CAPUT 21

Visitavit autem Deus Saram. In hoc capitulo primo agitur de Isaac nativitate, secundo de Ismaelis electione, ibi, cumque vidisset. Tertio de Abraham et Abimelech confoederatione, ibi, eodem tempore, et cetera. Visitavit autem Deus Saram, scilicet per gratiam et effectum foecundationis. Dixitque Sara: risum fecit mihi dominus, idest gaudium, quicumque audierit, supple devotus huic miraculo et fidei meae, corridebit mihi, idest gratulabitur mihi. Et ablactatus est, idest a lacte ablatus. Hieronymus dicit quod quidam Hebraeorum opinantur tempus ablationis communiter fuisse quinto anno, et alii quod duodecimo. Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem. Quidam dicunt quod ille ludus erat illusio et illusoria oppressio Isaac ab Ismaele; unde apostolus ad Gal. 4, vocat hoc persecutionem, dicens: quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc (ludo). Alii dicunt quod Ismael assumebat sibi dignitatem primogeniturae vel signa dignitatis illius: et hoc ipsum quasi quaedam persecutio erat: et huic modo magis consentit Hieronymus, quia hoc expressius probatur ex sermone Sarae dicentis, ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit et cetera. Ex quo videtur quod Sara intellexit quod Ismael vellet sibi vendicare primatum haeredis et haereditatis. Alii dicunt quod Ismael idola ludo fecit, juxta illud Exodi trigesimo secundo: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, idest idola venerari ludendo, scilicet coram eis. Et hi dicunt quod ludendo Isaac idola colere docebat. Dicitur autem hic signanter: Agar Aegyptia, ad innuendum consimile mysterium dominativae oppressionis Aegyptiorum contra populum Israel. Dicit Hieronymus quod illud quod sequitur, scilicet, cum Isaac filio, non habetur in Hebraeo. Puto autem quod interpres hoc addidit tamquam exponens mentem litterae quae ex verbis Sarae sequentibus trahi potest. Dure accepit hoc Abraham. Non enim erat hoc sibi revelatum sicut Sarae, vel non suspicabatur illud malum imminere, quod suspicata est Sara. Cui dixit Deus: omnia quae dixerit tibi Sara audi vocem ejus, idest de omnibus quae dixerit tibi, vocem ejus audi, vocem ejus est modus loquendi. Nota ex hoc loco quod quandoque superior debet credere inferiori, juxta illud 1 Cor. 14: quod si aliud revelatum fuerit sedenti (vel secundum aliam litteram juniori) prior taceat. Aliquando etiam inferior aliqua prudenter advertit vel videt, quae non superior. Nota etiam quod in hoc docemur quomodo carnalis affectus impedit rectum judicium et spiritalem intellectum. Quia enim Ismael secundum carnem plus attingebat Abrahae quam Sarae, et quia Abraham plus afficiebatur secundum carnem ad eum quam Sara: idcirco Sara fuit magis disposita ad subtiliter et spiritaliter intelligendum malum Ismael quam Abraham foret. Nota etiam quod ex hoc satis convincitur aperte, quod Sara per divinam revelationem dixerit Abrahae, ingredere ad ancillam meam, quod supra decimo sexto habetur. Quia in Isaac vocabitur tibi semen, scilicet semen gratiae; et alias quomodo de filio ancillae subditur, faciam enim eum in gentem magnam, quia semen tuum est. Praedictam expositionem prosequitur apostolus ad Romanos nono, dicens, quod non omnes qui sunt semen Abrahae, sunt ejus filii. Sed in Isaac vocabitur tibi semen. Quod exponens subdit, idest non qui filii carnis, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Sed numquid non aliquis natus de stirpe Ismaelis est salvatus aut salvandus? Numquid etiam non multi de stirpe alia quam Isaac steterunt cum Abraham et Isaac? Ad quid ergo oportuit filium ancillae ejici? Numquid omnes sunt damnati qui non fuerunt filii Isaac, nec speciale semen Abrahae? Dicendum quod non potest hic ad plenum sufficiens ratio dari nisi recurratur ad mysticam rationem. Voluit enim dominus in hoc facto figurari distinctionem et segregationem filiorum carnis a filiis gratiae. Pro tanto tamen hic est ratio litteralis, quia populus in quo erat illo tempore cultus Dei principaliter servandus et propagandus, erat de solo Isaac nasciturus: illi autem populo erat valde nociva et periculosa commixtio ceterorum si starent cum eis ut concives et cohaeredes; quia tunc de facili scinderent et corrumperent veritatem divini cultus. Tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae ejus. Sed numquid non valde impium fuit Agar sic nudam et solam cum solo filio emittere, dando sibi solum modicum de pane et vinum vas aquae? Quare enim non fecit eam bene associari, et quare non dedit sibi unde ipsa cum filio semper sustentari posset? Dicendum quod quibusdam non indocte visum est quod Abraham fecit hoc prophetice juxta quod vidit Deum velle in hoc spiritalia mysteria. Deus etiam propter mysteria voluit hoc ita fieri, ut ex hoc tamdem plenius pateret suum beneficium, suum regimen circa filium ancillae, juxta quod promiserat Abrahae. Et forte hoc etiam voluit in poenam et correctionem superbiae Agar, et filii ejus, in signum quomodo servi sive subditi superbi et ambitiosi sint abjiciendi quasi nudi. Abjecit puerum et cetera. Secundum Hieronymum, non est intelligendum quod ipsa portaverat eum super se quia jam erat octodecim annorum, et amplius; sed dicitur abjecisse, quod dimisit eum longe a se, ne videret illum mori. Unde et paulo post dicitur ei, tolle puerum et tene manum ejus. Ex quo patet quod non eum super se ferebat, sed sicut comitem eum secum ducebat. Et dicit quod mos est linguae Hebraicae quod omnis filius comparatione parentum infans vocetur et parvulus. Exaudivit autem dominus vocem pueri. Videtur quod potius deberet dicere vocem matris. Sed dicit Hieronymus quod mater non suam mortem, sed filii deplorabat; et ideo dicitur exaudisse puerum, quia exaudivit matrem pro puero. Vel etiam in hoc innuitur quod puer fleret, et utique jam prae siti quasi moriens bibere cupiebat. Ipsum autem dicitur Deus exaudisse potius quam matrem, quia erat semen Abrahae, de quo promiserat ei quod faceret illud in gentem magnam. Aperuitque oculos ejus Deus, ostendendo scilicet sibi puteum quem ibi esse nesciebat. Et forte iste est puteus quem servi Abimelech vi abstulerant a servis Abrahae, de quo paulo post subditur: indigent enim ibi valde puteis, non solum propter se, sed etiam propter pecora et armenta. Eodem tempore dixit Abimelech. Istud refertur ad monstrandum quod Deus jam tantum magnificaverat Abraham, quod rex illius terrae pro magno habebat firmiter confoederari cum eo, tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech. In signum, supple, amicitiae specialis. Percusseruntque ambo foedus et juraverunt. Quod fuit per tactum mutuum manuum, vel per manualem tactum altaris, aut alterius rei sacrae, ut sic firmarent mutua pacta. Ut sit in testimonium mihi, idest pro me, quoniam ego fodi puteum istum, idest quod puteus iste sit ad me, et ad meos spectat, tamquam a me confossus et factus. Sed quomodo absentibus vel futuris potuerunt septem agnae esse testimonium hujus facti? Praeterea numquid non tantum valebant ad haec mutua verba? Dicendum quod quando in pactis aliqua facta et dona adjunguntur verbis, est pro tunc multiplicius et sensibilius signum firmationis pactorum. Ceteris autem quibus per testes et instrumentum postmodum innotescit, fit ad hoc fortior impressio et amplior fides, et memoria fit minor ac fama celebrior. Idcirco vocatus est locus iste Bersabeae quia ibi uterque juravit. Secundum Hieronymum, duplex est causa nominis hujus. Una est ab eo, quod Abimelech accepit septem agnas de manu Abrahae. Ber enim puteus, sabae vero agnae vel oves dicuntur. Alia est, quia ibi juraverunt. Sabae enim est idem quod juramentum. Quod autem paulo ante hoc nomen legimus, anticipative est dictum: non enim tunc ita vocabatur. Dicit etiam Hieronymus, quod usque hodie est ibi oppidum dictum Bersabeae. Et fuit colonus terrae Palaestinorum, idest Philistinorum. Colonus est idem, quod adventitius, seu peregrinus inhabitator, seu cultor terrae alienae. Pro mysteriis hujus capituli nota, quod per ortum Isaac (qui dicitur risus), designatur moraliter omnis spiritualis proles cujuslibet mentis spiritualis, et praecipue mentis contemplativi, et spirituale gaudium habentis. Haec proles et admiratio Sarae senis et sterilis, et admirabilis conceptus et partus designat admirationem mentis de novo parientis contemplationis partum: cum ipsa ex natura sua esset ad hoc impossibilis, et ultra hoc esset facta semel tam ex infectione sui vitiosa, quam diuturnitate temporis jam fatigata, et quasi desperata de tali prole. Allegorice autem significat omnes spirituales partus Ecclesiae per successionem temporum parientis novum populum Dei, et novos status gratiae a primo partu ejus usque ad ultimum quo parturiendi sumus Ecclesiae triumphanti et resurgenti: et respectu cujuslibet istorum prius parit ancilla quam libera, de qua dicitur, laetare sterilis quae non paris. Et in quolibet partu spiritali, Ecclesia cogitur parturitionis sustinere tristitiam et pressuram; sed cum pepererit, non meminit pressurae propter gaudium prolis. Mystica autem ablactatio Isaac, est abstractio ejus a simplici et infantili justitia et doctrina, ad cibum perfectioris justitiae et doctrinae: ob quam spirituales patres faciunt magnum convivium spiritalis laetitiae et doctrinae; et tunc priores filii carnalis synagogae vel carnalis religionis seu Ecclesiae volunt sibi vendicare primatum, et pro hac re filios prosequuntur. Secundo nota de abjectione ancillae et filii ejus, quod moraliter Abraham dure accipiens verbum Sarae, significat difficultatem et tarditatem, quam sentit animus super totali rejectione status et prolis sibi hactenus etiam utiliter famulantis: sed praevalente instinctu gratiae et illuminatae conscientiae ex praecepto voluntatis divinae, spiritalis anima rejicit eos, non quidem semper occidendo, sed per hoc quod quasi eorum oblitus vix aut raro assumit eos ad usum vel obsequium domus suae. Utrum autem aquae, idest onus mortificationis humeris imponit ancillae tradendo panem solius necessariae refectionis. Allegorice autem Abraham dure accipiens, quosdam praelatos designat, qui in vitio spiritalis segregationis spiritalium filiorum a carnalibus carnali affectione durescunt, non intelligentes super hoc arcanum spiritalis sapientiae et justitiae Dei: sed tandem ex eis quidam intelligunt et implent consilium, imo et praeceptum Dei et Sarae. Hoc enim modo fuit synagoga rejecta, et carnalis Ecclesia, carnalisque religio, et activae vitae temporalis distractio circa finalem partum Ecclesiae emittenda. Vel per Abraham designatur Deus omnium pater, qui secundum exteriorem corticem signorum sive voluntatis, quae aliquando Dei voluntas in Scripturis vocatur, videtur esse durus ac difficilis ad ejiciendam ancillam et filium de domo sua, et quasi cum grandi difficultate et tarditate fuerunt rejectae legales ceremoniae et zelatores ipsarum. Et consimiliter erit in finali partu Ecclesiae, et sic fuit in intermediis partubus ejus. Ancillae autem dum ejicitur, imponitur onus literae frigidae sicut aquae, quia litera occidens relinquitur ei. Datur etiam sibi aliquis panis, idest aliqua grossa et carnalis justitia, cui carnalis sensus literae est pro potu. Sed quia carnalis sensus literae cito deficit vel arescit, idcirco carnalis synagoga vel Ecclesia dolet et plorat, sentiens se et filium suum mori, et remedia gratiae longe esse. Hoc tamen pro carnali remedio sibi assumit, ut advertat cogitatus suos ad considerandam mortem filii sui: sicque miserabiliter stat usque quo adveniat illuminatio et praedicatio per nuncios Dei, quae puteum spiritalis sapientiae ac gratiae sibi ostendat, ac bibat. Tertio nota quod per confederationem Abrahae et Abimelech, designatur foedus spiritalium et evangelicorum virorum, quod post aliquale initium sui status, contrahunt cum praelatis Gerarae, idest religionis, vel Ecclesiae vetustae et a veritate realis peregrinationis quasi alienatae. Unde Gerara erat terra Palaestinorum seu Philistinorum, quos Septuaginta allophylos, idest alienigenas vocant: qui et interpretantur positione cadentes vel ore concussi seu contundentes, quia tales positione carnalium et terrenorum cadunt a veritate suae professionis et status, et suo carnali colloquio tam in se quam in aliis contundunt eloquia spiritalis doctrinae. Puteus autem vi ablatus a servis Abimelech, est puteus Scripturae sacrae et Catholicae veritatis et sapientiae et gratiae ecclesiasticae, quem illi quidem auferunt, partim sibi et suo carnali statui ac sensui praedictum puteum ascribendo et applicando: partim ab illius usu debito viros spirituales impediendo, ne scilicet illius gratiam et sapientiam sibi vel aliis administrent, saltem secundum formam et auctoritatem ecclesiastici juris. Initur autem foedus mutuum per hoc quod Abraham dat illi oves et boves, idest animas simplices, et specialiter septem agnas, idest septem animas septiformi spiritus gratia adornatas. Et hae sunt patri spirituali in testimonium, quod ipse puteum illum abstrahendo fodit, scilicet ab illo terrena obstacula et carnales ac terrenos sensus claudentes et tegentes puteum sapientiae et gratiae spiritalis removendo. Circa puteum autem plantat Abraham nemus, idest arbores spiritualium animarum et spiritalium expositionum et intelligentiarum, ut ibi jucundius et amoenius invocet nomen domini et cetera.