|
Profectusque inde, scilicet de Hebron, in terram Australem, idest
versus Austrum, scilicet versus Aegyptum. En morieris, supple nisi
reddideris eam. Abimelech vero non tetigerat eam. Ex hoc patet quod
idem sentiendum est supra de Pharaone propter eam flagellato, domine
num gentem ignorantem, supple quod illa esset uxor Abrahae, et
justam, scilicet, quo ad hoc factum, interficies? In simplicitate
cordis mei, idest simplici intentione, et munditia manuum mearum, in
actu seu opere puro et innocenti, feci hoc. Et ideo custodivi te et
cetera. Nota quod Deus propter simplicitatem hominis custodit eum a
multis peccatis, quae alias per ignorantiam ageret. Nota etiam quod
licet in parte fuerit Abimelech custoditus a Deo propter intentionis
suae simplicitatem: potius tamen hoc fuit propter charitatem Dei ad
Abraham et Saram. Nec peccares in me. Licet omne peccatum in
proximum sit contra Deum, singulariter tamen illud quod est factum
contra sanctissimos et dilectissimos Dei, qualis erat Abraham. Nunc
ergo redde viro suo uxorem, quia propheta, et ideo minus laedendus et
vexandus. Nota quod licet ista Scriptura more veteris testamenti
pauca dicat de medulla vitae spiritalis istorum patrum, et multum de
cortice rusticano seu exteriori: in illis tamen paucis magnum cumulum
spiritalitatis subinnuit. Et orabit pro te, et vives. Sed ad quid
pro vita erat necessaria oratio Abrahae, cum ipse dicatur hoc factum
innocenter fecisse? Propterea ei moriendum fuerat? Dicendum quod
licet innocenter fecisset quo ad hoc quod non sciebat Saram esse uxorem
Abrahae, nihilominus tamen dignus erat poena, quia a viro peregrino
illam sumpserat, illo non praeofferente, nec eo ad hoc promptum et
voluntarium se ostendente, sed solum tolerante. Potest etiam dici
quod saepe ad timorem temporali poena percutit nocentes sanctis viris,
quamquam hoc faciant ignoranter, ut ex hoc postmodum tam ipsi quam
caeteri amplius vereantur laedere sanctos viros. Nota etiam quod tam
hic quam in praecedenti capitulo expresse legitur oratio unius alteri
prodesse. Oratio enim Abrahae profuit Loth et regi isti. Quia
induxisti super me et super regnum grande, supple de facto, vel
peccatum grande, idest poenam debitam grandi peccato. Sed quomodo
dicit super regnum meum, cum ipse rex solus hoc fecisset? Dicendum
quod regnum saepe temporaliter punitur pro peccato regis, tum quia est
aliquid regis, tum quia frequenter participant in peccatis regis.
Vocavitque Abimelech Abraham et dixit ei. Quae non debuisti fecisti
nobis et cetera. Hoc quod dicit verum esset si Abraham non habuisset
rationem praesumendi quod interficeret eum si dixisset Saram esse suam
uxorem. Rursumque expostulans, idest requirens rationem hujus
relationis ab Abraham et cetera. Vere soror mea est filia patris
mei, et non filia matris meae. Secundum Hieronymum Septuaginta
habent, etenim vere soror mea est de patre, sed non de matre, idest
fratris ejus aram est filia non sororis. Sed quia secundum eum in
Hebraeo habetur: vere soror mea est, filia patris mei, et non filia
matris meae, et magis sonat quod Abrahae soror fuerit: in ejus
excusationem dicimus necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas.
Quidam vero dicunt supra illud 11 cap. aram patris Melchae et
Jeschae, quod Josepha filia aram est Sara dicta quae est filia
patris Abrahae, idest fratris sui aram; quem ideo patrem suum
vocavit, quia senior eo fuerat. Sed hoc falsum esse convincitur;
quia supra cap. undecimo dicitur, quod Thare postquam vixerat
septuaginta annis, genuit Abraham, qui vixit centum triginta quinque
annis; et subditur, quod dies Thare fuerunt ducentorum quinque
annorum. Ex quo necessario sequitur quod Abraham sit genitus antequam
Nachor et aram. Non ergo aram fuit senior quam Abraham. Posset
ergo dici quod forte Abraham dixit quod filia est patris mei et non
matris, quia aram pater Sarae fuit filius Thare patris Abrahae, sed
tamen non de matre Abrahae, sed de altera procreatus. Vel dicta est
filia patris et non matris: quasi dicat: a summo descendit per lineam
suam paternam. Et hunc sensum secuti sunt Septuaginta. Sarae autem
dixit: ecce mille argenteos, nummos scilicet, dedi fratri tuo.
Secundum quosdam, ironice et irrisorie dicit, fratri tuo, idest ei
quem tu quasi dolose vocas fratrem tuum. Hoc erit tibi in velamen.
Istud legitur tripliciter, secundum quod istud pronomen (hoc) potest
ad diversa referri. Primo scilicet ad argenteos Sarae datos; ut sit
sensus: hoc, idest haec pecunia, erit tibi in velamen oculorum,
idest in praeparatione funeris: et tunc est irrisio, secundum
Glossam. Vel in velamen, idest ad vittas, sive ad velamina faciei
tuae emenda. Secundo sic: hoc, idest mendacium quo vocas scilicet
virum fratrem tuum, istarum mulierum pudibundarum, quae scilicet, de
suis amasiis solent dicere quod sunt fratres sui, hoc inquam erit tibi
in velamen oculorum, idest in verecundiam tuam, vel in memoriam
verecundiae, ad omnes, idest coram omnibus qui tecum sunt, ut
scilicet recorderis, et recordando confundaris te tale mendacium
dixisse. Tertio sic, hoc, idest haec urbanitas loquendi qua virum
vocas fratrem, erit idest si tibi in velamen oculorum tuorum ad omnes
qui tecum sunt, idest ad honeste loquendum cum tuis et tibi
familiaribus, qui ex hoc modo circa te decipi non possunt. Et
quocumque perrexeris memento te deprehensam, scilicet mendacio: quasi
dicat: amodo non teneas talem modum loquendi, quod utique cavebis si
semper recorderis te in hoc deprehensam. Sanavit Deus Abimelech,
scilicet vel ab aliquo morbo sibi immisso divinitus, vel quo ad hoc
quod de uxore et ancillis ejus subditur. Nota, pro mysteriis hujus
capituli, quod in sexta aetate quae sub Christo currit, aut in sexto
tempore Ecclesiae, idest sub tempore apertionis sexti signaculi,
facto et viso judicio Sodomorum, synagogae scilicet, et carnalis
Ecclesiae: appropinquant spirituales patres ad regionem Australem,
aeterni solis ardore flammantem, et per altioris paupertatis spiritum,
et ex charitate contemplationis transcensum peregrinantur in Gerara,
quae interpretatur visio peregrinationis. In quo tempore Sara, idest
spiritualis Ecclesia seu veritas Catholica, quamvis nonagenaria,
tantae adhuc est pulchritudinis, ut a rege Gerarae adametur, quamvis
non permittatur corrumpere eam, sed cogatur eam spiritalibus viris
reddere, comperto quod nullum partum fructuosum potest aliter habere in
domo sua, quamvis pallium sibi reputent injuriosum. Accipiunt tamen
spiritales viri ab eo multorum fidelium familiam et mille argenteos id
est perfectionem inferioris doctrinae et eloquentiae quae multum coram
domesticis est utilis in velamen et ornatum Sarae. Per Abimelech
autem, qui interpretatur meus rex, designantur patres antiquarum
religionum seu Ecclesiarum, quae adhuc retinent nomen Gerarae, idest
peregrinationis et visionis seu contemplationis.
|
|