoque per actus dulcis contemplationis, et per specialem gratiam supernae immissionis: ita quod extatice soporarentur. Quia differentia est inter soporem et somnum, quia somnus secundum philosophum (de somno et vigilia) est quies animalium virium cum intensione naturalium. Et sopor est quies animalium cum intensione intellectualium. Tulit unam de costis ejus. Intelligendum est, quod non sine carne, sed cum carne. Nam infra eodem cap. dicitur: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Non autem debuit fieri de nihilo, ut in genere humano esset perfecta connexio, et perfecta reductio ad unum principium, sicut in omnibus rebus ad Deum; et hoc ut perfectius esset foedus societatis humanae, cum in gradu uno speciei suae communicent, et ab uno omnes descenderint. Fuit autem facta de costa lateris, ad designandum etiam speciem communem, et quasi comparem ejus; et nobilitatem viri respectu mulieris. Item ex hoc constat, quod mulier fuit facta in Paradiso, et quod etiam fuit perfecta de nobiliori materia, quam ipse vir. Et hoc forte fuit factum, ne ipse vir eam contemneret. Nec propter hoc tamen praesumeret; quia quicquid habuit, et locum, dignitatem, et materiam, mediante viro habuit. Hic autem potest quaeri quomodo de illa costa fuit formata Eva, utrum per rarefactionem materiae, vel per additionem alienae? Dicunt aliqui quod per additionem novae materiae alienae. Terrena enim materia et quaecumque alia habet suae rarefactionis terminos. Costa autem non habet rationem materiae, quod posset tantum rarefieri quod corpus humanum inde formaretur; ideo additio fuit facta. Item de costa illa fuit mulier facta, sicut faceret natura: nisi quod natura faceret successive, et ista actio facta fuit subito, quia ab agente infinito Deo. Natura autem si faceret aliquam materiam in se, vel in materiae similitudinem converteret (sicut patet de embryone, et sicut patet de semine plantarum, quae requirunt humidum quod convertunt), successive ea faceret. Dicitur tamen magis fieri de costa quam de alia materia, quamvis alia materia fuerit major: quia costa fuit principalis materia in quam assimilavit et transmutavit Deus ipsam in naturam convenientem corpori humano. Item si tantum rarefieret costa: jam densitatem corpori humano debitam non haberet. Argumentum autem contra hoc est de corpore Christi, quod factum fuit de sanguinibus parvis beatae virginis sine additione: igitur hic potuit esse. Quod solvitur, quia non est simile. Nam corpus in ipso instanti fuit parvum; ideo non oportuit nimis rarefieri naturam. Praeterea non reputo inconveniens si ad naturam illam sementinam fuisset aliquid subito conversum. Item ad argumentum, quia panis convertitur in corpus Christi, et fit ibi corpus Christi sine additione. Dicendum similiter quod non est simile, quia panis non manet in corpore Christi, nec est ejus materia; ideo non est vis si est magnus vel parvus, vel si rarescit vel non rarescit: hic autem manet tota natura sub tota forma, ad quod non sufficeret parva materia. Si autem quaeritur, utrum Eva fuerit producta de illa costa secundum rationem seminalem? Dicendum, quod aliquis effectus habet in materia potentiam et ordinationem ad actum secundum obedientiam divinam, sicut justificatio impii, sicut etiam cum de pane fit corpus Christi: et talia non habent rationem seminalem. Alio modo potest esse secundum ordinationem ad actum per aliquam naturalem potentiam, vel unam, vel plures. Et isto modo potest esse dupliciter: vel secundum ordinationem remotam, sicut homo est in porco vel in cibo, quia potest comedi et in se converti et homo potest inde generari: et sic dicitur ibi esse secundum rationem causalem, secundum sanctos; et isto modo erat Eva in costa. Tamen ista ratio fuit per vim supernaturalem adjuta, et quantum ad modum promota: quia quod faceret natura successive fecit vis divina subito. Alio modo habet ordinationem ad actum propinquam, sicut et embryo ad hominem: et isto modo est secundum rationem seminalem. Et adduxit eam ad Adam. Non quod veniret a remotis, quia erat facta in Paradiso, sed adduxit sibi eam praesentando et in uxorem tradendo: unde sicut adductio corporalis est ab ipsa remotione ad propinquitatem, ita ista fuit a quadam extraneitate ad familiaritatem. Dixitque Adam, hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Illud autem non scivit, quia illud vidisset: cum in formatione mulieris esset in sopore et sensus sui exteriores essent ligati; sed hoc habuit per revelationem in illo sopore acceptam. Haec vocabitur virago, idest de viro facta: unde subjungit rationem suae nominationis. Quia de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. Aliqui illud verbum quamobrem reducunt ad modum facti, sic: quia tanta est unitas viri et uxoris, quod prima est formata de viro suo. Relinquet homo. Illud autem parum valet nisi pro ipso, quia uxor sua multum sibi attribuebat, quia de se sumpta erat: et tamen id etiam intelligit de aliis sicut de se, quia dicit, relinquet homo patrem et matrem. Certum autem est quod ipse non habuit patrem nec matrem: quia factus fuit de limo terrae. Sed referendum est ad ipsam uxorem illud, quamobrem, ut sit sensus, quamobrem, idest propter illam rem, propter uxorem scilicet relinquet etc. non quantum ad dilectionem: sed quantum ad cohabitationem, et propriae domus regimen et dispensationem. Et erunt duo in carne una, idest in carnali commixtione per quam sunt quasi una caro. Sicut etiam in una carne prolis, respectu cujus habent unam vim generativam. Item sunt unum per vim indissolubilis conjugii, per quam unus indissolubiliter alteri alligatur, et potestas corporis unius alteri traditur. Ex hoc autem videtur quod posset trahi quod de ratione conjugalis status est, quod unus non habeat plures uxores, nec uxor plures viros: quia tunc erunt plures in carne una quam duo. Erant autem uterque nudus, et non erubescebant. Nudi siquidem erant ex defectu exterioris operimenti, sed non nudi ex defectu interioris ornamenti: ac ideo quia in suis membris nihil erat quod rationi rebellaret (quia nullum habebant defectum vel enormitatem) non erubescebant. Erubescentia enim est de factis ingloriis et turpibus secundum Aristotelem 2 Rhetoric. Quia igitur membra genitalia rationi rebellant et contra rationem rectam et voluntatem se movent; ideo ad factum tale idem homo modo nudus erubescit et plus quam ex aliis passionibus. Sunt enim istae magis foedae et magis viles et ex toto sine ratione et voluntate: quod non est de aliis ita communiter. Aliqui tamen dicunt, quod est ex consuetudine, non ex natura: quod videtur falsum. Nam a principio non fuit consuetudo, sed tamen a principio sic fuit, ut infra Genes. 3. Praeterea Augustinus dicit Lib. 24 de civitate Dei c. 20, quod quidam sunt Cynici qui contra humanam verecundiam, caninam et impudicam sententiam protulerunt: ut videlicet cum uxore palam non pudeat agere, nec in vico nec in platea conjugalem concubitum devitare. Et dicit contra istos, quod pudor naturalis vicit opinionem hujus erroris. Et c. 18 dicit quod Tullius ait: cum omnia recte facta in luce se collocari velint, hoc recte factum, scilicet concubitus conjugalis, sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri: ita quod nec filii testes hujus fieri permittantur. Et c. 17 dicit, quod ex pudore quo Adam sua pudenda velavit, omnes gentes, quoniam ex illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare: ut cum quidam in India nudi philosophentur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per caetera membrorum carent. Si quaeritur de costa de qua fuit facta Eva, utrum fuit de substantia Adae? Dicendum, quod sic: tamen non fuit postmodum detruncatus: quia vel potuit aliunde impleri: vel ista costa fuit sibi addita super illas quas habent homines communes, ad illius mulieris formationem: sicut semen quod esset superfluum individuo singulari, et tamen necessarium speciei.