CAPUT 22

Quae postquam gesta sunt et cetera. In hoc facto circa tria est praecipue attendendum. Primo scilicet circa tentationem, qua Deus dicitur tentasse Abraham. Secundo circa praeceptum de offerendo filium. Tertio circa Dei juramentum et promissum. Circa primum est duplex dubium. Primum est quomodo Deus tentat aliquem, cum tentare sonet in malum. Unde Jacobus ait, Deus neminem tentat. Secundum est quia omnis tentator intendit experiri aliquid quod ignorat; Deus autem nihil ignorat; ex quo videtur quod nullum tentare possit. Ad primum dicendum, quod tentare uno modo dicit actum, quantum est ex se et ex intentione tentantis inducentem malum; et de hoc modo loquitur Jacobus in verbis illis. Unde ibi dicit, quod Deus non est tentator malorum, sed unusquisque tentatur a concupiscentia sua. Alio modo tentare dicit actum ex se ordinatum ad bonum tentati, et ad probandum sive monstrandum sibi et aliis virtutem ipsius. Et hoc modo potest intelligi, quod praemittit Jacobus: beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit et cetera. Et illud etiam: omne gaudium existimate fratres mei, cum in varias tentationes incideritis, scientes, quod probatio fidei vestrae patientiam operatur et cetera. Ad secundum dicendum, quod licet homines, ut saepius, per actum tentandi velint sibi aliquid ignotum experiri, non tamen Deus. Nec mirum; quia etiam magister volens aliquando discipuli sui scientiam et ingenium sibi notum aliis propalare, quaestionibus et objectionibus tentat eum: ut respondendo objectis, ejus scientiae perfecta evidentia ceteris commendetur. Rursus sciendum, quod licet Deus nihil ignoret, non tamen novit futura sub illo respectu et modo, quo non sunt nec esse possunt scita vel scibilia. Dei igitur scientia, prout respicit solum futurum contingens in suis causis liberis sive contingentibus, et per respectum ad tempus praecedens actualem eventum rei futurae, non novit certitudinaliter illud futurum fore, vel in posterum esse debere, quia illud non est scibile; imo si poneretur illud esse scibile vel scitum, poneretur esse contradictio. Prout autem Dei scientia fertur ab aeterno super praesentialem existentiam rei futurae, pro tempore pro quo erit, sic infallibiliter scit futura contingentia: quia hoc modo non respicit ea ut contingentia respectu sui visus, sed potius ut praesentia, et ut praesentialiter existentia. Consimilis autem distinctio cadit super Dei velle: nam prima dicitur voluntas antecedentis: secunda vero voluntas beneplaciti, seu voluntas consequentis. Igitur respectu secundi modi non potest attribui Deo actus tentandi seu volendi experiri aliquando ignotum aliquod: sed respectu primi modi optime potest. Deus enim voluntate antecedente, et prout in casuali libertate et contingentia voluntatis nostrae non est adhuc certum nec scibile, an hoc vel ejus oppositum sumus facturi, potest rationabiliter aliquid mandare vel facere, per quod alterum illorum fiat scibile, et etiam scitum: non quod Deo fiat scitum per illud, ita quod per illud aliquid causetur in scientia Dei: sed pro tanto potest dici, quod per illud ex parte sua, idest ex parte ipsius futuri fiat scibile et scitum; pro tanto scilicet, quia per hoc alterum oppositorum determinatur ad actum essendi. Circa praeceptum vero de offerendo filio datum tria dubia occurrunt. Primum est, an Deus recte potuerit hoc praecipere, cum occisio innocentis sit actus impius, et potissime, quod haec fiat a proprio patre. Et etiam cum contumeliosum sit Deo monstrare, quod ipse delectetur in mortibus hominum, et praecipue innocentium. Secundum est, an Abraham recte fecerit statim credendo et obediendo. Non enim statim se debuit reddere facilem, imo quantum erat ex se, tristem et difficilem. Est etiam in hoc aliud dubium, an scilicet Isaac debuerit in hoc patri obedire. Nam sicut ex hoc textu patet, erat compos rationis. Portabat enim ligna, et scivit quaerere et conferre, ex quo habebant ignem et ligna, ubi erat victima, quae debebat offerri. Supra etiam dictum est, quod Abraham post Isaac natum et ablactatum fuit colonus terrae Palaestinorum multis diebus. Et tunc subdit, quod postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et cetera. Ex quo patet, quod post multum tempus ab ablactatione Isaac hoc factum contigerit. Unde et Josephus refert, quod Isaac tunc erat vigintiquinque annorum. Tertium dubium est, quomodo Abraham absque mendacio potuerit pueris suis dicere: ego et puer, postquam adoraverimus, revertemur ad vos, cum ipse indubitanter proponeret et crederet, se occisurum filium suum, et per consequens crederet se ad illos non rediturum cum illo. Ad primum dicendum, quod Deus convenientissime hoc praeceperit, tam respectu sui, quam respectu Abrahae et filii sui, quam respectu nostri. Primo quidem respectu sui; quia nihil debet Deus in suis tantum quaerere et amare, sicut perfectum actum amicitiae et obedientiae suae. Non est autem perfecta amicitia et obedientia nostri ad creatorem, nisi actualissima promptitudine, qua nos et omnia nostra amantissima sibi medullitus offeramus, et nisi ejus praecepto, imo et nutui nos et nostra omnia sibi continuo subjiciamus. Aperte autem patet, quod Deus principaliter in hoc praecepto id quaerebat. Secundo hoc patet respectu Abrahae et filii sui. Constat enim, quod ex hoc eorum virtus et meritum vehementius accrescebat, et ex ipsa impletione praecepti innotescebat tam eis quam omnibus aliis hoc audituris. Ex hoc etiam majorem fiduciam in Deum habere potuerunt et habuerunt. Tertio patet hoc respectu nostri, quia fuit nobis in maximum exemplum et documentum Deum amandi, et Deo in omnibus obsequendi; tum quia per hoc inter cetera nobis innotuit, quod Deus potest hoc et consimilia praecipere, et super his et consimilibus dispensare. Decuit etiam in patribus praeostendi, quod Deus multa transcendentia rationem et leges communes erat Christi temporibus praecepturus: tum quia nobis utile fuit Christum pro nobis immolandum pluribus modis praefigurari, et inter figuras nulla conformior et convenientior ista. Unde haec figura non solum fuit utilis nostrae informationi, sed etiam fuit valde honorificativa Dei patris et unigeniti sui: quia hic expresse est figuratum, ex quanta charitate Deus pro nobis dedit et obtulit unigenitum suum morti, et ex quanta obedientia Christus fuit in hoc obediens patri, quia ejus deitas sic fuit hic exposita et tradita, quod tamen non fuit passa, sed solum aries, idest ejus agnina humanitas, quae tamquam perfectus aries, est princeps omnium ovium Dei. Fuit autem hoc figuratum in illo patre, cui primo aperte legitur facta fuisse promissio de Christo ex se nascituro, et qui pro cultu summi patris defensando contra introducentes plures deos singulariter stetit, et qui populi Dei legem suscepit, et primus pater fuit a ceteris gentibus segregatus. Fuit etiam conveniens hanc praecellentiam charitatis ostendi in illo, ne propter pluralitatem uxorum, aut propter bella et divitias temporales, crederetur fuisse carnalis aut imperfectus. Unde quod objicitur, hoc scilicet praeceptum fuisse impium, patet ex praecedentibus esse falsum. Praeterea constat, quod propter solum originale peccatum Deus a nobis juste exigit mortem, imo et omnes computamur rei mortis et filii irae: nihil ergo injustum fecit Deus, si mortem Isaac exegit a quocumque suo ministro, etiam a patre. Ulterius vitam et mortem nostram ordinare ad summum meritum et praemium nostrum, et ad summum Dei amorem et honorem, non est impium, imo piissimum: sed per hoc praeceptum nihil aliud hic factum fuit. Unde non fecit hoc Deus, quasi absolute delectetur in poenis nostris; sed potius tamquam delectatus in profectibus nostris, et in laudibus suis. Si autem quaeris, quomodo Deus veraciter potuit praecipere illud, quod finaliter fieri nolebat, cum praecipere quod fiat hoc vel illud, sit idem quod velle hoc fieri: dicendum quod Deus voluit quod Abraham esset paratus hoc facere; et etiam quod hoc faceret nisi sibi aliud mandaretur. In praeceptis enim Dei semper voluntas excepta est. Unde in hujusmodi semper subintelligitur, nisi ipse oppositum insinuaret. Dato etiam quod Deus solum probative diceret alicui: fac hoc vel illud, etiam posito quod nullo modo esset faciendum: adhuc non esset sermo falsus. Ad secundum patet jam aliqualiter responsio ex praedictis. Est enim supponendum pro certo, quod Abraham fuit certissimus hoc praeceptum fuisse a Deo; alias enim temerarie et impie acceptasset opus tam inusitatum; et praecipue non praehabito multiplici consilio provido et maturo. Primis enim patriarchis et prophetis fiebant visiones universales et fundamentales et infallibiles tamquam fundatoribus et fundamentalibus radicibus totius divini cultus et totius Ecclesiae Dei: et ideo non erant dubiae tales visiones quales communiter fiunt singularibus personis quibusdam, quas non est securum sequi, nisi per aliam certitudinem rationis et Catholicae fidei seu Scripturae eorum veritas primitus innotescat. Hoc igitur concesso, sciendum quod Abraham debuit celerrime et superfervide implere praeceptum, et post seipsum plus in filio quam in quocumque alio: et minus impium fuit, quod ipse sic vellet immolare filium quam si hoc voluisset de uno extraneo; quia immolando unigenitum suum, sibi tam amore naturae quam gratiae dilectissimum, non potuit sibi esse suspectus, quod impio aliquo motu hoc faceret: sed potius quod solo Dei amore inducente et in obsequium suum captivante totum naturalem et etiam spiritualem amorem, quem habebat ad corporalem vitam filii sui. De personis autem extraneis hoc merito posset suspicari: tum quia quanto hoc erat difficilius suo naturali et carnali affectui: tanto erat virtuosius hoc perficere propter Dei amorem: tum quia illud quod naturali jure erat suum et sibi subjectum, potius decuit ab ipso offerri, quam rem extraneam, et quam rem suo dominio non subjectam. Illud etiam dubium de filio ejus patet: debuit enim obedire tanto patri cujus sanctitatem et divinas revelationes optime noverat et probaverat; et de facili advertere potuit et debuit, quod tam sanctus pater tam dilectum filium nollet immolare, nisi certissimus esset hoc Deum jussisse. Unde et Josephus refert patrem suum sibi dixisse, quod sicut admirabiliter ex Dei voluntate fuerat conceptus et mundum ingressus: ita ex voluntate Dei necesse erat ei mirabiliter inde egredi, quem dominus judicasset dignum non morbo nec bello vitam finire, sed cum orationibus et sacrificiis animam ipsius ad se vocare: addens quod Deus suscitaret eum ob implendas promissiones suas. Sed forte adhuc quaereretur: ad quid praecepit, scilicet quod ita longe, scilicet per tres diaetas iret filium immolare? Ad quid in tali monte? Numquid non major esset probatio, si in eodem loco in quo erat, visus esset ipsum statim immolare? Ad hoc triplex ratio potest dari ad praesens. Prima est, ut Abraham diuturnius in hoc opere probaretur: quia enim Deus non intendebat filium finaliter occidi, idcirco in applicatione voluntatis Abrahae ad actum occidendi voluit ipsum exerceri per tres dies. Secunda est, ut locum in quo erat templum Dei condendum et juxta quem Christus erat immolandus, suo opere praemonstraret et divino cultui dedicaret. Secundum enim Hieronymum, Septuaginta ponunt: vade in terram lucidam: et Symmachus: in terram visionis. In Hebraeo autem habetur: in Moria. Ajunt autem Hebraei esse montem, in quo (ut postea dicitur) coepit Salomon aedificare domum domini in Jerusalem in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est oraculum Dei, et lex et spiritus, scilicet qui docet hominem veritatem. In hujus autem signum est quod Abraham dicitur illuc die tertio pervenisse, qua de Geraris, ubi tunc Abraham morabatur, usque ad montem Moria, idest sedem templi, est iter trium dierum. Male igitur quidam putant Abraham illo tempore ad quercum habitasse Mambre, cum inde ad montem Moria vix unius diei intersit. Tertia ratio est, ut in hoc opere multiplex mysterium Trinitatis ac trinae itinerationis, triumque dierum et ascensionis in arduitatem crucis et martyrii praesignaretur. Ad tertium dubium dicendum, quod illud verbum Abrahae potest tripliciter verificari. Primo ex spe resurrectionis Isaac. Nam secundum apostolum ad Hebraeos 11, Abraham in hac fide obtulit unigenitum, in quo susceperat promissiones implendas: arbitrans quia a mortuis eum suscitare potens est Deus. Secundo, ex conditione communiter subintelligenda vel subintellecta, scilicet si Deus voluerit, et si vita comes fuerit. Tertio intelligitur nisi ex speciali jussu Dei aliud evenerit. Sicut enim supernaturalia miracula sunt excepta a lege communi loquendi: sic supernaturalia et occulta et inusitata Dei consilia et mandata. Nec oportet quod sciens illa semper secundum illa loquatur; maxime quando novit hoc non expedire, nec decere, nec Deum hoc velle: sed sufficit quod loquatur hominibus secundum communem cursum et secundum communem notitiam, juxta quod et sacerdotes dicunt aliquando de sacramentaliter sibi confessis ac notis quod nesciunt illa, et tamen in hoc non mentiuntur nec reputantur mentiri. Ambrosius vero in libro de patriarchis, dicit quod Abraham prophetavit quod ignorabat: ipse enim solus disponebat redire immolato filio; sed dominus per ejus os locutus est quod parabat. Captiose autem loquebatur cum servo ne cognito negotio aut impediret eum aliquis, aut gemitu obstreperet, aut fletu. Haec Ambrosius. In quo videtur velle quod sicut Deus per os Caiphae nescientis prophetavit de Christo, Caipha contrarium intendente: quod sic suo modo fuerit hic; et quod Abraham juxta suam intentionem locutus est hic captiose, non mendose, utens plurali pro singulari; ut sit sensus, revertemur, idest revertar. Primi tamen tres modi plenius Abraham excusare videntur. Circa Dei vero promissionem tria occurrunt dubia. Primum est quomodo dixit, nunc cognovi quod timeas dominum? Numquid enim omnia haec non cognoverat? Aut nonne Abraham ante hoc factum dominum timebat? Secundum, quomodo Deus ita magnificat hoc factum Abrahae, cum multa alia majora reperiantur? Numquid majus fuisset si seipsum immolasset? Aut instar martyrum se morti pro domino obtulisset? Et praecipue quia ipse alterum filium praeter ipsum habebat, et adhuc plures habere poterat? Tertium quomodo aut quare jurat Deus, cum suum jurare nihil addat supra suum simplex verbum? Ita enim est verum unum, sicut et reliquum. Et etiam quia jurare non videtur actus Deo conveniens; quia talis actus non assumitur nisi ad confirmandum aliquod dictum, quod alias non erat ita sufficienter firmatum. Ad primum dicendum, quod secundum Augustinum, sensus est, nunc cognovi, idest cognosci feci: et est modus quo causa denominatur a suo effectu: et est hoc legendum per antonomasiam: idest nunc evidentius feci cognosci, quod tu praecellenter et singulariter timeas Deum. Secundo potest dici, quod Deus more humano de se loquatur: ut sit sensus: ita est, ut nunc evidens sit te timere Deum; quod etiamsi prius me lateret, modo mihi esset notum. Tertio potest dici, quod per hoc significatur ordo divinae scientiae ad suum temporale objectum: licet enim aeternaliter praecedat illud, nihilominus non est talis objecti, nisi pro tempore suo. Unde singularem actum timoris Abrahae hoc facto habitum sic Deus noverat ab aeterno, quod tamen non noverat aliquando pro tempore praecedenti ipsum actum. Si autem quaeras quare non potius dictum est: nunc cognovi, quod ames dominum: cum actus immolandi pro domino filium potius fieret ex Dei amore, quam ex timore? Dicendum, quod per timorem designat amorem, eo modo quo causa designatur per suum immediatum et inseparabilem effectum: et ultra hoc designavit proprietatem amoris sui, et specialiter respectu hujus facti. Amor enim creaturae ad dominum suum non debet esse per aequalitatem, sed cum summa reverentia, et respectu agendorum debet esse cum summa obedientia: et in homine qui potest adhuc peccare, debet esse cum summo timore offendendi. Opus etiam occidendi filium potius debebat fieri ex amore timente et obediente, quam ex amore delectante aut aestimante Deum in poena mortis delectari. Rursus in hoc praecepto Dei et in ejus impletione fortissime captivabatur naturalis ratio et naturalis affectus et sensus Abrahae: et ideo potius attribuitur timori comprimenti, quam amori dilatanti et jocundanti. Nota autem quod cum praemissum esset, quod Angelus domini dixit: nunc cognovi etc. subjecit tamen, et non pepercisti filio tuo propter me: quod utique non potest referri nisi ad Deum: quia non propter Angelum, sed propter Deum non parcebat filio. De hoc autem supra decimo sexto est amplius tactum. Ad secundum dicendum, quod non sine causa ita magnificatur hoc opus. Tum quia ex singulari perfectione Abrahae comprobatur hoc opus perfectum fuisse: et longe plus, quam si ab aliquo imperfecto esset factum. Tum etiam quia ex genere quidem in omnibus talibus difficilius est agere quam pati. Unde tam secundum instinctum naturae, quam gratiae, incomparabiliter facilius foret Abrahae ab altero pati sui et omnium suorum occisionem, quam quod ipse manu propria occideret filium. Rursus quoad aliud fuit sibi etiam difficilius occidere filium, quam seipsum; quia naturali instinctu et ordine filius speratur succedere patri, et pater in illo sentit se supervivere; et ideo in illius morte non solum se, sed etiam spem suae posteritatis sentit mori et eradicari; et praecipue pater jam senex, qualis erat tunc Abraham. Ex circumstantiis vero probatur hoc ipsum; tum quia hic filius erat innocentissimus; tum quia respectu uxoris liberae et magis propriae erat unigenitus; tum quia in senectute genitus; tum quia miraculo eis a Deo datus, et hoc postquam diu fuerat promissus et expectatus. Haec enim omnia erant causa singularissimae dilectionis parentum ad ipsum. Quanto autem magis erat diligibilis et dilectus, tanto erat difficilius occidere ipsum: et hoc est quod signanter innuit Deus, quando ait: tolle filium, non qualemcumque, sed unigenitum et quem diligis, scilicet singulariter. Ultra haec autem erat circumstantia altior, quam tangit apostolus ad Hebr. 11. Nam in hoc filio sperabat Abraham se accepturum promissiones Christi nascituri et omnium electorum, sive corporaliter sive spiritualiter ex eo propagandorum: et cum vitam aeternam adipisci non posset nisi per Christum, eo ipso per hunc sperabat se assequi vitam aeternam; ergo hunc filium offerendo offerebat totam fidem et spem omnium bonorum, quae erant sibi a Deo promissa: et hoc erat altissimum. Fuit etiam hoc opus perfectum, quia ex promptissima et ad eum attentissima voluntate processit: et hoc signat Scriptura tam respectu principii, quam respectu medii et termini. Respectu quidem principii; tum quia Abraham vocatus a Deo respondit, adsum; quod significat promptitudinem mentis ad Deo obsequendum et obtemperandum: sic enim diligentes et obsequiosi famuli adsunt domino suo: tum quia non expectavit, nec distulit: sed ipsa nocte consurgens fecit quod jusserat Deus. Respectu medii: tum quia tres dies in continuo fervore festinat ad opus implendum; tum quia tertio die relictis pueris non minus ad hoc festinat dicens: ego et puer illuc usque properantes: tum quia actus praevios operi ejusque rememorativos, et quasi praesentativos diligenter exercet. Nam ipsemet ligna holocausti ponit super filium suum, et ultra hoc portat in manibus propriis ignem, quo filius debebat comburi, et gladium, quo debebat occidi; tum quia filio quaerenti, ubi est holocaustum, divino affectu et modo respondet, dicens: Deus providebit et cetera. Respectu termini, tum in aedificando altare et ligna desuper componendo, tum in manus et pedes proprii filii colligando: quod (ut aestimo) fecit propter mysterium; partim ad filii obedientiam plenius comprobandam: partim ne in hora immolationis filius quodam naturali horrore effugeret passionem: tum in extendendo manum et gladium, quantum in eo fuit, efficaciter applicando ad actum: tum quia tunc a Deo vocatus respondit adsum. In quo ostendit se promptum et praesentialiter attentum ad Deum et ad omne obsequium. Ad tertium dubium dicendum, quod exterior juratio Dei multum valet respectu nostri ad ampliorem confirmationem nostrae fidei et spei; quia secundum apostolum ad Hebr. 7, per hoc abundantius ostendit nobis Deus consilium suum secretum, ut per hoc fortissimum spei solatium habeamus, licet respectu Dei nihil addat secundum rem: addit tamen secundum rationem. Quamvis enim Dei voluntas secundum se semper sit aequalis et uniformis, respectu tamen objectorum suorum quodammodo se habet secundum magis. Unde dicimus, quod Deus plus diligit matrem, quod Petrum; et quod plus vult se diligi quam proximum; et quod immobilius praecepta primae tabulae quam secundae vult observari. Similiter potest in proposito dici; quod pro quanto majus inconveniens est perjurium, quam simpliciter mendacium; pro tanto Deus difficilior est ad perjurium, quam ad simplex mendacium: quamvis secundum se et absolute sit ei utrumque aeque impossibile. Non igitur est inconveniens dominum per semetipsum jurare: tum quia non jurat ad confirmandum dictum suum quasi debile ex parte Dei, sed quasi respectu nostrae fidei: tum quia non jurat per majorem se, aut per alterum a se; sed solum per seipsum. Nota pro litera, quae restat, quod licet Isaac vocetur hic puer, non ex hoc sequitur quin esset adultus, quia secundum Hieronymum supra 21 super illud, tradiditque puerum et dimisit eum, juxta Hebraeum idioma, omnis filius ad comparationem parentum infans vocatur et parvulus. Et nota, quod ubi nos, juxta interpretationem aquilae et Symmachi, habemus hic, inter vepres, idest inter virgulta spinosa, et inter se condensa et implexa: melius interpretati sunt Septuaginta et Theodotion, qui ipsum nomen sabek posuerunt, dicentes, quod tenebatur in virgulto sabek cornibus suis. Etenim sychneon verbum Hebraeum, quod sonat recte, quod aquila posuit hic et Symmachus, per Sin literam scribitur: hic vero samek litera posita est. Ex quo secundum Hieronymum, manifestum est, non interpretationem stirpium condensarum et in modum retis inter se virgulta contexta verbum sabek sonare, sed virgultum. Vult ergo Hieronymus, quod sabek sit quaedam species virgulti. Haerentem cornibus, idest infixum. Ex quo videtur, quod cornibus erat infixum vepribus, quasi staret suspensus; in quo expressum typum tenuit Christi in cruce suspensi. Appellavitque nomen loci illius, dominus videt. Secundum Hieronymum, pro eo, quod hic habetur, dominus videt, in Hebraeo scriptum est, videbit. Et subdit, quod hoc apud Hebraeos in proverbium exivit, ut si quando in angustia constituti sint, et a Deo optent auxilio sublevari, dicant, in monte dominus videbit; hoc est, sicut Abraham misertus est, ita et miserebitur nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere. Videre igitur ponitur hic pro notitia. Et nunc possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, idest urbes et terras eorum. Per portas enim, tamquam per aditum et fortalitium urbium, designat synecdochice ipsas urbes. Nota pro mysteriis hujus partis, quod hic allegorice designatur primo immolatio filii Dei facta a Deo patre, vel etiam quodammodo a sanctis patribus die tertio, idest post legem naturae et scriptae, in tempore scilicet legis gratiae. Asinus autem stratus ab Abraham, est rudis populus Judaeorum caeremoniis legis stratus. Duo vero juvenes sunt sacerdotes et prophetae, qui post patriarchas venerunt: et qui pro quanto figuris sensibilibus servierunt respectu sapientiae Christi, juvenes fuerunt; qui quidem, in quantum tales ad arcanum passionis Christi non intraverunt. Ligna autem holocausti imposita super Isaac est crux Christi, primo ab ipso portata: sed postmodum super eam est positus et confixus, sicut Isaac postmodum est positus super ligna altaris. Haec autem ligna concisa fuerunt, quando a maleficis inflicta est poena crucis, juxta quod Deuteronomii vigesimoprimo scriptum est, maledictus est a Deo, qui pendet in ligno. Ignis vero et gladius in manibus Abrahae portati, sunt ardor divinae charitatis ad dandum filium pro nobis in mortem, et rigor justitiae exigens ab ipso mortem pro solvendis reatibus nostris. Vel pro quanto per Abraham significantur Judaei crucifixores, ignis et gladius sunt zelus ignitae irae et invidiae contra Christum, et gladius mortiferae poenae sibi corporaliter illatae. De qua matri ejus dictum est, tuam ipsius animam pertransibit gladius. Mons vero visionis seu luminis, ubi hoc factum est, ut eminentia metropolitanae eorum sedis, in qua Christus est crucifixus, aut eminentia evangelicae veritatis et vitae, in qua persistens est persequutus et passus. Quod vero Isaac non occiditur, sed aries, pro eo significat, quod Christi deitas non moritur, sed ejus caro haerens clavis et cornibus crucis. Secundo per hoc allegorice figuratur charitas patrum novi testamenti ad hoc exhibendum martyrio et crucifixioni poenitentiae spirituales filios suos, ut omne carnale in eis penitus incenderetur et consumeretur, et spiritale proficeret: potissime autem designat immolationem membrorum Christi fiendam sub Antichristo, tam mystico quam patenti. Et potes per modum priori consimilem omnia ad propositum applicare. Moraliter autem designatur hic holocaustum devoti affectus, quod fit in monte contemplationis in altari solidissimae veritatis fidei Catholicae per ignem incendii in lignis praecipuorum beneficiorum Dei accensi et enutriti, praeeunte gladio, idest acutissimo conscientiae stimulo, seu verbo Dei vivo et acuto, omnia carnalia incidente. Asinus vero stratus est actio seu vita activa, virtuosis circumstantiis adornata. Duo vero juvenes sunt rationalis intellectus, et rationalis affectus, qui super excessum praefati holocausti non intrant: sed extra simul et infra expectant, usquequo animus a supermundano contemplationis excessu rediens ad semetipsum, revertatur ad eos. His itaque gestis. Quia infra erit narrandum, quomodo Isaac duxit in uxorem Rebeccam filiam Bathuel filii Nachor, idcirco hic breviter subditur de generatione Nachor, et quomodo fuerit Abrahae denuntiatum eam peperisse et cetera. Dicit autem Hieronymus, quod de stirpe Hus primogeniti Nachor descendit Job: et subdit, male igitur quidam aestimant Job de genere esse Esau. Aliis vero contrarium magis placet. Et quod in terra Esau seu Idumaeae fuerit Hus, potest colligi ex eo, quod infra 56, inter duces Hebraeorum, qui primo generaverunt in terra Edom, numerat Disan, cujus etiam filii fuerunt Hus et aram. Igitur ab isto Hus forte fuit nominata terra ista Hus, in qua erat Job. Pro hoc etiam facit, quia ibi subditur, quod secundus rex Edom fuit Joab, quod quidam putant esse Job. Praeterea etiam facit, quod Theman fuit in terra Edom denominata a Themam filio Eliphaz Themanitis amici Job, qui erat de genere Esau. Dicit etiam Hieronymus, quod de Hus genere fuit divinus ille, ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Eliu, primum vir sanctus et propheta Dei: postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatur.